장음표시 사용
171쪽
tus, quae habent quidem locum inter corpora sibi contigua, nouuero inter illa , quibus haec rerum universitas componitur , cum ea sint in druersis locis, & ad diversas ab invicem distantias collocata, spatiis interea mediis magna ex parte vacuis, vel a fluido maxime raro solum occupatis. Quare praeter leges illas mechanicas recurrunt ad alias non mechanicas, eas praecipue, quas
Attractionis vocant , & quas optime intelligunt & animadvertunt non posse dependere,nisi a libera electione entis infinite imtelligentis S potentis, cum nulla sane sit necessaria connexio inter materiam existentem & vi res attractionis, quae has potius leges sequantur, quam alias utique possibiles. Atque ad hujusmodi vires, quae in hac rerum creatarum congerie se produnt, alludit Neotonus in verbis ex ipso objectis, eosdemque plerique ipsorum putant esse effectum immediatum Divinae mentis,omnia continuo confervantis, & di sponentis, certe quidem aliquid omnino immechanicum, ut saepius inculcat Cheyne i) . Quin alibi Neotonus iterum repetens, quod corpora caelestia sa perseverabunt in orbitis suis per leges gravitatis, addit ,sed regularem Orbium filium primitus aequirere per leges hasce minime po-xuerant . Hoc unum est, quod narrat Volta ire 3 se inter Ca tesianos quidem agnovisse Panthe istas, inter quos primas tenet Spinosa, cujus systema est Cartesiani us immoderatus , ut dixit Leibnitius c4 , quod ipsius dictum satis respondet objectioni ex illo supra factae: inter Nevutonianos vero, nunquam nisi Dei sinceros & publicos adoratores.
is 3. VIII. Objicitur. In hypothesi aeterni atomorum motus sortuit I, praesens atomorum combinatio, in qua consistit hic Mundus, potest infinities casu redire. Pro hoc assumpto, quod negatur, sic arguitur . Infinities potest casu redire ea combinatio, quae est intra numerum finitum combinationum , quae infinities debent existere e sed praesens Mundi combinatio est intra Mnitum numerum combinationum , quae infinities debent existexe. Nam in hypothesi aeterni atomorum motus, numerus com
172쪽
PROPOSITIO I. - Is Ibinationum, quae ex illis debent existere est infinitus r finitus
vero est numerus combinationum ex atomis componentibus hunet
mundum numero finitis , inter quas est praesens combinatio, lix qua consistit hic Mundus : ergo . Resp. I. nego majorem. Combinatio ordinata , qualis est illa, in qua consistit hic mundus, impossibile modis omnibus est ex rationibus supra allatis, ut aliter existat, quam vi causae intelligentis & sapientissimae. Reis. a. transeat major, sed nego min rem . Cuius secundam probationis partem distinguo siccum Boscovichio i . Finitus est numerus combinationum ex atomis componentibus hunc mundum numero finitis, si nomine combi nationis veniat tantummodo series quaedam, in qua alii terminrpost alios iacent, concedo: si nomine combinationis veniat etiam situs, velocitas, & locus in spatio imaginario ipsorum terminorum , nego juxta etiam supra q. Iao. dicta. Quod intelligi facile potest animadvertendo, lineas reditas in uno plano esse infinitas , & infinita esse plana in spatio , & pro recta quavis in quin vis plano, esse infinita curvarum genera , & motum atomorum infinitis modis variari posse pro gradibus velocitatis, qui pos sunt esse infinitis modis diversi . Quae omnia pertinent ad possdibilem dispositionem atomorum etsi numem finitarum infinitam. Quare optime in hac re concludit Franciscus Iacquier, Σ Pro ipsis materiae particulis haberetur numerus combinationum insim . tus per ipsum parIicularum numerum multiplicatus.1 s 4. IX. Obiicitur. Terra haec nostra casu regitur: ergo pintuit etiam ipsa & totus Mundus casu constitui. Antecedens probatur. Si Deus regeret mundum hunc, non essent in ipso tot compora inutilia, monstrosa, & perniciosa Nam Deus est sapientissimus Ruris boni In praemium virtutis essent selices,& mali in poenam malitiae essent miseri ; Nam Deus estjustus; quod tamen
saepe vel plerunque saltem non videmus accidere : ergo. Cotta apud Tullium secundam hujus argumentationis part m vehementer urget, eamdem eleganter expressit Claudianus s3 comtra Ruffinum, & alii multi semper inventi sunt, qui magnum in
173쪽
.ea momentum pro Incredulis posuerunt, confutatis tamen a S.Αugustino I ,& aliis , ex quibus plures citat B: Christophorus Wolfiug Σ , & iis addo Didacum Z unicam in suo libro, D fa pertuiti ci , verbis & sententiis cecie non vulgaribus contexto. Seo. nego ans. Quod pertinet ad primam probationis paretem, illam nego. Sua enim in omnibus creaturis est utilitas, nec Quod nos illam non noverimus, infert nullam esse . Monstrositas vero cum non dicatur de rebus consideratis absolute , sed solum comparative cum aliis perfectioribus, non tollit, quae monstrosia dicuntur , a numero operum, quae plena sint artificio. Damnum tandem , quod nobis alia inferant, non est purum damnum, sed
medium ad plura alia bona, ut alibi distinctius dixi. Beneaetiam Aristoteles hoc argumentum sic retorquet s): Esse in mundo aliquid inutile , monstrosum , & noxium significat esse in , mundo aliquid , quod in finem non conspirat, vel fini opponitur: Atqui si nulla esset mens omnium directrix in mundo, nullus etiam esset finis: ergo si est aliquid in mundo. quod cognoscimus in finem non conspirare., vel illi opponi, est aliqua in mundo mens omnium directrix.Eadem retorsione deinde usus est S. Th mas contra illum, qui sic interrogabat, Si Deus es, unde malum es Z Esset, inquit. S.Doctor, e contrario arguendum, si malumes, Deus es. Non enim est; mesum sublato ordine boni, cujus pri- ratio es mutam: hic autem ordo non esset, si Deus non e set. i s s. Quod vero pertinet ad secundam probationis partem , illam sic distinguor Boni essent selices, di mali miseri in statu finali conc. in statu vitae , seu probationis , subdistinguo. boni essent selices felicitate sita in certa animi tranquillitate, & mali essent miseri mi seria sita in animi perturbatione , concedo: boni essent selices selicitate sita in bonis sortunae , & mali miseri miseria sita in carentia bonorum fortunae, nego. Distinctio ista est necessaria , quandoquidem se licitas ct calamitas sunt nomina aequivoca. Felicitas consistens in animi quiete, & pace conscientiae, non deest bonis in hac vita , saltein si comparetur cum
malis. Testes sunt ipsi Martyres Jaetissimi in fame & siti, fil-
174쪽
gore & nuditate, & omnis generis cruciatibus, deest autem malis, qui in mediis opibus, & deliciis intus semper exeduntur tristitia ex conscientia suorum scelerum , quae pacem tollit de die,& Qmnum. impedit de nocte , ut vere illi propter internum luctum externis fortunae bonis coopertum dici possint esse sepulchra dealbata . Felicitas vero consistens in bonis Brtunae non semper quidem comitatur bonos , quemadmodum ne semper quidem comitatur improbos , quin hoc repugnet Iustitiae Dei , quod probatio adjuncta videtur supponere ; Nam agitur de Justitia Dei erga homines in statu viae, quae proinde intelligitur opus esse, ut sit talis, quae locum in hac vita relinquat acquisitioni meritorum per exercitationem virtutum , inter quas potis simae siunt Theologicae; Fides perquam credimus in Deum etiam remuneratorem & vindicem, Spes, per quam adspiramus ab bona
aeterna per contemptum terrenorum , quae videmus non esse vera bona , cum non reddant bonos , qui illa habent ; Charitas per quam non servimus Deo propter terrena ista , quae tam parvi ab ipso fiunt, ut & malis ea largiatur. Praeclare S. Augustinus per Dialogi sinum haec exponit dicens, i eum maia floream, se
ni laborem . dicis Deσ, ius es justita tua i ta Deus tibi, ipsa es fides tua Z Haec enim tibi promisi. ad hoc Chrisianus factus es,
ut in saeculo iso floreres Z Fingemimurationem in patriam, caedem aemuli,vim & scelux quodcunque semper attulisse suis auctoribus infamem & terribilem mortem , quid jam opus est exhortari ad Fidem in Deum.& ejus Justitiae timorem ' Evidenter haec omnia se haberent - Ut igitur locus esset hujusmodi fidei, videmuς
quod Uias missatio in Diderdonr
A eha porto e Uri , a rea corone, ut vertit Palla vicinus Σ celebro Juvenalis emtum 3 rLle Crucem pretium I celeris tulit, his diadema . Rursus ex ipsa Dei justitia insertur , mala vitae posse
quandoque etiam esse poenas temporarias pro aliquibus culpis, in quas boni ipsi aliquando incidunt: & contra bona vitae, praemia temporaria pro aliquibu& bonis actibus,quos etiam mali aliquando
175쪽
quando iaciunt. Adde societatem hominum esse talem , ut non posset Deus punire in hac vita sceleratos, quin per miraculum ab afflictione etiam pios cum illis conjunctos vinculis amicitia vel sanguinis vel commodi vindicaret . Fac puniat improbum paventem filii innocentiε & boni, quanta in filium etiam redundaret calamitas . Expectandum igitur est tempus extremum , tunc prosccto nec bonos poenitebit dilati praemii , nec mali gloriabuntur de dilatione stupplicii. Adde male semper ex solis apparentiis concludi de Justitia Dei in rerum administratione. S. Augustinus eos, qui crancludunt bonos a Deo derelictos esse , quia hos vident minus abundare improbis, vel etiam deficere ab apparenter necessariis, comparat 1 iis , qui concludunt illum non habere curam sui equi, quia consuetum ipsi cibum denegat, cum si adverterent equum aegrotam , concluderent ex hac ipsa. denegatione, ipsius curam actualem. Adde tandem hac via Deum nobis inculcare, quod cepe in Scriptura dicit,uelle te, ut mali resipiscant, quibus ad hunc finem poenitendi spatium largitur , &ut omnes intelligant praesens tempus esse tempus sementis, scilicet meriti & demeritit futurum vero messis,hoc est praemii aut poenae, quae ex illo in sempiternum consequentur, juxta illam Ap
stoli allegoriam , Σ uuae femi peris homo , haec O metet ,
quam Paulus Segneri 3 luculenter exponit. Responso confirmatur ex Sacra Scriptura , in qua siepius exponitur haec obiectio , ct aliquo ex praedictis modis diluitur . Ita apud Jobum , ubi repetita habetur & fusa descriptio felicit iis impiorum, & calamitatis bonorum, quin unquam mentio fiat de singularibus Divinae Providentiae demonstrationibus in Itb ratione Hebraeorum ab AEgypto, ut iure hinc plerique inserant librum hunc, vel nullo modo perscriptum esse a Moyst , vel ante illam liberationem scriptum , apud Jobum , rnquam, huic terr
gationi, uuare impii piciunt, sublevati sunt, confortari ne divitiis Z re ondetur s uia in diem perditionis servatur mutus ct ad diem raris ducetur. Ita Jeremiae quaerenti, 6 uuare pia impiorum prosperatur Z reson et Deos, situm peditibus cum
176쪽
PROPOSIΤΙΟ II. Is rem laborasti, quomodo contendere poteris cum equis 3 quod interprete Cornelio a Lapide in hunc locum . significat praeter praedictionem majorum malorum: increkationem vanae curiositatis in re , in qua Deus requirebat a Propheta , ut abysso Providentiae suae & judiciorum suorum inscrutabili caece se submitteret. Ita Habacuc dolens in haec verba , i Impias praepoIet adpersus ju- sum, propterea erreritur judicium perve Num , respondet Deus, ponens ante oculos ipsius quasi picturam vindictae, quam de impiis illis Judaeis , de quibus ibi sermo erat, tandem sumpturus erat per Chaldaeos, ut ottenderet omnia se in sapientia & consilio disponere . Ita Judaeis pariter blasphcmantibus apud Malachiam, ab omnis qui facit malum, bonus es in conspem Domini, ct tales ei placent, aut certe ubi es Deus judicii Z respondetur . expectate tempus praefinitum a Deo, de concessum ad vestram
conversionem , 3 videbitis, quid sis inter jusum ct impium ,
ct inter serruentem Deo, ct non 'ruientem et . Ita David, postquam destripsit pacem ct felicitatem peccatorum, ex qua incau
ti dicunt, Euomodo scis Deus, ct F est scientia in excelse ,
cogitur exclamare ad Deum, dejecisi eos dum allevarentis .... subito defeceram , perierunt pro er iniquitaIem suam. Quare cum allatae rationes vel expresse habeantur in Scripturis, vel ex illis prona consequentia deducantur, ut pluribus ostendit citatus a Lapide N),male πhistonus 7 universim statuit Deum noluisse nobis revelare solutionem similium difficultatum. quae circa ea , quae hic in terra contingunt , solent afferri , ita ut videatur concedere eas esse insolubiles. Sed insolubiles hae sunt illi soli , qui Scripturas non quaerit, quia revelationi non credit.
De hoc dicit S. Augustinus , 8 Nullum mare sam profandum es, quam es sa cogisauo Dei , m mali floreant, o bori LM-rent , ubi naufragat omnis infidelis - Opportunius sorte dixisset histonus determinatum in singulis cassibus consilium Dei ignotum esse, nec opus esse Christiano illud perquirere , qui, ut ait X idem
3) S. Aug. in Psal. si . cIrca medium pag.
177쪽
rs E DE MUNDO.dem Augustinus , ci dicis stibi , Deus n est quid πω, atas non possumus nosse consilium ipsimi , quare parcis malis ad tempus, vel 1 re lesboram boni ad te res , subsicistumen me scire, quia ctodiempus laborat bonus , ct ad tempus flores malus.1s . In statur. Hi duo status hominis, alter viae , alter termini noti nobis sunt non per rationem naturalem , sed per Revelationem Divinam: ergo stando ili rationi ex pari saltem distributione selicitatis & miseriae inter bonos & malos, insertur Mundum regi casu , RUp. disti ant. Illi status noti nobis non sunt per rationem
naturalem ea certitudine, qua noti siunt per revelationem, concedo antecedens et alia plusquam sufficienti certitudine, ne πο antecedens, & consequentiam Certitudo nascens ex revelatione Divina est omnium prima , & nihilominus adsunt aliae certitudinis species ut metaphysica, vel physica , vel moralis, quarum aliquam ratio acquirit vel immediate vel mediate etiam in hac re . per ea argumenta , quae madent hanc propositionem, & illa quae demonstrant Divinam Providentiam.
178쪽
Mundas creatus non es omnium absolute
is 8. A Nicquam aggrediar suadere hanc propositionem di-t cam primo aliqua, quae pertinent ad majorem ipsius declarationem: secundo vero de aliquibus mentionem faciam , quibus illa opponitur.
SECTIO I. Mindus in aliquo feno dici potes optimus .is . Ropositio negans Mundum esse omnium absolute pos-x sibilium optimum apertam praesesert limitationem illius propositionis, quae contenderet nullo modo Mundum esse optimum , vel non esse omnium etiam sub aliqua hypothesi posse sibilium optimum . Quorum neutrum verum est, ut hic statim explico & ostendo. Primo igitur Mundus dici debet optimus ut sic loquar finaliter, hoc est si consideretur relate ad finem, quem sibi in rerum creatione libere proposuit Deus, manifestandi suam gloriam in tali dumtaxat mensura , quam ipse libere pariter determinavit , quae mensura etsi necessario finita sit, utpote quae respondere debet facultati cognoscendi creatae essentialiter finitae , major tamen esse potest in infinitum , sicuti vis cognoscendi creata , licet essentialiter finita, potest esse major in influitum . I l. Mundus dici debet optimus subjective . hoc est si consideretur relate ad Divinam operationem , siquidem omnes Divinae operationes sunt aeque infinite persectae & optimae , cum sint maxime consormes primae regulae omnis optimitatis, quae est Divina Voluntas. In hoc sensu dixit S. Thomas , i) quod Deus -- eis, es optimum per ordine* ad Dei bonitatem: de althi Σ Deus nonpotes facere melius, quam Ficut facit , quia nonpoIesi sacere ex
179쪽
M uori tensia ct bonitate. Quem dixi Mundum subjective optiamum , alii dicunt optimum ex parte operantis , qualem utique assirmant esse hunc Mundum , cui opponunt Mundum optimum
ex parte operis, dc hunc negant esse , & possibilem esse . III. Mundus dici potest optimus obiective , hoc est si consideretur in ordine ad genera & omines rerum , qui in illo qui existit habentur, posita praesertrm. ut aliqui volunt,impossibilita-.te novi alicujus generis , & ordinis rerum . Hanc porro genera , in quibus non proceditur in infinitum , dicunt aliqui , ut Maurus 1 pertinere ad persectionem sermalem universi e quae autem sub hi; generibus species & individua int,pertinere ad persectionem Mundi materialem . Porro genera rerum diversa sunt haec quatuor; Ioanimatorum, in quibus est esse: Uegetabilium, in quihus est esse & vivere : Animatorum in quibus est esse vivere &sentire : Et Rationalium , in quibus vel est dumtaxat esse vivere S intelligere ut in Angelis , vel est etiam sentire, ut in homine. Ordines vero rerum diversi ad tres reducu tur, Naturae, Gratiae , & Unionis Hypostaticae . Ad genus Mundi objective optimi revocari posset sensus ille, in quo Aristoteles statuit Mundum esse optimum , seu ut ipse ait persectum , nisi esset ridiculus , ut constat ex ratione, quam adducit. Persectum enim dixit, pr pterea quod habet tres dimensiones ; Nam tria iunt omnia; Non enim utimur vocabulo omnia , cum unum vel duo , sed Qtum cum tria habentur, & quod habet omnia, profecto perfectum est. Quo argumento concludi similiter potest, ut advertit Auctor artis cogitandi Σ) , quodvis arenae granum esse similiter quid perfectum . IV. Mundus dici potest etiam optimus omnium possibilium dismsitive , hoc est sub hypothesi eorum , qui compingi possint ex talibus rerum sebstantiis ex Divina Libertate determinatis , limitatis, quales habet hic Mundus . Ita sentit S. Thomas di
cens . 3 Universum supposPir isis rebui , non potest esse melius
propter decentissimum ordinem his rebus auributum . Huc etiam
spectat illud, quod alibi dicit , optimi ageniis es producere
180쪽
totum essectum suum o imum, non tamen quod quamlibet parrem totius furiat optimam . Qui Balbum Stoicum apud Tullium audiat dicentem G . Ex iis naturis , quc erant, ci potuit o Lmum, e fetaran es. Doceat ergo aliquis potesse melius. Sed nemo unquam docebit, o siquis corrigere aliquid volet, aiat deterius faciet , aut i quis fieri nou patuit, desiderabit . crederet illum non
aliter Mundum dixisse optimum . quam in quarto hoc sensu S. Thomae. Verum nescio an benigna haec interpretatio habeat locum in Stoico, quia aliunde constat, hoc genus hominum aliam distinctionem non admisisse inter Deum & Mundum, quam rationis. Hanet interea in sano sensu optimitatem Mundi luculenter' fuse demonstrat AEgidius Estrix Σ quae tamen intelligenda est secundum substantiam ut ita dicam dispositioni x, quae dici potest consistere in eo, quod omnia se habeant se prout exigunt paucae quaedam simplices & constantes leges , quibus Deus usus est in hac distributione, non vero secundum elusitem accidentia , quoniam, ut inquit Vasquer , cuius est haec observatio , haec harmonia , ct consonantis partium interse non es Ad pidus , his latitudinem habet. De Mundo itaque optimo in aliquo ex dictis sensibus relativis non est controversia, sed in sensiti. abibluto, ut exprimit propositio is
i 6o. π TEnio ad commemorandos aliquos mihi notos adversa-V rios.Ex his primo sunt Panthei me, qui stulte statuentes Mundum hunc visibilam esse Deum , jure inferunt esse optimum. Nam optimitas est attributum Divinitatis. Sed istos hic non curo . Ah his enim, qui subripiat illud antecedens , Mundus est Deus , quod fit, ubr agitur de Existentia Dei, ampliusiam non dicent Mundum esse optimum. Secundo sunt, qui rite sentientes Deum esse auctorem quidem Mundi, non vero ipsum Mundum, adhuc