De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

231쪽

prius ratione , quam illa voluntas intelligatur determinata in sua aeternitate , intelligitur indifferens ad illam creaturam volendam, ka etiamsi ab aeterno Deus Mundum creasset, intelligeretur indisi serens prius secundum rationem ad illum creandum vel non

creaudum.

II, obiicitur. Si Deus creasset Mundum ab aeterno, non potuisset illum destruere ab aeternor sed repugnat Deum non posseres creatas destruere i quando vult: ergo . Reyp. cxv. maj. ct disi. min. Repugnat Deum non posse res. creatas destruere, quando vult, si sermo sit de illis quas creavit in tempore, o uc. min. Si sermo sit de illis, quas ex hypothesi creasset ab aeterm , nego min. ct consequ. Sicuti fieri nequit, ut Deus velit simul de nolit existere aliquid , ita fieri nequit, ut destruat ab aeterno id , quod vult existere ab aeterno , & ratio ulterior utriusque impossibilitatis est , quia nihil potest simul esse Senon esse. Quare siquid ab aeterno creaverit, necessarium utique est, ut repugnet illud idem posse ab aeterno destrui. Σ . III. Objicitur. In hypothesi, quod Deus potuerit Mundum creare ab aeterno, nou est intelligibile, quare illum ab aeterno non creaverit, & deficit argumentum Philosophicum contra illos, qui aeteriaitatem Mundi admittunt: ergo. Resp. nego anIec. Nam quod pertinet ad eius primam partem, cum intelligatur solo etiam lumine naturae, Deum esse ab lute per se beatum , dc sibi suffcientissimum, intelligitur pariter omnia creata esse ad demonstrandam Dei Gloriam juxta etiam , illud Scripturae , Omnis propter semeti iam operatus es Domivus. Cum autem Gloria Dei consistat in manifestatione ipsius persectionum , inter quas est libertas voluntatis, Spersecta ejusdem. independentia a rebus creatis, quae negari non potest, haec clarius se prodit in creatione Mundi in tempore, quam ab aeterno, ut saepe observant Pererius cia Sc Suareet cet) . Hinc aliquatenus intelligitur, quare in tempore omnia creaverit, etsi quid potuerit cr eam ab aeterno . Quod vero pertinet ad secundam partem, etsi deficiat hoc determinate philosophicum argumentum contra

232쪽

aeternitatem Mundi: scilicet Mundus nequit este ab aeterno ; e go non est: suppetunt alia, quae in serius afferam , praeter illud., quod institui potest ex pervulgato principio, a potentia ad actum nulla est illatio. IV. Objicitur a Malebranchio. Deus nequit quicquam fac re , quod opponatur suis essentialibus attributis e Sed Mundus ab aeterno opponitur illi attributo essentiali Deo , quod omnia extra ipsum habeant ab illo dependentiam ; Nam ci) Character,

sic ille , essentialis dependentiae es non fuisse: 6e alibi Σ lex.

nitas es character ins eudentia I ergo. Resp. cone. maj. Ο nego min. cum adiumsta probatione , , Nam dependentia postulat non esse a se , sed ab alio, & quidem sine ulla ipsius necessitate , quae tota habetur etiam in Mundo, qui creatus esset ab aeterno. Mirifice auctorem hunc in hac re caecutisse declarat hoc ipsius ratiocinium in citato sermone d , Natura & Gratia r Es . inquit , aeterritas non includat indepem dentiam , tamen independentia includit aeternitatem: ergo eripe tia aeterna es modus erisendi enIis independentis: ergo Deus dare non debet erecturis exisentiam meream . in quo contradictio est manifesta non solum , quia immediate ante dixerat, internit Diem esse characterem independentiae , quae propositio non componitur cum hac alia , AEternitas non includit independentiam, sed etiam quia infert consequentiam contradictorie oppositam illi, quae legitime ex suo illo antecedenti descendebat. Ex hoc enim antecedenti, AE ternitas non includit independentiam , descendit haec consequentia , ergo existentia aeterna non evincitur esse modus existendi entis independentis. Et ne ex illa quidem alia parte sui antecedentis, independentia includit aeternitatem, sequitur illa sua consequentia : ergo existentia aeterna est modus existendi entis independentis; sed haec, ergo existentia entis independentis est existentia aeterna .hos. V. objicitur ab eodem 3 : Necesse est Deum operari

iuxta regulas sapientiae: sed contra regulas sapientiae fuisset creare Mundum ab aeterno ; Nam creaturae haberent tun occasonem existimandi se independentes a Deo , aut pares Divinis Peristris, E e aut

233쪽

aut saltem crederent se aliquid conserre ad Divinam Beatitatem: ergo necesse est Deum creasse Mundum in tempore . Resp. conc. mi. ct nego min. & hujus probationes. Nam Gcuti nunc, ct pro quovis futuro tempore, quod immenso intervallo a praesenti distet, quaevis creatura rationalis, per illam, qua praedita est, rationem evidenter intelligit Deum esse ens persectissimum , adeoque sibi sufficientissimum , & se solo beatissimum , ct eodem modo non dubitat, aut dubitare unquam poterit de sita impersectione, de qua conscia sibi semper erit intima experientia, nec proinde de illa , quae hinc plane sequitur dependentia sua abente persectissimo: ita , etiamsi illa ab aeterno extitisset una cum hoc Mundo materiali, cus nulla competit cognitio , adeoque nulli subjacet errori, nullam habuisset unquam ex hac sua exissentia occasionem incidendi in tantam stultitiam , ut se parem , Deo crederet, vel saltem aliquid ad ipsius felicitatem necessarium Contra ipsum etiam valet argumentum desumptum ex incohaerentia huius suae opinionis cum propugnato ab ipso occasionalismo, in quo excludit quicquam cogitari ab ulla creatura ex vi sua , sed recipi Q lum ab illa vult cogitationes a Deo in ipsa factas, qui certe non infunderet illi has , quae objiciuntur, quandoquidem simi tam stultae , &blasphemae.

probant generationem Uerbi Divini non esse creationem , quia ab aeterno est: ergo supponunt impossibilem esse creationem ab

aeterno .

Resp. dis. antee. Probant SS. Patres Generationem Uerbi non esse creationem , quia ab aeterno est ex intrinseca necessitate, conc. antec. quia praecise ab aeterno est , nego antecedem, S similiter distinguo consequens. Admitto igitur impossibilem esse creationem Mundi ab aeterno, quae sit ex intrinseca necessitate ipsius, non solum propterea quod haec non componitur cum divina libe late ex dictis g. 1oς. . sed etiam quia aliquid esse ex intrinseca necessitate idem est, ac ita esse, ut non possit non esse , adeoque idem

si At i. orat. 1. contra Arian. Quod Filius Dei non sit creatura . a) Naa. Orat. 31. Ia Scholio Nicet. 4J Cyril. Dial. 4. de Trinit. num. 38. s) Damas. lib. I. de Eid. cap. s. Bas. lib. s. contra Eunom.

234쪽

idem est ac esse ens a se, quod contradicit notioni ereaturae , quae est ens ab alio . Nego vero impossibilem esse creationem ab aete no ex extrinseca ipsi creaturae necessitate . Responderi etiam secundo potest, cone. antecedens, ct nego consequ. Legitima enim consequentia alia non est, quam haec rergo SS. Patres vel supponunt impossibilem esse creationem ab aeterno , vel supponunt tamquam sibi datum ab Arianis, sicuti reiosa dabant, nullam esse creaturam ab aeterno. Siquidem in hoc antecedenti, Uerbum Divinum non est creatura , quia est ab aeterno, sumi potest particula quia, vel ut denotans causam a s priori, qua ratione sequitur prima illius consequentis pars: vel sumi potest etiam ut denotans causam a posteriori , atque hoc mindo non sequitur prima , sed secunda illius consequentis pars.

Patres autem revera arguebant a posteriori, tum ex suppositione Sacrarum literarum docentium nullam esse ab aeterno creaturam, tum ex suppositione Arianorum , qui in notione creaturae ponebant esse in tempore.

scenus 3 dicunt repugnare creaturam ullam esse coaeternam Deo: sed si Mundus esset ab aeterno , Deo esset coaeternus et ergo juxta saltem illos repugnat Mundum esse ab aeterno Resp. conc. i. re nego min. Nam cum aeternum dicatur non solum quod caret initIo , sed etiam quod mutabilitate caret, siqua creatura careret initio , quia ab aeterno esset, non proinde careret immutabilitate , adeoque ab aeterno quidem poterit esse , sed aeterna , & Deo coaeterna minime . Atque hoc modo iure negavit S. Augustinus Angelos, qui essent ab aeterno creati, adhuc

dicendos esse coaeternos Deo: ) Ille enim , inquit, semper fui in aeternitate immutabili , isi autem fucti juni. E e E SECTIO

235쪽

obiectiones ex parte Mandi ereati

Log. D Rimo . obiicitur Mundum esse creatum, est Mundum L esse factum ex nihilo i ergo negatio Mundi extitit ab aeterno, sed non potest simul existere res ,& ejus negatio : ergo Mundus non potest existere ab aeterno ἀResp. dis. amecedens . Mundus factus est ex nihilo , hoc est non factus ex aliqua praeexi stente materia, conc. antecedens, hoc est factus post nihilum , nego antecedens in consequ. II. Objicitur. Causa debet praeexistere sto essectuti sed si Deus potuisset creare Mundum ab aeterno, Deus non praeexisteret

Resp. cum S. Τhoma ci , dis. in . Causa quae producit effectum per motum , debet illi praeexistere , conc. maj., quia inquit S. Docton essectus non es nisi in termino motus . Causa quae prod cit effectum in instanti, debet illi praeexistere, nego maj. & concessa minori, nego consequ. III: Objicitur . Creatio in sua notione importat novitatem Messendit sed novitas essendi. excludit esse ab aeternor ergo creatio excludit esse ab aeterno . Resp. dis. ma, Creatio importat novitatem essendi vel Irealem vel aptitudinalem β. I9p., cone. in . importat novitatem essendi realem , subdisin. si sermo sit de creatione , quae ex Fido Divina nobis constat, quandoquidem sic constat omnia creata esse in tempore , cone. iterum maj. si sermo ' sit de cratione possibili de qua loquimur, nego ma, & aptando eamdem distinctionen

aop. IV. Objicitur. Creatio ab aeterno habet necessario adjunctam conservationem ab aeterno: sed conservatio ab aeterno creaturae cuiusvis est impossibilis ; ergo etiam creatio . Probatur minor. Conservatio non fit nisi successive : sed quicquam esse successive ab aeterno est impossibile: ergo conservatio ab aeterno creaturae est impossibilis. .

236쪽

Resp. cone. maj. nego min. Ad hujus probationem , disin.

mai: Conservatio non fit nisi siuccessive, quatenus terminus alii nis conservativae dicit talem durationem , quam nos ne stimus cogitare, nisi per coexistentiam cumialiqua successione saltem imaginaria, cov. mxj. quatenus interveniat aliqua realis successio in ipsa actione conservativa, nego maj. Et disinguo min. quicquam esse successive ab aeterno est impossibile, hoc est aliquid cujus tota essentia non existit simul sed successive , impossibile

est e sise ab aeterno , n. min. hoc est aliquid cujus tota essentia e si simul extiterit, non concipitur habere suam durationem , nisi per coexistentiam cum infinita successione imaginaria, non potest esse ab aeterno, nego min. ct consequ. Observandum igitur est. creationem & conservationem non distingui realiter inter se : sicuti igitur non repugnat aliquid creari ab aeterno, ita ne repugnat quidem conservari ab aeterno. Quod illa duo realiter inter se non distinguantur , ut si fortasse ipsae horum nominum definitiones satis patefaciant, creatio enim in aetio Dei , per quam aliquid existit ex nihilo , conservatio vero est actio Dei, per quam ali, quid suum esse , quod habet retinet, attamen sic etiam cum S. . Thoma , & aliis citatis a SuareZ declaratur . Siqua distinctio ,

realis intercederet inter conservatiouem & creationem , illa prosecto non se teneret ex parte entitatis illarum: sed ex parte terminationis earumdem, quandoquidem illarum entitas est realiter indistincta ab essentia Dei simplicissima: Atqui inter te

minationem creationis Sconservationis circa eamdem rem creatam , nulla intercedere potest realis distinctio , quia res existens in uno instanti non distinguitur. realiter a se ipsa existente quovis tempore sequenti: ergo nulla inter creationem & conservatione in intercedit realis distinctio, sed ea dumtaxat, quae est per rati nem nostram concipiendi, &. suificienter exprimitur ab illaruit definitionibus. ΣIo. V. Objicitur. Ex eo, quod durationem infinitam saltem a parte ante habere dicendus esset Mundus, qui ab aeterno creatus esset, sequitur dicendum , quod haberet cliam quamdam infinitatem : sed sisti Deo propria est infinitas : ergo .

Resp. dis. m . Sequeretur Mundum habere infinitatem

237쪽

211 DE MUNDO.

quamdam in existendo , & quidem ab extrinseco dumtaxat , non vero ab intrinseco, conc. majorem, infinitatem perfectionis , negom . , & similiter distincta minori nego consequ. Infinitas igitur quae sequitur assirmanda de creatura, quae ab aeterno sit, non est infinitas persectionis , qualis utique est in Deo solo, sed infinitas in eo sita , quod illa creatura non habeat initium temporis in sua existentia, quae infinitas relinquit creaturam cum sua limitata , atque finita perlectione , per quam infinite distabit ab infinitate Dei. Quemadmodum nihil persectionis physicae atque realis addit creaturae cuivis duratio, quam illa per mille annos obtineat supra illam , quam habet per unicum diem .hii- VI. Objicitur . Duratio creaturae est aliqua ipsius perfectio : ergo est per participationem a Deo; Nam omne ens creatum & omnis ejus persectio est essentialiter per participationem,

a Deo : ergo duratio creaturae non potest esse ab aeterno . Probatur consequentia ,quia aliter duratio huius creaturae non esset participatio, sed replicatio durationis divinae, certe esset ei aequalis, quod dici quit , Resp. concesso enthymemate , nego conseqα, & ejus pirabationem ,quam et si Nicolaus Cabeus i tanti faciat, ut in ea , Praecipue tundetur , ubi negat possibilitatem ullius entis creati , quod sit actualiter infinitum in ullo genere veri entis positivi , attamen ejus falsitatem suse jam olim ostendit Boetius χ) , innitens praecipue in conceptu aeternitatis , quae postulat, ut ens, quod illam habeat , possideat suum esse totum simul , quod proprium est solius Dei, non vero successive. sicuti accidit in creaturis, quae dum nunc existunt, crastinum nondum habent, & hesternum jam amiserunt. Ejustem falsitatem aliter Pererius 3 sic ostendit: Iampis ponaIur creatura coae Ierna Deo, uiri mina

Deus es ea , verior praefantior feeundum crationem , ct qui Deus Abs essentialiter sua aeterniras , ct quia es aeterntas ex se , cquia es nece Furio aeternus, quia es in omnibus, ct omnino actemus . Proprium igitur Dei secundum durationem es essentiai,

ter, necessario , in ex te, in omnibus, ct omni modo est a LernYQ, γrum nullus modus GerelIctis in uiliam plane creataram con enire potes. PRO-

238쪽

Mundus non es ab aeterno , neque quantum ad materism, quatenus haec sit a se , neque quantum ad dispositionem materiae, neque quantam ad animas hominum. DE singulis propositionis partibus 'multa occurrunt , quae in varias sectiones distribuam.

De iis qui dixerunt Mundum esse ab oerno. 112. H, Icam primo de illis, qui materiam Mundi credide, runt esse increatam , & coaeternam Deo . i) milο- sophi fere omnes materiam asseruerunt eae se ae omnino necessario Babere est, inquit SuareZ, aliique citati ab Hooke 1 . Et Tertullianus quidem 3 , Irenaeus , Justinus s , Ambrosius cis , & Athanasius nominant Stoicos, Pythagoreos, & Platonem, de quo idem expresse dicit Plutarchus 8 , & recentius conatus est suadere o. Christophorus Wolfius ς , qui indignatur, quod

contra veterum Authorum testimonia extiterint deinde, qui Pl tonem tenuisse aeternitatem materiae &Mundi ve, negarint, vel in dubium revocarint , innixi aliorum minus antiquorum testimoniis . Sed hoc minus vere dicit, siquidem illi, qui multi profecto citantur a Pererio cio , a Coquato II , & recentius ab Anglis Historiae Universalis. A uctoribus cir innituntur testimonio Aristotelis, qui totos viginti annos Platonem audivit , eumque conatus est ostendere male aeternitatem Mundi negasse . de

239쪽

M4 DE MUNDO.

quo videri potest citatus Pererius: tum testimonio Τullii , qui dicit, Q D mufue dubitare , quin his praesit aliquis pei essector , si haec nata sunt, ur Batoni videtur : vel emper fuerint, ut ArisOreli placer, moderator tanti operis 3 tum testimonio S, Augustini in Philosbphia Platonica exculti , qui non semel Platoni eam fuisse dicit sententiam, quod Mundus non fuerit ab aeterno , Σ De Mundo , inquit, is de his, quos in Mundo Deos

a Deo fossis scribit Plato , apertissime dicit eos esse caepisse, Ο h here initium: & alibi 3 Mundum non siemper fuisse, sed esse

coepisse Πατο apertissime confiitetur : tum testimonio Marsilii Ficini de libris Platonis tam bene meriti, qui statuit solis conjecturis obsequi, qui unam ex his tribus opinionibus huic Philosopho

tribuant et prima est, materiam fuisse in tempore creatam, dc sormatam : secunda. illam suisse creatam & formatam ab aeterno et tertia, creatam ab aeterno , sed per temporum intervalla longissima iterum in chaos redeuntem, ordinatam infinities: nec meminit de hac,quae esset quarta, materiam esse increatam. Ipse autem nolens quicquam conjecturis concedere, hoc unum vult certo dici

posse O Platonem adfirmavisse, Mundum non ex se erisere,fed ex

cause r non ex causa fortuita ,sed ex certa : non ex natura i dumtaxat eaus, sed intellectuali: non ex tutellectu per modum naturae determinato , sed potius Poluntario: non voluntate ex naturali quodam instinctu compulsa ,se libera . Alii tandem sunt, qui litem omnem circa doctrinam Platonis in hac re de medio tollunt ipsum accusantes inconstantiae, quod modo dixerit materiam esse increatam , & modo negaverit. Ex his est Theophilus Antiochenus dicens , Hato ct ejus assectae satuunt Deum materiam esse increata. is si ita est, jam Dedis non es o tum CreaIor , &gpuleius, qui apud Coquarum in notis ad S. Augustinum de Civitate Dei notat 6 sibi contradixisse in hac re Platonem .

χI3. Praedictis errantibus circa aeternitatem materiae qua enus ea sit a se , S. Epiphanius addit Periyateticos, & La- .ctantius co Academicos, ct Ciceronem in libris de Natura

240쪽

PROPOSITIO V. 22sDeorum : idem de iisdem testantur Plutarchus ιγ , Philoponus 13 , S Themistius o) , quibus addi debent Epicurei , quorum

celebris est stultitia,casu extitisse hunc Mundum ex fortuita Atomorum per aeternitatem se moventium combinatione. Philosophos istos sequuti sunt multi Haeretici , Hermogenes , Manichaeus,& alii , reserentibus Tertulliano loco nuper citato, Au

nominat Sabellium , ct cum his sentiunt recentiores Materiali

sbe, & alii , qui cum Bayle apud Ualsecchium dicunt crea

tionem attentis solis rationibus philosisphicis repugnare . Tot de noc veterum ei mre testimoniis contradicit Cudvvor

thus , qui illum attribuit paucis illis dumtaxat, qui Athei fuerunt , contendens 8 caeteros per illud ipsorum celebre principium, ex nihilo nihil , D nihilum nil sse repent, non voluisse

doceru, materiam esse increatam & Deo coaete inam , sed generationes , & corruptiones rerum naturalium aliud non esse , nisi diversas materiae a Deo creatae modificationes. Jo. Laurentius

Mos hemius in notis ad Cudvvorthum ς , singularem credit hanc illius opinionem. Sed eamdem tenuit Samuel Clarkius io ostendens argumenta veterum pro aeternitate Mundi non concludere nisi, quod necesse fit admittere cns aliquod a se , a quo est hic Mucidus tamquam a causa ves libera vel necessaria. Eadem placuit Jo. Christophoro Nolfio O , qui arguit ex conatu aliquorum ut Lucretii , suadendi materiam creatam non esse, alios tu muniter contrarium propugnasse . Eamdem Ignatius Monteiro ir) tribuit Huetio, Grotio, Pi an ero , Dikinsono locis ab . ipso citatis. 114. Hanc Authorum controversiam de mente veterunta Philo Ephorum circa creationem materiae placuit proposivisse ad retundendam ignorantiam, vel audaciam incredulorum hujus

F f . nostri

SEARCH

MENU NAVIGATION