장음표시 사용
61쪽
ut ex hac solum parte subductis rationibus modo, qui peccat ex desectu, non vem ex excessu, concludat Pluche i referri quotannis ab una ex his bovibus fructum decem scutatorum . His succedunt oves ri caprae , sues . Ex ovibus seu munius scutati percipi singulis annis communiter dicitur, maxime propter lanam , quam exacta jam hyeme nullo illarum incommodo tondemus . Ex capellis, quas S. Ambrosius jucundisi sime contemplatur χ dumosa de rupe pendentes, ubi dum pira aliis animalibus certa sunt praecipitia, pro illis abundat sine ullo periculo alimentum salubre electam dc suave , praeter ingentem lactis copiam habemus haedos , quibus libenter xc scimur , ea rumque pilus etsi asperior, utilis tamen est ad conficiendos pannos , qui non ultimo sunt in pretio . Sues , quibus cibi appetentiam excitant glandes , serum, furfur ,'corrupti fructus , scatentia vermibus grana , ct omnia rejectanea, atque quisquiliae brevi crescunt in magnam laridi & carnis massam , quae etiam sola suavissinam mensam instruit pauperibus & nautis: illis verudivitum condimentum aliquod affert S ornamentum .s Asini etiam ad hoc primum brutorum genus pertinent, quorum scia appellatio etsi propter quaedam praeiudicia videatur minus conveniens, ubi de rebus agitur dignitate & gravitate plenis , cum his tamen revera ita consentit illorum etiam consideratio, ut qui hanc negligat, illis ascribi mereatur. Tam to enim jure asinorum mentio hoc loco facienda nobis est. quanto opus est in sermotae de partibus ad Remoublicam constituendam de conservandam necessariis loqui etiam de Rusticis,& Artificibus vilioribus . ianae quidem comparario satis opportuna
est; Sicuti enim gens illa sordida inculta de contemptibilis est
in conspecta patriciorum Sc civium, ita asellos ridemus comparatos cum equis: At sicuti nihil rusticis, calcariis, caement riis , serrariis utilius, quin immo magis necessarium ad Rempublicam , quae sine illis jam deficit a victu vestitu domibus , &nulla statim evadit', dia sublatis asinis, qui natura sunι simplici de mansueta et habitu corporis obdurato ad calorem , frigus &quamvis aeris intemperiem facile tolerandam : incessu non ita aqui in
62쪽
quidem celeri, sed aequabili ct diuturno i indigentia cibi minusquam mediocri , & cui minimo sumpta satisfacias: his inquam
sublatis multum crescerent dispendia , ct difficultates transferendi ex uno. in alium Iocum, ut ex monte in agrum, & ex agro
in urbem fructus,herbas, saxa, ligna , ct omnia illa , quibus indiget Respublica ad dignitatem suam conservandam & a
s 4. Quid dicam de Elephantis mole corporea omnia alia , . terrestria bruta superantibus 8 sed indole tam docili , ut puero etiam pareant ,.viribus tam robusti, ut turres etiam plenas militibus siustineant corde tam impavidi , ut nullo armorum fragore terreantur: quibus cum breve caput da:um sit , . quod humum non possit contingere ad pascendum , & longi rursiis dentes . qui id impedirent , abunde tamen eorum commodae res moni consultum est addito illorum naso, ut loquar cum Lactantio i molli ac flexibili membro; quo prendere , quo tenere quislibet possem . & ori ingerere . Quid jam dicam de Camelis natis ad magna pondera asportanda , quae non solum sibi patiuntur imponi, sed ad hoc quodammodo invitant humiliores se reddendo flexis genibus, dum ea recipiunt: quod faciunt etiam quinties illa ipsis detrahuntur . . s. . Quid dicam de canibus 8 qui quamvis non sint humano, generi tam . utiles bestiae 1, quam eae, de quibus usque adhuc memini, nihilominus dati nobis sunt partim ad usius magni momem ti, partim ad Qtatium & oblectamentum singulare . Plures illorum sunt species , quibus omnibus ita propria est eximia fidelitas, ut hujus symbolum communiter statuantur . Qui longo &cirrato pilo sunt, selertia excellunt docilitate & alacritate . . Qui corpore robusto. donantur ut Molossi, omnium aptissimi sunt ad custodiam domus, gregis , ct cujusvis rei sibi a domino
commissam contra quoscunque aggretares sive homines sive se-rax, quos , .siquid illi audeant subripere , statim audacia & fu- . rore vehementissimo invadent prostrahunt, lacerabunt. Qui odoratu magis valent, hi illorum animalium venationi aptantur , quae latibula facile. invenient oculis omnium impervia, non tamen acutis illorum naribus, quarum ope ea inveniunt, & vel '
63쪽
retinenti, vel excitant ad nutum venatoris. Qui longis sunt cruribus , corpore gracili , rictu acuto , velocitate vincent lepores in apertis campis currentes. Qui staturam habent omnium minimam ,& indolem fiatam ad recipiendas & habendas blanditias , quales sunt Melithaei, diceres natos unice ad delicias &oblectamentum hominum. Mitto seles, sine qui bus singulat d mus inciderent in cruciatum olim datum AEgyptiis, ut a murium prae nimia multitudine quam maxime vexarentur. s6. Venio ad bestias terrae. Hoc nomine significantur serae siluestres, ait Leo illarum Rex, Urius, Leo , Ggris, Lupus, Lynx , Panthera , Rhinoceros , Cervus , Dama , Capretatis , Aper, Castor, Merinaceus , Uulpes, Hyaena, Martes, Glis , Sciurus, Melis . Harum indoles abhorrens urbes, de impatiens disciplinae est, ut scilicet haberent suos incolas etiam silvae. destria , de antra . Mole quidem corporis sunt plemque ipsarum inseriores bobus, ct equis, sed natura seroces & indomabiles. ut plane appareret voluntate quidem Creatoris, non jam hominum industraa jumenta esse nobis morigera, ita ut unus equiso, aut bubulcus illorum gregi moderando sussiciat - Edacitatenta multae illarum habent, quae non herbis ac frondibus satiatur, sed cibo indiget robustiori, quem inexhausta Creatoris largitas i lis abunde siufficit, ut videamus quam Opportune bruta ad nos juvandos destinata, facta fuerint plena 2brietatis , quae aqua
de faeno contenta essent carnem omnem ac sanguinem recusarent. Atque quia, quae crudeliores fiunt, carnem maxime appetunt , ne fame coimpulse homines de die passim per campos &silvas aut itineri, aut agricultum, aut relaxationi vacantes aggrederentur & opprimerent simul cum Ris iumentis, & gregiabus , lucis odium quoddam indidit. quod illaci in speluncas comjicit, & usilue ad noctein retinet. in qua otiantibus jxm hominibus. de contrario horrore tenobrarum coactis & inclusis intra urbes S domos ab illis insuperabiles, quo receperunt etiam cicures bestias, quibus utuntur, datum iisdem est senis prodire
vagari & praedari. Reptilia iuxta Bochartum apud Alphonium Nicolai i sunt animalia, quae molem habent aliqvam seu sibilem , sed nec
64쪽
aves nec pisces sunt, nec de genere insectorum terrestrium . Uipem , Aspides, Angues, Lacerti, Talpae, Mures, Nitedulae exemplo sint hujusmodi reptilium .s Qi od autem pertinet ad Insecta , Joannes de Turre 1 stabilitis eorum dum attributis genericis ea distribuit in sex suprema genera , seu classes, sumpto discrimine ab alis, sub uno genere ponens qxue illis careant, sub reliquis vero . quae eas habeanet numero vel figura differentes : atque divisis singulia classibus in genera i 21, & his generibus in suas species, colligit harum numerum I 49 I. Sed mihi satis sit minus distincta partitio in quatuor dumtaxat genera . Primum eorum , quae compOmnatur ex duabus vel pluribus partibus inter se unitis quasi per filum , quod dicitur vertebra , cujusmodi sunt sermica: . Secundum eorum , quae constant ex pluribus anulis elasticis , communi membrana contectis, ut tumbrici. Tertium eorum, in quibus sunt plures partes per modum totidem laminarum , quarum altera supra alteram blande illabitur. Huc spectant apes. Quartum
tandem complectitur illa, quae ad nullum ex dictis pertinent . Huiusmodi sunt limaces . Sub his autem generibus tot sunt species , ut non cedant varietati quadrupedum avium & piscium.
Juvat de aliquibus in quovis genere diligentius meminisse .sq. Ad primum pertinent Aranei . Exosi quidem illi ita
sunt , ut ipsum nomen stomachum plerisque moveat: Micros pium vero horribiles etiam reddit, exhibendo oculis dentatas &serratas oris sorcipes, squammo su in thoracem, minaces lacertos, pilosium ventrem , aduncos pedes . Nihilominus siquando illos offendimus aut pmdantes, aut suas telas contexentes, jam gra,
dum suspendimus, & magna cum voluptate illorum industriam. solertiam, & velocitatem agendi observamus. Qui haec diligentius contemplati sunt, animadvertunt fila haec esse gummi quoddam,quod ex papillis quinque ex infima illorum parte pendentibus pro libito exprimunt, quae deinde invicem constringunt ar tificio singulis horum speciebus proprio. Illi qui intra domos nascuntur , suas telas in angulis disiponunt, fabricata sibi ino horum extremo habitatione utrinque aperta ad evadendum pro libito. Illi qui antra quaedam , parietum foramina incolunt aranei
65쪽
nigri dicuntur, alterius generis telam circa ostium applicant ci cumquaque , minoris quidem amplitudinis , sed majoris tenacitatis . Illi qui hortorum aranei dicuntur, fila haec viscosa a punctis diametraliter oppositis ducunt in directum ad quoddam cem trum , ubi stationem suam figunt : deinde in circulos invicem paralellos , & paulum inter se di stantes alia superimponunt, atque hoc modo rotundum rete Brmant, quod a mediocri vento utpote ipsi pervium non discinditur, sed volantes muscas retinet . Ad hujus exemplum illud venatores fabricati sunt , quo
per concubiam noctem lucerna in ejus medio posita volucrum magnam vim capiunt, dum ea lumen versus convolat expulsa improvise fragore ab omnibus circumquaque locis. Hac aranei illi via victum sibi comparant ex incautis insectis , quae his retibus impingunt ; Necessario enim tunc fila distenduntur , & illos excitant , qui statim in praedam non tam subito liberandam visco, quo remoratur , insiliunt, quam arcte circumligant, donec spem omnem vel effugiendi vel se defendendi ademerint, eaque in domum suam tandem deportata iucundissime depascuntur. Aliae
sunt praeterea araneorum species, ut nemo non videt, & tam
insignis foecunditatis singulae sunt, ut Redius i ab uno ill
rum deposita in suo nido ova sem ducenta numeraverit. Sed brevitas vitae illis concessae per aliquod itum anni tempus , Smutua inter ipsiss crudelitas , qua se invicem vorant , non reddit illos supra alia insecta nobis molestos. Esset in hoc genere Brmicarum species , quae utiliter con siderari posset non sulum quantum ad ortum , quem habent ex ovo , sub forma primum minimorum vermium . & deinde nim-pharum : sed etiam quantum ad rationem vivendi inter se in is modules bene ordinatae Reipublicae,quae commeatu semper abundat , quippe ita omnes ab omni pigritia remotae sunt, ut crediderim alas ipsis senescentibus adnasci , ut quae aetate impeditur pedum agilitas, alis compensetur. At opus est ad alia properare. so. Ad secundum insectorum genus pertinent praeter vermes, qui semper in hoc statu conservantur, illi etiam, qui ex vermibus volatilia fiunt, postquam immobiles aliquandiu perstit
runt in medio quodam statu , qui chrysallidis , vel ni hae di
citur. ci Red. Esper. su la Generis. degit Iliserii pag. 3. 'Digitigod by Corale
66쪽
citur . In his sunt erucae , quae plantas verno tempore obsident ad pastum avium , quibus & pullis , quos tunc nidis affixae procreant, hac via magnifice consultum est, data interea iisdem. insectis ea sagacitate & industria , per quam multa avium vim& venationem eludunt, vel abscondendose siub soliis . vel se ex illis celeriter demittendo per filum . quod tunc sus udunt de evolvunt cum invaduntur, vel fingendo per subitam immobilitatem se non esse de genere viventium , quae inquirantur. Species autem erucarum fere totidem sunt ac plautarum ; Nam suas unaquaeque producit ejusdem coloris cum soliis, quibus f lis, vel iis quae sint homogenea , singulae pascuntur . exceptis paucis, quibus herbae omnes placent, ct illis quae etiam carni-vorae sunt,& vivunt ex parvis muscis, quibus supra se insidentibus ex improviso complicatae potiuntur. Sunt rursus tineae. quae pannis adhaerentes per villosam vestem utrinque apertam , ex qua modo ex una ipsius parte, modo ex alia aliquantulum se exerunt , eosidem paulatim depascuntur. Atque si accidat ut ex albo panno in aliud transinigrent alterius coloris , cito & ipsae eumdem colorem induunt. Quoniam autem quantum Philosopho placet harum contemplatio,dum vilibus aut obsoletis pannis contentae sunt, tantundem displicet, dum sua etiam pallia invadunt , ideo ne huc transcurrant, modis omnibus studet, adhibens modo rudiculas, quibus ova siqua sunt excutit, modo aerem frigidum, aut fumum tabaci, aut alia , quae illas destruant . 6 I. Bombyces tandem sunt hic commemorandi, qui brevi vitae suae curriculo toti incumbunt sericis nobis comparandis. Hi ante saeculum VI aerae vulgaris ignoti erant Eumpae; Nam
Justiniani imperatoris e Perside delati primum suerunt Constantinopolim , & deinde per totam Graeciam , Italiam, & alias regiones disseminati . Sericae tamen vestes notae jam antea erant, sed inter pretiosas reputatae. Saeculo enim quarto dicebat S. Basilius, 3 Hia bombeum Caesaream usque Seres tronymittunt
ad raras ac praemolles deses emeinnandas . Haec autem animal
67쪽
sim supra moros habitant , in quibus nascuntur , vivunt, & operantur nulla indigentes hominum Ellicitudine. At apud nos solum intra domos ab omni aeris humiditate & intemperie , ct ab omni squallore diligenter protectas educari possiant, administrato in singulos dies cibo ex novis mori foliis sicco die pampinatis, quae parum selici exitu supplentur illis urticae , similacis, & laedicae. Curam, quam circa illos impendimus, compensant erudiendo mentem , ct augendo opes ; mentem quidem erudiunt eorum , qui observent illorum structuram , quae videri potest apud Piuchem i , S diversos habitus, quos donec vermium formam retinent, induunt. Primo enim prodeunt nigra Veste , quae paulatim cinerea evadit, ct postea discinditur , ct locum dat alteri nitidiori, quam n dum expleto mense a screpellunt, & in aliam commutant : Opes autem augent , quia cum jam adulti facti sunt , adgrediuntur pretiosum opus, sericum filum, longum plerunque pedes bis mille , etsi ponderis vix granorum duorum, quod apte conglobant in ovali tolliculo, sepulcro nobili, quo se ad breve circiter trium hebdomadarum , tempus includunt , redituri ad novam vitam , non jam amplius vermes visu turpes, ad motum tardi , addicti solo, &crata frondium cibo contenti, sed papiliones pleni alacritate, venustate , ct agilitate , spatii aerei incolae , solo florum nectare avidi , tales demum , ut possint esse exemplum quoddam gloriose illius resurrectionis, quam nobis bene viventibus Catholici speramus
Si credimus. Non est tamen expectanda haec illorum metamorphosis, quae propter quasi terrenas faeces, quas evasuri animal aereum supra fericum deponunt, illud prorsus inutile reddit, sed opus est illam orae venire. Quod etsi non fiat, nisi vi caloris, qui inclusos vermes perdit, non est tamen timendum, ne eorum pariter species brevi cxtinguatur. Satis enim sunt pauci, qui permittantur ad novum statum pervenire, quoniam tantae sunt foecunditatis papilionum feminae , ut singulae brevi pariant ova plusquam quingenta. 62. Ad tertium genus pertinent Scarabaei, & insecta illa, quae Ex erucis trans sermantur in Papitiones, Apes,Vespas, Crabrones, Muscas, & alia volatilia . De Scarabaeis plusquam centum sipe cies
68쪽
cies numerantur & describuntur a Mouseto i , & Aldrovam do et , & totidem de Papilionibu , quorum alii per diem volitantes ostentant pulcherrimum alarum apparatum, vivi iis c
loribus , & bene sibi respondentibus figuris distinctum , & elegantes antennas in Iemniscos desinentes e alii vero ad spatiandum sub maligna dumtaxat luce destinati vestem gerunt elegantem quidem, sed atris solum coloribus variatam, & antennas praeseserunt directas & acutas , quasi ad itineris solum tentamentum , non vero ad pompam datae sint. Ad Apes venio , de quibus cum multa dicta sint a multis cujusvis temporis scriptoribus, quae pertinent ad illarum ortum, formam, modum vivendi, opificium , ct indolem , recentiores praecipue attendendi sunt Philosophi , imprimis Reau murius , qui ex suis observationibus plura nobis commentaria de his reliquit ,& deinde illi , quos idem 3 laudat, quibus addam Ba-Zinum,.quem non video ab ipso nominatum, cum caeteroquin citetur ejus Historia de Apibus H, enim in harum observatione diligentius se occuparunt, & per crystallina alvearia assequuti sunt magnam partem eorum , quae in illis moliuntur. Apes pertinent ad insectorum genus, quae ex ovo nascuntur sub forma vermium , quam diebus decem aut duodecim frequenter nutrῖ-ta melle ae matribus retinent &, augent Post hoc tempus cibum illis jam recusantibus accurrit apis ,. quae obducit cera singulaς cellas , in quibus singula sunt, . quasi ad fovendum illorum somnum, vel potius ad maturandam Chrysallidem, & ex illa novae apis productionem , quae post dies quindecim perrupto operculo erumpit alas explicans, quibus, cum primum exsiccatae suerint, jam ad praedam cum aliis per hortos S prata spatiatur, si fuerit ex iis, quae ad operandum favos natae sunt. Nam Maraldus in Actis Academiae Scientiarum Parisiensis ad annum i Ia tres in unoquoque alveari apum species distinxit . Plima est artificum Hae sunt apes minores mole caeteris, sed numerosiores , instructae antlia circa os, qua mel colligunt , ct condunt in sicco mellario , in visceribus incluso , ex quo domum reverse per ductum quemdam, qui ab intima ejusdem parte usque ad os a ren
69쪽
dit , illud refundunt in cellas prumptuarias. Armatae insupersunt aculeo, quem ex extrema corporis parte exerunt contra aggressores , & quo primam imprimunt plagam satis levem , qua plerunque contentae sunt. Nam si explicent etiam duas illas sagittas , quae intra ipsum continentur , non ita facile possunt deinde illas ad se iterum contrahere propter hamos, quibus cinguntur, atque hoc modo contingit ut animas in vulnere ponant, sicut dicit Virgilius. Eaedem ineptae ad generationem cre
63. Secunda species est earum , quae dicuntur suci. Hae sunt majorcs corpore, expertes aculeo , & ductu , quo haustum melegerant, ipsarumque numerus comparatus cum primis, est in rationς unitatis ad 4o, vel so. Atque hae creduntur mares, qui nunquam longius ab alveari discedunt , nec ullo operi incumbunt , sed publico quasi aerario aluntur , maxima tamen pars non amplius quam anno uno. Approximante enim Autumno ab artificibus apibus, quasi ut sibi considant pro hyemis tempore, quo de commeatu per aestatem comparato vivant necesse est, adhibita si opus sit vi expelluntur ab alveari, ut fame circa illud passim extinme iaceant, vel pluviis vento & avibus occidantur, cum caeterae ad septem vel otio annos vitam protrahant. Tertia species est apis omnium maxima armata aculeo , &quae creditur femina , quia compertum est ab ipsa deponi Ova . Una plerumque est , S ad summum duae aut tres in singulis alvearibus . Quare cum haec olim diceretur esse Rex, nunc melius dicitur apum Regina . Illius foecunditas intra unum annum extendi potest ad filios sex mille & amplius generandos. Auctata multitudine , quam alveare non capiat, codem momento temporis quasi ex condicto iuniores alio commigrant duce sua Regina, novam sibi terram inquirentes in cavo aut arboris, aut parietis , quod donec illa: invenerint, quibus ibrtasse haec cura committitur , volitant per aera , & aliquando invicem congregantur circa ramum arboris ad instar racemi ab illo pendentes . Qui curant hoc examen sibi captare, accurrunt crotalis, aut alio quovis canoro peris strepitu , quo ipsarum coniunctio adeoque Scpossessio acceleratur . Illae apto in loco collocatae incipiunt lamsuum aedificium a superiori parte , quod paulatim in inferio-
70쪽
res deducunt, & quam possunt dilatant. Brevi tamen illud conficiunt , quia aliae inquirunt illius materiam , primo quidem gluten quoddam amarum , quod ex herbis, paleis, putridis lignis , de acidis liquoribus colligunt, cujus usus erit in omnibus locis, quae tuta debent esse ab externa insectoruin vi & aviditat . :deinde ceram , quam inveniunt in flavo pulvere , quo florum stamina conspersa sitnt, qui si abundat, ipsum in fundo calicis illorum delapsiim vel excussiim colligunt volutantes supra illum totum corpus , cuius pilis quicquid cerae est adhaeret, sin vero
minor est in uno flore hujus cerae copia , eam quae in eo sit, primis duobus pedibus, de ore congregant in fasciculum , eumque ope pedum mediorum ingerunt in cavitates, quas habent crura ultimorum pedum . quas postquam impleverint domum reversis vel in cellas ad hoc comparatas ipsaemet hanc sarcinam deponunt , vel sub ipsam ianuam aliis deportandam tradunt . Cum harum sussiciens copia jam habetur, adveniunt quae invicem illas commiscent, subigunt, purgant, ex eaque divisiones & cellas componunt, quarum prima pars est pro prole educanda : secunda pro cera asservanda, quam opus est in promptu semper habeant vel ad obstruendas cellas, vel ad suam mei vitam conservandam ; Censet enim Reau mourius non solo melle apes vivere, sed etiam cera, quam credit tum demum acquirere si Iania persectionem , quando per ipsa viscera pertransierit: tertia tandem pars est pro melle in illis includendo , quod est succus quidam , qui e planta extra poros florum, maxime Sole circa meridianum posito, exsudans ab illis exsugitur; neque enim attendendi sunt, qui olim putarunt esse rorem e Caelo decidentem , non solum quia gratis diceretur supra flores dumtaxat cadere, vel supra illos solum conservari, sed multo magis, quia compertum est rorem esse mellis exitium , quoniam illud dissolvit de dissipat . 64. Apes autem, quae tres jam dictas favorum partes primo moliuntur , easdem nullatenus pefficiunt, sed ad hanc per tectionem de expolitionem aliae incumbunt , quae stabilem formam a
primi, jam datam diversis operis membris ita in singulis partibus exornant , ut pulchra etiam visu , & commoda habitatu
evadant . Quibus finibus nihil opportunius est cellis hexagonis, quae apte inter se conjunguntur, nihil vacui relinquentes, de ci-