De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

311쪽

α8 6 DE MUNDO.

lebant esse conjunctas corporibus aereis, quas dicebant esse Dae. monas, a qua sententia non abhorruit S. Augustinus dicens, i Daemones esse aerea animalia , quoniam corporum aereorum naIura tigeni, & alibi Σ3 saepe similia habet. Hanc recentius satis probabilem reputavit Whistonus 3 , constituens regiones aereas circumsulas Terrae de Planetis , esse habitationem propriam entium quorumdam aereo corpore pra ditorum. Alios Patres innuit Calmetus s43 , quibus tamquam certum erat, solum Deum esse purum spiritum , caeteros vero spiritus habere secum conjunctum aliquod corpus ., quos nuper imitatus est Leibnitius, qui ait, s juxta meam phiIosephiam Auua datur aereatura rationalis fine quopiam corpore organico, nec ullus pirituI crenus a maIeria penitus

aοulsus et & alibi γ) non es certum , inquit , Deo excepto , dari intelligentias plane separatas , quae consonant suae illi opinioni supra β. 233. rejectae a etsi ex iis, quae deinde ipse scripsit

ad Latinum suae Theodicaeae interpretem M. D. L , qui eadem inseruit in suo Monito praevio ad hanc Latinam versionem , videatur sententiam hanc retractasse. Certe unanime jam est Τheologorum iudicium de pura 'spiritualitate Angelorum cum Magistro sententiarum , & S. Thoma loco proxime citato, Sc alibi c8 iidemque , Petavio judice , ς contrariam sentenIta in , ut non prorsus haeretieam, sic haeresi proximam esse judicant , Nymquominus haeretica plane censeatur, id unum fucis, quod nondum ea res liquido ab Ecclesia disceptata sit . quippe Lateranense δε- creIum , non ex inflButo partem eam definire volit, sed utriusque

naturae conditorem Deum.

Quod tandem pertinet ad Patres , qui Deum ipsum corporeum crediderunt , falsium omnino est , & jure execratum a Ual-secchio sto illud Voltatrii , Patres primis Ecclesiae seculis se quentes id censuisse ; Petavius enim, qui horum opiniones accu-

312쪽

PROPOSIΤΙΟ U.. Συ rate conquisivit, de aliis non meminit ci , quam de Melitone Asiano Episcopo Sardensi, Tertulliano, & Lactantio, qui hujus

erroris accusati suerunt, quin tamen ne hi quidem de illo convinci liqnido possint, ut planum faciunt, qui eosdem ab hac nota vindicarunt,quemadmodum Joannes Boucat Σ ex prolata fecit pro Tertulliano & Melitone cum interea caeteri ita de Dei natura sentire , habeant pro stultitia , & blasphemia.

II. Objicitur . In Scriptura etiam animae brutorum aliquando , etsi rarissime vocantur spiritust ergo non est sum ciens argumentum immaterialitatis animae humanae, nomen spiritus illi attributum a Scriptura . Resp. conci antecedens , ct dis- conse s. Non est sussiciens argumentum immaterialitatis animae hoc solum nomen spiritus , conc. conseqam : hoc nomen, una cum adiunctis circumstantiis &contextu & interpretatione Ecclesiae Catholicae, neg. conseqam. Addo adversarios , qui sic objiciunt supponere , non esse controversum animas brutovum. conlistere ita materia , quod est salsum ..

le di ergo nulla sunt argumenta, quae a. ratione desumuntur con tra aeternitatem Mundi.

Resp. nego conse m. quia ibi S. Doctor loquitur de demonstratione desumpta dumtaxat a priori, non de omni demonstratione . Eo enim modo concludit ex eo solum , quod nulla cruatur in hac re demonstratio neque ex parte. huius Mundi , quippo illius essentia indifferens est ad existendum etiam ab aeterno , ut jam vidimus cst.2oi. γ, neque ex parte causae agentis ,Voluntatis Dei, quae ratione investigari non potest in iis . quae libere vult . Quae cum vera sint, non excludunt alia demonstrationis genera, ut a posteriori, & ab absiurdo. In-

313쪽

Instabis. S. Thomas post objecta verba Immediate haec habet i Et hoc utile es ut consideretur , ne frie aliquis , ruos fidei

e s demon are praesumeni , rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam irridendi Udelibus . Quin immo ipsummeta nobis adductum argumentum a posteriori q. 226. ille elevat:

eroo S. Thomas omnem omnino in hac re demonstrationem ex-

cludit. Resp. Quod pertinet ad primam antecedentis partem, Animadversio S. Thomae opportune cadit in argumenta nullius ro- horis , quae ab aliquibus contra aeterilitatem Mundi afferri jam , vidimus . Quod vero pertinet ad secundam partem , non potest absblute dici , quod ipse S. Thomas elevet illud argumentum, cum ejus responsio sic se habeat. Dicendum , quod ponenIes a Iernitatem Mundi, ponunx aliquam Uegionem infinities esse muratam

de inhabitabili in habitabilem e eonperso . Et similiter ponunt , quod anes propter Gersas corruptiones ct occidentia innities fuerunt inoemae ct corruptae , Quae responsio palam facit , allatam ab illo fuisse eam solutionem, non quia illam approbaret, sed quia ea ibi satis erat, ubi solum curabat de demonstratione a priori - o. II. Objicitur aquJbusdam apud Pluchem c O. Admittimus Deum existere ab aeterno: ergo possumus admittere materiam & Μundum existere ab aeterno. Probatur consequentia . Qui admittit .existere id, quod est plus, potest admittere , quod .existat id, quod est minus.Sed admittendo Deum existere ab aeterno, admittimus existere bonum infinitumi admittendo autem maletiam & Mundum hunc existere ab aeterno, admittimus existere ab aeterno bonum 'finitum ; Nam materia est aliquod bo num , &.motus , qui simul cum materia pertinet ad hanc Mundi constitutionem, est aliqua perfectio materiae: ergo si admittimus Deum existere ab aeterno, possumus admittere materiam & Mundum hunc existere ab aeterno Resp. cone. antecedens es nego conseqain i Ad eius probati

mem disin. maj. Qui admittit existere plus , potest admittere quod existat minus, quod sit inclusum in illo, quod est plus, cone. m . quod non sit in illo inclusium , subdis. praecise quia admit

314쪽

PROPOSITIO V. 289

tit existere id,quod est plu , potest admittere quod existat minus, nego maf, ex aliis caussis , cone. ma, Sic qui admittit aliquod totum, admittat necesse est partem inclusam in toto : At qui admittit hominem esse capacem intelligendi, non potest admittere esse etiam capacem volandi , etsi sit aliquid longe minus, sed non inelusium in capacitate intelligendi. Nec qui similiter admittit in aliqua domo decem homines, qui sunt aliquid plus, quam duo equi , potest admittere , quod existant in ea domo - etiam duo equi , nisi aliunde id ita esse demonstretur . Venio jam ad minorem , quam equidem omittam, sed qui tenent, materiam ab aeterno motam contradictionem involvere juxta seperius dicta q. 233. , hi negabunt secundam illius partem; Nam quod involvit contradictionem , non est bonum ullum, quoniam quod honum est , est ens saltem possibile . Quare semper consequentia negatur.

III. Objiciunt Bayle in Novellis Reipublicae literariim i ,& Auctor literarum Persicarum Σ ,qui dicitur esse Montesquiou. Non potest comprehendi Mundum non esse a tota aeternitate . Assumptum probant primo, quia in duratione Dei non potest ad mitti ulla successio : ergo neque in ejus decretis. Secundo quia si tempus incoepit cum existenti a creaturarum , sequitur nullum tempus praecessisse illarum existentiam r sed si nullum tempus praecessit illarum existentiam , jam sunt ab aeterno , vel si non sunt ab aeterno , distinguuntur solum , seu differunt ab aeteriri ta- te per unicum punctum , quod est absiurdum: ergo . Re p. nego affamprum . Quae enim dissicultas est in intelligendo Deum periectissime liberum creasse Mundum , quando illi placuit Z Per hanc divinam libertatem circa omnia , quae extra se sunt, penitus corruit, quod visum est facessere negotium antiquis , quomodo existente ab aeterno causa huius Mundi, Deo . non existat pariter ab aeterno hic Mundus , adhibentes, ut refert

S. Augustinus 3 , exemplum pedis, qui si ab aeterno sit in pulvere , ab aeterno signat sui vestigium , quod est importunum, quippe desumptum a causa essiciente ex necessitate . Ad primam pro O o batio-

315쪽

tiationem concedo totum , neque enim ex creatione Mundi In . tempore insertur, Divinam Essentiam aut Divina decreta esse in tempore , sed solum objectum terminativum. istorum.decretorum esse in tempore , prout decretum .postulabat. Objectio haec antiqua praedictam jam habuit apud omnes sapientes interi quos S. Thomas i) , solutione in . Quod pertinet ad secundam probationem , dis. maj. Si tempus reale incoepit cum .creaturis , sequitur nullum tempus reale illas praecessisse, mas nullum tempus imaginarium. illas praecessisse , nego maj. ct dis. min. Si nullum tempus ne imaginarium quidem praecessit creaturas, sequitur illas extitisse ab aeterno , . conc. min. Si nullum. tempus dum taxat reale praecessit creaturas , sequitur illas esse ab aeterno , nego min. ct eo egam . Distinctio. temporis realis. & imaginarii, ubi agitur de tempore. explicatur ..27 I. . IV. . Objicitur. ab. Hieronymo Cardano Σ '. Mare est aeternum e ergo etiam Mundus. Consequentia bona est & antecedens sic suadetur. Ex. observationibus .constat. mare habere eam nunc salsiuginem , quam habebat olim , talem scilicet; ut in duabus libris aquae haustis ab .ejus superficie habeatur una: saltem uncia salis, paulo autem amplius ah .illis e lando maris acceptis: ergo mare habet suam. salsuginem ab aeterno. Probatur. consequentia , quia eam .certe non .habet ex commixtione alicujus corporis terret, & excrementitii , sicuti. censiuit Aristoteles 3 ; Ex continuo enim tot aquarum e terra in mare affluxu augerentur hae partes terreae, & excrementitiae , adeoque augeretur ipsius salitura. Resp. f. nego antecedem secundi argumenti; Nam observationes in hac re , quibus quis tu tot innitatur , nullae afferri poGsiunt. Equidem lego Uarentum , ubi caetero quin statuit aquam Oceani esse minu i salsam , quo proprior. polis , . profiteri iu-

certum adbuc. esse propter desectum. ob eroationum , an in albis litoribus Oceaki exisentis in zona torrida sit major copia salis, Dam tu septemtrionalibus locis. Et lego pariter Joannem de Tur-rc. affirmare GJ m. maris aeque salsam ese in fundo ac ins

316쪽

perficie , etsi non afferat aliud argumentum , nisi testimonium, viatorum , quos Robertus Boyle in dissertatione de Salsedine maris dicit se interrogasse . Resp. II. transeat illud antecedens , sed nego conseqom, quae ex illo nullo modo descendit, neque ex iis, quae in ejus probationem. adducuntur . Nunquid enim ex eo, quod nunc prunae

luceant ,& calefaciant . sicut olim novimus secere , sequitur nos ipsos illas non inflammasse, sed ardere ab aeterno ὶ Quae autem , sit sermalis causa nIsuginis maris , etsi non 'sit hic locus disputandi, nihilominus non setis valide impugnatur praedicta Aristotelis opinio, quam recentius promovit Edmundus Halleyus in Trahiactionibus Philosophicis num. 344; Non enim negari potest aquas in mare influentes deserre in ipsum continuo multantia in iisdem dissoluta ex corporibus, per quae transierunt . PQ-tior ratio est illa, qua inter alias eam Gassendus i impugnat, nimirum non fieri lalia stagna & lacus , etsi ab aquis illuc consuentibus sermentur : Ergo neque hoc modo salsa facta est aqua maris. Fuerunt , qui illam Drtam esse crediderunt ex radiis Solis , quibus sundus maris aduritur, sed quam multis de caussis explodi debeat haec opinio docebit Lessius Σ . Alii sibi vide tur videre in fundo maris strata 'salis . ex quorum corrosione facta sit ratia aqua maris , quam opinionem probabiliorem putat Fortunatus a Brixia 3 - Αt, quemadmodum observat Pluchetas Arata salis in fundo maris erunt Tam rara, quam sunt in terra habitata, in qua profecto ne sunt quidem millesima pars aliorum stratorum, quae salina non sunt , Nam in Europa strata silis magis nota sunt in Burgundia & Saxonia, ut docent putei aquae salsae, qui ibi effodiuntur , de quibus dubitari non potest quod sint receptacula aquae Huviae , quae transiens per strata salis illo saturatur, quoniam lapi temporis, consumptis scilicet Ia usmodi stratis, amplius salsa aqua ex iisdem non hauritur. Et rursus stat illa , quae constituunt celeberrimam falsi dinam Urbis Villistae prope Craco viam, a qua ab anno Ias 2. perpetuo educitur lal,

317쪽

de vim audivi, nova quaedam urbs subterranea ibi aperta sit, in qua multi Artifices ad lumen lucernae vitam suam degunt una cum equis sibi necessariis. Itaque strata etiam salis , quae pertinere possunt ad terram occupatam a mari, utpote quae est quid continuum cum terra habitata , ne erunt quidem pars millesima totius fundi maris. Quare si ex dissolutis salis stratis nata esset falsugo maris, jam ab assumpta quantitate marinae aquae non solii in non extraheretur pars salis saltem vigesima quarta , sed ne

millesima quidem . Fortasse nihil melius in hac quaestione dici potest , quam ab ipsa sui creatione habere maria suam salsug, nem , cum qua conjunctum est quoddam bitumen. Haec enim ut arguit SuareΣ necessaria est ad vitam pisci uin, qui quinta die creati fuerunt, & salso elemento ita addicti, ut extra illud intereant. Confirmatur haec opinio ex nota salis vi impediendi putrefactionem juxta supra l. m. dicta , & ex nomine, quod antiquiores linguae tribuunt mari derivatum a sale , sicuti

est salum apud Latinos: quae siunt rationes , quibus in hac re acquievit Joannes Nardius et . Utrum autem haec salsugo augeatur , an minuatur non potest definiri nisi vel per observationes circa quantitatem salis, quae a determinato aquae maris volumine certa ratione deducatur per multorum annorum seriem , vel perquirendo & comparando quantitatem salis, quam homines ad usum vitae e mari extrahunt, & quae ex eodem per evaporationem quotidie exaltatur & dissipatur , cum ea quantitate , quae ab aquis e terra ad mare redeuntibus iterum deportatur. Ex quibus rationibus prima tantum in potestate hominum videtur relicta .

Whistonus citat ca Transactiones Philos hicas, in quibus

proponitur nescio quod simile argumentum desumptum a salsedine maris , vel pro aeternitate Mundi , vel saltem pro ea ipsius antiquitate , quae longe major sit illa , quae communiter a Chro- nologia in Sacra Scriptura fundata statuitur: sed advertit, aut ho- rem ipsum huius argumenti monuisse , se conjecturas dumtaxat

proponere innixas cuidam hypothesi circa Originem salsedinis

cι Sua. Oper. 6. dier. lib. a. cap. s. Astronomical Priacisar.

318쪽

maris, quam fatetur incertam esse & nullo modo certam fieri unquam posse . Quam consessionem arripiens Ullistonus , dicit authorem hunc operae pretium facturum luisse , si de huiusmodi conjecturis siluisset, tum quia otiosis, tum quia tendentibus i

reverenter contra autho ritatem Sacrae Scripturae.

272. U. objicitur. Terra haec nostra solo sitio adspectu praedi cat passam olim fuisse siubversionem talem, ut nihil primae suae speciei retineat: sed hoc posito , potest Mundus hic esse ab aeterno, & nullum nihilominus habere nos indicium aeternitatis Mundi. Nam Lucretius ipse vidit potuisse artes , quarum principium

pertinet extra controversiam ad certum tempus a nobis nota

.remotissimum , fuisse jam olim cognitas i , Sed periisse hominum torrenIi saecla vapore e Aut cecidise urbes , magno vexamine Mundi :Aut ex imbribus as is exisse rapaces Per terroI amnes , atque oppida cooperuise ;cujus rationis vim agnoverunt alii etiam Philosephi ante Lucr tium , citati a Pererio Σ , qui caeteroquin illos impugnat , &recentius agnovit Daniel Morossius IJ : ergo ex eo, quod nulla habeamus indicia aeternitatis Mundi, nequit prudenter inserri Mundum hunc non esse aeternnm . Resp. L. transeas maj. EP nego min. Nam ut arguit Steuchus ex supposita praedicta rerum universali fissi versione tantum , abest , ut inde inferatur raternitas Mundi, quin potius ea inde evidenter excluditur; Actum enim erit in illa hypothesi de omni genere viventium , quae sunt terrae & Mundi praecipua pars , &quae cum iterum habeantur, necesse est admittere principium existentiae illorum, adeoque necesse est Mundum hunc non esse ceternum . Quod si non omnino generalis dicatur illa subversio, ut consulatur propagationi viventium , jam non fuissent extincta omnium praei itarum rerum monumenta , quemadmodum, quia familia Noe siti perstes fuit in generali diluvio , conservata sui taliqua antiquiorum temporum memoria saltem Diluvii apud

Omnes gentes.

Lucr. de rerum natura s b. s. D. q. s.

Perer. Ia Getiei. lib. i. ad illud Stem. de Pereunti Philoseph. lib. r.

319쪽

.Reo. II. nego majorem. 273. Hanc I. probant . quia qui observant partes componentes terram, concludunt illam fuisse olim penetratam ab igne ; Nam ubique reperiuntur arena , sabulum , silices, & alia, quae certo

sunt concretiones ex vitri particulis . Sic tenet Leibnitius in sua - Protogea . Sic censuerunt, referente. o. M. de Turre i , Bust nius, ct Daubentonius in .sua Histolia Universali, quae prodire coepit Parisiis anno I 749. Resp. ex vitro,quod reperitur dispelsum per terras am male inferri, ergo terra suit vitrificata ab incendio quodam universali & diuturno. quam male quis ex oculis selis, vel aliis plaos phoris lucentibus constanter in tenebris in serret illos fuisse olim partes sblisia opinionem hanc de conflagratione territ, quae consumpserit omnia monumenta adhibuerunt jam olim teste

S. Augustino Σ illi qui terram & genus humanum statuebant

aeterna . At si omnis terra conflagravit - iam opus fuit movo .hOminum ., animalium, plantarum o alimumque specierum creatore t ergo non erit genus hoc humanum ab aeterno, ut Adversarii vellent . Sin autem pars aliqua terrae cum suis habitatoribus iit cendium hoc passa non est , ergo debuerat remanere Tum aliquRtanti eventus traditio ., tum notitia aliquarum 'saltem artium &disciplinarum , nec ita omnes interire , ut singularum origo ad pauca ante nos faecula ipsis Adversariis fatentibus revocaretur . Simili modo istos Coquaeus in notis .ad citat um Augustini locum

consutat.

274. II. probant, quia ex Philoὶ is , qui observant montes huc illuc per totum terrae globum dispei bs, alii quidem dicunt videre senescio quid simile urbi, quae vel furorem militarium normentorum substinuit, vel vim angentis S generalis ter emo tus , qualem Joannes Ray- Burnetus, Pluche 3 , aliique vOIunt fuisse instrumentum diluvii universalis, quatenus vel producti tunc primum tu mari montes totas suas aquas Tupra aridam ex improviso effuderint , quae in posterum facta est mare , relicta hominibus ad habitandum .ea telluris parte , quae ab initio

320쪽

tio rerum suerat piscibus assignata, vel alia ratione, quam qui Gque pro suo arbitrio comministitur . Eamdem opinionem de hominibus , qui olim vixerint , ubi nunc sunt Ceti, etsi non propter subitam aliquam & violentam terrae totius commotionem sed per successivum, ερ lentum motum aquarum ex uno in alium.

Iocum, tenuerunt iam olim Asiae Philosephi, ex quorum doctrina Pythavras apud Ovidium habet i ,

Vidi ego, quod fuerat quondam solidissi a tellus

Esse fretum : pidi factas ex aequore' rer In procul a pelago conchae iacuere marinae , .uuodque fuit eampus, vallem. decursus aquarum. femi ct elupie mons ess deductur in aequor. . Motum hunc successivum maris supra terram & per talem ipsius motum formationem superficiei hujus nostrae. telluris , montibus& vallibus ubique abruptam promovit Author cujusdam historiae universalis, quem efficaciter Hooke et singillatim confutat . etsi non nominet . Eadem: opinio, placuit. citatis Bussonio , &Daubentonio , qui observant ,. quod in montibus, quos vallis aliqua dividatu inveniantur. eade in sessiliat ad easdem: altitudines disposita ,.quemadmodum accidit in ripis fluminum sibi e region oppositis. Rumus iidem dicunt compertum esse fundum maris haber suas valles, ct montes, quemadmodum nos videmus haberi in regionibus a nobis habitatis . . Et si enim profunditas maris diversa ,.quae in diversis locis reperitur,. plerunque contineatur intra limites brachiorum fio , & Iso: attamen non raro

hos etiam limites transcendit , praesertim in Oceano; ubi saepe est mille passuum, aliquando a s , aliquando eciam major , & alicubi inscrutabilis . Nam notum est, modum; quo haec aestimatur,

esse peri bolidem, hoc est plumbum fime suspensium , quod debet esse talis ponderis, ut superet illud , quod est in volumine aquae aequali ipsimet plumbo & funi intra aquam immerso conjunctim. Si enim non superet se jam illud innatabit insta aquae supersiciem , & fimis sui tabit: Cum autem crescente maris profunditate augenda sit etiam phambea moles; ne propter auctam; neces- isario longitudinem;&. crassitudinem. fimis , . fiat tandem aequilibrium

SEARCH

MENU NAVIGATION