장음표시 사용
341쪽
ductionem aliquando repeterent. Quod vero sex dies potius. quam plures aut pauciores elegerit Deus , nemo comminisci potest rationem probabile . Quae enim de persectione numeri senarii dicunt Pythagorici, non possunt philosopho jam amplius satisfacere; In singulis enim numeris suae quaedam proprietates sunt, ct rationes ad alios numeros, quas Arithmeticus admiretur . Si cuti igitur quae sunt propriae numeri septenarii , quem S. Ambrosius vocat i plenum , mundum ,'fucrum ; nulli enim mi cetur , nec ab alio generatur , idemque virgo dicitur, quia nihil ex se generat, & quae conveniunt aliis numeris , nullam occasio nem dederunt ad eorum electionem . ita ne illae quidem numeri senarii ullum aut influxum aut motivum praebuerunt ad sui praelationem in formatione Mundi . Qui dicat S. Ρatres, & praecipuo S. Augustinum set non repudiasse hujus odi ex numeris depromptas sacrarum rerum interpretationes , imprimis meminerit regulam S. Thomae , quod opiniones philosophorum , quarum falsitas vel vanitas in comperto iam est, 33 Sancti tradiderunt non qua
si asserentes, se ficut utentes his, quae in Philos bis didicerant ,
unde non sunt metjoris authoritatis, quam dicta Ailosopborum , quos sequunIur . Et rursus habeat etiam prae oculis', quae vehementer alii Patres , ut Chrysostomus 4 , dicunt contra hujusmodi explicationes ex numerorum mysteriis deductas , quas fabulosas, &periculosas praesertim propter abusum de his factum b Haereticis, declarant , ut notat Pererius cs . 1 4. II. Obiicitur ab Incredulis apud Iaquelotium cs. Narratio Mosaica creationis Mundi, prout sonant verba, ne est quidem verisimili si ergo ex illa non potest quicquam inferri pro hac propositione . Antecedens quod negatur, probant I. quia Terra relate ad Caelum , cum sit veluti punctum inosservabile, tam inepta est aut etiam magis illa distributio, Creavit Deus Caelum ct Terram , quam inepta esset distributio ista , creavit Deus terram &gramum arenae . Resp.
342쪽
Resp. Distributionem illam aptissimam esse in narratione directa ad homines, quibus observabilis est Terra , & comparate ad illog est quid immensum , cum contra globi coelestes proptersitam a terra distantiam vix tamquam tenues faces eorum oculis appareant.
Probant II. Quia Luna, quae dicitur creata cum Sole & aliis Stellis, appellatur ci luminare magnum , cum sit omnibus notis Stellis minima. Reo. Esse evidens , Lunam post Solem esse Luminare maius omnibus Stellis respectu nostri, ad quorum instructionem dirigitur illa narratio.
Probant III. Quia ornatus terrae dicitur distributus in dies sex , cum reliqui Planetae ,& Stellae, quorum aliqua superant in magnitudine terram , dicantur unico die absoluta. Resp. De ornatu terrae fieri distinctam mentionem , quia nobis Terricolis loquitur Moyses: de ornatu Planetarum siquis
est , ut verisimile est esse. & factum cum pari sorte distinctione dierum . nihil dicitur, quia illi a nobis ita remoti sunt, ud paucis. solum inter homines acutis Philo2phis reservata sit magnitudinis
illorum certa quaedam cognitio . χρ s. Probant IV. Quia primi tres dies creationis descri-huntur per vesperum & mane , cum nondum Sole condito non potuissent esse vesper & mane . Resp. Nullam esse repugnantiam in eo, quod alio modo factum fuerit mane ante conditum Solem per Divinam potentiam , ac illud factum fuit per Solem eoiam condito . Ita in ea sententia, quae vult lucem esse fluidum quoddam tenuissimum ubique diffusum, quod tunc nobis apparet, & lumen est , quando detero minatum quemdam motum habeat, facile est intelligere nondum creato Sole factum mane per motum . quem luci Deus immediate impresserit, & factus vesper motu illo ad nutum Dei extincto. Omitto aliorum huic argumento responsiones,tum quia quam Printuli , est plusquam iussiciens , & mihi plus caeteris placet: tum , quia multae sunt, & prostant apud interpretes Sacrae Scripturae &Τheologos, qui de operibus sex dierum accuratius disseruerunt.
343쪽
de etiam apud Scriptores Historiae Ecclesiasticae . veI Annalium, Mundi , ut Natalem Alexandrum , ct Jacobum Salianum . - Probant U. quia lux dicitur creata prima die, & sol quarta, quod impossibile potius, quam inverisimile esse concludunt ex hoc antecedenti, quod non possint tanto temporis intervallo distare inter se lux & Sol . Resp: nego antecedeur - Ego quidem propter rationem nuper dictam: alii vero negabunt propter alias: nec desunt, qui negan suppositum , illi scilicet , qui tenent Solem Lunam & Stellas dici facta die quarto, quia tunc in iis j in creatis quantum ad substantiam die primo , fame sunt eae modificationes, quae jam pertinent ad notionem adaequatam hujusmodi nominum . Hanc opinionem propugnat SuareZ ci , putans se sentire cum S. Thoma Σ . Hic certe ita de ea , di aliis in hac re opinionibus loqukur , ut videatur dicere, quod in eadem re dixit Calmetus, c3 Inter varias hasce opiniones , quam malueris, sequi integrum es cuique . Quos adverto, quia Cornelius a Lapide erroris accusat 4 , qui eam tenent, & Natalis Alexander similiter statuit , eam cs n uitae narrationi minime consentaneum esse. Illud concludam , obiectum
argumentum , contra quod , ut nuper proIatum a Gallica Encyclopaedia Abrahamus Chau me ix 6 ex professo invehitur, esse ita miserum. ut ne sit quidem miserabile; miserum enim est,quia non concludit propositum : non est autem miserabile , quia supinam ignorantiam praesesert omnium opinionum, quae circa opera sex dierum passim occurrunt apud innumeros auctores omni exceptione maiores.
296. Probant VI. quia notae, quibus designatur Iocus paradisi terrestris, qui dicitur constitutus die creationis Mundi tertio , non possunt cum praesenti terrae itatu ulla via conciliari . Resp. permitto assumptum. Ex quo tamen nihil sequitur adversariis opportunum;ex eo enim , quod deficientibus progressu
344쪽
temporis quibusdam notitiis, nihil iam certi de re aliqua possiesciri, non sequitur illam non esse historiam veram. Tangitur hic controversia , de qua postquam multa multi quovis tempore scripserunt , credo equidem adhuc dici posse cum S. Augustino , i Deus ipse paradisi a cognitione hominum es remotissimus . Varias opiniones, & de iis agentes Scriptores recensent Historici Angli alias citati cet ,post Cornelium a Lapide c3 ct Benedictum iPere-rium , qui ita agit de hoc paradiis , ut nullius opinionem me-wVratu dignam in praeterisis se relinquere prostreaIur. Opiniones ,
quae communiter habentur tamquam vel falis , vel plus nimio indeterminatae aut singulares , sunt, quae ipsum collocant aut in Asia , aut in Africa , aut in America , aut in quibusdam insulis. His omissis , de aliis iuvat meminisse . Prima sit , quae illum sumi vult allagorice pro statu seu vita beatorum , aut bonorum , quorum Virtutes cardinales sint quatuor flumina, & lignum vitae sit ipsorum sanctitas, causa beatitatis , & sic de reliquis. Haec placuit Philoni Hebraeo , Origent. Seleucianis , aliisque . Sed rejicitur a Patribus Graecis de Latinis communiter , quos citat Suare E , quia repugnat Scripturae . quae ita loquitur , ut satis aperte significet illum suisse partem quamdam huius terrae, circumdatam quibusdam regionibus, quas Moses nominat, ut videantur fuisse sitis temporibus distincte cognitae . Secunda sit, quae illum statuit fuisse quidem locum corps- reum , non tamen in hac terra collocatum , sed procul ab ipsa in excelsiori quodam loco : pro qua opinione citantur Moses Barce-pha , Strabus, & Rupertus Abbas. Sed rejicitur propter eamdem rationem, ac superior. Tertia sit, quae illum constituit in tota quam late patet terra, prout primo condita fuit. Hugo de S. Vt ehore hanc referens , probabilem judicat, eique recentius adhaesit Joannes Novio magus
6 apud Natalem Alexandrum . Sed rejicitur, quia habet. contra , ΑΜ. de Gemlit. lib. s. cap. . s Sua. Oper. s. dier. lib. s. cap. 6.
345쪽
contra se Scripturam , quae satis aperte significat, paradisum te restrem suisse locum particularem huius orbis terraquei , dum describit hominem ejectum ab illo, non quidem extra terram, sed in illam , de qua assumptus fuerat. Nec quae in contrarium ex ipsa etiam Scriptura adducuntur . vel ex quibusdam ratiociniis inferuntur , negotium facessere ostendit jam Suarea i . Quarta sit eorum , qui illum statuunt in Syria prope Damascum. Sic P. Abrahamus. Et deggerus , Clericus , & Ηarduinus. Rejicitur a citata Historia Universali, quia juxta ipsam ne unus quidem salvatur ex characteribus paradisi designatis a Mose. Quinta sit eorum , qui illum collocant in Armenia , ubi imveniunt illa quatuor paradisi flumina, de quibus meminit Scriptura. Nam Tigris quidem & Euphrates ibidem sunt. Phison autem& Gelion arbitrantur esse flumina illa , quae dcinde dicta sunt Phasis, & Araxes, quoniam Araxes dicitur persice idem sonare , ac Gehon , vel Gichon Chaldaice et ex quibus Phasis quidem in is Pontum Euxinum , Araxes vero in Mare Caspium defluunt, &ambo in eadem regione ortum habent cum Tigri & Euphrate . Pro hac opinione citantur Nilhelmus Ueber, & Uilhelmus Mayr in ipsorum itinerario edito Norimbergae anno I7O7 , San son , & Hadrianus Reland Geographi, & Calmet, Sexta sit eorum , qui illum collocant in Perside . Stephanus Morinus, Petrus Daniel , & Huerius, quos sequitur Pluche cχ .
hanc tenent . Alii viderint , an saltem in his duabus proxime relatis salventur omnes characteres Paradisi , quos protulit Moses. Id profecto non credent, qui examinantes quaestionem, an adhuc extet huiusmodi paradisius , propugnant cum SuareZ, qui non semel de ea egit, esse 3 communem Patrum sententiam , illum adhue conservari in eo satu, ct cum ea pulchriIudine . in qua creatus est: adeoque in alio omnino terrae loco . quam in notis Armeniae aut Persidis regionibus. Tres ultimae opiniones praeci-
Sua. Oper. s. dIer. lib. I. cap. g. I. DIco tertio past 6 2.
346쪽
sa E DE MUNDO puae siunt iuxta Natalem Alexandrum & Carolum Erram s .
Reliquas inter commenta numerat Petavius , quorum in Οὐ-
347쪽
Mundus tanditus es rempore Autumni, scilicet in prima fui productione collocato in intersta ne tua eclipticae cam AEqua-
rore , quae Iocis aequinoctium autumnale: ct eis a quanto jam tempore eondisus su , deIerminari accurate non possit, a tamen non es ejus antiquissitis, quae non conseriei cum Sacra Scriptura .
as . D Ropositio statuens Authmnum pm initio Mungi, nisi
x explicaret autumni nomine venire solis position*m in tali determinata intersectione eclipticae cum aequatore , esset inanis , quandoquidem eadem anni aetas ubique terrarum nequit eodem tempore haberi, ut jam notarunt Suare Z i , Calmet 2 . Eadem rurius supponit ab ipso Mundi initio inclinationem Eclipticae ad AEquatorem , de quo tamen controversi Zm moverunt aliqui, qui, ut inserius dicam, volunt hanc inclinationem sincoepisse tempore diluvii universalis, cum ante illud via Solis esset per AEquatorem. In qua hypothesi penitus cessaret haec quaestio, eaque solum restaret, sub quonam signo caelesti colloca tus primo fuerit Sol, quae videtur insolubilis . Porro et si qui nobiscum lentiant, sint multi, sunt tamen etiam non pauci, qui nobis adversantur , propugnantes primos Mundi dies fuisse vcrnos . Inter has duas opiniones divisa est i ta Auctorum multitudo nemo enim iam curat paucos quosdam nominatos a Iucciolio 3 , qui Mundum conditum putarunt circa s istitium aestivum. in iis,qui ex prosesso rem hanc tractarunt,
nobis Poeerius , & iterum iterumque Petavius Iuffraga tur : Ricciolius vem 6 adversatur . Apud hos videri possunt alii pro utraque parte. lis qui pro nostra sunt, addi debent Ale
348쪽
centiores. Mitto illos . qui rem omnino dubiam dixerunt , in
in aequinoctio autumnali. 298. Rimo arguitur . In eo Eclipticae loco dici debet Sol in L prima sui productione collocatus, a quo Scriptura repetit finem anni, & principium novi anni: Atqui Scriptura repetit finem anni, & principium novi anni a Sole posito in eo Eclipticae loco, qui est proprius temporis Autumni: ergo . Maior probatur , quia annus est periodus abfbluta a Sole redeunte ad idem Eclipticae punctum, ex quo discesserat : Initium igitur primae hujus periodi tunc fuit , quando Sol primo conditus coepit
per eclipticam moveri. Probatur jam minor . In Scriptura vocatur finis anni & annus rediens, tempus, quo ab Hebraeis Palestinete incolis fruges condebantur . Sic in Exodo praecipitur solemnitas, quae dicta est Tabernaculorum 8 in exitu anni, quam do congregaveris omnes fruget tum de Urst, ct iterum, facies solemnitatem , quando redeunte anni tempore cuncta conduntur rsed fruges conduntur Sole posito in eo Eclipticae loco , qui proprius est Autumni: ergo et η Quod huic argumento opponat Ricciolius Ioy, tempus proprium Autumni vocari hoc loco exitum seu finem anni, non abso- Iute , sed quatenus tunc labores agriculturae iam peractae suum fructum obtinuerunt, est limitatio quaedam illorum verborum , cuius necessitatem non suadet. II. Sic . Sol in eo primum Eclipticae loco conditus suit, quem homines, qui potissimum in hac re attendi debent, habue
runt i Perr. de Deo. Diff. s. pag. I s 2st. 1 Uss. Α. Μ. r. Sua. oper. sex dier. lib.1. cap.7.
349쪽
runt pro initio novi anni r sed hi habuerunt pro initio nlivi anni locum Eclipticae, in quo Sol est tempore Autumni: ergo Sol in eo primum Eclipticae loco conditus fuit, qui est temporis Autumni . Major sine controversia potest haberi relate ad homines ante diluvium , relate vero ad homines post diluvium suadetur ex eo , quod illi dicendi sint sequuti modum supputandi annos , quo utebatur Noe , qui non alio usus prosecto erit, quam illo, quem a majoribus suis accepit. Probatur jam minor . Homines, qui potissimum considerandi sunt in hac re , sunt Hebraei, utpote qui anni formam a Noe acceptam religiose servasse credendi sunt. Apud hos autem initium anni fuisse mensem Usti, qui
pertinet ad Autumnum , primo quidem suadet, quod nuper advertimus, Scripturam loquentem ad Hebraeos nominare exitum anni, tempu, Autumni. Secundo suadet praeceptumi raditum He-hraeis incipiendi in posterum annum a mense verni aequinoctii ,
seu Nisan, quo a sevissima AEgyptiorum servitute admirabiliter
fuerunt vindicati, i Mensis i is vobis principium mensium ,
primus eris in mensibus anni; Ex his enim verbis , mensis iste primus erit, prona consequentia est cum Cornelio a Lapide, Σ ergo ame non scierat primus. Quod enim et fi dubitanter Clavius 3 eam eludat dicendo , ex illis verbis inserri , non fuisse primum , non quidem ante omne tempus, sed solum ante illud , quo veteri numerandi modo relicto, errori H yotiorum in hac numeratione se accomodarunt, est plane gratuitum . Tertio sua
det , quod Interpretes, ut ipse a Lapide c4 , Pererius, Alpho sus Nicolai s)& alii, passim dicant, Hebraeos post liberationem ab AEgypto duplicem annum habuisse, civilem unum , eumque antiquum , cuius initium erat mensis Tim, qui pertinet ad Rutumnum , & resipondet partim Septembri, partim octobri et Sacrum alterum recentis institutionis, S incipientem a me se Nisan proprio veris; Apertissime enim hanc annorum distincti nem tradit Iosephus Hebraeus 6 . iapp. I. objicit Ricciolius . Scriptura semper, etiam dum Io-quitur de rebus mere civilibus, mensem verni aequinoctii vocat
350쪽
primum , & illum aequinoctii autumnalis septimum, & reliquos. prout eorum distantia a primo verni temporis postulat i ergo gratuita ad minimum est huyusmodi distinctio anni civilis & Q.
cri apud Hebraeos. Resp. transes antecedens , Ne enim absolute concedi possit, obstant loquutiones illae de .exitu anni, & de anno redeunte, quae aequivalent appellationibus mensis ultimi di primi. Nego aurem consequam ; Nam adducta Iam sint argumenta , quae hanc annorum distinetionem suadent. Ratio autem , cur Scriptura utatur anno Sacro, etiam loquens de rebus civilibus . dici potest esse . quia semel quod annus incipiens a vere fuerit constitutus Ecclesiasticus, jam conveniens erat, ut ejus numeratio alteri praepo
Instat. Haec verba, mensis isti vobis principium mensiuin, primus erit in mensibus anni , sic debent accipi, mensis iste , qui apud vos est principium mensium, primus, hoc est praecipuus deinde erit in mensibus anni: ergo adducta verba significant jam ab antiquo usos fu isse Hebraeos initio anni a vere . Resp. nego ameredem . Et ad hominem contra hanc ipsius interpretationem dici potest . quod cum ipse idem fateatur, He-hraeos conformasse se AEgyptiis in modo incipiendi annos ab Autumno, & illud, quod dosiephus dixit Mosem instituisse anni initium a vere pro sacris dumtaxat rebus , in reliquis autem nihil
de prisIm risu innovasse . sed stimum ordinem onservasse, velit accipiatur non de prisino in Aonia exordio, ct ante deste fumpatrum in inguium . sed de consueIuiane in in rapta recepta . iam non habet locum illa interpretatio, mensis iste qui apud vos est principium mensium, sed ad summum qui fuit - Quo autem modo suadebit Hebraeos ante destensum in aegyptum numerasse annos ab initio veris Hoc prosecto non stadet, dum dicit AEgyptios & nationes orientales adhibuisse annos iniscipientes ab Au tumno. Ex hoc enim non sequitur quod ille vellet, sed nova potius pro nostra propositione confirmatio . siquidem orientales nationes α AEgyptii sunt ex primis Mundi gentibus, quae morem' suorum majorum , adeoque primorum hominum quantum
ud anni initium retinuisse credibile est . Si igitur AEgyptii &Orientales incipiebant annum ab Autumno, quemadmodum i