Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Haec eadem tamen nonnisi inchoata reliquit diquapropter eius frater Heraclitus in hoc sibi elaborandum putavit, ut illa absolveret. λω sic praestitit, ut non satis utilitati studioserum con suluerit, cui quidem constuluisset, si magis clare res per se obscuras tractasset. Eodem etiam tempore instituit Eustachius meliorem in ordinem redigere, & pleniora essicere , quae distipulis suis confleverat tradere praecepta Astrono miae. Sed haec quoque rudia reliquit. Quas igitur habemus Institutiones Astronomicas, tales sunt, quales ille initio composuit, in quibus tamen nulla pars, quae ad caelestia pertinet, praeintermissa est, nec modo quid sibi probaretur ,

sed etiam quid a singulis philosophiae discipli

nis, & alicuius nominis Astronomis diceretur, persecutus est; sicque omnia tradidit de rati ne ineundarum observationum , ac calculorum , ut quid ille ultra praestare potuerit, non Videam Neque silentio praetereunda est historia, quam confecit, controversiae de Telluris figura , rerumque a Gallis recens animadversarum Is . Legitur haec in quarto volumine Delle Osservarioni Letterarie Scipionis Matali, cui flagitanti illam

212쪽

mlam concessit, ea tamen lege , ne nomen A ctoris proderet. Id caure ni se creditur, quia in eo haerebat, quod extrema parte sine ulla tamen assirmatione posivit, varietas ne graduum , quos Cassinius, & Μaupertuisius dimems fuerant, alter in meridiana linea , quae Parisios secat , alter in Laponia ultra potarem circulum , ex qua varietate constitui pose videbatur terram compretam esse , referri ad illud deberet, quod varie & inaequaliter curvati essent

meridiani terrestres Θ Non dubito Dre plerosque, quibus incredibile videri debeat , potui seManfredium novem postremis, quibus vixit amnis ad tam multa incumbere tamque multa scribere, praesertim cum relatum legent, hoc te,

pore infirma semper, ac sepe etiam aegra iLlum valetudine nita. Caepit enim ex renibus laborare , mox in dissicultatem urinae delapses cst , demum lapis in vesica concrevit, qui Plerunque secundo quoque mense tetros ei cruciatus ciebat. Sed hi vix dum remiserant, cum ille aut novum quoddam stacipiebat, aut interrupta contexebat, aut ab luebat instituta; idque tanto animi ardore pmstabat , ut quo

213쪽

Is tempore otiosam aetatem & quietam sine ullo Iabore ac contentione trad ucere debuisset, non silum oblectamentum , sed etiam medicinam petere ab industria videretur. In hoc cum esset statu, non dubitavit Ravennam Venire caussa smandati, de quo supra commemoratum est ;cumque pedibus parum valeret , nec vehi in raeda sine maximo incommodo posset , sella deferebatur ad loca, quae invisenda erant, a que ita de ea . quae videbantur, dicebat. Ut lupidem se in vesica habere sensit, illum extra hi optasset, sed cum Medici, & in his Heraclitus fiater obstitissent, illorum paruit consi. liis. Fecit tamen invitus. Nam videbat, sine spe salutis quod reliquum vitae foret, sibi miserrime degendum esse . Neque id eum fefellit. Nam dolores non Elum multo crebriores facti simi, sed etiam in dies graviores ἴ eoque

demum pervenerunt, ut ei e vita exeundi ne is

cessitatem attulerint. Non est credibile, quanta animi sertitudine hanc calamitatem pertulerit . quantaque constantia mortis aspectum sustinuerit, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare. Id erit indicio, quod

214쪽

duobus diebus antequam moreretur , eum me.

minisset habere se aliqua, quae rescriberet Carisdinali Alberonio A1miliae Legato de fluminibus

Ravennatium, Theresiam Sororum natu mino rem accersivit, eique epistolam dictare caepit . Non potuit tamen ad exitum perducere , cum a mente, tanquam si offusa ei caligo esset , desereretur. oniam iterum in mentionem

Somnim incidimus , non est praetereundum , illas magno non solum Eustachio levamini in aegrit dine , sed adiumento quoque misse in omnibus iis rebus. quas scripsit his postremis annis. Pr fecto adeo de se bene meritis gratum semper se praebuit , dc extremae quoque voces habuerunt declarationem singularis amoris sui erga illas. Mortuus est Eustachius , omnibus , quae ad Religionem pertinent, rite sancteque pers lutis naiti non minus pium quam fortem se praebuit , nisi malumus in homine Christiano tantam Brtitudinem constantiamque pietatem, quoque dicere) xv. Kal. Martias , die Dominico , hora xvII. anno MDCCxxxIx. Suo ille discessu reliquit suos omnes maeroris ac luctus

plenissimos, de universam quoque Civitatem N a dolo.

215쪽

I9s dolore magno affectam . Sed proesertim doluit Academia , quae cum fuisset quasi theatrum illius

ingenii, se eiusdem honore ac gloria ornatam , atque amplificatam putabat . Iamdiu tamen eius voce erudita , & Sapientiae auribus digna carebat . Nam post sermonem , quem de aucta maris altitudine habuit anno MDCCXXXI ,

nihil amplius in illa pronuntiavit ; & siquid aliud postea et aboravit, Eustachio Zanotio, qui sibi publice in munere Astronomi Instituti Sciem

tiarum adiutor datus fuerat, recitandum commisit. Cadaver delatum est ad S. Maria: Μ, gdalenae , comitantibus Senatoribus Instituti Prinfectis, publicis in eodem Instituto Magistris , omnique studiosa iuventute, nec non magna vulgi frequentia . Haud mediocre quoque funeri decus fuit, quod Cardinalis Prosper Lambertinius tum Archiepiscopus Bononiensis, qui eximie semper Eustachium dilexit pro sua singulari voluntate in viros praesitantes virtutis, &doctrinae gloria, in idem Templum se contulit ad sacrum pro illo faciendum . Nec non carminibus , solutaque oratione eiusdem memoria celebrata. Debebantur prosecto hi h

nores

216쪽

magni intererat ad decus & laudem illius Civit, iis , quae semper est habita doctrinae parens & altrix . Eodem in loco humatus est, atque haec in sepulchro incisa inscriptior

Statura filii mediocri , habitu ad pinguedinem. Vergente, capite magno , rubro colore , vultu decoro & hilari , acribus ioculis , . Oblongo Beincurvo naso. , quam vel in primis certam imgenii notam Μetoposcopi existimant Profecto Eustachius ea erat specie, in qua praestans im

217쪽

genium apparebat ; cumque non minus eIuce rei in ea summa comitas , fiebat, ut ipse aspectu conciliaret sibi observantiam benevolentiamque hominum. Comitati Vultus respondebat astabilitas sermonis, ac demum.iis erat moribus, ut nemo illo commodior, nemo iucundior, ac moderatior fuerit ad omnem rati nem humanitatis. Itaque cum multi alienigen, rum ad eum cepe venirent, moti praeclara fama , quae de illo erat , nemo discedebat, qui se mire ipsius officiis devinctum non confiteretur. Ad omnia ea quae more aguntur, & civilis vitae institutis, licet pleraque sibi molesta

essent, & incommoda vitae selitus esset appellare , attentum animum semper habuit, eaque religiose servavit. Ut erat quietis & tranquillitatis amantissimus ab . omni contentione concertationeque maxime alienus fuit : & si quem offendisset, qui suo delectaretur errore , non contra pugnare, sed libenti animo cedere solebat. Licet perquam molesta experire tur, ita patienter tamen serebat , ut probare

videretur, homines illos , qui in colloquiis, tanquam in possessionem stam venerint, exes

218쪽

I9sdunt alios, non intelligentes, cum in reliquis rebus, tum in sermone vicissitudine utendum esse. Nihil unquam neque insistens neque glo. riosiim ex ore eius exiit; tantumque aberat , ut ipse sua extolleret, ut potius ea semper

verbis extenuaret. E contrario nunquam commitistebat , ut non liberalis videri posset in tribuenda merita hominibus laude . Cum sitis ita vixit, ut nulla querimonia intercesserit , & a.

mor ad extremam usque aetatem creverit. Neis

minem unquam laesit , ac nulli amicorum , opera , consilio , ac labore defuit . Siquid acceperat, maiori menstra reddere curabat , imitans , ut iubet Cicero , agros fertiles , qui multo plus asserunt, quam acceperunt. N, hil magis optabat quam ad hominum utilitari tem intelligentiam suam conserre , quo factum est, ut non solum Vivus ac praesens stidiosos distendi libentissime humanissimeque enicierit, sed hoc etiam post mortem monumentis litte rarum assequi studuerit. Inter multos, quos ha. buit auditores , tulit , priuettim in oculis Frata,

cistum Mariam Zanottum , huiusque iratris fialium Eustachium, di Franciscum Algarottum is

219쪽

Quam in se tanta animi constantia tulit adve sim Artunam, sic in aliis dolebat, ut nihil supra . Hoc quoque erit eius humanitatis testimonium , quod cum cooptatus esset in coetum illorum , qui extremis vitae horis morte damnatis ad .unt, quoties Christiano hoc ossicio fungi debebat , adeo commovebatur, ut illud deserere coactus fuerit. Simplex δἰ apertus Veritatem uni ce semper coluit. Toto vitae cursu religionem ,

pietatem , sanctitatem pure dc caste Deo tribuit. Summa quoque in Patriam caritas eluxit in is illo, eamque semper propriae utilitati antetulit . Nam invitatus , ingenti proposita mercede , a Lucensibus primum , mox a Caesare , ut munus apud illos Aquarum Praesecti, apud hunc Math matici sustineret honore contentus illud suGcipere recusavit. Nemo illo in contrahendo religiosior ; & si cuipiam debebat, & dubium eΩset quantum , quod nimium potius , quam id

quod parum videbatur , exsolvere plane volebat. Convivia. in adolescentia praesertim plurimum amavit , horumque delectationes non tam sgullus Voluptate, quam coetu amicorum , semmombusque metiebatur , cumque ad eius rem

220쪽

familiarem non mediocris facti esset accessio . neque illi dee 1et, unde largiorem sumptum focere possiet, saepe ad prandium eos vocabat ,

quorum mores a suis non abhorrerent . . Tum

praesertim apparebat quanta esset in homine I cunditas , quantumque excelleret in genere ibio iocandi eleganti, urbano , ingenioso , ac libero digno, quo etiam plurimas eius familiari res epistolas resertas vidimus . Dici statis non potest , quam acute . atque celeriter. Videret , quid in re quaque verissimum esset, quamque teretes religiosasque aures habuerit. Quo factum est, ut plurimi rerum suarum censorem illum habere voluerint . Narrat Scipio Maifactus, admiratum se fuisse semper tantam intelligentiae

magnitudinem , sed maxime in eo quod pertinet ad Tragoediam , eaque propter saepe ad illam scribendam eundem invitasse. Nihil tamen Eustachius in hoc genere reliquit, nisi huc referre velimus sane dulci stimum melodramma, cui nomen est Daphnis, quod sibi adolescenti,& invito excidit. De styli autem eius elegan tia quid dicam λ Sive carmina exaravit , sive

litteras scripsit, sive se exercuit in dicendi ge

nere

SEARCH

MENU NAVIGATION