De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

101쪽

m S METALLICIS

quamuis & haec ob similitudinem Crystallus dicatur. Et si

Plinio concedatur lapidem hunc hyberno gelu concrescere, non tamen ex hoc sequitur glaciem esse: Nam & a frigore humidum quoque educi potest cum calido, unde remanet siccum substantiam lapideam constituens. Quod autem aqua pluuia in montibus Pyreneis virtute loci condensetur in lapidem, idem accidit, quod calci. Postquam enim aqua calcem soluerit, quod solutum est iterum coit in lapidem, abscedente aqua . Videtur autem aqua in lapidem densari cum guttae in aedificijs cadentes in stirias concrescunt: cum enim calcis substantia soluta in aqua fuerit, fiuit ut aqua , non tamen concrescit aqua, sed terreum quod latet in aqua cum separatur ab ea. Idem patet in puluere puteolano, hic enim si decidat in mare, lapidescit, idem facit si aspergatur aqua maris: salsedo enim iuuat ad eius concretionem. At Cypsum quacunque aqua affusa concrescit in duritiem lapideam. Caeterum sine aqua non coirent in unum. Quod enim siccum est, non glutinatur, sed particulae separatim manent in proprijs terminis. Postquam vero partes humorire superueniente glutinatae inuicem fuerint, non egent humore aliquo ut constent: imo saepe humor impedimento est, nisi enim siccentur non constant. Hic succus lapidescens a quibusdam vocatus est, tanquam noua materia ad lapidum generationem. Est autem terrena substantia ab igne valde attenuata, ideo soluitur in aqua, ut sales, & calx: unde succus ille conficitur. Nam & salis montes imbribus, & solibus in lapideam substantiam durescunt: similitar & nitrum, ut loco proprio explicatum est. Nec mirum si huiusmodi succus lapidescens aliena corpora , quae illum biberint, in lapidem

conuertat, ut enim sale condita, aut saccharo, in omnesILI partem succo permeante, concrescunt in eorum naturam, sic lapidescente succo caetera lapidescunt, quae in eo maduerint.

Non igitur alia materia poncnda est lapidum illiquabi lium, quam terrea substantia praedominans. Cum auten terra in sui natura nequaquam lapidescat,neque sola, neque

102쪽

humori coniuncta ob causas dictas, idcirco necesse est prius

in naturam exhalationis conuerti ab igne aut a sole, seu in altum sublata exhalatione, seu inclusa intra terram,ut patet in corporibus combustis: retinetur enim Empyreuma in cineribus & calce, quae est portio exhalationis ignitae. Quod igitur supra terram sublimatum in aeris regionem ascend rit, essicit impressiones, quae in primo libro Meteorologicorum explicantur, ut flammas, aut impetum ventorum,

donec exhalatio diffusa in immensum aut di spereat conuersa in ambientem aerem,aut decidat in tenuem puluisculum, qui ab aqua pluuia solutus in fine aestatis aquas reddit subsalsas. Non possunt autem lapides in hoc loco fieri, quia exhalatio non cogitur in angustum: nisi forte aliquando in densa nube id contingat, ut quidam referunt ex ea lapides cecidisse. Quod autem inclusum intra terram fuerit, ob loci angustiam, compingi in substantiam lapideam potest, aut in reliqua corpora sessilia. Hinc patet quam leues sint dubitationes a duersus Aristotelem allatae: non fieri ex exhalatione ignita lapides, quia sicca non cohaerent sine humore et non decidunt lapides ex aere: in incendi j S subterraneis non videmus egredi nisi puluerem,& Pumices. Patet enim ex dictis, qua ratione humidum & siccum unum fiant, de quomodo inuicem glutinentur partes siccae, & cur in aere non coeant in unum. In incend ijs autem subterraneis combi runtur corpora, Vt in cinerem redigantur aut in Pumices, quae ignis excrementa sunt : absumpta omni substantia

combustibili. Quod autem dicit Aristotcles exhalationem ignita fossilia omnia parere,significat non combustam sed ab igne praeparatam. Nam sulphur & Bitumen inter fossilia r

ponuntur : exhalatione tamen constant non combusta.

CAP. III. D Vplex autem est modus generationis lapidum, unus per ignem susionis, ut cum ex terra in fornacibus la

pis fit:

103쪽

pis fit: nis enim aliqua ex parte funderentur aut mollificarentur partes, non cohaererent in substantiam lapideam: eodem modo gignitur vitrum ex harenis, &scoriae metallorum . Sed hol um quae facile ab igne liquantur, reponuntur inter corpora lium idiora ut etiam bactalla: rcliqua inter sicca&illiquabilia. Alter modus est per solutionem terrae adustae in aqua, ut patet in calce soluta: haec enim siccata lapidescit. Similiter exhalatio quaecunque soluta in aqua partim quidem in sales transit, partim in lapides. Quae autem prae pinguedine non soluitur in aqua, concrescit in sulphur, Bitumen, & reliqua eius generis. In corporibus quOq. animalium,ut in renibus & vesica hoc modo lapides gignuntur. Ex urina enim continente humorum adustionem se cernitur crassities, quae in lapidem transit ut patet in matulis post refrigerationem urinae: depositum enim sedimentum secreto humore obdurescit in crustam : sic & intra corpus ut plurimum secundum crustas lapides coagmentantur, noua materia priori lapidi adlinente, quod & in multis intra terram genitis, fieri videmus. Ob puritatem autem materiae, &impuritatem, crassitiem, & tenuitatem lapides oriuntur nobiliorcs, & ignobiliores , perspicui opaci, duriores ,& molliores, alijsque different ijs.jQuo enim exhalatio magis alis tenuata fuerit, & purior: lapis gignitur densior , & durior,

ct magis perspicuus, ut adamas, & Gemmae praestantiores. Quo autem crassior fuerit materia, & impurior, eo viliores lapides gignuntur: minus enim densari possunt, quae crassa sunt, ideoque minus cohaerent partes inuicem: ob impuritatem autem non similis fit omnium partium concretio , sed quaedam molliores, quaedam duriores, qua am spongiosae,&rarae consurgunt. Appraehenduntur quoque aliena corpora in lapidum concretione, quae simul lapidescentia inmqualitatem faciunt: nunc harenae, nunc varij generis lapilli : nunc terra ; nunc animalium, aut plantarum parteS. Reperta enim sunt conchilia in caesura lapidum. Praeterea no-

qiliores ignem perpeti magna ex parte visi sunt,isnobiliores

autem

104쪽

autem nequaquam. Nam aut disiiliunt in igne, aut in cu-eem abeunt , absumpto videlicet humore, qui glutinauit rquod mistionis imperfectionem arguit. Sunt tamen inter viliores, qui in igne perennes sunt, ut Amiantus, & in genere saxi arenaris, quod mortuum vocant, ex quibus fornaces extruuntur. Exivit enim ex ijs id quod ab igne absumi potest: quod autem relinquitur, terra est per se in alterabilis. Quatuor autem genera summa lapidum traduntur vulgo nota. Marmora, laxa, Gemmae, lapides. Distant magnitudine, & paruitate, duritie, & mollitie. Ingenti mole oriuntur , marmora, & saxa: nam aliquando montes integri ijs con stant :& maris scopuli. videtur enim terra postquam aqua maris diu maduerit, siccata lapidescere. Fontes quoq. Thermarum colles lapideos constituunt, ut multis in locis videre licet: Gemmae non nisi in parua mole reperiuntur, sic & qui proprie lapides voca ntur. Distant autem duritie , ac nitore gemmae a reliquis lapidibus: oriri solent in saxirum aut marinorum fibris, aqua praeterlabente eius succi grauida . Scinduntur autem montes lapidei solibus incocti: in scissuris autem tanquam in venis aquae praeterlabentes, &exhalationes subterraneae varia corpora gignunt, lapillos, Metalla Aerras: succos concretos. Vt autem Gemmae a caeteris lapidibus nobilitate, nitore, ac duritie differunt, sic

marmora a saxis.

SAxorum genera partim ex consistentia distincta sun r, ut Tophus , & Si lex: mollis enim est Tophus: Si lex praedurus . Partim ex usu ut quadratum, quod in aedificijs quadrari potest ad postes & limina . Crustosum quod finditur incrustas utiles stratis, ac tectis. Saxum calcarium quod excoquitur in calcem pro cemento. Focale , quod attritu scintil.las ignis emittit,forte Pyrimachus apud Aristotelem dictus, quia uterentur in Bello ad ignem parandum, alius a Pyrite

105쪽

e a D E m ET ALLICIS

Cotes alij dicti sunt, qui ad acuendam gladiorum aciem expetuntur. Saxum Harenarium, quod asperum est, veluti ex harenis compactum, ideo leuorem non suscipit: utilo aedifi- .cijs, quia calcem bibit. Limosum quod attritu inlim uin Juitur: quas disserentias notant qui aquarum fontes scru, tantur. Agricolae quoque saxorum quaedam genera expetunt ut quae eruta solibus , & pluuijs , & glacie dissoluuntur. Contra aedificijs commoda, quae peremnia sunt. Fornacibus, quae vim ignis tolerare possint . Sed nostrum non est sigidatim ea persequi, quae varijs artificibus in usu sunt. Solum praecipua genera perquirere satis est , priuertim quae in Medicina aliquem usum praestant. Tophi igituri appellantur apud Graecos Pori, quia porosi sunt: alioqui ut plurimum similes marmori Pario candore & duritie apud Theophrastum, sed leuitas ines h Pumicis. Ideo commodissimi ad replendas parietum collabentium scissuras , cum prae sua leuitate non premant, & glutinent facile extrema. Reperiuntur & nigri, & rubentes, & colore terreo. Cum caeduntur e

subterraneis, saepe molles sunt , ut praecidi ligni modo po sint , & serra facile secari, auctore Vitruvio: postea durantur in aere. Huiusmodi foditur in Urbe veteri. Artifices enim qui parietes construunt, ad praesecanda qu, extub rant , securi utuntur , non malleo , neque scalpello . Est, &genus Tophi,quod in speluncis coagulatur in stiri asex aquis

cadentibus, relinquuntur enim inania , quibus aqua continebatur , unde a sit militudine cum spongijs , spongiones vulgo appellantur. Ad Tophos referuntur , & qui in articulorum Tumoribus indurantur: atque aliis abscessibus pure iulapidem concreto :& qui in renibus ac vesca oriuntur Tophi a medicis dicti sunt . Tandem apud Plinium Tophus dicitur scaber natura ,&friabilis.

C A P. V. SIlex autem voeatur durissimum genus fixi adeo vipe cussit vibret ignis scintillas : ct in hoc superat marmora, . sed '

106쪽

sed ad Salpendum ineptus quia dissilit vulneratus ferro . Aedificijs quoque minus probatur, quia calcem non bibit ,

unde sequitur murorum scissio. Color ut plurimum fuscus ut Albertus testatiir. Plinius nigros & rubentes,&nonnunquam albos reperiri tradit, ut circa Iacum Volsiniensem. Ex hoc Silice fuisse putandae sunt Molat volsinat reper tae: nam &hodie inter molas ad farinam parandam, quasdam focales vocant , quae tenuius atterunt: Alias spongias, quae obleuitatem furfur crassum relinquunt, ut syncerior farina eo

cerni possit . De lapide molari scribit Aristoteles q. Meteo. cap. 6. fieri ab igne terra combusta: liquari etiam molas, vefluant: cum autem id quod fluit, coagulatum fuerit, nigrum fieri, sed simile calci: id est leue, spongiosum enim redditur.

Huiusmodi in incendijs ex monte Aethna fluere testantur. Liquatur & silex, quem Aristoteles Pyrimachum vocat: ut eius dein naturae videatur lapis molaris, ex quo molae focales fiunt. Has videtur intellexisse Galenus a. ad Gla cum ad Scirrosos affectus dissoluendos lapide molari utitur, ubi Pyrites haberi non possit. Lapis niger ab Hippocrate vocatur in insula Nysiro plurimus. Fiunt etiam molae ex lapide ealcario spongioso,unde calx optimam ob quanda pinguitudinem, ut Plinius testatur: apud eundem Silex nusquam utilior, quam in Italia gignitur . lapisque non saxum est. In quibusdam vero prouincijs omnino non inuenitur.Sunt quidam in eo genere moli iores, qui & cote levigantur, ut procul intuentibus Ophitae videri possint. Neque est alius fir-naior, quando & lapidis: natura ut lignum similiter imbres, soles . aut hyemes non patitur. in Stratoniensi sunt quibus ne agnis quidem noceat. Idem & in monumenta sculpi con-irli vetustatem incorrupti permanent: excisque forme fiunt, in quibus Aera funduntur . Est & viridis lapis vehementer igni resistens, sed nusquam copiosus, & ubi inuenitur lapis est, non saxum. Ex reliquis pallidus in cemento raro utilis. Globosus contra iniurias fortis , sed ad structuram infidelis , nisi deuinctus multa sussienatione sit. Nec certior

L a fluuatilis

107쪽

ssuviatilis semper veluti madens. Graeci e lapide duro ae silice aequo construunt, veluti lateritios parietes, Isodomos vocant genus sti Ecturae. Haec ex Plinio. Existimant quidam confundi apud veteres Silicem cum marmore, & caeteris I pidibus : cum apud Varronem legatur silicem Lunensem serra secari quod est genus marmoris: & apud Catonem ex silice calcem fieri scd improbatam: ut silicis appellatio transeat ad saxum calcarium. At id nequaquam verum, nam ex saxo calcario utilis fit calx tum adstructuram, tum ad tecto. ria et ad utrunque damnatur e silice. Si igitur aliquod genus sticis cremetur in calcem, degenerata natura silicis, & eius calx a caeteris. Silicem praeterea tanquam globum duriorem

inter marmora reperiri, non est absurdum i secantur autem

serra non denticulata, sed ex aqua, & harena silices durissiami, qui scalpellum respuunt.

CAP. VI. Vadratum apud Albertum Quadrum vocatur, quod

scalpello caeditur qualibet figura ad postes, liminaci, arcus, columnas instar marmoris, sed nitorem non recipit et nam tactu aspero, & harenosi, constat, ideo inter saxa li renaria re lapide quadrato constructum fuisse Labyrinthum sub urbe Clusio tradit Marcus Varro. Color alijs cinereus, alijs ad caeruleum vergit, qui praefertur: serenam hanc petram vocant, illam mortuam . Plerisque insunt micae argenteae. In Pctra sancta Aetruriae mons est, cuius saxa argenteo

nitore splendent, in igne inuicta, fragilia tamen ob id inepta operi quadrato, ut alia multa, quae aut in crustas spon te finduntur, aut cauernosa sunt. Ex fissilibus quaedrari potest quod Pisis Abstinum vocant: foditur in Liguria: finditur hoc in latissimas, & praetenues laminas ad tecta,mensas, Abacos, Perpoliri hoc potest ut nitore recipiat colore nigro,

eum foditur molle est ut facillime praecid, quacunq; figura rogit: sed in acre obduratur , reddit urq. scalpello tufidele

108쪽

LIBER SECUNDUS. ex

CAP. VII.

SAxum unde calx excoquitur,calcarium dici potest: Dioscorides marmor Fusaneum vocat, quasi vile, & ubique obuium . Extat album marmori simile, aliud fuscum, &durius. Ex albo calx melior quam e duro , & structurae utilior: Quae ex fistuloso tectorijs, ut Plinius tradit. Candidior calx ex albo, nigrior ex altero: candidissima ex fistuloso, qualis e lapide Tiburtino ; ex quo Romae constructum est templum Diui Petri in Vaticanores igitur ex eo calx ad dealbandos parietes Treuertinum vocant, quasi Tiburtinum. Fit quoque calx e littoralibus calculis,' sed e vario lapide improbatur: ideo utilior ex effosse. Fieri etiam e testis Buccinorum marinorum tradit Diuscorides breuiori opera: hodie ex relictis testis ostrearum quae alicubi in mediterraneis

magna copia reperiuntur, calce conficiunt candidissimam. Nulla res cu arserit, retinet tam vehemens ignas vestigium, ut ura t, & crustas moliatur , quam calx: sed progressu temporis amittit vires expirante occulto igne . Calx viva, quae non extinta est, Asbestos Graece dicitnr. Cum vero extinta fuerit,protinus ipsa quoque crustas molitur,sed post diem unum aut alterum minus id facit, donec progressu temporis nullam crustam efficiat, sed calfaciat tantum, & carnem liquet . Quod si ter lauetur, sine morsu ullo valenter exsiccar, unde ad cicati iees obducendas hodie in usu est unguentum

de calce. Quidam calce recenti aceto extincta,& ter lota, mox oleo rosaceo ad linimenti formam redacta utuntur ad

combusta: non enim permittit bullas eleuari , & absque ullo cicatricis vestigio sanat

CAP. VII I.

Cognata res calci Gypsum est, nam suntliter sit ex Iapidibus quibusdam ustis, sed longe breuiori ustione

109쪽

i crficitur: idcirco non urit, sed emplasticum est astringit&cbstruit: ad sanguinis eruptiones impositum conuenit: citil-sime enim postquam madefactum est, coit in lapidem; ideo potum stangulat . Quod Vero Vstionem non est expertum, repercustaritim est ex oxycrato impositum . Vstum minus emplasticum est , at valentius exsiccat, & tenuiorum est par tium, ut Galenos testatur. Lapis qui coquitur, non dissi milis esse debet alabastritae, ut Plinius tradit: aut marmoroso. In Syria durissimos ad id eligunt, coquuntq. fimo bubulo ut celerius urantur. Sed omnium optimum e lapide speculari. Foditur:& e terra, ut in Cypro I mima tellure,&Tympheticumpst,quo ut author est Theophrastus pro Cia molia infectores vestium utebantur. Hodie sodiuntur Gypsi lapides in Italiamultis locis diuersorum colorum,qui ramen in igne omnes in candorem vertuntur. Sed lapis Alabastrita similis foditur in agro Volaterrano pulcherrimus aspeeta

Ex eoq. conficiunt ad Tornum vascula, de varias imagines, Alabastrum vocant . Candidum enim est, ac maculosunia, leuoremque suscipit cum splendore : videreturque inter nobilia marmora esse, si duricies adesset: ex eius rasura, ac caeteris fragmentis modico igne conficiunt Gypsum . Lapis autem specularis crystalli modo translucidus est,&scissilis in tenuis finias crustas: olim in Hispania tantum, sed postea ut Cypro, Cappadocia, Sicilia, Africa, & in agro Bononiensi Italiae inuentus: alicubi niger. Hunc lapidem nostri

inter alumina recensent, vocantq. alumen Scaliolum, quasis usile , cum tamen uapor aluminis nullus adsit. In igne si cilem puluerem candidistimum vertitur,quo mulieres utu

tur ad faciem dealbandam, & contrahendam cutem instar aluminis. Putant quidam Selenitent esse inter gemmas, de quo loco proprio dicemus. Nam specularis tener est, & in Gypsium facile excoquitur . Reperitur saepe implexus saxo marinoi oso, aliquando la terculis dis victus, aliquando sexangula figura instar Crystalli ut videa cur quoddam eius rudimensum .

CAP.

110쪽

C A P. I X. Non inutile fuerit & lapides recen sere, ex quibus cotra

fiunt: nam medici aliquando ijs utantur: Asiae aquariae dicuntur, quia ad aciem acuendam egent aqua: Vt Naxia: & Armenia: aliae oleares, ut Creticae , ct Laconicae. Quaedam aqua & oleo indigent, ut Ciliciae: quaedam hominis saliua sed molli sumae, ut Flamminitanae ex Hispania citeriore . Dioscorides de Naxia tantum agit', cuius rame tum ferro attritum Alopecias pilis explet: mammas prohibet intumescere . lienem extenuat cum aceto potum , & co mitialibus prodest. Hodie in Italia habemus alia genera cotium tum aquaticarum tum olearium. Hae nigrae sunt, &perpolit q , a barbitonsoribus quaesitae ad cultri aciem leuigandam. Ille nempe aquaticae ex lapide constant harenoso , sed molli, & aequali, colore cinereo : ex ijs rotas Versatiles constituunt, ut ex earum motu circulari aqua cadente ferrum atteratur: aliae & praecipue oleares oblonga' figui , & plana constant,ut placidiori motu leuigetur potius quam atteratur ferri acies. Alia praeterea sunt genera cotium ad aurum , & argentum explorandum attritione eorum super lapidem de quibus inter marmora dicendum est.

C A P. X. Ex omni genere lapidum comminutorum gignuntur harenae aquis deuoluentibus atterentibusque . Nam Petri in sua sede aut siccatae, aut concussae in terre motu,aut euersione quacunq; scinduntur. Saxa nutem discissa, aquarum vi torrentibus deuoluuntur, ac primum. attriZi S angulis rotunda fiunt, deinde paulatim abrasa in harenam, sabulum ,& Glaream conuertuntur. Dicitur autem haren P, cum in partes minutissimas comminuta fuerint: Cuius tria

genera Plinio: Fossitia siluviatilis ,& ex littore maris. Disserunt

SEARCH

MENU NAVIGATION