De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

131쪽

uocatur tranS lucet , quanquam modice . Chrisoprasius Prasio nobilior porri succum, & ipsa refert , sed paulum declinans a Topatio in aurum. Amplitudo ea est, ut Cymbia etiam ex ea fiant: India eas gignit : haec apud Plinium. Albertus tribuit A uri guttas. Aliam praeterea tradit quae it ceat in tenebris, evanescat in lumine, vocat Crimpatium, innues genus Smaragdi quam Plinius similem oculis felicini Pantheramque scribit: nam hi in sole hebetantur, in umbris refulgent.

C A P. X X V I.

INter virentes Plinius recenset Topatium Callaidem, Nilion & Beryllum. De Topatio inquit: placuisse suo virent genere, & cum reperta est Omnibus praelatam. Inuentam in Arabiae Infissa in Rubro mari, unde nomen, postea &circa Thebaidis Alabastrum. Duo eius genera, Prasioides,& Chrysopteros similis Chrysopraso. Eius enim tota similitudo ad succum porri dirigitur di amplissima Gemmarum rstatua ex ea facta : ola nobisium limam sentit, caeterae saxo, O cote poliuntur: haec ex usu atteritur. Quae conditiones Smaragdo magis : quam vulgari Topatio conueniunt : Describitur haec ab Alberto: auri similitudinem habet duae eius species : una in omnibus est auro similis, quae& praeciosior est. Altera ad croceum magis vergit, & haec utilior est. Compertum enim esse feruoremaque bullientis sistere, ut sine noxa manu contrectari possit sta timea iniecta: ardorem etiam ventris extinguere : obiectum reddere ut speculum concauum: soli obiectam radios emittere,ut videatur ignem euomere. Callais viride pallens traditur extuberans oculi figura leuiter adhaerens petris, Ut videatur non agnata, sed apposita in rupibus inuijs, &gelidis Caucasi Montis , & in Carmania et tali sectura formantur , alias fragiles: Optimus color Smaragdi . inclus G decorantur auro, Aurumque nul- magis decent . Quae sunt earum pulchriore S, Oleo, VIM

132쪽

LIBER SE CV DVS. Ios

guento ,& mero colorem deperdunt. Viliores constantius repraesentant. Nec est mutabilior alia, aut mendacior vitri. At queenam sit ex ijs quae hodie habentur incertum est: nisi intelligatur inter eas, quae non translucent,quam vulgo Turchinam vocamus,nam hiec non nisi oculi extuberantis figura cerniture viride pallens pro colore aeris accipi potest: vi Plinius solet: nam in Paederote inquit: coeunt in translucidam Crystallum viridis suo modo aer: alijs tamen placet Turchinam inter Iaspidis genera ponendam , quam Plinius Boream vocat, ut suo loco dicetur. Quod si viride pallens viriditatem Smaragdi vergentem ad pallidum significet, ambigct haem Gemma inter Smaragdum, &TOpatium . Nilios in littoribus Nili reperta quamuis & in India gignatur,& Attica: fulgoris sit ante habeas, breuis , & cum intueare, fallacis: est color fumidae Topatij aut aliquando melleae

Sed praedictae cum non admodum translucidae sint, ponuntur a Plinio inter virentes non translucidas, Berylli vera clarius quidem translucent,at fulgorem non habent, nisi ea Ium color surdus repercussu angulorum excitetur. Idcit cosexangula figura artificum ingenijs poliri soliti sunt, placet que magis eorum longitudo, ut ex umbilicis aureis pendeant. Aut perforati gestentur : quod non solum in virentibus faciunt, sed & in alijs multis. ideo eandem multis naturam aut certe similem habere, Berilli videntur e In India originem habentes, raro alibi reperti. Probatissimi qui viriditatem puri maris imitantur: proximi qui vocantur Chrysoberylli,& sunt paulo pallidiores, sed in aureum colorem CX- eunte fulgore, vicinum genus huic est pallidius, vocaturq. Chrysoprasus. Quarto loco Hyacinthi Zontes, colorem scilicet Hyacinthi imitantes Quinto Aeroides : post hos Cerint, oleagini, & tandem Crystallis si miles. Haec Plinius Albertus describit coloris pallidi, lucidi, & vc aqua perspis

LVi : cum vero voluitur videtur aqua innatare. Hodie gemmas ex Crystallo an gulo sas Beryllos vocant: & lingua Ae- trusea Brillare est scintillare, quod ob varium reperc ussum:

133쪽

facierum contingit in motione.

C A P. XXVII.

Hrysolithos Aethyopia mittit aureo colore translui centes. Praeferuntur ijs indicae, &si varie non sint, Bactrianae: deterrimae Arabicae, quonia turbidae sunt & varice,&fulgoris interpoliati nubilo macularum,quae etiam lympidis contigere veluti scobe sua refertae . Optimae sunt, quae in collatione autum albicare quadam argenti specie cogunt. Quidam Chryselectri appellantur, in colorem electri declinantes . Visam Chry solithon duodecim pondo. Leucochrysiae dicuntur interueniente candida vena. Sunt &Capniae: sunt & vitreis similes, veluti croco refulgentes: depraehenduntur a vitreis tactu frigidiori linguae: nam visu depraehendi nequeunt. Melichrysi veluti per aurum syncero Melle translucente, quas India mittit, quamquam ad iniuriam fragiles. Haec apud Plinium. Ex his colligere licet omnes aureas Gemmas Chrysolithos vocari inter quas tenet principatum Topatius vulgaris: dein quae Chrysopatium vulgo appellatur inclinans ad Electri colorem, Hyacinthus vulgaris, qui perspicuitate vitrea ad Crocum tendit :& aliae similes.

C A P. XXVIII.

ELectrum latine succinum dicitur, quia videatur succus

concretus splendore Solis, qui Elector vocatus est ut Plinius refert, ex antiquorum Poetarum auctoritate, unde appellatio Electri: quamuis hoc nomen significet quoq. aurum, cui quinta pars Argenti mista est, quod cum naturale fuerit venena depraehendit. Calyces enim ex Electro arcus caelestibus similes cum igneo stridore ostendunt. Pierigophoron quoque ipsum succinum appellatum est, quia pennas &leuia quaeque trahit. Arabes Carabem vocant, vulgo Ambram flavam. Variae eius traduntur historiae circa originem, quaS

134쪽

quas reprobat Plinius certitudinem nactus ex equite Romano, qui eius gratia missus fuit in Germaniam, oriri Succinum in Insulis Occeani Septentrionalis, ex medulla arboris Pinei generis, ut Gummi ex Cera sis: erumpere ex ijs arboribus humoris abundantiam, qui frigore aut tempore Autumnali densatus rapitur undis maris anstuantis in littora Germanice, ubi multa copia colligitur, indeq. Pannoniam& venetias a portari,& circa mare Adriaticum. Esse autem ex Pinea arbore illud argumentum affert, quod eo attrito odor pineus sentitur, & accensum flagrat tedae modo . Densari autem cum prius liquidum esset indicio est, quod siepe

intus translucentia apparent, Vt formicae, culiceS, lacertae,& huiusmodi alia, quae adhaesisse oportet cum liquidum esset& simul concreuisse. Alij quoque ante ipsum arboris lachrimam dixerunt : ut Dioscorides ex Populo iuxta Hemdanum , unde fabula de Phaetontis sororibus in Populum conuersis, & earum lachrymas in Electrum. Alij ex Cedro: alij ex alijs arboribus, quas Eicctridas vocant. Non defuere qui urinam Lyncis esse putat ut condensatam in lapidem, unde Lyncurium dictum cst, e maribus Fulvum, & igneum , c sceminijs languidius, & candidum. De Lyncurio Plinius inquit. Lyncum humor glaciatur,arescit q. in gemmaS Ca bunculis , similes, & igneo colore fulgentes Lyncurion VO- catas : atque ob id Succino a plerisque ita generari prodito,

noucle hoc, sciunt q. Lynces,& inuidentes Vrinam terra

operiunt, eoq. celeritas solidatur illa . Dioscorides affirmat Lyncurij nomine Electrum intelligi, non urinam Lyncis es se. Circunfertur autem hodie aliud Lyncurion quem lapidem Lyncis vocant, de quo alibi dicendum cst. Alia porro

extat Electri sententia , non esse arborum succum, ne q. animalium, sed rem fossilem, ex genere Bituminis, effodi ut Theophrastus est auctor, in Liguria :& Philemon in Scithia duobus locis: alij tradunt iuxta mare Athlanticum esse lacum Cephisida, qui Sole excalfactus e limo dat Electrum fluitans: & Cratim amnem in Sicione & lacu effluentem eodem

135쪽

dem modo Succinum ferre: unde sudor terror pinguis a Sole

excitatus existimatus est, qui densatus & undis Ocoeant raptus feratur ad littora Germanorum. I n eadem sententiae , Alberitis fuisse videtur, & Euax Maurus: qui Succinum in genere Gagatis reponunt: combustibilis enim est, ut caetcra corpora Bituminosa, at vero non est absurdum succum huiusmodi a quibusdam arboribus trahi, unde emanare Electrum visum est, ut de cantara, & manna patet . Lapidescere autem huiusmodi succum aut sponte, aut Virtute aquae marinae non est absurdum. Forte & urina Lyncis instar succitavi descentis alicubi faciat ad eius concretionem. Genera eius multa, Candidum, fiatium , colorem cerae imitans, aut

auri, quale describit Dioscorides: hoc Falernum cognominatur quia imitatur vini Falerni perspicuitatem: aliud ignei coloris magis est aliud mellis decocti, aliud cinereum . Omnia fricata trahunt Paleas, folia, pennas, & huiusmodi corpora leuia. Flagrant quoque & odorem spirant, qui Indis gratior est Thure . Candidum suauius est, ad Can foram accedens , quod & leuissimum est , & hodie in maiori praecio. Antiquis contra Falernis maior erat auctoritas ob colori S gratiam. Nam ceteris magis translucent molli fulgore , & ignea quaedam imago in ipsis non ignis placet. Habita sunt in delitijs adeo ut parua hominis imago praecia superaret hominum viventium & vigentium, ut Plinius testatur. Ex his hodie sunt monilia, quae collo circim dantur mulierum, ut quondam frequentissimus fuit usus Transpadanis mulieribus,non solum decoris gratia, sed & medicinae: quia creditur relistere morbis faucium & gutturis, quibus illae obnoxiae sunt ob aquarum vitium. Ex succino candido fiunt laxis i ad ludum quemadmodum apud nos ex Ebore. Laudatur in medicinis ad fluxiones sistendas tum sanguinis,lum alui, & ventriculi, , humorum a capite defluentium: corroborat ventriculum, & cor . Extant Trocisci de Carabe ad ea omnia in communi usu. Hodie quidam oleum per sublimationem eliciunt cuius guttae duae ex aqua Plantaginis po-

136쪽

tae sputum sanguinis celerrime sistunt antequam putrescat. Sussitum emendat aerem pestilentem. Ad Succini genera pertinere putandum est, gemmas bene olentes, ut Myrrhithes colorc Myrrhae, Odore unguenti. Et attrita etiam nardi, Myrsinites colore Melleo, odore Myrthi: Antachates, quae cum uritur, Myrrham redolet, Aromatites, quare andem colore, & odore imitatur. Zarathenes Electri colore , quae trita vino Palineo, & Croco, lentescit cerae modo, odo .rae magnae suauitatis. Baptes mollis odore, excellit. Libanochros Thuris similitudinem ostendit, sed mellis dulcedinem. AntiEois splendet argenti modo, trium digitor uino, crassitudine, lentis sigura, odore suaui, Liparis suffla omnes bestias euocat. De Succino haec satis .

C A P. XXIX. Rubentes ob splendorem & colorem igneum ardentes

Vocantur, inter quas principatum tenent Carbunculia similitudine ignium appellati,cum ipsi non sentiant ignes, ob id a quibusdam Apyroti vocati. Recentiores Pyropos vocant, & Carbones, quia putantur in tenebris Carbonis igniti modo lucere. Nam testatur Albertus optiuium carbunculum id praestare: post ipsum qui affusa tantum aqua lympida in vase nigro emicat in tenebris: quod si nullo mo do luceat, improbari . Hodie tamen id famosum est magis

quam compertum. Dissuadct praeterca ratio. Nam quae in tenebris lucent, si ponantur in lumine, alio coloro spectantur: at carbunculi igneum colorem vibrant in lumine. Genera eorum nationibus distinguuntur a Plinio & in unoquoq. genere masculi appellantur acriores, foeminae languidius refulgentes. In masculis quoque alios obseruant liquidioris flammae, alios nigriores, & quosdam lucidi usi ac magis caeteris in Sole flagrantes. Optimos ArnetystiZontas, quorum extremus igniculus in Ametysti violam exeat, Proximos illis quos Syrtitas vocant pinnato fulgore radiantes. Callis P stratus

137쪽

r S METALLICIS

stratus fulgorem carbunculi debere candidum esse posuit ex tremo visu nubilantem, etsi ita attollatur , exardescentem: ob id a plerisque hunc carbunculum candidum Vocari. Indiaci traduntur minus clari, ac plerunque sordidi, ac semper

fulgoris retorridi: qui ex his languidius, & liuidius lucent,

LithiZootas vocari: minus se starii unius mensura cauari: candidiorer esse & inclinatione hebetari. Charchedonij multo minores Indicis, nigrioris aspectus sed igne vel Sole, & inclinatione acrius quam caeteros excitari umbrate tecto purpureos videri, sub casso flammeos, contra radios Solis scintibiare, ceras liquefacere. In Carchedon ijs masculis stellas in . tus araere, foeminas uniuersum fulgorem fundere extra se, Aethyopici pingues lucemque non emittentes, sed conuo luto igne flagrantes. Alabandici caeteris nigriores & scabri . In Thracia coloris eiusdem ignem minime sentientes:in Orchomeno Arcadiae inueniri, & in Chio, illos nigriores, e quibus &specula fieri. Esse & Troegenios varios interv nientibus maculis albis: item Corinthios ex pallidiore candidos. Haec apud Plinium .Hodie Gemmarij alijs nominibus dixtinxerunt, sex genera facientes. Primum Spinellas v cant, quarum rubedo dilutior est sed maxime splendens,non reperiuntur nisi exiguae: forte carbunculi candidi antiquis appellati. Secundum genus Rubinos vocatos continet in tensiori rubedine ac splendidissimi: reperiuntur hi maioris molis. Tertio loco Balasci recensentur dilutiores Spinellis , ac minus radiantes. Quarto Granati dicti a granis mali Punici , nigrioris aspectus, nec radiant nisi in clariori lumine. Inter hos quidam cum rubore violae colorem sentiunt, quos violaceos vocant, caeteris praestantiores, videntur hi Ame-tystirentes vocati : Quinto loco Alamandini ponuntur quas corrupta voce Alabandici, Granatis nigriores. Vltimo mandini varij coloris interstinguentibus maculis albis, ut Troe Eenij apud Plinium. Omnium colores Gemmaris charae cteribus distinguunt, quibus praecia aestimant. Ex his mediaci solum recipiunt Granatos inter fragmenta praeciose. V

138쪽

res enim ascribunt laetificandi cor, & pellendi tristitiam. AI

bertus carbunculum testatur vires habere caeteroru omnium

lapidum, sed praecipue expellendi venenum . C A P. XXX. INter Ardentes est & Anthracitis appellata, carbonibus

similis, igneus enim inest color ut superioribus . Rep riutur quaedam praecinctae candida vena: Peculiare quidem his, quod iactati in ignem velut intermortui extinguuntur, contra aquis perfusae exardescunt. Fodiuntur in Thesprotia, tradunt & in Liguria nasci. Cognata his est Sandastros in India&in Arabia ad meridiem versa. Commendatio summa, quod velut in translucido stellantes intus fulgent aureae guttae, semper in corpore,nunquam in cute: fere stellas Hiadas, & numero, & positione imitantes, unde in religione habita, & in ceremon ijs apud Caldeos . Mares austeriores, quoniam vigore quodam apposita corpora tingunt. Indicae etiam hebetare visus dicuntur. Blandior foeminis flamma alliciens magis quam accendens. Arabicas fumidae Chrysolitho similes dicunt. Nega ni aliqui Sandastros poliri propter teneritatem. Ex genere Ardentium traditur Lychnites appellata a lucernarum accensarum praecipua gratia, circa

Orthdsiam & tota Caria: sed probatissima in Indis , quam quidam remissiorem Carbunculum esse dixerunt. Lychiniti similis est sed secunda bonitate Ionis appellata a pi statis fioribus : quaedam radiat purpura,altera Cocco. Calfactae a Sole aut digitorum attritu , paleas, & Chartarum fila ad se rapiunt , quod & Charchedonius facere dicitUr , quanquam imulto vilior praedictis. Nascitur apud Nasamona S in montibus, ut incolae putant , imbre diuino: inueniuntur ad repercusium Lunae maxime plenae . Potoria vasa ex hoc lapide & e Lychnitefactitata traduntur. Omnia haec genera scalpturae contumaciter resistunt, partemq. cerae in il gno tenent . Haec apud Plinium habentur: an vero hodie noscan-

139쪽

tur , incertum est: forte & aliquae eodem sunt cum pra, ctis. CAP. XXXI. C Arda gemma vulgi ris, nec enim alia apud antiquos fuit O usu frequentior, praecipue ad sigi ita, nihil enim cerat in

sigilo tenet. Primum Sardibus reperta , sed laudatissima circa Babylonem haerens in saxi corde. In india trium generum : Rubrum, & quod Demium vocant a pinguedine: te tium quod argenteis bracteis sublinitur. Indicae praelucent :crassiores sunt Arabicae . Inueniuntur & circa Leucada Epiri s& circa Aegyptum, quae bractea aurea sublinuntur. Mares excitatius fulgent, feminae pinguiores sunt, &crassius

nitent. Damnantur ex his melleae & validius testaceae. Haec Plinius. Hodie Corneolus vocatur, Vel potius carneolus dicendus est, ev colore carnis, ut Albertus vult: habet enim rii di nern remissam veluti lotura carnis. Serapio inquit multas eius esse species, melior autem est ille, qui magis vergit ad rubedinem: quidam similis in colore suo aqv e, quae distinat a carnibus selitis, in quo sunt lineae albae. Gestatus stringit fluxum sanguinis undecunque exit, praecipue Monstruorum: ex eius puluere dentifricium fit ad dentes dealbandos . Albertus hunc eundem Sardium vocat, Sardibus sicilicet repertum : habet inquit ruborem spis tum cum Tubstantia peruia: accendit animum ad gaudium, &acuit ingenia , resistit malignitati onychis. Aliam praeterea idem tradit Sardam, quae potitis Sagda dicenda est apud Plinium colore virenti, cuius proprietas est tabulis ligni adhaerere, ut Magnes ferro, adeo ut e nauibus auelli nequeat, nisi pars ligni abscindatur. Alius praeterea est Sardonix, de quo in f rius dicemus. Sardam etiam aliam Serapio tradit, quam sua lingua vocat Hager albugedi, lapidem rubentem languidiusquam Hyacinthus acliuidius: Hyacinthi enim rubedo gratior est nullam admittens obscuritatem . Affertur hic ex

Oriente dum rudia est recens effossui, obscurus videtur, perpolitus

140쪽

politus autem nitet: Oculos tactu eius roborat. Fricatus ad capitis capillos trabit paleas, ut Magnes Ferrum. Ex quibus videtur sigm sicare Electru: eodem enim colore constat quod ex eo fulsum, & igneum est, ut Hyacinthus vulgaris. Cum autem Sarda inter fragmenta pneciosa a recentioribus medicis reperiatur dubitatio est, an C orneolus eo nomine intelligatur, quae Sarda antiquorum Videtur: an Serapionis Sarda . Prorualuit autem consuetudo, Vt Corneolus accipiatur, quia malignitati onychis resistit, quod Albertus suo Sardio tribuit. Confusionem autem peperit nominum multitudo , quasi alius esse putaretur ab Alberio Corneolus Sardiu S.

C A P. XXXII.

PVrpureo colore seu Violaceo constat Ametystus, ratio

nominis,quia cum ad colore vini inclinaret, priusquam degustet, in violam desinit: ob id gestantem putant tutum reddere ab ebrietate . Fulgor inest purpurae non eX toto igneus, sed in vini colorem deficiens: perlucent omnes Violaceo colore . Inter eos quidam ab solutum purpurce colorem habent, ut Indici, quem tamen leniter blandum fundunt, nec vibrant in oculos ut carbunculi. Alij ad Hyacinthi colorem recedunt Tertio generi hic idem color inest, sed dilutior. Quartum colorem vini habet.vltimum Crystallo a cedit albicante Purpura, quod minime probatur. Optimus censetur, cui inest in purpura refulgens quidam roseus nitor, velut ex carbunculo, leniter tamen, qualis in primo genere

reperitur. Huiusmodi quidam Paederotas appeVant, alij Antherotas, & Veneris gemmam, quia specie, & colore maxime placet. Nota est hodie haec gemma, & Ametysti nomen adhuc seruat: sed ad Medicinae usum non venit

SEARCH

MENU NAVIGATION