De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

91쪽

tum liquid altum feea hic perquiremus. Liquidum igitur, quod olei instar fluit , traditur in Agragantino Siciliae fontibus innatare, quo ad lucernarum lumina vice olei utuntur unde oleum Siculum quidam appellant,ut testatur Dioscorides rad scabiem iumentorum laudat Plinius. Simile in Italia habemus in agro Mutinensi, quod petroleum vocatur quoniam e petris stillat , odore validissimo, colore russe, aut candicante. Haec uetustate ili coctione incrassantur

In Germanico mari tradunt & Rusium, & fulvum, di mellei coloris inuenirta Inter iis uida reponit Dioscorides Naphthain: esse enim Babiloni Bituminis liqua men colore candidum, inueniri & nigrum, cui uis adeo ignium rapax, ut exspatio protinus flamma in illud transiliat, ob id procul abesse se ab omni usu testatur Plinius . Possidonius existimauit Naphtham candidam sulphur esse liquidum ignium rapacissimam : nigram uero liquidum bitumen olei uice . Qui autem ueluti simus est in Iudeae lacu supernatans, Bitumen Iudaicu in uocatur, quod coeteris ante ponit Dioscorides et seligit autem quod purpurae modo splendet, ponderosumq, est ac ualidum odorem vibrat: nigrum autem &sordidum vitiosum esse: adulterari Pice . Gigni etiam in Babilone

Zacintho, & Sidone,quod pice adulteratum est, leuius esse tradit Plinius . Aliud genus in Apollonio Epiri, quod Pissas-Pkalilium uocatur, quia redolet picem Bitumini missam: deuolui fluminis impetu ex montibus Ceraunijs & in littore cogi in glebas testatur Dioscorides Sed omnia haec Pis. sphalthum appellari tradit Plinius ex argumento Picis &Bituminis . Galenus omnia nomine Bituminis vocat: esse ex iis, quae in aqua Marina proueniunt, & in alia quapiam quae non est marinae dissimilis, ut in Apollonio Epiri, & per alia id genus loca multa aquis spon re nascentibus innatare ceu spumam: & molle quidem asse, dum innatat , postea vero resiccatum Pice sicca durius estici. In Comagene vi besamosata stagnum esse tradit Plinius emittens limum (Maltham. Dcant stagranteuueuui quid attingit solidi adhaere

92쪽

LIBER PRIMUS.

re: praeterea tactum sequi fugientes: sic defendisse muros oppugnante Lucullo: flagrabat enim miles armis suis. Est

autem proprie Mattha cementi genus tenacissimnm,&duriciem lapidis antecedens, quod fieri solebat ex calce recenti vino extincta, mox tusa cum adipe suillo,& ficu, duplicilinamento, ut quod malthatur, oleo perungatur ante. Bitumem autem id, quod haeret, & lapidescit, cementi vice ivsui patum est,quo muri Babylonis constructi traduntur,vnde malitia appellata est. Bitumen, quod in lacu ludeae nascitur, adeo sequax & lentum traditur, ut auelli nequeat, praeter quam filo, quod menstruum mulieris infecerit Foditur alicubi Bitumen addensatum, quam picem follitiem avocat Theopompus: fodi, & in Pannonia ceram fossilem. Hodie venetiis venditur Bitumen pro Iudaico, pici adeo simila, ut vix discerni queat, nigerrimi coloris, sed splendidi, pice durius, maiori igne egens ad sui mollificationem :& odore validius: Suspitio est Pissasphalium esse: affertur enim magna copia eae Valona, quae Apollonia Epiri cemetur Vtuntur cum pice ad naves picandas . Afferri etiam aiunt, ex Dalmatia. In Germania coquunt Bitumen liquidam donec spissetur & siccum fiat, quo Bituminis Iudaici loco utuntur . vires Iudaici & consimilium exsiccandi calfaciendi in secundo ordine,ut Galenus tradit. Glutivat vulnera recentia, & sanguinolenta, cuius gratia Emplastrum barbarum ex co conficitur. Exhibetur & intra ad dolores laterum &cox en sicis , ad grum mos sanguinis distatuendos,& ad alia multa, apud Dioscoridem . Pissa sphalium autem in istas habet facultates Picis& Bituminis, ut Dioscorides testatur. Plinius Pisias phalium arte mistum praedicat remedium ad scabiem pecorum, aut si eius mammas laeserit. Petrolei autem caliditas vehementior est , & tenuium partium : Dioscorides laudat Naphtham ad dissoluendas Oct lorum suffusiones, & absici gendas eorundem albUgines . Arabes pollere testantur ad flatus dissoluendos, praecipite ivesicq&morbos frigidos membrorum, propinari parti praecipue

93쪽

r o ID S METALLICI s

itipue eius quod candidum est ad tussim antiquam, Asthma .

vesicae flatus, & dolores frigidos articulorum: datur scrupulus unus usque ad duos,sed ne partes exurant,dilui ex aqua, aut iusseulo debet. Nigrum Ascarides interficit, cum lana impositum. Quae de Naphtha scribuntur, nostro Petroleo

conueniunt.

CAP. X X X I I. M vinia apud Arabes & pro Pissa sphalio accipitur, de

pro mistura, qua condiri cadauera solebant, ne in sepulchris putrescerent . Constabat autem communior ex pice, & Bitumine, unde Pissa sphalthos dicta est. Nobilior autem ex Mirrha &Aloe atque alij s aromatis. Huiusmodi igitur misturae cum sanie cadaueris tempore exsiccatae in meridicinis assumptae ab Arabibus, Mumiam vocantibus. Reperitur hic liquor concretus iuxta ossa modo niger odore Bit minis,modo subflauus pro ingredientium mistura. Effodiunt integra cadauera harenis condita in Africa, & linteis inuo tuta: quorum caro ob vim misturae concreta est. Laudant in potu & extrinsecus ad varias corporis affectiones frigidas, ad dolorem capitis antiquum, paralysim vertiginem, Epi-leptiam ingultum, Cardiacam, tussim, sed praecipua dos in sanguine sistendo, & consolidandis membris confractis . Ideo datur praecipitatis ex alio; quae facultas in Bitumine i est. Ex substantia autem cadaueris affinitatem contraxit, cum partibus corporis humani. Sunt qui pro Bitumine Iudaico accipiant non ab re, illis enim maior copia est Bituminis, quam picis, ut cum pice adulterare, dispendium sit. At in eum usum non caro cadaueris, sed quod in cauitatibus

concretum est, conuenit.

94쪽

CAP. XXXIII.

Xtant & genera Bituminis odorata, ut Can fora, --bra . Si enim Canfora res Metallica est, ut quidam putant , profecto cum Bitumine conuenit, praecipue cum Naphtha: est enim ignium rapacissima, at non liquida, sed gummi modo coagulata colore candido,adeo exhalabilis,ut facile ac sponte in halitum dispereat, nisi diligenter loco frigido asseruetur. Affertur ex India Orientali. Arabes traduut esse lachrimam arboris Indiae, Idem confirmant, qui hodie ex Lusitania ad illa loca nauigarunt. Nuper de ea scriptis mandauit Garetias ab Horto pro Regis Indiae medicus : testatur hic vidisse arboais tabulas Cain foram resudantes. Idcirco de ea nos inter lachrimas arborum diximus. Sed quoniam duplex Camforae genu S traditur, Vnum praeciosius, quam Camforam de Burneo vocant ex loco Indiae, minutis granulis, aut bolis drachmam non excedentibus: Alterum de Chinna vilius, orbiculis, seu panibus coactum pondere quatuor unciarum aut amplius , quod genus solum affertur ad nos. Cam fora chinensis forte ex aliquo Bitumine extracta est artificio sublimationis, ut ferunt Arabes, artifici in enim indicat figura Oabiculorum, sed ex qua materia conficiant, incertnm est. Durnensis autem omni artificio caret, & comperta est ex arboribus resudare: nec absumitur in exhalationem spontinam ut Chinen fis . Solere etiam adulterari admiscendo pauca in Burnensem, cum multa Chinens ut eius augeantur praecia: longe igitur dissert Burnensis a Chinensi. Nec iniuria forte Averroes inquit , Cam*rae genus esse, quod nascitur in maris forat ibus, aquis inn tans , quae Ambra dicitur ex genere succini .

CAP. XXXIIII.

AMbra vulgo nomen commune est ad omne succinum. Privatim autem apud Arabes medicamelum est od ratissimum,

95쪽

r a V R METALLICIS

ratissimum, a recentioribus Graecis Ambar, a Latinis Ambarum vocatur, vulgo Ambracane& Ambragri scia : Hermolaus Barbarus primus Succinum Orientale vocauit , scaturiens, cx multis locis Bituminis, & sulphuris modo vel

ribus incompertum. Forte autem non erraret , qui diceret

apud Plinium esse Aromatitem inter gemmas odoratas,quq Myrrham colore & odore imitatur in Arabia & Aegypto circa Pisas inuenta , ubique lapidosa reginis frequentata: &Myrrhites gemmae minimae facie, colore Myrrhae, odore unguenti, & attrita etiam Nardi: Et Myrsinites, quae colorem habet Melleum, odorem vero Myrti. AntacateS, quaecum uritur, Myrrham redolet: Baptes mollis odore excellit : Zanthenes a Democrito scripta Electri colore, quae trita vino Palmeo, & Croco lentescit cerae modo, odore magnae suaaitatis: oritur in Media . Omnia haec & alia ex genere Succini odorati esse videntur. Ambarum scribit Serapio, oriri in mari instar fungorum, quod postea una cum lapillis, quibus adhaeret, expellitur ad littus. At Avicenna, & Pse- Ius ex fontibus in mari effluere testantur. Lusitani ferunt in toto maritimo tractu Aethyopiae reperiri etiam ingenti magnitudine fluitans: transferri ad littora ventis quibusdam flantibus in magna copia: existimari ab ignaris Picem, aut Bitumen, sed varij coloris pro natuta terrarum: complecti lapillos, conchilia, & alia huiusmodi. Esse praeterea pisces scribunt ex genere Cetaceo, AZelas appellant, Ambaria uidos, quod postquam deuorauerint, stupidos reddi: ex quorum ventre ambarum extrahi: quod adhuc fabulosum ne sitan verum, incompertum est . Eius treS notantur differentiae,

Selachiticum ex Lellam insula Indice, ruffum& pingue , quod caeteris praefertur. Alterum ex Sechra loco maritimo Arabiae Felicis, sub albidum colore ovi Struthiocameli, quale ut plurimum est,quod fertur ad nos: varium enim est maculis nigricantibus. Tertium omnium deterrimum, quod nigricat, quale aiunt esse, quod pisces deuorauerunt. Huius quoque duplex faciunt discrimen et unum in ventre repta

96쪽

riri, deterius: alterum iuxta spinam dorsi, magis probatum quia syncerum. Adulterari tradunt quodam genere factitio, quod constat ex ligno Aloes, Styrace , ladano, resoli tis, & addito Mosco: aut alia ratione, & Benetoo, cera alba . ligno Fraxini putrefacto, musco arborum addito Mosco aut Zibello. Sed fraus depraehenditur, quia fatae mollescit

aqua, aut manibus cerae modo lantescit . Optimum vero censetur, quod a sordibus est maxime repurgatum, quodq. plurimum ad candorem accedit, cinerei scilicet coloris, aut quod ex venis nunc cinereis, nunc candicantibus constat, leue, quodque acu perforatum multum oleacei liquoris resudat. Nigrum improbatur: praeterea candidissimum, quoniam Gypso adulteratum esse existimatur. Avicenna calidum statuit in secundo ordine, siccum in primo. Conferre cerebro, cordi, sensus vegetiores reddere, utile senibus, &natura frigidioribus, dari ad Syncopem, sussiri ad Epilepticos , & suffocationes uteri. Sed de ijs, quae sulphuri, ac Bitumini assinia sunt, haec satis. Nam reliqua genera Succini, & Gagatis ad lapides magis pertinent . De lapidibus autem illiquabilibus, quae sola relinquuntur inter fossiliae , deinceps dicamuS. FINIS LIBRI PRIMI.

97쪽

DE METALLICIS

LIBER SECUNDUS

ANDREA CAESALPINO

AUCTORE.

C A P. I. VM Iapides csuritie distent a caeteris fossibilibus, sunt enim fossilia plurima,aut pubueres colorati,aut lapides, ex tali cossiste tia geniti, ut inquit Aristoteles: durities autem per coagulationem habeatur, necesse est lapidum generationem coagulatione fieri. Cum autem coagulentur , & aquea, & communia aquae, & terrae: atque alia quidem eductione humidi, alia vero eiusdem condensatione. Illiquabilium omnium materiam magis siccam esse Aristoteles, & Theophrastus tradiderunt. Sed Albertus Magnus excipit lapides perspicuos, ut crystallum , Berillurn, Adamantem, Carbunculum di huiusmodi. Vult enim eorum materiam aqueam esse , non tamen simplicem sed admistam terreo tenui, a quo Vehementer passa est, densataque . Signum autem ostendens aqueam esse materiam, inquit, perspicuitas est, terrae enim

opacitas tribuitur. Aristotelis quoque authoritas citatur de crystallo

98쪽

crystallo loquentis, fieri ex aqua remoto uniuersaliter calido. Addit & in montibus Pyreneis aquam pluviam ex virtute loci densari in lapidem . Ex his igitur concludit non unam efie omnium lapidum materiam, sed eorum quidem qui opaci sunt terram esse humore quodam viscoso glutina .

tam, nam alius humor per coctionem evaporans terram relinqueret inconglutinatam. Eorum vero qui perspicui sunt,

aquam a sicco vehementer passam: nam alioqui non constarent in lapidis duritiem. Albertum secuti sunt plerique . Quidam tamen ex recentioribus addit succum lapidescentem tamquam tertiam materiam, ex qua Corallium fit, de alij multi lapides, non perspicui . Quemadmodum autem materiam lapidum isti aut hores diuersam censuerunt, sic de agentia diuersa. Qui enim ex luto fiunt, per assationenem

a calido & sicco tantum coagulari putarunt, ut lateres. Qui autem materia constant aquea a frigore vehementi, ut Crystallum: Quae sententia videtur a Plinio fluxisse: scribit enim Crystallum: gelu vehementiore concretum esse: non enim alibi reperiri inquit, quam ubi maximae hybernae niues ria gent . Glaciemque esse certum est unde & nomen Graeci dedere . Qui succum lapidescentem introducit, hunc quoque a frigore coagulari tradit, sed simul alia quoque coagulare, ut idem agentis & materiae vicem praestet. I inpugnat praeterea Aristotelem negans siccam exhalationem ignitam materiam esse lapidum, quia partes non cohaerent, aut imbecilliter absque humoris beneficio. Dcinde plurimi lapides in aere gignerentur, ubi huiusmodi exhalatio incenditur in Cometas, & stellas cadentes , quod repugnat sensui. In incend ijs autem subterraneis cineres potius euomi, aut solos pumices inter lapides, ut patet in Puteolano. Haec sunt praecipua quibus Aristotelis sententiam refellit. Sed ut veritas summi Philosophi patefiati, animaduertere oportet Aquam & terram materiam esse omnium mistoru, sed agente caliditate quae mistionem perficit, & frigiditate, quae misium condensat. Caliditas enim necessaria est admistionem,

Κ a quia

99쪽

quia aqua & terra non unum fierent, nisi utraque elementa

a calore extenuarentur in naturam aeris S ignis: sic enim

humidum cum sicco unum fiunt, nec seiungi possunt, nisi magna vi. Alioqui ex humido & sicco compositio tantum

fieret non mistio, ut lutum ex aqua & terra quae facile seiunguntur, aqua in vapores evanescente, & terra in glebam friabilem transeunte. Frigiditas autem non mistionem facit, sed condensat tantum non solum quae permistionem in unum conuenerunt, Vt pultem, & lateres , sed & heterogenea , Ut lutum. Pro Varia autem proportione humidi , & sicci fit, ut in coagulatione, &liquefactione vario modo se habeant . Quae enim aquea sunt, non coagulantur, nisi ab excessii frigoris, liquantur autem modico tepore Ut glacieS . Quae Vero terrea sunt, non coagulantur a frigore, nisi prius ab igne mollescant ut later. Emollescunt autem ab igne non omnia, sed quae humiditatem aliquam habent inlitam, cuius beneficio aliquando excessu ignis liquantur, ut fluant, ut sapis molaris, Pyrimachus, & Testae, ut tradit Arist. q, Meteo. cap. 6. Later igitur crudus tanquam gleba est terrae , cuius partes non haerent pertinaciter, sed facile in puluerem dissoluuntur .. In igne aut cin valido partes emollitae uniuntur, haec cnim est natura humidi inuicem glutinari: abscedente autem igne, eaedem relinquuntur induratae: quae coagulatio est ab utroque facta igne scilicet ,& frigore. Haec

autem non liquantur nisi excesiu ignis , coagulantur autem vel modico frigore , susticit enim, si ignis paulum remittatur : opposito modo quam Glacic s. In quibus aurem nulla humiditas remanet insita, a sodo igne omnem humiditatem aduentitiam absumente coagulantur, ut sales: idcirco ab aqua tantum soluuntur, humore qui perditus fuit, restituto et quod nequeunt ellicere, in quibus insita est humiditas coagulata a frigore: vel quia pori per quo S ignis cxiuit, angustiores sunt, quam ut aqua ingredi possit: vi inquit Aristoteles: vel quia inexistens humiditas coagulata respuit alienam humiditatem: quam etsi attrahat Vt later, non tamen

100쪽

ab ea remollitur, quia in existens humiditas coagulata nodi liquatur ab humido, sed ab igne . Quae igitur hoc pacto coagulata fuere, merito insolubilia ponuntur ab Aristotele cum nec humore soluantur, Ut sales, nec ab igne, ut Metalla . Pater quoque in his dominari terram: haec enim prohibet quominus ab igne liquentur : nam neq. ab excessu ignis

quidam liquarentur, nisi aliqua humiditas insita iti ipsis e set. Pro faciliori autem , & dissiciliori liquatione, quae ab igne sit, mensura colligitur aquae, & terrae . ut inter Metalla Ferram maxime terresti e est, quia ad liquationem eget excessu ignis. Plumbum, & stannum maxime humida, quia facillime liqua utur. Si igitur Gemmae perspicuq neque ab huinido liquantur, neque ab igne , nisi forte ab excessu, ut

patet experientia , non sunt aquear naturae, ut Albertus putauit , sed terreae dominantis. Earum quoque coagulationem. non solum a frigore facta csse dicendum cst, sed etiam a calido humorem & terram attenuante, & commiscente, ac superfluam humiditatem absumente . Hoc enim modo

differt aqnae , & luti coagulatio in glaciem ab insolublium coagulatione. Glacies enim sat educto solum calido uniuerso. Sales educto uniuerso humido. Insolubilia autem parti meducto humido stipei filio, partim calido, ideo ab utris coagulata fuere. Relinquitur ut obiecta taluamus.

C A P. I I. PErspicuitas si propria esset humidorum corporum, ut

quidam putant non inesset quibusdam salibus, qui ab Omnibus conceduntur terrae esse: nec lapidi speculiari,quod in igne nota liquatur, sed in Gypsum conuertitui, quod est

maxime terretim At omnia elementa , cum alba sint, ut in

libro de coloribus habetur, perspicua esse necesse est ut in a Peripateticis quaestionibus explicauimus . Quod autem stribit aliquando Aristoteles, crystallum fieri ex aque a remoto uniuersaliter calido, de glacie intelligit, non de Cemma,

SEARCH

MENU NAVIGATION