장음표시 사용
121쪽
trigit , necesse est unum genus sagurae oriri in omnibus, quae apta nata sit spacium implere. Tres autem sunt huiusmodi
apud Arist. s.cas. 66.Triangularis, Quadrangularis, & Hexagona. Non sit Triangularis quia medium non habet, ad quod tanquam ad centrum undiquaque aequaliter constringantur parte S: Nec quadrangula, quia imperfecta, oriens tantum ex duabus lineis se inuicem secantibus ad angulos
rectos. Quamuis autem quatuor quadranguli in unum veluti centrum coeant, relinquuntur Pinen quatuor anguli a centro remotissimi. In omni autem coagulatione partes Vndique in idem coeuntes quam maxime accedere ad circulum exoptant. Relinquitur igitur , ut sola Hexagona fiat, sola enim perfecta est,quia fit ex triplici diuisione superficiei
ad angulos acutos, sex triangulis in unum veluti centrum coeuntibus, ut omnes anguli externi maiores sint recto, ideo ad circuli naturam prope accedunt. Inspicere quoq. licet in glacie angulos acutos , cum aquae superspicies concreuerit rnam lineae quaedam conspiciuntur nunquam ad angulOS rectos, sed acutos concurrentes, ut ex huiusmodi positione linearum trianguli videantur incoari, hi autem Hexagonam
constituunt triplici diuisione secundum lineas Parallellas. Si autem huiusmodi superficiei diuisio in profundum tendat,
corpora constituet sexi latera, ut patet. Flectuntur autem in
Crystallo iuxta cuspidem latera, deficiente materia, quae cum purior quoque sit, & magis constringitur, & clarior apparet . Crassior enim & turbulentior, & plenior ad radicem concrescit, ideo plerunq. in ea parte non pellucidi sunt Crystalli. Idem contingit in Adamate, &plcris i. gemmis transslucidis. Contingit quoque lapidibus quibusdam ignobilioribus , ut Haematiti, Gypso: praeterea salibus quibusdam &saccharo cando. Omnia enim lLec similem habent concretionem, sed ob materiae impuritatem, & perturbationem figurae minus distinguuntur. Hoc modo se habete putandum est, quem Plinius Pangonium vocat, hic non longior digito, ne crystallus videatur numero plurium angulorum ca
122쪽
uetur . Et qui a quibusdam scribuntur fluminibus Allera,&Gchra deiferri constantes lateribus duodecim, sed fauorum modo foraminulenti, nec pellucidi, & crystalli modo in in
cronem desinentes. Coeunt enim aliquando plures crystal- qi in unum lapidem multos mucrones, & latera ostendentem , ut apud nos prope Pisas reperiuntur in quodam torrente qui ex monte Magno siuit, in Verruca enim monte
propinquo fodiuntur inter saxa rupibus in vijs, vix autem scalpello auelli possimi a sax is, quibus conglobati haerent. Oritur crystallus, ut Plinius testatur, in cautibus alpium adeo inuijs, ut saepe homines fune pendentes, eam extrahant , quanta is & alicubi in campis aratro inueniri tradant, fluminibus enim ex montibus deuoluitur . Oriens & hanc mittit, sed Indicq nulla praefertur. Nascitur in Asia, item in Cypro, sed laudata in Europae alpium iugis. Cubitalem alicubi effossam esse tradunt,& in Lusitania perquam mirandi ponderis. Qui Pisis reperiuntur, raro digitalem crassitudinem eXcedunt, plerunque aceruatis partiis & frequentibus in unum lapidem crystallis. Infestari solent plurimis viiijs, scabro, ferrugine, maculosa nube, occulta aliquando vombca, praeduro, fragilique centro, &sale appellato. Est aliquibus ruita rubigo alijs capillamentum rimae simile. Quae sine vitio purae lympidaeq. sunt, nec spumei coloris, hunc Crystallum montanum vocant, & aquam marinam. Inter crystallos esse videtur Iris appellata apud Plinium. Effodi inquit in quadam Insula Rubri maris , caetera sui parte crystallum , ideo quidam radicem Crystalli esse dixerunt . Sex- angulum esse ut crystallum constat, vocatur Iris, quia obiectus Solis radijs colores arcus cstes is eiaculaturin proXimos parietes umbrosos, quod ex repercussu sit in anguloso macrone . Id pulcherrime faciunt exigui crystalli qui in Pisano reperiuntur. Gemmarij concinnant ad similitudinem Ada mantis, & anulis includunt appellantes Berillum, cum t men alia sit Berillus, ut suo loco patebit Aliam Iridem trindit Plinius cerae similem, praeduram, in Perside , quae cremareri a ta , tus av
123쪽
ta, tusseq. ad Ichneumonnm morsus remedio est. Similis est aspectu, sed non eiusdem effectus, quae vocatur Zeros alba, nigraque macula in transuersum distinguente crystallunta, . Crystallini calyces expetebantur pro frigido potu, nam caioris impatiens est. Hodie vitri genere lympi dissimo imitantur, crystallum vocantes. Fit .ex lapidibus crystallinis fusis in vitrum clarissimum. Non autem per se funditur crystallius nisi adiungantur quae fusionem praestent, ut nitrum &alia quaedam. Pila crystallina quidam medici utuntur aduersis solis radijs apposita ad inurenda corpora. Albertus eius puluerem cum melle assumptum ubertatem lactis facere testatur .
Damas quasi indomitus Graeca interpretatione, quia eius duritia inenarrabilis est, simul, & ignium victrix natura, & nunquam incalescens. Ideo in maximo praecio diu non nisi regibus cognitus: Crystallo similis obscurior, ut Gemmarij inquiunt: ac si in aqua lympidissima profundi putei visus incidat. Traditur non nisi in Metallis reperiri, praecipue auri. Plinius sex genera recenset. Indicus non in auro nascens, sed quadam crystalli cognatione: siquid eri ,
colore translucido non differt, & laterum sexangulo leuore turbinatus in mucronem : aliquando duabus par tibus ac si duo turbines iungantur, magnitudine Vero etiam nuclei Auellanae . At sponte utrinque turbinatos oriri non puto e sed artificio confingi . Arabicus ei similis , minor tantum, similiter & nascens,caeterum pallore gentis,&in auro non nisi excellentissimo natalis . viriq. incudibus depraehenduntur, ita respuentes ictum ut ferrum dissul et rincudesque etiam ipsae dissiliant. Vnum ex ijs Cenchron avocant, quod est in iiij magnitudine. Alterum Macedonicum in Philippico auro repertum, S hic cucumis semini par. Post hos Cyprius versens in Aereum colorem, sed in medicina
124쪽
cacissimum: vltimo Siderites ferrei splendoris, pondere ante caeteros, sed natura diffundis: nam & ictibus frangitur,& alio Adamante perforari potest, quod & Cyprio euenite
degenereS, nominis tantum authoritatem habent. Puto
Cyprium inter Pyritas esse angulosum Adamantis similitu dine. Sideritim autem in ferri Metallis smili modo angu-Iosum , sed utrunque negletum inter Gemmas. Ex hoc genere videtur csse Androdamas argenteo nitore ut Adamas quadrata,& semper tessellis similis magnis: putantq. nomen impositum ab eo quod impetus hominum, & iracundias domet. An Argyrodamas idem sit auctores non explicant. Hodie duo genera Adamantis habent, unum appellant de Arce noua,praestantiorem: alterum de Arce veteri. Addunt& factitium ex Saphiro fimina igne dealbata, nam prae caeteris praedura est. Illud admirandum tradunt de Adam a
te : naturam ferri, & ignis contemptricem , hircino rumpi sanguine, nec nisi recenti, & calido maceratam . sic quoque multis ictibus egere,& eximias incudes, & malleos exposcere: rumpi in tenues crustas: expeti fragmenta a scaldioribus: ferroq. includi, ijs nullam duriciem non ex facilicauari. Testatur Serapio solui etiam plumbo. Dissideti praeterea cum magnete , ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi, aut si admotus Magnes appraehenderit, rapiat, atque auferat. Venena irrita facit, lymphationes abigit, metusque vanos expellit a mete.Hqc omnia gestation e efficere posse putatur.
INter candidas, & translucentes numerantur, quae a stella nomen habuerunt: ut Asteria, quae principatum habet
proprietate naturae, quod inclusam lucem pupillae modo co-tinet ac transfundit in inclinatione velut intus ambula tem. Eadem opposita soli radios reflectit, unde nomen I.
Difficilis ad Caelandum: Indicae praefertur in Carmania nata . Astrios crystallo proxima, cui intus a centro stella lucet
125쪽
fulgore lunae plenae et causa nominis quibusdam , quod astris opposita , fulgorem rapiat ac regerat : in India nascens & in Pallenes sitioribus: sed optimam in Carmania :Cerauniam vocati quae sit deterior: pessima ana lucernarum lumini similem: Lychnitem hanc vocat Eustachius. De C raunia Plinius inquit , inter candidas S gorem siderum rapiens et albam esse Zenotem is fatetur, sed habere intus stellana concursantem. Aliae tamen sunt Cerauniae nigrae & rubentes, de quibus alibi dicendum. Astroites in Magicis a Zoroastre miris laudibus decantata. At haec non inter Gemmas , pulcherrime describitur a diligentissimo Michaele Mercato. Astrobolos oculis piscium similis, radiat candido ut sol. Omnes hos lapides hodie vocant oculum fetis quia pupillae modo radiant ut fetis, modo clarius , modo obscurius: in omnibus enim inspicitur lux veluti stella: aut sol, aut luna obambulans in declinatione. Constant alatcni figura
orbiculari. Ab his distat Beli oculus, vulgo Bellachio inter
Acates, non enim translucet.C A P. XXII. SElenites quasi lunaris a Galeno Aphroselinon quasi Iti
nae spuma vi catur. Dioscorides illa appellatum scribit, quia noctu invenitur plenus Luna crescente. Nascitur in Arabia candidus translucidus ponderis exigui: huius sic bem comitialibus dant in potu: eum gestant mulieres ad uitanda pericula. Videtur & arboribus applicatus frugiferas reddere. Apud Plinium Selenites ex candido traflucet melleo fulgore imaginem Lunae continens, redditq. eam in dies singulos crescentis minuentis . numero : nasci q. putatur in
Arabia. Ex varia hac historia merito haesitatum fuit in hoc lapide. Nam eae Plinij historia videtur conuenire cum Asiatrii cui sententiae astipulatur Eustathius, qui Selenite vocat Asterium & Lychnitim.Recetiores putant intelligi lapidem
specularem, de quo diximus inter Gypsi genera, quia spe,
126쪽
euli modo imaginem lunae reddat. Melius Albertus ex quorundam sententia tradit nasci in quodam gen cre Testaceo in India, frequentius inueniri in Perside, & in Arabia. Cum enim inter Gemmas ponatur tum apud Dioscoridem, tum apud Plinium. Quid si dicamus: Selenitem cs e Margaritas , quas vulgo Per las vocamus De his enim solis inter gemmas exploratum est plenas reperiri luna crescente, ut Dioscorides tradit, testatur id Gai Eias Medicus Lusitanus in Indiae cuius haec sunt verba. Certum est Margaritas post plenilunium captas cum tempore minui & decrescere, quae vero ante plenilunium capiuntur, huic vitio haudquaquam sunt obnoxiae. Quod autem scribit Dioscorides inueniri noctu, contingit, non quia Lunae lumen receptum emittat, ut interpretatur Plinius , sed quia conchae eam ferentes noctu pandunt se virore fruantur, quo conceptus fieri putatur, &augmentum Margaritarum . Nam si tempestiue satientur, grandescere Margaritas, si fulguret, comprimi conchas, ac pro ieiunij modo minui . Si vero tCnuerit, pauidaS, ac repente compressas efficere, quae vocant Physemata, speciem inani inflatam sine corpore, ut Plinius inquit. Caeterae conditiones Selenitis manifestae sunt:Nam Margaritae candida, pellucidae,& leues inter caeteras Gemmas. Vires quoque in medicina consentiunt: ut enim Dioscorides Epilepticis propinat, sic Arabes ad roborandum cor exhibent: nam cum temperamentum earum constituatur frigidum & siccum,prauas humiditates exsiccare possitant, sanguinem cordis clarificare : conferre cardiacae, tremori cordis, & Sy mplom alis melancholicis ex humorum prauitate ortis: ab ijsdem autem Epilepsia nascitur. Margaritas serunt ut Plinius refert, conchae non multum ab Ostreis disserentes, quas indicus maxime Ocoeanus mittit. In nostro etiam Mari reperiri solitas scribit ex conchis, quas Myas appellant circa Bosphorum Thracium, & in Armenia, quae Pinna vocatur. Testatur A l-bertus in mari Brittanico inueniri in ostreis, dum enim est aret, decem Margaritas in ore sensis e. E iunioribus melio
127쪽
res gignuntur, senecta flavescunt, & rugis torpescunt. in aqua molles sunt, exemptae protinus durescunt. Porro oriri quidam putant in media carne grandinis modon alij ubique adeo ut visae sint etiam in extremis marginibus veluti e concha exeuntes. Scribit Americus Vesputius, se in una os reo Ia centum & triginta Margaritas reperisse, monetque imperfectas esse, nisi maturae sint, & sponte decidant ex ostreis, Paulus Venetus testatur in Zipangri Indiae Orientalis repe-ini Margaritare rotundas & crassas rubet coloris, quae albasprqcio & viribus longe praecellant. Pondus Semunciae repertum fuisse scribit Plinius: paucae vero singulos scrupulos excessere. GarZias oriri maximas ad Promontorium Comarim, quae pendebant centena grana tritici, quarum pr*cium aurei mille, & quingenti, multo maiores se vidisse ex Ins la Burneo quamuis minoris elegantiq, quae pendebant centum sexaginta grana tritici . Laudantur candidae, magnae, laeves, Grati es. In his autem adeo discrepant, ut raro duae reperiantur similes: unde Vniones Romanis dicti: quaquam sunt,qui non omnes Margaritas Vniones appellent,sed tantum magnas. Constant multiplici cute, adeo ut callum corporis videatur, & a peritis purgari possint. Indici specularium lapidum squamas assimilant candore & perspicuitate, qui praeseruntur. Sunt qui Margaritas liquore dissoluunt,
ut ex pluribus paruis unam magnam constit uant . . Dissolui clarum est succis acidis: fertur enim Cleopatra aceto dissolluisse ingentem Vnionem, quem appensum auriculae gestabat,& Antonio propinasse, ut Magnificetia vinceret. Commendant quoque ad Margaritas tabefaciendas succum li- monum , omphacium accerbissimum, & succum cucuminis
agrestis. Sed an resarciantur in lapidem perspicuum,qui pristinam venustatem retineat, incertum est Cum eae quae crassiores sunt perforari soleant ad mulierum ornamenta, medici seligunt non perforatas,nam usu, & gestatione vires amittunt . Ex ij s conficitur Di amargariton ad praedictos mor
128쪽
MEmphites & apud Dioscoridem numeratur inter
Gemmas, & a Plinio traditur Gemmantis natu reperiri in Aegypto circa Memphim calculorum magnitudine , pinguem, ver sicolorem, ut Dioscorides inquit. Hodie pingui aspectu est Gemma, quae in Germania a Lardo nomen accepit, a quibusdam Huia appellata. Albedo inest lardo similis, quae materiam distinguit modo nigram modo cineream. Vidi calculum nucis magnitudine,ex Alexandria Aegypti allatum, cui ex una parte albedo sublucens inerat, specie lardi, sub eo pallebat magis translucidus veluti lardum vetus distinguente linea: ab altera parte desinebat in Onychem non translucidum. Huic insignem secultatem triabuit Dioscorides: nam illitus, ut Plinius addit, ex acetost porem infert sine periculo, ut quae urenda sunt, aut secanda,
Irentis autem coloris praeciosissimus est Smaragdus,
quo nullus iucundior est: eius enim viriditas fulgens omnia virentia superat: implet oculos ut nunquam satiet, atque interim oculorum aciem recreat, siquando ob diur nam aliorum inspectionem debilitata aut obscurior reddita fuerit . Ideo Gemmarij libenter hunc scalpunt, quia oculorum refectione dulci lassitudinem mulcent. Eius praeterea viriditas non minuitur ex longinquo, nec sole, nec Vmbra, nec lucernis : visum enim sculper admittit obtranslucidam facilitatem pro sui crassitudine quod vel in aquis ipsis tran- Iucidis minus fit. Ob hanc coloris nobilitatem vetitum fuit insculpi quanquam Scythicorum Aegyptiorumq. tantae duricies cst ut nequeant vulnerari. Eius genera vltra duode
cim a Plinio recensentur, sed Scyticis summa authoritas, O s
129쪽
nullis enim maior austeritas, nec minus viiij: & quantum Smaragdi a caeteris Gemmis distant, tantum Scythici a carteris Smaragdis. Bactriani multo minores Scythicis reperiuntur in commi istaris saxorum. Tertium locum Aegyptii habent, qui eruunrur in collibus , & cautibus, quorum dos non in colore liquido nec diluto, verum ex huin ido pinguique imitante translucidum mare, pariterque translucet, &nit ei: Reliqua genera in erar ijs metallis inueniuntur, ut
Cypr ij varie glauci magisque ac minus in eodem Smaragdo : alijs partibus tenorem illum Scythicae austeritatis non semper custodientes. Quibusdam intercurrit umbra , surdusque fit color, & hinc genera distinguuntur. Nam sunt alij obscuri,quos vocant coecos, alii densi nec e liquido traf- lucidi, quidam Varia nubecula improbati. Aethyopici acriter virides, sed non facile puri aut concolores. Persici non translucidi, sed iucundi tenoris visum implent, quem non iadmittant ij, qui selium Pantherarum g . oculis similes sunt: In sole hebetantur, umbris refulgent, & longius quam caeteri nitent. Attici in Argentarijs metallis reperti minus pingues,& longin Iro speciosiores: ex his quidam senescunt paulatim viriditate evanida, & sole laeduntur. Medici plurimum viriditatis habent, interdum, & ex Sapphiro, &rerum diuersarum imagines complexi . Charchedonij fragia
Ies , colore incerti, & virentium in caudi S pauonum, columbarumque collo plumis similes ad inclinationem magis,aut minus lucidi, Smaragdites hic vocabatur . Smaragdu S, quem Cholam vocant in Arabia, aedificiorum ornamentis includebatur . Recensentur & Laconici Medicis similes, desiculi. Item quae Tanos vocatur e Persis veniens gemma ingrate viridis, atque intus sordida: & Chalcosmaragdos, e Cypro turbida aereis venis . videtur haec accedere ad Chri collam, nam in Cypro utuntur ad glutinandum aur Um,
authore Theophrasto. Traditur & ingenti magnitudine, unde statuae,& Obelisci erecti sint, quem Plinius Pseudos maragdum putat. In Cypro inuentum dimidia parte Smaragdum,
130쪽
ragdum,& dimidia Iaspidem : Adulteratur hodie Smaragdus lapidibus chrystallinis tritis, & cum duplo pondere
Sandycis , quod Minium vulgo vocant , in fornace vitraria fusis: lapis enim fit adeo similis Smaragdo, ut etiam peritos fallat. Sed in his praecipuum vitium est Plumbago, hoc est, quia in sole Plumbei videntur. Serapio ad tria genera reducit : Smaragdum, Smaragdeum, & Pseudo Smaragdum.
Vt interpretes vertunt. Smaragdum intelligit, qui acriter& impetisse viridis est,& translucidus: cognoscitur, ut Albertus testatur, quia aerem circunstantem inficit colore viridi. Smaragdeum,qui illum imitatur, sed obscurior est. Pseudos. maragdum, qui non similiter translucet. Smaragdum, &Smaragdeum utrunq. in metallis Auri inneniri. Porro Iaudat Smaragdum ad venena lethalia, &ictus venenatos in potu pondere octo granorum Hordei, liberat enim a morte si cito sumatur, ante quam venenum impressionem fecerit :confert, & leprosis: gestatus quoq. praeseruat, ab Epilepsia. Albertus Venerem prohibere testatur , & compertum aliquando frangi si gestetur in coitu. Recipitur hodie a medicis inter fragmenta Gominarum: sed cauere oportet ne
adulteretur Pseudos maragdo : quod depraehenditur igne, flammam enim edit ut Chrisocolla ob qris participationem.
C A P. XXV. PRasius a succo porri dictus, vulgo Prasma ponitur a Plinio inter viridantia vilioris turbae: eiusque tria genera facit: primum quod syncerum est: alterum sanguineis punctis abhorret: Tertium distinctum virgulis tribus candidis . Albortus inquit. Esse veluti Matricem Smaragdi, quia frequenter in eo reperitur inclusus: eique vires tribuit medias inter Smaragdum & Iaspidem: innuens quem Plinius in Cypro tradit media parte Iaspidem, media Smaragdum. Vt dubitandum videatur an Prasius inter non translucidas sit, quemadmodum Iaspis viridis . Quae tamen hodie Prasma
