De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

81쪽

D DE VI ET ALLICIS

mista sit caliditas non mediocris. De hoc diximus in medicamentorum facultatibuS . Omnium maxime humidas carnes condire & seruare potest incorruptas, nimirum caliditate humiditatem absumens, atque astrictione substantiam , contrahens, atque constinans . Constringit, desiccat, de contrahit in sese totius carnis substantiam. Dioscorides crustam inducere ait. Exhibet quoque intrinsecus drachmae podere ad Iaros vermes enecandos, & aduersu S venena fungorum .. Hodie per distillationem extrahunt liquorem acerrimum, quod oleum vitrioli appellant, cuius tactu abscesssus disrumpuntur: eiusdem gutta una aut altera eae aqua hausta morbos pestilentes corrigit. Vstum calchanthum mitius redditur, imponitur praecipue ad sanguinem sistendum .

C A P. XXIII.

Halcitis ab Aere cognominata, apud Dioscoridem, praefertur similis Aeri, friabilis, syncera, nec inuet

rata inter curi intibus ob longis venis, splendentibusque . Differentias praeterea habere ex eo colligitur, quod idem Dioscorides de eius ustion asserit . Quandam humidiorem esset, quae dum uritur, bullas excitati, & tandem inarescit. Alias sicciores, quarum modus urendi est, donec floridum colorem contraxerint, nempe rubricae in profundum, aut Iuleo colore pallescant. Sed apud Galenum a de Antid.ca s. ex modo ustionis colores variantur. Iam cum in olla absque operculo super carbones ardentes ponitur, liquescit, & l uissima spumosaque eius pars innatat .. Si igitur statim ab

igne eximatur non perflatis carbonibus colorem non mutat alioqni emergeret luteus flauusue color, eo autem modo

seruatur chalcitis pristino colore quam partem in Ttaria ea assumendam esse vult, scilicet viridem , aut cineream, qualis accepta est: dummodo inspumam fuerit clata, quae modica erit: haec enim Theriacam reddit nigram, quod expeti solet . Imieteratam autem: chalcitim transire in Misy,

iam testatur 2. Simpl. entimis scilicet partibus in flauum

82쪽

renuersis. Ex quibus interpretari licet similitudinem Aeris apud Dioscoridem intelligendam esse, ob colorem viridem

Non rubentem, rubedinem enim ex perfecta ustione acquirit. Quamuis autem Aes nitidum colore rubenti constet,neglectum tamen ob Aeruginem contrahit viriditatem. Erit igitur chalcitis optima quod calcanthum viride diximus, sed nativum. Nam Vitriolum Romanum factitium est: non tamen a conditionibus natiui distate nam vetustate flavescit exterius, in igne attollitur in spumam, & tandem rnbricae colorem assumit: tingit praeterea colore nigro antequam perfecte uratur. Sed apud Plinium chalcitis est lapis Aerarius , ex quo eradi inquit, aeruginem scoleciam: & ipsum aes coqui. Caedi non e subdialibus petris, ut Cadmiam, sed ea brutis et continere tria genera aeris, Mibos, & Sodos .

Exquibus patet alium esse lapidem chalciti m apud Plinium, a chalciti Dioscoridis. Cum vero inquit. Chalcitis friat se

statim mollis natura ut videatur lanugo concreta et consentit cum Dioscoridis chalcitie non enim lapis est, sed succus concretus: cum inustione, quae humidior est, attollatur in spumam, & liquescat, ut Galenus inquit . Idem enim cou- tingit in alumine, & nitro. Cum praeterea Plinius inquite habet autem aeris venas ob longas, probatur mellei coloris,

gracili venarum discursu, friabilis, nec lapidosa, significat

glebas chalcitis complexas arris venas, quae mellei coloris sunt,& splendentes, ut Dioscorides tradit: cum syncera chalcitis viridis sit, aut cinerea, ut Gallanus testatur. Addit Plinius, recenrem utiliorem esse, quoniam inueterata

Sory fiat: Galenus Mib: quia vetustate siccior euadit, &lapidescit: ut contingere diximus nitro. Huiusmodi autem sunt Sota, & Misy . Suspicatus est Galenus Sory longo tempore mutationem in chalcitim posse accipere . Est apud me chalcitis lapis ex Germania durus ,& ponderosus cui efflorescit exterius quid cinerei coloris, interius autem subliuidum colorem prae se fert: in meditullio subrubens, & maculosus est : sapore acerbo & mordente. Videtur hic Sory co It a tinere,

83쪽

tinere, quod subliuido colore spectatur . Vitriolum igitur

viride , & candicans adi genera Rhalcitis reducimus ex Galeno .iFacultates habet mittas astringentem & acrem , sed vincit acri Si, quae adeo vehemen S est , Ut carnem urat , &crustam essiciat. Sed usta mitior euadit, nam minus mordicat , non talaen minus d esiccat. Ex chalcite addita Cadmia in aceto sub sile ardente caniculae quadraginta diebus fiebat medicamentum Psoricum appellatum apud Dioscoridem & Plinium, sed apud Galenum addito litargyro, quod minus chalcite mordicat. C A P. XXII I I. Ll , i

MIsy apud Dioscoridem chalciti assine est, & viribus,

& ustione. Laudatur Cyprium auro simile, durum, quod friando auri colorem imitatur, & stellie modo splendet. Aegyptium autem in caeteris efficacius, sed ad oc Iaria medicamenta praestat Cyprium, Galenus v. Simpl. t statur vidisse in Cypro Zonam Misyos longissimam in specu supra chalcitim: non constare magnis glebis, ut chalcitis, sed diuidi in parua frustula aegrius quoque liquescere quam chalcitis, quia siccius: efflorescere super chalcitim vetusta. te , Ut Aerugo super aes. Plinius ex chalcite lapide fieri asse

serit concretum natura discretumque, & optimum in Cypriorum officinis, cuius notae sunt : friati aureae scintillae, &cum teratur harenosa natura siue terra chalciti similis: Hoc autem miscere, qui aurum purgant. Hodie vulgo non cognoicitur : reperitur tamen in fodinis chalcanthi: habemus ex Ilva glebas friabiles aurei coloris purastis ad solem scintillantibus, sepore valde acri & acerbo: Alterum genus eX Germania colore intus ex luteo vergente ad viridem, ut vim deatur chalcitim aemulari: Aliud quod per vetustatem ex

vitriolo Romano transiuit in Misy scintillis caret,& dilutiori colore spectatur. Vires habet similes chalciti, ac tenuio rum est partium ut Galenus tradit. I CAP.

84쪽

LIBER cr

CAP. XXV. MElanteria non multum discedit a Misy: nam Iutei coloris est, ut sulphur, at scintillis caret. Inquit Di scorides . Quaedam in faucibus cuniculorum, quibus aes eruiis tur , salis modo concrescit: alia in summa facie supradictorum locorum coit, quae tcrra est. Reperitur & fossilis in C, licia & alijs quibusdam locis. Praestat quae sulphuris colorem trahit, laeuis, pura aequabilis: &quae contactu aquae statim nigrescit. Vim crausticam obtinet eande,quam Misy .

Galenus omnia propemodum astringentia tenuitate exuperat. Hodie hanc habemus e orcscentem super aceruos ter rae , ex qua vitriolum extrahitur, inter cuperosas. Substan talia est fragilis, crustosa, sublutea, aut varia ad cinereum vergens, quae facile in aqua liquescit, nigreuinem autem non gignit madefacta, nisi ferueat . Hinc Melanteria quasi atramentum appellatum est.

C A P. XXVI. Sory existimatum est Melanteriae species, ut Dioscorides

tradit, neque enim absimile est: sed differt,quia Sory virus graue elet, nauseosumque est. Praesertur Aegyptim, quodque frianti nigrius apparet, in multa foramina dehiscens, sub pingue, astringens, &olfactu ac deuoratione magnum virus olet, & stomachum subuertit. Quod autem friatum scintillas ut Misy non emittit, alterius generis elle& inualidum censendum est. Vim &vstionem supradietissimilem habet. Haec Dioscorides, Galenus s.Simpl. inquit eiusdem generis esse, & facultatis cum chalciti, & Misy &oriri in eisdem locis: ternas enim Eonas simul iunctas vidisse in metallis Cypri, quarum infima erat Soryos, suprema Misyos: media chalciteos. Esse autem Sory crassitsimum nec

liquescere, quia lapidosius sit & vehementius compa 'um:

85쪽

Plinius spongiosum esse tradit, trituque pinguiter nigrescens, & caetera ut Dioscorides. Hodie habemus inter cuperosas, quae spongiosa est, praedura colore luteo punctis

scintillantibus: aliam colore cinereo, quae nequaquam scintillat, ad alumen rotundum accedens . Reperiuntur ubi conficitur chalcanthum: discernuntur a caeteris odore viroso. Praedicta autem omnia corpora humore liquabilia sunt

quamuis alia magis, alia minus: facilius, vel difficilius . CAP. XX VIJ. ' Q Equuntur ea, quae oleo seluuntur, ut sulphur bitumen i& congenera his: eadem ex pingui exhalatione consta re dictum est, ideo exhalabilia sunt & etiam inflammabilia , ardam eorum liquida sunt in genere Bituminis, retinent enim humiditatem aeream ut oleum: Quaedam sicca, ut sulphur , sed a calido mollescunt instar cerae, & picis. Cum enim eorum humiditas non sit aquea non dicuntur proprie liquari, ut metalla,& glacies, sed mollificari tantum .M teo cap. s. Indurantur enim a frigido. Nam ut vapor res i- geratus in aquam aut corpus Metallicum constat sic exhalatio quadiu aeream humiditatem seu pinguedinem ustibilem habet , refrigerata in succum pinguem oleolam aut durum vertitur: Combusta autem ex toto pinguedine concrescit in terram aut fales, aut lapides illiquabiles, quorum nuIIa exhalabilia sunt , nec inflammabilia . Quaedam tamen ambigua sunt, continent enim exhalationem secundum partem combustam, non ex toto: ut salnitrum, terra Ampelitis, &inter Iapidus Pyrites, Gagates,& alij, & inter Metalla Aes, flammam enim reddit sulphuream.

CAP. XXVII I. Sulphur Graecis Thion, forte quia res diuina iudicareis tui: na in religione suffri solitum ad domos expiandast

86쪽

LIT ER PRIMUS . .

potentissima res in natura. Fulmina enim & fulgura sulphur olent. Terraemotus, euersiones . atq. incendia subterranea ex eo potissimum fiunt. Hinc ars tormenta illa bellica excogitauit,quibus resistere nulla vis potest. Pulveris enim compositio, quae momento ignem vehementissimum concipit, quo globi ferrei, aut plumbei imitatione fulminis impelluntur , ex sulphure constant. Duo autem genera sulphuris ponit Dioscorides. Vivum, quod Graeci Apyron vocant idest ignem non expertum, non enim eo eget ad superflua separanda, cum purum nascatur, solidum, glebosum, quo solo medici utuntur . Effoditur hoc translucetque& viret, ut Plinius inquit. Sed forte legendum, nitet, ex Dio ortae et de hoc enim inquit optimum Apyron, & colore nitens, translucidum, syncerum q. Hodie huiusmodi raro visitur et

vidi electro simile pallidius& ad viride inclinans. Quod

frequentius est in genere vivi, cinerei coloris est, aut nigricantis minime translucidum . Effoditur glebis , utuntur eo fullones. Hoc videtur Plinius intellexisse, cum inquit: Auterum genus appellant Glebam fullonum tantum officinis familiare . Quod autem ignem expertum est Pepyromenon Graeci vocant, quia igne perficitur , oleo incoctum, ut Plinius resert. Probatur apud Dioscoridem,

quod viret, & praepingue spectatur -ZHodie dnas eius habemus differentias colore, & figura: Quod pallidius est & Agura panis congelatum, virgineum vocant, quia eo Vtuntur

Virgines suffitu ad capillos rutilandos : lanis candorem , &mollitiem affert Plinius Egulam appellat hoc genus . Quod autern viret imagis tereti figura, quia in fistulas harundineas transfusum concrescit ea figura, quarto generi Plinius ascribit ad Ellychnia conficienda maxime usurpatum, proinde quidam Caulon vocant, ut Hermolaus tradit. Conficitur in pluribus Italiae locis: in Senens, Volaterrano, Puteolano, alijsque. Effoditur impurum terrae, aut lapidi commistum: quoddam pumicosum, tenuibus scintillis emicans ad

solem: aliud densius intermistis partibui luteis, aliquando

87쪽

translucidis, utpote purioribus, quale Apyron describia

tur. Quoddam cinerei coloris. Separatur autem sulphu-

reus liquor ab aliena substantia fictilibus urnis ignem in fundo tantum sentientibus: sic enim sublimatur purior eius su stantia, quae cum ascenderit ad superiorem vasis regionem, per rostrum descendit in aliud vas recipiens olei modo liquata : inde egressum habens in locum frigidum coit varia figura. De sulphure multa Chim istae praedicant: esse metallorum principium tanquam semen masculi ad argentum viuum coagulandum: secundum varias conditiones. Nam ad auri & argenti generationem requiri sulphur in combustibile album vel rubeum, quod enim combustibile est, omnia

denigrare , & in igne absumi. At id genus sulphuris, quod

non comburitur, &fusionem praestat metallicam ipsis solis notum est inter eorum arcana. Tentarunt multi varijs praeparationibus sulphur in eam naturam conuertere, sed omnes delusi sunt, aut enim pinguedo illa combustibilis nor . deleta est: aut ea deleta inueniunt aluminis quoddam g nus aut chalcanthi ortum est e, quibus alia fusio est, quam metallica. Sublimatum cum argento vivo in pigmentum rubicundissimum vertitur, quod Cinabrium vocant piet ribus utile. Eadem per decoctionem in caeruleum elegans conuerti compertum est, cum Aere autem in Violaceum. Per se eius flamma si vitrea concha superposita recipiatur, in liquorem acerrimum vertitur, quod Oleum sulphuris vocant, ijsdem viribus cum oleo chalcanthi. Sulphur in medicinis vim habet calfaciendi, attrahendi: venenatorum icti

bus impositum ex aceto Venenum trahit . Praeterea absteris

git, unde scabiem sanat cum resina illitum. Propinatur quoque ad purulentos: sui situ grauedines tollit, & lethargicos excitat. At eius nidor comitiales irritat .

88쪽

CAP. XXIX. Auri pigmentum ab aureo colore dictum a Graecis A

senicum vocatur: sed hodie hoc nomine intelligimus ipsum auripigmentum toties cum sale sublimatum donee candidum reddatur,inter venena erodentia,& putrefacientia validissimu: ex eo quoddam in praeparatione perspicuum redditur in similitudinc in crystalli, unde Arsens cum crystablinu vocatur chimistarum inuentum. Cum enim eius fumus Aes inficiat colore argenti: sperauerunt varijs praeparationibus adhibitis firmam transmutationemessicere, difficilius enim comburitur , quam sulphur . Duo autem auripigmenti genera tradit Dioscorides: unum coloris aurei crustosum squamis inuicem haerentibus, non permistis cum aliena m

teria , quod optimum est, quale in Misya Hellesponti nascis turi Alterii glebosum (βωAGAc non glandis effigie, ut quidam legunt & ad Sandarachae colorem accedens, quod ex Ponto & Cappadocia affertur deterius

altero. Plinius tria genera facit. Quod optimum coloris etiam in auro excellentius. Quod vero pallidius, aut san- darache similius est deterius existimatur. Est & tertium genus, quo miscetur aureus color Sandarachae . Utraque hares quamosa: illud vero sicciim purumque gracili venarum discursu fissile. Hodie tam primum, quam tertium genus pictoribus notissima sunt, vulgo appellant Orpimentum At

secundum genus, quod nequaquam ex squamiS aurci S comparuam est, sed glebosum & pallidius, vulgo appellatur Risa gallum, quo aurifices utuntur. Glebae sunt candidae, &subrubentes Eonis cinereis discurrentibus, graues. Traduntur ex impuro auri pigmento igne separari,inter venena putrefacientia . Torreri inquit Dioscorides, don mutet colorem, scilicet fiammeum, & rubeum assumat, qualistic, Sandaracha est. vim habet astraetoriam, & erodentem, crustas molitur cum vehementi cruciatu . Galenus in usu esse ad Pilos auferendos .

89쪽

CAP. XXX.

SAndaracha ex Dioscoride reperitur in eisdem Metallis,

ubi auripigmentum, scilicet in aviarij S, de argenta iijsvt Plinius testatur. Probatur ruffa, & saturatior, friabilis,& pura: ad cinnabarim colore accedens,odore sulphuris: cuius eadem vis & ustio ut in auri pigmento. Hodie raro reperitur sola, sed plerumque admista cum auripigmento squamoso, quale tertium genus positum est a Plinio. Substantia enim rubens & florida, Sandarachae intermista est cum aureo colore auri pigmenti: alia vero est Sandaracha factitia apud Plinium excerussa cocta, quae Sandyx a Dioscoride v catur , de qua alibi dicitur. Aliud quoque est apud Arabes Sandarax, scilicet gummi Iuniperi, quam vernicem vulgo appellant: Dioscorides Sandaracham tanquam mitiorem auri pigmento exhibet intus ad purulentos, & fumum eiusdem laudat haustum ad veterem tussim . Avicenna in cura Icteri propinat Arsenicum.Nicolaus Alexandrinus in Athanasia maiori recipit auri pigmentum. An venena castigatae multa, Alexiteria redduntur, ut Viperinae carnes in Theriaca quidam gestant sacculum ex auripigmento, vel Arsenico supra cordis regionem in peste , ad arcendam vim tabificam a corde: extrahit enim virus &prauos vapores a sumit .

CAP. XXXI. BItumen Graece Asphalios, unde Asphaltites lacus in

Iudea cognominatus , quia Bitumen fert & inter trifolia Asphalti te, quia Bitumen redolet: substantia est igni familiarissima vi sulphur, tenuior, & leuior Ideo naturae vim uentium minus aduersa, virent enim plantae quaedam, ut

Fraxinus iuxta sontem igneum Bituminis teste Plinio: fu

90쪽

dunt etiam arbores quaedam Bitumen ut apud nos Betulsa,& Populus : & in India quae camphoram reddunt. At sulphuris halitus omnibus viventibus perniciosus est, maxime autem auripigmenti. Peculiare in Bitumine, accendi aqua, intingui tantum terra, ut Plinius tradit de Mattha: etiam oleo, ut testatur Dioscorides in Thracio lapide . ferunt quoque extingui sulphure,visco, aceto.Quod non paruam admirationem affert. Ardent enim continue multa loca, ut mons

Aethnain Saeilia, mons Chimera in Phaselide ,& in Italia

complura loca, quae imbribus fiammam emittunt maiorem :& quod magis mirandum in Licia montes Ephestij igne tacti flagrant, adeo ut lapides quoque riuorum & harenae in ipsis aquis ardeant, aliturq. ignis ille pluuijs. Fontes quoque ignei visi sunt: nam in agro Mutinensi fons est Bituminis liquidi aquae supernatantis, qui statis quibusdam temporibus exit igneus: Mirum igitur ignem hunc cum aqua gaudere, cum caeteri omnes ab aqua extinguantur: Adhuc magis mirandum, quae reliquos ignes nutriunt, hunc extinguere, ut oleum, sulpitur, palea, fimum, ut docet experientia . An quod auidissime ignem rapit, ab aqua irritatur magis , quam vincatur patet id in oleo, quod in Sartagine adeo feruet, ut combustioni proximum sit. Si enim aquam instilles accenditur: quod si ardenti oleo aut pici, aquam superfundas flammam augebis : antiperistasim enim facit , ut in calce. At si addantur quae familiaria sunt, siue combustibilia, ut oleum sulphur, paleae: siue incombustibilia, ut

terra, fimum, facile coniunguntur: siccitate enim conueniunt cum igne & sua frigiditate extinguunt, priusquam ab

igne illo accendantur: quod enim tenuius est citius commutatur . Bituminum genera complura: nam alibi limus, ut in Iudear lacti: alibi terra, ut in Syria circa Sidonem , quae terra Ampelitis dicta est: quoddam liquidum veluti oleum, aliud molle aliud durum, aliud etiam in lapidem addensatum est. Sed quae in Iapidem transierunt, inter lapides explicabuntur , ut de Ampeliti inter terras. Reliqua genera I a tum

SEARCH

MENU NAVIGATION