장음표시 사용
111쪽
ferunt etiam ex quo lapide fiant. Aliquae enim molliores , pinguioresque sunt ut ex Saxo Calcario, Gypto, & reliquis
mollioribus: aliquae asperq aridaeque, ut ex marmore, Silice , Saxo harenario, & cq teris durioribus, Reperitur & h rena carbunculosa, quq nigri coloris est. Quaedam fusibiales sunt, quibus ad vitri confectionem utuntur, candid ex Silice,&alijs eiusdem naturae lapidibus: asperioribus, te vitioribusque utuntur ad marmora secanda, & ad Gemmas poliendas . Medici utuntur mariti ima & candida , quam Discorides littoralem vocat, ad siccandam Hydropem, toti corpori aggerata excepto capite. Sabulum crassitie ab
harena differt: vocant autem Sabulum masculum, quod durum est, foeminam vero mollem. Glarea calculis adhuc crassioribus constat, petuntur ad purgandas aquas percolatione in Cisternis.
C A P. X I. MArmora dicuntur, quaecunque duritie insigni praecidi
possunt, & nitorem assumere in statuas, columnas, di reliqua opera magna. Contingunt autem haec, ob materiae puritatem , aequaliter, , exacte concretam. Durities enim insiguis optimam concretionem sicquitur,nitor autem aequalitatem materiae. Perfectionem quoque coctionis in eorum generatione ostend t colorum vivacitas cuiuscunq; generis: non enim consurgunt colores synceri nisi coctione. Quos enim artifex efficere nequit commistione, solus caloressicit coctione. Exhalatio igitur sicca ignita pulucres coloratos efficit: ex ijidem vero pulveribus solutis lapides similicolare praeditos, ut Cinnabari 3. Meteo. vltimo. Colorum
autem varietas, quae in eodem marmore saepe reperitur ,
exhalationis varietatem ostendit, aut quae simul ascenderit,& concreuerit, aut quae posterius aduenit, fragmenta prioris lapidis ferruminet: quomodo ophitis genera coagmenti videntur: veluti punctis distincta. Quemad-
112쪽
Quemadmodum enim glareae, & harenae diuersi generis admista calce ferruminantur in lapidem unum, sic plerunq.
varia marmorum fragmenta noua exhalatione adueniente veluti calce in unum continuum lapidem coeunt maculis diuersis: quod in marmoribus magis contingit quam in saxis ob exhalationis tenuitatem ad intima permeantem,& qualiter congelatam . Si vero lapillos alterius generis ac mol- Iiores appraehenderit,lapis redditur veluti scabiosus,ut mulita eorum sunt, quae Vulgo Granita Vocantur. Pleraq. autem vetustate adeo indurantur , ut scalpi nequeant: nam instar Silicis dissiliunt: quod vetustae columnae Porphiritis ostendunt. Qui enim tentarunt ex ijs noua opera praecidere difficultate victi destiterunt. Quod omnibus lapidibus commune est. Cum enim initio molles sint , e subterraneis eruti, &aeri expositi assidue siccantur, ut tandem in terram dissoluantur, quod quibusdam cito fit, quibusdam in longissimis
aeuis. Marmorum genera, & colores ut inquit Plinius, non facile est enumerare in tanta multitudine, cum locus unusquisque suum habeat. Nos tamen breuiter ex numero colorum colligemus.
CAP. X I I. N Oxissimum est candidum,quale traditur Parium in P
ro insula effosum. Pario etiam candidius est Lunense, quod hodie Carrari esse vocatur ex Oppido Aetruriae in agro Lunens: at nitore vincitur a Pario, ut videre est Pisis in templo diui Ioannis Baptime, ex eq enim constitutum est Pulpi tum varijs figuris insculptum nitore eximio . CandoriS eximi j scribitur Lygdinum ex Arabia aduehi solitum, sed postea
in Tauro repertum magnitudine qua lances, & crateras non excedat. Coralitico candor inest Ebori proximus, & simili-.tudo quaedam. Candidus sed varius est Alabastrites, qui &onyx cognominatus est ob similitudinem Gemmae, cuius color unguem humanum refert. Dictus est autem alabastrites
a loco Aegypti circa Thebas, ubi nascitur. Sed circa Dama-M scum
113쪽
stu Syrtre candidior est probastissimus in Carmania. Probatur mellei coloris in vertice maculos, & no transucidi: dam natur color corneus, aut candidus, & quod inest simile vitro . Excavabatur Alabastrites ad vasa unguentaria, quoniam incorruptum unguentu conteruarc dicitur.Alabastrum pro vase unguentario accipitur apud Hermolaum no solum ex Alabastrite lapide sed & ex vitro. Idemque etiam exustus emplastris conuenit: sunt hodie qui crudum cerato imponant refrigeratorio, appellant unguentum de Alabastro, ad capitis dolores Dioscorides, & Galenus cremato utuntur .Pice aut resina exceptus duritias discutit. Stomachi dolores cum cerato leuat, gingiuas eomprimit: quidam eum bibendum dant stomachicis. Ostendunt eae Alabastri te duas ingentes columnas Romae in templo sanctae Agnetis atq. alijs
locis in acu losas. Ali j Alabastrum esse genus limpidi marmoris &albi, quod visui est peruium sed hi onychem significant, quod vulgo Calcedonium vocamus inter Gemmas numerandum, ut loco proprio dicetur Nam apud antiquos Alabastri tes etiam Onyx dicebatur, ut apud Dioscoridem,& Galenum reperitur: forte propter similitudinem cum Gemma ab ungue cognominata. Plinius onychem inter marmora alium esse inquit ab onyche inter Geminas. Qui inter marmora in Arabiae montibus primo inuentus est, postea in Germania, ex eo fiebant vasa potoria, & pedes lectorum, & Sellae, & Amphorae, S urcei: inuentae sunt columnae, quae pro miraculo positae sunt Si igitur hic Alabastrites est: maius erit miraculum ingentes columnas reperiri Quod praeterea uri Alabastritem in Medicamentis tradunt antia qui , significatur non esse Calcedonium: hoc enim in igne non crematur, cum ex ijs sit, qui attritu scintillas edunt, &funduntur . Quod in Volaterrano foditur Alabastri nomine, facillime quidem uritur , nec ingenti mole reperitur, materia pulcherrima candida, & varia, & aliqua ex parte translucida, ut Onyx et fragilitate tamen recedit a natura mar
morum ideo repositum est inter genera Gypsi: Hoc igitur pro
114쪽
Alabastrite lapide uti non fuerit absurdum: Candida igitu
CA P. X g II. l, LIuidum est Numidicum sed eximio splendore ut videre
licet Pisis in templo Episcopali: Nam ex eo statua Herculis, quam Pisani ex Numidia transtulerunt, vice columnae posita est sub marmoreo suggesto. De Numidico Plinius inquit Marcus Lepidus Cousul Primus omulum limina ex Numidico marmore in domo posuit magna repraeheusone, hoc primum inuecit Numidici marmoris inueniri vestigium nobin columnis tantum, crustisue, sed in massa , & vilissimo liminum usu. Sunt qui Numidicum tradunt colore flavo, ex
quo multae columnae visuntur Romae. Nigra vero traduntur
Alabandicum terrae suae nomine , quanquam & Mileti na- seens ad purpuram magis declinante aspectu: liquatur igni , ac funditur ad usum vitri. Taenarium ex monte eius dentia nominis, &luculleum atrum . Obsidianus quoque lapis, quem primo inuenit obsidius nigerrimi coloris, aliquando,& translucidi crassiore visu, atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente et unde quat aer obsidiani Ele phanti in templo concordiae positi. Hodie foditur Serauitiae& Carrariae, in Aetruria quoddam adeo atrum, Ut cum perpolitum est speculi Sodo synceras imagines reflectat. Huius modi visitur Pisis ad postes templi Episcopalis . Extant&distincta venis candidis, & aureis, hoc soditur Sera uitiae.
Duae Columnae atri coloris intercursantibus raris venis albis nuper positae sunt in Campo sancto Pisano ad monumentum , quod Gregorius X HI.Pont. Max. fratri posuit. vocant hoc genus marmoris Paragone, quia eo instar Basanitis lapidis utuntur ad examinandum aurum, & argentum. Quondam ad hunc usum fiebant coticulae ex lapide Lydio, nec inueniebantur nisi in flumine Tmolo Lydiae, postea vero passe sim: Chry litem vocabant ab auro explorando: Medici Ba- M a sanitem:
115쪽
sanitem : hic lapis nihil ex se remittit, sed rapit signulneae
auro, & argento, & Aere, si ad eum fricentur, unde examen fit. Hodie nigro genere marmoris Vtuntur,&alio subviri. di, quod vocant Verdellum . Ferrei vero coloris marmorduiissimum Basaites appellatur in Aethyopia, quo utuntur pro incude . Ex Hispania affertur lapis niger durissimus cuius puluere utuntur ad vulnera glutinauda, appellant lapidem de Buga.
EX albo, & nigro maculis frequentibus constant genera Ophitis, dicta a simili tune macularum serpentum. Eius multa esse genera tradit Dioscorides, quae tamen ad tres differentias reducit. Vnum ponderosum, & nigrnm I : alterum cinereo colore punctis distinctum: tertium lineis quibusdam candidis . Plinius ad duas reducit, candidum quod molle est, & nigricans durum: Ex Ophite albo vasa etiam Cados faciunt. Meminit tamen postea cineret, quem Tephriam appellat a colore cineris, praecipue laudatum a quibusdam contra serpentes: licet omnes alligati ad serpentium ictus prosint teste Dioscoride & ad capitis dolores. Qui ilineas habent candicantes Phreneticis, & Lethargicis auxiliari putantur. Ex Ophite nigro hodie visitur parua columna inter alias, quae sustinent suggestum in templo Diui Io. Baptistae Pisis: vulgo vocant Viperam Aegypti,constat punctis
nigris tu livido corpore. Quatuor aliae in eodem loco eiusdem magnitudinis ex Ophite cinereo, vocant Granitur Syi iae: In sunt puncta nigra in corpore candicante, Unde color cinereus. Quod lineis constat candidis in nigro, foditur Sera uittae cum alijs multis in istis: Inter quae reponenda videntur Augustum,& Tiberium in principatu corum imperatorum in Aegypto reperta: differunt ab Ophite maculis diuerso modo dispositis. Augustum undatim crispum in vertices : Tiberium sparsim conuoluta canicie. Neq. ex Ophia
116쪽
te columnae nisi paruae admodum reperiuntur. Ex Seraui-tiensis conficiunt paruos globos Vt manibus contrectentur in febre ardente. Hoc modo Ophitem Lethargicis & Phreneticis opitulari putandum est, marmoris frigiditate capiti, &praecordis S communicata, arcere pestilentiam in qua apparent exanthemata, & serpentium virus. Galenus Ophitem propinat cum vino ad lapidem si angendum . habere enim vim abstergendi& confringendi ut vitrum. Albis & nigris explicatis reliquos colores persequamur.C A P. X V. V Iride est Lacede monium praeciosissimi generis & cunctis hilarius. Hoc hodie vulgo Serpentinum vocant ex Alberto, qui secundam speciem Ophitis Niridem stadit maculis candidis . Insunt enim in viriditate maculae paruae de frequentes clariores similitudine Ophitis. Huius non re periuntur nisi parua fragmenta, ex quibuS pauimentum eX- ornatum est Pisis in templo Episcopali, di parietesopere Musaico: alibi quoque inerustationes ex ea habentur. Hoc alij
Laconium vocant. Alterum genUS est varia macularum
compositione: cuiusmodi sunt duae crust quadratae amplitudine cubitali ad monumentum Gregorianum in campo Sancto Pisano: hilari viriditate splendentes, de duae columnae ad sacellum sancti Rainerij in templo. Ex hoc genere est Thyites, cuius mentionem facit Dioscorides: in Aethyopia gigni colore subviridi similitudine Iaspidis cum tamen diluit ut succum lacteum reddit: vehementer mordet, tenebras quae pupillis obuersantur, expurgat. Galenu S inquit . Valentem habere facultatem exterendi cicatriceS Oculorum recentes, de unguem, si non inueteratus fuerit auferre. Her .
molaus lapidem mortariorum intelligi apud Plinium: quoniam Thya mortarium significat, unde Thyites, de ab Hippocrate Acone, idest cotis, quia cotos ex eo fierent. An huiusmodi fuerint Cotes virides, quibus Vtuntur ad aurum a
117쪽
examinandum, quod Verdellum appellari diximus. Repe riuntur & in fluminibus quibusdam huiusmodi lapides virides , qui succum lacteum remittunt. Virtutem autem exterendi oculorum cicatrices, ex participatione viridis aeris haberi putandum est, unde& color vitidis.
C A P. X V I, R Vbet Porphirites in Aegypto , quod vuIgo Porsidum
vocatur . cuius duae extant columnae prae caeteriS eximiae magnitudinis ante fores Sancti Io. Baptistae Florentiae. Ex eo candidis interuenientibus punctis, Leucos ictos vocatur. Foditur quoddam genus Serauitiae & in monte Pisano, non punctis, sed maculis vario modo agglomeratis, ut
videre licet Pisis eius crustas in Aede sancti Ioannis Id quod
minus maculosum est, vocant Porsidum Liguriae: alterum magis varium ex mon re Pisano. Porphirite Aegyptio praecaeteris utuntur pictores ad leviganda pigmenta ,& medici ad fragmenta Gemmarum cote atterenda, durissimus enim lapis est ut attritione nihil ex se remittat. Ad Porphiritem reducendus est & qui colore constat violaceo , cuiusmodi est in Campo Sancto Pisano ad monumentum Gregorian urn. Foditur & Serauitiae, ut videre licet in Sacello Incoronatae
Templi Episcopalis, sed ubique albo interstinctus. Subrubet Syenites circa Syenem Thebaidis , vel ut alij legunt apud Plinium Stigmites, nam punctis nigris interstinetum est:
vulgo Grani tum rubrum , antea Pyrrhopoeci lon vocabant, quasi fulvo colore variatum. Trabes ex eo fecere Reges quodam certamine,Obeliscos vocantes Solis numini sacros. Radiorum eius argumentum in eis gie est. Quidam extant adhuc Romae charaeteribus Aegypt ijs inscripti , in quorum numero est maximus ille Obeliscus et circo Maximo erutus, &ad Aedem Lateranen scin erectus, & alter in Vaticano, qui maxima cu admiratione ex latere templi Sarasti Petri trans latus est in Plateam Sixto V.regnante: cum longe mirabilius fuerit
118쪽
erit tantam molem mari Romam deuectam esste: de ijs diligentissime agit Michaeles Mercatu se . Rubet & Thebaicus aureis guttis distinctus, ex quo Coticulae fiebant ad colliri a terenda , vulgo Brocca tellum vocant, ob similitudinem telae ex auro, & serico contextae, quod Broccatum Vocatur . Ex hoc lapide extant Pisis paruae columnae sustinentes suggestum in templo Episcopali & in altero S. Ioannis. Sanguineae etiam maculae reperiuntur in candido Lunensi, ut Florentiae videre licet in templo sinctae Reparatae.
FLauo colore marmora fodiuntur Serauetiae specie mellis, aut Terebynthinae, ut videre est Pisis in sacellis Templi Episcopalis . Huius coloris apud antiquos reperio Alabastri tem prae caeteris laudatum , Translucet Phengites lapis apud Plinium lapidum Specularium modo , unde a P-pellatio. Repertum esse in Cappadociae duritie marmoris, candidum , & translucidum, etiam qua parra fuluae inciderant venae . Hoc constructam esse aedem Fortunae, in qua etiam foribus opertis interdiu claritas diurna erat. Extat Romae in aede S. Mariae in Porticu e Phengite columna dimidiata colore flavo, quae parietis rimam obstruens externam Iucem auri fulgore intromittit: Sed multa sunt marmora quae secata in tenues crustas translucent. Caerulei coloris lapides non inter marmora recensentur,sed inter GemmaS, ideo in eum locum disserantur . Selegerunt autem Medici quaedam genera marmorum ad mortaria, & cotes, partim
quae nihil remitterent, ut Basanites, hodie Porphiritem se-li gunt: partim quae succum utilem redderent, ut Tityi tes ad medicameuta ocularia. Ex eodem autem Iapide, & quod
substernit ur excavatum mortarium parant, & cotem qua atteruntur colliria, & pigmenta, & margaritae, ac gemmarum fragmenta , ut in leuorem redigantur Non enim in his conuenit Aeneum mortarium neque ferreus pistillus, quibus ad
119쪽
res molliores atterendas utuntur. De saxis igitur & man moribus haec satis.
CAP. XVIII. GEmmae intelliguntur lapides insigniter duri, qui aut ob perspicuitatem aut splendorem, visui grati sunt,
ideo anulos aureos exornant & monilia . In praecio autem habentur, tum ob substantita nobilitatem, tum quia rarae & paruae inueniuntur. Perspicuae aliae sola claritate oblectant , ut crystallus, Adamas, Aliae colorum quoque pulchritudine, ut Smaragdus,Carbunculus. Opacae solo splendore ,& colorum pulchritudine . Gignuntur intra alios lapides , aut veluti nodi, & tuberculi, aut scissuris eorum adhaerentes tanquam uerrucae, ideo non ampla mole. Reperiuntur ut plurimum in fluminibus Indiae atque Aethyopiae inter harenas a montibus deuolutae: quasi calore torridae regionis egeant ad sui concretionem . Incipiamus autem a perspicuis, quae omnium colorum reperititur excepto nigro .
C A P. XIX. Rrystallus ideo dictus,quia videatur glacies: putatu .est vere glacies ex vehementi frigore in lapidem uersus , quam sententiam superius reprobauimus, magis autem nunc patebit. Loca enim ubi nascuntur Crystalli, Adamas,& his assines non in Septentrione sunt, sed in India,Arabia, ct calidioribus regionibus. Sudines negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci, quod certum est. Ostendit autem di figura, quae in omnibus sexangula est. Nam glacies figuram conseruat, uel continentis corporis, uel rotundam, aut
fortuitam, qualis est in gutta, cum in grandinem congelatur . At angulosa facie congelari videmus alumen Rocchae, calcanthum, sal nitrum, Saccarum candum cum post coctionein separatur humor a crassitudine terrestri. Idem ergo accidere
120쪽
cidere cry stallis putandum est. Sed illud admiratione dignum videatur, cur sexangula figura perpetuo oriatur, nunquam aliter. Ab una enim veluti radice multi egrediuntur sexi lateri in cuspidem desinentes: flectuntur autem latera prope mucronem angulis rectilineis adeo exactis ut ab artifice imitari vix possint. Corporibus vero in animatis figuram certam ascribere non videtur rationi consentaneum: ad virtutem enim organicam pertinet certam figuram efficere,
ideo solis animatis inest, anima alicuius gratia agente: Patet autem figuram determinatam organici esse non similaris, quia quaelibet pars pyramidis non est pyramis: similiaria igitur corpora per se non habent determinatam figuram:
Quoniam vero omne corpus figuratum esse Oportet, particulae humidorum cum per se fuerint, rotundae fiunt, ut aquae guttulae, aut a continente figurantur: siccae autem,qua contigerit discindi, talem figuram seruant. Quae igitur in discissione ordinatam habent diuisionem, ordinatam etiam figuram retinere necesse est , quae variam, variari etiam figuram . Diuisio autem solidorum corporum aliquando fit ordinata, Vt quae in crustas soluuntur, ex quibus co augmentata sunt. Aliquando in varias fortuito ut cum frangitur malleo lapis . Potest vero& diuisio fieri in coagulatione, dum humida adhuc sunt corpora. Si enim in coagulatione partes in diuersa tendant, diuisionem fieri necesse est, & pro diuisione figuras determinatas: perinde ac in exsiccatione soli palustris, scinditur enim in multas rimas unde figurae diuersae contingunt. Simile quid contingere putandum est in crystalli coagulatione . Succus enim lapidescens cum totum spacium impleat loci in quo est, in coagulatione discedentibus in diuersa partibus terrenis, & ad latera saxi continentis attractis, agglutinatisque figuram quoque faciet in concretis lapillis, quae apta nata sit spacium deplere. Si igitur non uniformiter, sed vario modo diuisiones contingant, etiam varietate figurarum implebitur spactum : Si autem uniformiter quodi ob puritatem &aequalitatem. succi con-N tingit,
