De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

151쪽

tientis. Ideo mos est dormientibus caput amputarer esse candore translucido, nec postea poliri, aut artem admittere . Albertus testatur se hunc vidisse colore nigro, figura pyram idis abscissae, non pellucidum in circuitu colore pallido, in quo pulcherrimus serpens est descriptus: inuentum in Sueuia in capite serpentis magni. Apud me hic lapis est effigie corniculi abscissa cuspide, colore partim nigro, partim flauescente splendido, non pellucido, ad cuius bassim linea nigra circundat specie serpentis. Qui mihi tradidit affirmabat linguam este serpentis cuiusdam magni in Germania: ac ictum inferre lethalem. Sed si gestetur (suspenditur enim ex umbilico argenteo aut aureo) aduersari venenis ictu illatis: abscinditur autem cuspis, ne aculeo offendat. Imponunt & poculis aduersus venena. Ex hoc genere serpentis forte fuerit Cerastes binis in capite corniculis, ut quidam referunt , saepe quadrigeminis ut Plinius scribit, nam linguae serpentum bifurcatae sunt: quae si durae fuerint, aculei modo feriunt. Etiam in capitae Rubetae quem Busonem Vo- eant , lapidem reperiri tradunt. Albertus & Euax,lapidem Nusae vocant, subalbidum, vel nigrum, in quo aliquando Rana rubeta reperitur depicta, hic praedicatur efficax ad venena depraehendenda, nam veneno pratente colorem mutare aiunt. Alectoria apud Plinium Gemma in ventriculis Gallinaceorum inuenitur Chrystallina specie , magnitud, ne fabae, qua Milonem usum fuisse tradunt in certaminibus, inuictum enim reddere gestantem volunt, De hac multa a lia promittunt Albertus de Euax: Optimam haberi ex Gallis decrepitis Gemmatis naturae videntur,& Vmbifici marini, lapilli enim sunt rotundi ac depressi fabae domesticae amplitudine, altera facie leuiter excavati instar acetabuli similitudine umbilici humani admodum laeta es ac perpoliti colore candido, maculis flauis: altera parte plani, minus niteti-tes,lineis nigricantibus ad imaginem cochleae circundiaetis. Materies ossea & candida significat ex animalibus haberi. Reperiri eos tradunt in littoribus maris cohaerentes simul

152쪽

inultos ut Dentales , afferri ex Venetijs. Recipiun tur a Nicolao Alexandrino inunguento Citrino ad faciei maculas delendas: frigidi enim & sicci sunt cum facultate abstergen di ob asperitatem. Theodorus GaZZa umbilicos vertit, qui

apud Aristotelem Cochlice dicuntur, Figura autem & turbinis designatio ostendit esse ex genere Cochlearum, quarum testa non extra est , sed intus condita,aut in genere te restri sunt, quos vulgo limaces, & Lumacones vocant iusta puteos degentes. Meminit & Cicero lib. a. de Oratore inquiens: socerum suum Laelium & Scipionem cum ruri degerent Conchas & umbilicos ad Caietam,& Lucrinum Iegere consueuisse . Sed Rondelletius pro umbilicis pingit

Cochleas quasdam , quarum testa exterius alterum me tum ostendit instar umbilici , unde umbilicatas vocat. Dentales autem seu Dentali in eodem unguento recipiuntur,

quorum mentio reperitur tantum apud recentiores asserentes ossa quaedam esse candida instar dentis canini longiora perforata , & intus inania , reperiri in cauernis lapidum in profundis maris. Eandem facultatem habere quam umbilici. Venduntur hodie exiguae quaedam Cochleae candidae,&laeues, rimula per longitudinem tendente , leuiter denticulata,vt quae concha Veneris apud Rondelletium pingitur rmulieres utuntur ad faciem abstergendam. Antali praeterea adiunguntur a recentioribus, & in eodem unguento ijs assi-nes longiores dentalis, superficie non laeui, sed virgulata, &tota alba, oriri tradunt in ijsdem locis & easdem habere facultates . Ostenduntur inter parua conchilia, quae turbinis modo lineis intortis in Iongitudinem mucronatam tendunt, frequentes in nostris littoribus, includunt autem ut plurimum cancellos . Sed de Gemmis haec satis.

CAP. X O L

QVi communi nomine lapides vocantur discedunt LoGemmis, quia aut laeuorem splendentem non admit-R tunt,

153쪽

tunt, aut duriciem illam insignem non possident. Nascumtur autem in eisdem locis: nam quidam ex animalibus aut plantis habentur . quidam in fibris saxorum,aut metallis reperiuntur. Dicamus autem primo de ijs qui ex plantis , &animalibus ortum ducunt Syringites, Calamites, & Phycites apud Plinium,& Theophrastum, videntur frutices corallis modo in lapidem conuersi. Syringites enim stipulae internodio similis perpetua fistula cauatur. Calamites a calamo dictus: ferunq. simul plures inueniri. Phycites Algae similis, idest seco marino, qui latex est corallio similis: Hi plerunq. in cortice tantum lapidescunt, unde surculi fistulosi reddun- tutiquidam etiam gemmantis naturae in genere corallij candidi i ideo Plinius inter gemmas recenset: Nam Syringites,& calamites a candido corallio eo tantum differunt,quod si-stulosi sunt: verum enim corallium candidum solidum est, &ramosum, ut Rubrum. Phycites autem omne genus coral-lij dici potest cum impolitum est: obducitur enim Ianugine quadam instar Phuci marini, quam corallinam vocant. Ex Germania asseruntur veluti radiculq aut surculi lapidei cinerei coloris , intus spongiosi, fragiles , quos celebrant ad ossa fracta. Quae rosa marina vulgo appellatur frutex est lapia

deus, figura spongiae, unde spongites apud Plinium dici potest , inter gemmas spongiae similis: de hac egimus inter

C A P. X L I I L

IN spongijs reperitur Iapis,qui lapis spongue vocatur,ca didus, & friabilis, quem Dioscorides laudat ad vesitae lapidem frangendum in vino potum. Galenus tamen id negati solum valere ad renum ealculos frangendos, ut qui ex Cappadocia conuehuutur: soluuntur ij in succum lacteum faculitate extenuandi absque insigni ciliditate: lapis Cappadox a quibusdam vocatur. Plinius inquit a quibusda in Cysteolithos vocari, quoniam vesicae medentur in vino poti : Nam calculos rumpnat . Similis coneretio reperitur circa frutices maris,

154쪽

ails, & aliquando in palustribus salsis iuxta harundines,

ct alias herbas: Spumam maris vocant, quia videatur ei spuma crasiescente congelari. Recentiores spumam maris vocant omne genus Alcyonij , de quibus egimus inter plantas: cum tamen id nomen soli quinto generi tribuat Dioscorides, Halos achne enim idest spuma maris patrio nomine in Propontide appellatur: figura fungi, sine odore, asperum parte interna, & quodammodo pumicosum,foris leue, acre et valet ad dentifricia, & pilos euellendos. Ab hoc non valde distat Adarces seu Adarcha, ut Dioscorides tradit. Est enim tanquam concreta salsilago in palustribus Cappadociae, per siccitatem emergens circa harundines, & herbas colore fi

ris Alij lapidis, specie Alcyonij mollioris, &cani, ut videri

possit Alcyonium lacustre. Galenus Adarcion etiam vocari scribit, & Adarcon, acerrimum & calidissimum medicamentum foris tantum utile alijs commistum, quae eius vim frangant . Euocat ex alto, aufert lepras, & lentigines & alia ci iis viria . Plinius Adarcha inquit, latine dicta, Calamoch-nus Graece, quasi calami Lanugo, nascitur circa harundines tenues e spuma aquae dulcis & marinae, ubi se miscent: vim habet causticam: Alibi idem Plinius Adarcham in Italia nascentem tradit palustrem, in cortice tantum sub ipsa coma nastentem. quiusmodi vidimus fruticulum quendam auium pennis similem, quam Pennam marinam vocant, cuiUS cauliculo sub coma lanugo adhaeret mollis, instar serici: quam in parte inferna tegit crusta lapidea acris.Calamoclinus igitur lanugo est praedictar Crusta autem Adarcha. Quae autem solidiori constat substantia lapillis agglutinata aut per se i, candidior est,& mitior: hanc diximus Paraetonium appellari apud Plinium, de quo superius dictum est.

C A P. X L I I I I. LApis Iudaicus in Iud ea reperitur glandis effgie sulcis

veluti lineis secundum longitudinem discuirentibus,

R et quasi

155쪽

rsa et S METALLICI s

quas de industria excavatis, colore candido, fragmentis splendentibus. Dioscorides inquit, lapis in Iudaea nascitur glandis effgie candidus, scita ad modum configuratione lineis aequalitet inter se distantibus quasi de industria detornatis : solutus nullam qualitatem imanifestam gustui reprae sentat. Potest ciceris magnitudine tritus ad cotem ut colliarium, cum tribus cyatis aquae calidae potus dissiculisiti urinae auxiliari , & calculos in vesica comminuere. Galenus nos vesicae calculis prodesse, sed ijs, qui in renibus stat, esecacem esse. In libro de Renum affectum dignotione, & curatione, qui Galeno aseribitur, traditur, potenter lapidenci diuidere,esse masculum,& foeminam: masculum ad lapidem renum facere: Foeminam ad eum qui in vesica . At quomo do mas a foemina discernatur,non explicat. Extant quidam crassiores, breuioresque, quidam tenuiores, & ob lovgiores nuclei olivae magnitudine,& sine sulcis: apud Plinium Tecolit hos vocatur, quasi lapidem liquefaciens, inter gemmas, sed non inest ei gemmae honor: oleae nucleo similis videtur, lingentium calculos frangit,pellitque . Sed unde eius origo, & tam pulchra configuratio , res est contemplatione digna. Profecto,& alij multi lapides varijs figuris reperiuntur a natura conficti, ut quos in Hildesheimio inueniri testantur Tympani modo certis lineis ornatos , Trochitas vocant: quosdam figura lilij: alios Sagittae Belemnitas vocant, in aquorum genere est, & qui in fulmine creditur decidere C

rauniam vocant effigie vomeris linea alba in ambitu cir--idante leuiter denticulata: & Glossopetra apud Plinium linguae humanae similis e caelo creditur cadere deficiente lunata Cum igitur eadem figura in multis reperiatur, non casu, sed aliqua ratione configurationem huiusmodi factam esse putandum est: Quae enim casu fiunt, non in multis, nec frequenter, sed in paucis eadem, & raro contingunt: ut imagines quaedam in marmoribus, & gemmis maculosis Ratio autem quaedam ex sine habetur, ut in figuris organicarum partium, quae alicuius gratia abi anima fiunt, aut ab arte

156쪽

alia ex necessitate, Vt in coagulatione Crystalli sexangula figura, de qua egimus: aut quae ex loco continentiinsequitur, ut contingit ijs, quae in cauernulis saxorum coagulantur. At vero sinis cuius gratia rationem in ijs quae carent anima ponere non possumus , quanquam sunt qui putent ob influxus caelestes siguras animalium, & plantarum introduci etiam in inanimatis: unde Ostreas & multa Conchulia, &alia animalia lapidea reperiri. At facultatem organicam, quae animae propria est, non offendemus , si dicamus: huiusmodi corpora non pauca, sed multa imo innumerabilia eandem prorsus configurationem cum viventibus habentia, viuentia extitisse sed postea aut spon te, aut ob aliquem succum lapidescentem concreuisse in lapideam substantiam. Praecipue id patiuntur ostrearum, & caeterorum similium testae, &ossa animalium, & ligna quaedam intra terram diu condita: cum en m minus putrescant interim lapidescunt ob terream Libstantiam. Repertae autem sunt veluti Ostrearum medullae figura crassioris Amygdalae aut mali Persici ateria ad fguram continentis concreta. His similem ortum haberes tandum est lapidem Iudaicum: esse scilicet veluti medullam concretam alicuius Conchili j , aut arboris fructum, materia lapidescente in eum locum corriuata Sic videtur Belemnites, Glossopetra, & ea quae in fulmine putatur decidere, ex Pinna, aut aliquo eius generis Conchilio ortum ducere. Neque mirandum in mediterraneis, & montibus altissimis reperiri animalia maritima in lapides conuersa, non enim absurdum est, ubique mare extitisse, imo necessarium ut tradit Aristoteles. Alia porro videtur in Trochite, En trocho,&Pent acrino, Vt recentiores Vocant, sigurae ratio: & in ijs, qui serpentes conuolutos in tenuem caudam sensim desinentes, aut vermiculos terrestres imitantur, reperti in tigro Senuntilocis sterilibus, & Cretosis, colore candido , sebstantia Gy- psea: qui si frangantur, intus globuli inanes veluti ampullae

spectantur asssidue tenuiores prope caudam. Feruente enim

materia, ut saepe videmus in balneis sulphureos, Bullae atto

Iantur :

157쪽

auhtur: dum vero spiritus vario modo conuoluitur, is materiam sequacem eodem modo ducit,quae postea concrescens, eandem figuram retinet, Vt patet in alumin is combustione. Quemadmodum autem serpentes praedicti, & vermiculi exspuerulis inanibus ordine quodam compositis coagmentati sunt, sic Entrochi, & caeteri huiusmodi veluti, ex vertebris inuicem commissis ob eandem causam compositi spectantur.

C A P. X L V. LApis Lyncis apud Euacem,fit ex urina Lyncis, qui,vuI-go lupus Cervarius vocatur: haec micta in montibus coagulatur in lapidem, qui in domo seruatus gignit optimos fungos supra se toto anno: valet contra dolorem stomachi, Icteritiam ,& fluxus ventris. Dioscorides vanum putauit, ex urina Lyncis Lyncurium appellatum fieri, sed Electrum esse. Alij lapidem diuersum ab Electro, gemmam igneo colore carbunculo similem, atque frigidam, quae & scalpatur , sed e fiminis praesertim cicuribus candidam, & languidam existere: nec frondes & acus modo rapere, sed aeris quoque ferrique bracteolas, ut Diocles, & Theophrastus referunt. Idem Theoprastus lyncurio tribuit fungos ferre. Hodie Neapoli notissimus est lapis,qui domi asseruatus si irrigetur, fungos fert toto anno: de quo Hermolaus inquit . Oritur fungus, & e saxo id est lapide Lyncurio siue Lyncaeo vulgari voce dicto admirabili natura: praeciditur hic in esum,& alius subnascitur anno toto: pediculi pars relicta duratur in silicem , atque ita semper crescit lapis restibili ficunditate: nec

credidimus,antequam domi natos ita manducaremus. Foriste Dioscorides huc significauit: cum de Populo inquit: Co licem Populi albae,& nigrae particulatim cssum, & sulcis

stercoratis mandatu, omni tempore anni fungos ediles proferre , ut referunt. Quid autem mirum, eos cortices alicubi aut ob loci naturam aut propter irrigationem certam,&stercorationem, aut ex urina Lyncis concrescere in lapides huiusmodi,

158쪽

huiusmodi, & populi lachrymam in Electrum Inest enim& in urina humana vis quaedam lapidifica,ut patet in matulis, quae crustam lapidosam contrahunt . Nec igitur Electrum, nec lapides qui ferunt fungos, ex humore illo constare dicendum est,hoc enim i ure visum este credibile, sed succum lapidescentem qui latet in urina, ad eorum concreti nem facere. Circunferuntur lapides sub nigri maculis albicantibus , aut cineret, fungosi, fibros, specie quadam ligni , friabiles. Sed a plerisque exploduntur, putantibus Lyncurium seu lapidem Lyncis inter Electri genera perquirendum esse. Ideo in Germania pro Lyncurio assumunt lapidem Electro similem inter Belemnitas a quibusdam vocatas ob sagittae figuram. Alij ostendunt quocidam genus Electri col re mellis, non translucidum. At lapis Lyncis fungos ferens longe distat ab Electro: nec puto repudiandos esse lapides, qui qua si per manus hucus . ab antiquis traditi sunt hoc nomine. Recipitur lapis Lyncis a Nicolao Alexandrino in compositionibus facientibus ad calculum, & vilia renum, ac ves , quod & Populi albae cortex facit teste Dioscorides.

SVnt & lapides in viventibus animalibus geniti,ut in renibus,& vesica, & alijs partibus, sed praeter natura: non enim contingunt nisi morbosis, ex urinae quidem sedimento in renibus aut vesicae condensato: aliquando ex crassitie feblis in eius vesica, qui crocei sunt, aut subvirides. At nulli ex his ad medicinae usum assumpti sunt. BeZaar secundum naturam videtur in animalibus eum ferentibus nasci, nam in plerisque eius generis reperiri traduntur. Ferunt enim

Lusitani qui Indiam incolunt, capras esse siluestres magnitudine & figura Ceruis similes: cornibus Hirci. In eorum ventriculo reperiri lapides, quos Arabes extollunt aduersus venena: animal in Persia, & Corasone PaZan vocant, idest Hircum: lapidem vero Pagarrindi BaZar: Arabes BeZaar Quoniam

159쪽

Quoniam vero hic lapis unice super omnia Alexipharmaca pollere visus est, ideo omnia Antidota, quae a tota substantia venenis aduersantur, BeZa artica Vocant, quasi Alexi- pharmaca . Concrescit hic lapis, ut referunt, in eorum ventriculo prope meatum, unde pabulum luminatum in alterum ventriculum transmittituri initio iuxta paleam quandam tenuissimam, ex pabulo ruminato congestam , succo

ambiente in crustam friabilem transeunte, superficie admodum laeui & splendida colore herbaceo nigri cante, aut pallescente, aut cinereo: figura in plerisque oblonga glandis ciligie interdum alia, atque alia forma. Superuenit in processu temporis alius, atque alius succus, unde lapidis coaugmentatio fit per crustas instar cepae . Maximi non excedunt oui Gallinacei amplitudinem: plerique ut ova columbarum

S exiliores reperiuntur. Quo maiores eo valentiores existimantur, ideo in maiori precio habentur. Persici reliquos bonitate antecellunt. Reperti postea sunt & in India Occbdentali magna copia in simili animali , sed caret cornibus , Eegit in locis frigidis in montibus Perti. Differunt quoque

lapides eius: nam crust non eiusdem coloris sunt intus, &extra, ut Orientalium: sed extra quidem ut plurimum nigrae sunt, aut fuluae, aut cinerear minus splendidae, inest alia quando veluti aureus puluisculus splendens: intus autem omnes subcandidae sunt , velati ex fibris compositae: idcirco minus adulterari possunt quam Orientales. Depraehenduntur adulterati, nacalfacti mollescunt, si ferro candente peta forentur : bnceri nequaquam. Praeterea adulterati, si frangantur, non habent in meditullio cauitatem, neque pale

ani , sed aliquid aliud. Quidam fabulati sunt lachrymam

esse certiorum in angulis oculorum congelatam, postquam

afflatu serpentium molestati,in piscinas refrigerationis gratia se dimiserint: tunc enim lachrymam huiusmodi erumpere, quae lapidescat in angulis e forte quia hic lapis aliquando lachrymam prae se fert tereti figura, nullo intus cauo instar guttae congelatae. Serapio tradit multos habere colo

res r

160쪽

res: nam inquit quidam lutei sunt, quidam cineret, alij sub

uirides, alis candicantes. Probatissimi omnium lutei, deinde cineret, qui ex Corasceni adferuntur: oriuntur in SPria: India , & Oriente. Multi alij lapides illi similes sunt,

qui non eandem habent naturam, neque accedunt ad eius

es caciam. At Banaar lapis est valde lubricus, lenis,& tacita mollis, mediocriter calidus. Ex aut horitate Rasis, inquit lapis est citrinus, mollis, non habens saporem : aut vergit ad citrinitatem, & albedinem cum quodam colore vini, lenis, & splendens sicut lumen. Aduersitur secundum totam substantiam omnibus venenis tum calidis tum frigidis, , seu intus assumptis, seu ictu venenosorum animalium illatis: tam haustus, quam gestatus , & impositus super plagas Assiimptus pondere duodecim granorum hordei, aut plagae illitus liberael a morte & expellit venenum per sudorem et confert quoque anulo inclusus, si Ore exsugatur: ulcera purulenta ex veneno puluis eiu S inspersus purgat . Rasis testatur,bis vidisse efficaciam huius lapidis aduersis venenum Napelli, quod est toxicum validissimum, quam nec in Theriaca , nec in alio ullo antidoto vidit . Lusitani eius usum transtulerunt ad multos alios morbos edocti ab Indis. Nam pondere trium granorum hordei cum aqua fiorum Citri aut lainta, qtite ex floribus Amantiae habetur, aduersus omne venenum exhibent: cum aqua vero Aceto ad febres pesti lentes: ad animi deliquium, quod per interualla repetit,ad stomachi vexationes, uteri molestias, vertigines, Epilepsiam, & tandem in omnibus morbis melancholicis, veluti in scabie strina, lepra prurigine, Quartana cum aqua Buglos se saepius propinant ieiunio ventriculo post univcrsales purgationes . Ad praeseruationem ab ij sdem morbis solent quinque diebus post purgationem hunc lapidem su mere:

quidam pondere decem granorum pro singulis vicibus exhibent cum aqua rosacea: alij audent usque ad triginta propinare: non timenteS noXam ex medicamento , cui nulla sic

insignis qualitas Sed cum omnia metallica,& quaecunque S veneni,

SEARCH

MENU NAVIGATION