장음표시 사용
171쪽
Eligi debet Aeris similitudine facile scintillas edens . Aiij
interpretatur verbii oeli Mammsilrm: a quo aes conflatur. At repugnat experientiae conflari a Pyrite ces: quicunq. enim ignis scintillas edit, sterilis reperitur. At vena aeris seu terra sit , seu lapis, ignem attritu non edit, ideo Pyrites non est dicendus. Ex eodem praeterea Dioscoride&Galeno in Cadmia patet, alium esse Pyritem, & Aeris vesnam, quae in fornacibus excoquitur in Aes: te latur enim Cadmiam ab utroq. haberi in fornacibus. Recentiores quoq. fatentur a Pyrite quan uis colore uniuscuius . metalli reperiatur,nullum tamen metallum distillare, sed in igne evanescere in fumum relicto corpore quodam nigro,& inutili. Melius sententia Dioscoridis accipienda est, ut Pyrites lapis sit, qui in metallis Acris reperitur: cui astipulatur Plinius cum inquit: In Cypro eum reperiri volunt, & in metallis quae
sunt circa Acarnaniam: Vnum argenteo colore, alterum aureo : Avicenna etiam Aereo & Ferreo. Tandem recentiores putant Vnumquodq. metallum suum Pyritem habere, Marcassitam vocant vulgo: adeo ut quidam innumeras ponant eius species,quia unum vel plurae metalla contineat, vel sterilis sit. Quamuis autem multi lapides reperiuntur, qui colore Metalla imitentur, non tamen Pyritae dicendi sunt, nisi vibrent percussu ignis scintillas. At Serapionis interpres eae Dioscoride non bene hoc transtulit, dicens quando ponitur in igne, saliunt ex eo scintillae facite: quassi eiectus in ignem frangatur & saltat, ut quidam exponunt. Ideo apud eos non est necesse Pyritem ictu ignem vibrare. Dicendum est: igitur, sit nomen habuit ab igne, qui ex eo eliditur, non esse Pyritem, cui huiusmodi ignis non insat: euroque apud Galenum & Dioscoridem unum tantia esse scilicci Aeri similem . Sic enim Plinius accipit alterii genus a Corallio distinctum . Quod autem idem Plinius subiungit unum argentCO colore, alterum aureo, de eodem profertur,qui est similis Aeri. Nam Pytites Aurichalcum potius imitatur qua Aes simplex: eius auLem color nunc flauior est &auro suntlius nunc albidior
172쪽
ad argenti speciem accedens. At colore omnino candido quale est argentum nullus adhuc Pyrites a nobis visus est,
nisi quis in genere Stanni id quod fragile est Pyritem esse
contendat: nam quidam Marcastitam argenteam vocant :aut Talchum, aut lapidem argenteum quem diximus in Petra Sancta oriri. Colore autem ferri, Ut Avicenna testatur,
reperiuntur lapides, qui scintillas edunt, sed hi in metallis ferri oriuntur, & ferrum ab ijsdem excoquitur. Alterius igitur generis sunt a Pyrite Dioscoridis. Alia genera Dioscorides innuit, cum inquit: Seligendum esse ceri similern quasi reperiantur alij , quos respuit. Frequentissimus epud nos est Pyrites non solum ubi aes reperitur, & Chalcanthum: sed &in metallis ferri: adhaeret enim quandoque ei vena ferri in Lua. Vbi reperitur indicium esse aiunt subesse metallum et plerun l. veluti Zonae quaedam eius in montibus discumini: Cohaerent lapilli angulosi ut in crystallo no in cuspidem de sinentes, sed magis tesseris similes: Ob similitudinem autem Adamantis Androdamas inter gemmas a Plinio dicitur. Argenti nitorem habet, ut Adamas quadrata, & semper tessellis simi lis ni agnis.Et Amphitanes in Indiae parte, in qua formicae eruunt aurum, nascitur auro similis quadrata, virtute
anagnet is praedita, nisi quod aurum quo g. trahit. Haec Plinius . Quidam autem minutis granis constant, quidam grandioribus : minuti subesse magis metallum significant: color Aurichalci splendens, aut aureus: in his aliquando intercedit quid similitudine opali colores inclinatione mutans in Smaragdi viriditatem, & Ametysti purpuram, quod granis
minutionibus magis contingit. Chimis de sublimant colligentes fumosam eius substantiam , quae aera i admista, a b edisne in praestat specie argenti. Et Dioscorides inter Cadmi as numerat eam, quae ex fuligine Pyritis colligitur. Medici carbonibus urunt melle madefactum donec rufiescat,& friabilis rediitur: utuntur tam crudo , quam usto ad caliginem oculorum expurgandam unde Arabes lapidem luminis vobcant, Duritias concoquit, & concoctas discutit. Ga enus
173쪽
testatur validam habere facultate digeredi in halitum: nam
penumero eo medicamento pus & consistentia grum mosa in spatijs intermedijs musculorum nata per halitum digesta est: Sed praeter Pyritem, qui similitudinem aeris prae se fert, aliqui genus unum faciunt, inquit Plinius, plurimum habens ignis, quos vivos appellamus,& ponderosissimi sunt rHi exploratoribus castrorum maxime necessarij, qui clauo, vel altero lapide percussi, scintillas edunt, quae exceptae suuphuratis aut fungis aridis vel folijs,dicto celerius ignem trahunt . Quanquam hodie nostri milites ad ignem in puluere
Sclopeiorum excitandum utantur Calcedonio, aut Marcasse sita circum acta rota quadam ferrea. Extat tamen lapis testaceus subniger Cadmiae similis, alijs lapillis testae modo
adnatus, in superficie veluti bullis extuberantibus: Reperiatur hic praecipue in fodinis Chalcanthi, ponderosissimus, atque admodum durus: attritu Calybis copiosissimas edits intillas,& odore sulphuris reddit: in igne flammam emittit sulphuream . Galenus Cadmiam lapidosam vocat,quam
in Cypro se reperisse testatur in motibus & rivis multo pri stantiorem omni Cadmia. Similis huic Idipis describitura Dioscoride in fodinis repertus, & pro Cadmia a quibusdam
receptus ob similitudinem, qualis apud Cumas inuenitur. Sed hos testatur nullam habere vim: leuiores esse Cadmia, nullum saporem alienum mandentibus exhibere: dentes duricie offendere: in igne prosilire,& fumum igni similem proferre , post ingnitionem colorem mutare, & multo leuiores fieri: forte hi fuerint, qui in agro Senens. Reperiuntur paruo quodam loco in Greta qua spectat turrim Montalceti: crustulae quaedam sunt lapideae rotundae veluti clauorum capita saut nummi punctis quibusdam extuberantibus impressi colore cinereo nigricante. Oriri videntur ex fumissubterraneis in superficie terrae congelatis, ideo terram ampleXantur, qualis Cadmia ostracitis a Dioscoride traditur: ut altera , quem Pyritem uiuum diximus, lapillis adhaeret. Ideo
Cadmia fossilis non ex obbrutis habetur , sed e subdialibus
174쪽
petris caeditur, ut Plinius testatur. Plinius inter gemmas lium Pyritem tradit: nigra quidem haec, Ied ait titu digitos adurit: At mirum videatur solo digitorum attritu id praest re. Albertus simili effectu tradit Pyritem seu Peridonium v catum fulgore ignis, qui si manu arctius stringatur, adurit', ideo leuiter tangendum esse, quod ipse experimento verum esse fatetur. Eius generis alium esse Chrysolitho similem, sed viridiorem. Hi forte ex ijs fuerint, quorum caliditas ex citari possit a calore manus, ut faciunt medicamenta Septica , inter quae est auripigmentum, & Sandaracha: haec quidem fulgore ignis constat: auripigmentum autem Chrys ditho simile: quorum substantiam eos lapides participare
putandum est,ut Pyrites sulphuris. Sed de Pyrite haec satis.
C A P. L V. M Agnes supra omnes lapides admirabilis non solum
quia ferrum ad se rapit, sed etiam quia lineam meridianam commostrat, adeo ut sine illo erronea sit omnis nauigatio . Nomen habuit ab inuentore, ut Nicander testat ur. Nam pastor cum armenta pasceret, inuenisse fertur clatiis
crepidarum,& baculi cuspide haerentibus in Ida monte. Appellatur & Herculeus, & Sideritis a ferro: cui assinis videturdi effectu attractionis, quae inter similia fit, & visu. Ferrum enim rude videtur sine splendore metallico . Differunt col re & efficacia: marem vocant, qui efficacius trahit: Fqminam imbecilliore. Qui in Macedonia & Magnesia reperiun tur, russi, nigrique sunt. B sotius russi coloris plus habet, quam nigri. Qui in Troade inuenitur, niger est, &stem Diaei sexus, ideoque sine viribus. Deterrimus in magnesia Asiae, candidus, neque attrahens ferrum, similis . Pumici. Compertum est meliores esse quanto sunt magis caerulei. Aethyopicis laus summa datur, pondus . argento rependitur. Hi Magnetem quoque alium ad se trahunt. In eadem
Aethyopia alius mons non procul gignit lapidem Thea me
175쪽
dem, qui ferrum omne abigit, respuitque . Haec apud Plinium . De Thea mede quid sentiam explicatur in Quaestionibus Peripateticis: nempe quodcunque fragmentum Magnetis oppositam faciem habere Thea mediS: Magnetem non solum ferrum trahere. sed & Magnetem Ferrum quoq. abs . Magnetis infectioiae & ferrum aliud trahere & Magnetem. Et quo modo acus Magnete infecta meridiana certius commostrat, quam ratio Mathematica. Dioscorides Magnetem proffert,qui ferrum facile trahit,colore ad c*ruleum Vergente, densus, nec admodum grauis. Habemus ex Ilua exterius sub russum, intus infracturis nigricantem, & parum tendentem ad caeruleum, sensum, atqne admodum essicacem in a tractione: qui dum percutitur,inhorrescit,lanugine quadam Uborta, quae transmigrat ad ferrum, si admoueatur. Vulgo vocatur Calamita. Reperitur in eadem Insula lapis quidam candidus lineis nigris inscriptus, quam Calamitam albam vocant. At hic non trahit ferrum : sed creditur carnem trahere, quia linguae ad motus adhaeret, ut alijs quibusdam contingit . Multa quoque promittunt de Magnete. At Medici cremato Magnete utuntur pro Hoematite. Dioscorides crudu inquit, habere vim purgandi humores crassos, si ex aquam ulla detur pondere trium obolorum. Plinius scribit asperiora reddi vulnera, si Magnes telum infecerit . Remedio aiunt Magnetis puluerem inspersum : addi etiam solitum ad confectionem vitri, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. Hoc genus hodie vulgo vocatur Mangata esse, ab Alberto Magnesiae: lapis est niger Magnetissimilis, quo utuntur vitrearij: Si enim modicum eius vitro admisceatur, illud purgat ab alienis coloribus, & clarius reddit: si vero amplius, tingit colore purpureo. Affertur ex
Germania: Foditur quoque in Italia in montibus Viterbij,& alibi. Meminit Plinius & Pseudomagnetis: inquit enim ,
in Calabria nascitur non illae magnes verus caute continua
sed sparsa, nescio an vitro fundendo perinde utilis, nondumentin expertus est quisquam: ferri utique inficit aciem, ut
176쪽
magnes. Alius est lapis vitrum tingens colore caereseo &ii plusculum addatur, inficit nigredine: Zafferam vocant: hic ex cinereo tendit ad purpureum, ponderosus, Si friabilis: per se solus non funditur, sed cum vitro fluit aquae modo. i.
I Aematites a sanguine appellationem habet,tum quia
siccum sanguineum reddit ad Cotem: tum quia utilis est ad sanguinis fluxum. Dioscorides praefert friabilem, &saturato colore, aut nigrum: sed per se durum ,& aequalem nulla sorde admista , aut septo intermedio. Adulterari enim,quae eius radices vocantur torrefacta in fictili inter cineres, donec ad cotem: colorem Hematicae reddat. Sed depraehendi tur dolus, primum quidem interfecitionibus, nam hic in Iaminas rectas frangitur: Harmatites autem non eo modor deinde colore, hic enim floridum reddit, Harmatites autem si tu ratiorem Cinnabari similem. Reperitur autem Harmatites etiam in Rubrica Sinopide. Fit & e Magnete lapide cremato, donec sufficiat. Nativus autem in Aegypto foditur. Vritur ut Phrygius irrigato vino . Sic enim Graecus codex Aldinus habet: sic & Serapio legit: At interpretes ex Hinio vertunt: Vritur ut Phrygius, sed non extinguitur vino. Modus ustionis , ut modice leuis fiat, & bullis quibusdam intumescat. Plinius ex Sotaco vetustissimo authore Haematitarum quinque genera tradit. Primum Aethyopicum proueniensi ubi magnes in Aethyopia sanguinei coloris, sanguinemque reddens, si teratur, & crocum: in attrahendo ferrum non eadem natura: hic medicamentis oculorum utilissimus, ct ijs quae Panchresta appellantur: item ambustis. Alterum Androdamanta vocari, colore nigro, pondere ac duritia insignem, & inde nomen traxisse, praecipueq. in Africa repertum, trahere autem in se argent tam , aeS, ferrum. Experimentum eius esse in cote ex lapide Basanite: reddere V cnim
177쪽
enim succum sanguineum, re esse ad Iocinoris vitia praecipui remedi . Tertium genus Arabici facit, si nisi i duritia, vix: reddentis succum ad cotCm aquariam, aliquando Croco similem . Qubtii generis Elatitem voca i quandiu crudus sit coctum vero Miltitem, utilem ambustis ad omnia utiliorem
Rubrica . Quinti generis Schistos haemorrhoidas reprimit, qui diuersus est ab altero Schisto, de quo inferius. Hodie utuntur Haematite lapide durissimio in coticulas formaso a tisices ad auri, vel argenti bracteas ferro subli hendas, & perpoliendas:2Color coticularum est instar ferri perpoliti, nigrior: tingit tamen colore sanguineo si alteri coli duriori a fricetnr . Nascuntur in Ilua in Metallis ferri: meliores affoerantur ex Compostella: constant figura angulosa ut Pyrites,
splendidi colore ferrinigricantis: cohaerent racematim mmcmagnitudine nucis, nunc exiliores, nianc veluti squamae pisseium cerni positae : Spins in cauernulis rubricam continendi Excoquunt autem hu ac lapidem in ferrum cum reliqua materia, in qua nascitur. Reperij in his aliquam vim Magnetis trahendi ferrum, licet ob hiaram Possumus igitur asserere, inter hos esse Androdamanta nigrum , ut inter Pyrieas argenteum , virum q. figura quadrata: & Haematitem Schi stum, qui scisicet squamis constat, sed non seinditur in squamas . Alterum genus in eisdem metallis reperitiam globosua in colore partim Rubricae, partim ferri nigrantis. Hic friabilis ob inaequalitatem, durus tamen . Huiuunodi videtur describbi a Dioscoride , saturato colore aut nigro, friabilis, per siet durus, adulterari solitus gleba radicum Schisti. Nam crate ri solidiores adulterari nequeunt', neque colore sanguine spectantur, sed ferri perpositi. In hoc genere quidam reperiuntur colore profundiori simul & puluisculum croceum fundentes, quales describuntur a Plinio in Aethyopia nati Ad hoc genus reduci possie reor lapidem ferrugine u grauem obductum Rubraca, & supra rubricam creta pallida , Ultimo tegitur crusta simili Aetiti tenuiore, & f agiliore , quae & s e-pti modo pervadit ast intima .i Lapis hic ad cotem cro
178쪽
ceum,&sanguineum succum parit. Reperitur Areth, ubi fons est Acidulae: congener Ostraciti, de quo superius in A, lite dictum est. Vim habet astringentem, & aliquantum excalfactoriam & extenuantem, ut Dioscorides tradit: ideo exterit oculorum cicatrices, & scabritias cum melle. Facit S ad lippitndines , & oculos stadios, & cruore suffusos cum lacte muliebri . Bibitur ad dissicultatem urinae, & nuxus muliebres , ijs qui sanguinem reiecerunt . At Galenus non excalfactoriam vim inesse, sed refrigeratoriam et inquit enim: Lapis Haematites tantum frigiditatis habet, quandum astri,ctionis; Alexander Trallianus extollit hunc lapidem optime contritum ad cotem,ad sanguinis reiectiones, & ulcera pul monis purulenta: exsiccat enim di glutinat cu efficacia abs et calefactione: exhibet autem pondere scrupulorum quatuor in potu frequenti.
Si Myris ababstergente saeustate ictus, vulgo Smeriglo:
durissimus quidam Haematites videtur esse: nam ad cotem aquariam aliquem succum sanguineum reddit, ut videatur apud Plinium tertium genus Phematitis, quod Arabicum vocat simili duritie,ut secundinia,vix reddens succum ad cotem aquari , aliquanda croco similem.Lapis est fet rugi neus ad nigredinem vergens, adeo durus, vi eo Gemmai ij nantur ad Gemmas scalpendas &arma expoltanda Oritur in Metallis ferri. Dioscorides inquit :lapidem esse , quo Gemmarij scalptores poliendis Geminis viretur: utilis ad erodendum, & urendum: di ad gingiuas humentes,&dentifricia. n
Chistus idest scistilis apud Dioscoridem in Iberia Hispaulo niae nascitur, optimus existimatur, qtu colore ad croceum V a vergit,
179쪽
versis , facileque friatΗr sd a natura: similis aibtem est sali Amraoniaco ratione copIsti ionis, & cohaementiaeda inuituum. Eius uerbae deisi Mi otundae Schi sis radie iv an tui', quibus xtitis Harii iantcsiadulterari solebat , s edinius addit pmiliarius splendere sa Sotaco Anici citim vocari: si rusti in Africa itigrinia retit isti reddere aqua-rijs cotibus ab ea part qt: se fuerit ab radice nigi u coloruml, ab altera parte croci : ipstam utilem esito oculorum mcdicauinentis: Valerrum autem ad eadem , quae H aematites, sdd Eribe: Glsius testatui Dioscorides. Hodiu Seliis usi incognitus cst vulgo, quan uis quidam ostendant varios lapidest. Reperitur tamen uetus Romaet in Vaticano et stius e fundamentis Gl hae sunt colore nigro, quae laminas complectuntur admodum tenues inuicem haerentes, ut in lapide speculari: sed colore ex nigro ad croceum inclinante, splendentes, &perspicuae et per quas si Sol in Sidia in videtur croceus: inspici autem potest sine noxa . Idem in saxo nigro & durissimo reperitur in Montactit' prope Anglarium Nam eius montis cachinnex hoc lapide constat.
T Alcus vulgo appellatur in Italia lapis ex tenuissimis
laminis veluti bracteis argent eis cόnstans, unde & hic scissilis dici potest. Distat autem a Schis o non solum col re,sed & quia non in rectas laminas scinditur,flexibiles enim sunt & vario modo complicator. Eius glebae ponderosae, &subuin des , licet bracteae leparatae sint argenteae: in igne peremnis est, neque enim funditur, neque combubitur, neque
colorem amittit: ideo & Elliclinia ex eo complicato faciunt perpetua, ut ex Amia m. CEimidae tamen artificio soluunt in liquorem, quod oleum Talci vocant, speranteSarsenteum splendorem aeri tribuere . Nam puluis eius Aeri mistus ipsum dealbat: & fictilibus nitorem argenteum tribuit. Form
180쪽
te hic fuerit Argyrodamas apud antiquos vocatus, quasi argentum indomitum cum in igne perseueret inuictus. Et Argyrolithos a Chimicis vocatus diuersus a Lithargyro, quan-mis Hermolaus hoc nomc tribuit Seleniti: nam Chimici Lunae tribuunt argentum. Diogenianus Magnetem vocat non cum qui trallit ferrum,sed hunc tam argento similem, videcipiat. In multis praetcrea saxis, harenis, & terris, eius micae solendent stellae modo, unde nomen barbarum desumptum videtur: na apud Mauros Talc Stellam significat, quo nomine stellam Samiam intelligere putantur. Avicenna tamen eo nomine manifeste non terram, sed lapidem, de quo loquimur, aut schistum intelligit. Inquit enim periculosum esse si assumatur interius, quia eius lamina: horrent infixae ventriculo', faucibus, & gulae . Ideo eget magna industria ut soluatur, & percoletur, & propinetur cum aqua gummi. Sed ustum efficacius esse ac tenuius: ipsum vero non adurit ignis nisi cum artificio. Frigidum est in primo, siccum in secundo ordine: asti ingens, retinet sanguinem: prohibet abscessus mamillarum & testiculorum, & quae post aures , & in partibus laxis fiunt. Datur cum aqua Plantaginis ad sputum sali, guinis, & fluxum menstruorum,& Haemorrhoidarum: infunditur dissentericis: quae facultates conueniunt Schisto paulo ante explicato. Lapis quidam argenteus crustosus & fragiblis in colle Petrae Sanctae, quem ignis non absumit, forte pud Plinium est Galaicos Argyrodamanti similis, paulo so didior. Multi praeterea lapides veluti armat Lya ab his vestiuntur,quidam aureo colore,ut Hammochrysos inter gem .mas, cui videtur aurum in esse harenis milium. &quaedam harenae apud nos, aurei coloris , quas scriptores aspergunt chartis prascriptis. Ex Schisto aut Pyrite hunc colorem haberi putandum est: vi argenteum ex Talco.
