Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ΡROVINCIA BAETICA. 2o' chrum est, transferretur. In eius gratiam argenteam lampadem octoginta appensam aureis donauit.re-.bus quoque minutioribus instrumentum sacrum aureis similiter octoginta amplificatum. Congregatio sanctissimae Dei parae pietate in dies crescit Ednumero. Sacellii in & imago Virginis affabre facta frequenter & assidue a Sodalibus celebratur. Alius C prima nobilitate coetus, vocabulo Sanctissimae Trinitatis insignitus, mira ciuitatis acclamatione augescit. Tabula B. PM.Ignath auro multo gemmisque ornata eo quo obhi, & octo subsecutis diebus, in altari maximo populo veneranda proposita est: & de clarissimis illius virtutibus trinae ad populum a nostris orationes habitae.

Collegium metanum.

FI Vic Collegio nil fere familiarius, quam ut dis

cordias, quae hic frequentes oriuntur, eXtinguat. Duorum nobilium famuli in duas diuisi 1 actiones, simultates inter se exercebant, & iras pene implacabiles. Vulnera in utramque partem data& accepta fuerant. Hinc inter ipsos heros exorta grauis & p eri culosa di mensio , cuius nullus alius Ostendebatur exitus, nisi pugna, caedesque multorum: eo enim iam res deducta erat, ut de quaestore hanc in causam de curia regia accersendo ageretur. At nostrorum opera, rem Deo bene iuuante, desitum est utrimque ab incepto, pax constituta, & litteris publicis in aedibris nostris confirmata. Quidam cum cognati interfectorem legibus 'ac iudicio acerbi illine persequerentur, Victas tandem de-idere manus , & omnem quam aduersario intenderant actionem omittentes, veniam percussori nostrorum labore & precibus condonarunt. Duo haec

attigisse sussiciat: reliqua similia sunt. Ciuium in

212쪽

2IO' PROVINCIA BAETIc A.

nos beneuolentia quotidie maior, ac notior:& -- dinum omnium qui ad nos Sacramentorum ac consilij capessendi causa confluunt, summa celebriis ras; celebritati par fructus. Exempla Christianae pietatis, quae ieiunij maioris tempore solent enarrari, inuutato virorum etiam nobilium concursu frequentata sunt, & verba enarrantis excepta a Verberibus se ipsos caedentium. Custodiae publicae, no- sodochia, scholae nostrorum operam non desidera-Tunt. quantum denique ciuibus nostia prosit industria,ipsimet sua liberalitate testantur. Collati sunt eleemosynae nomine aurei centum & viginti, frumenti modij sexaginta, ad ornatum templi sacrae vestes aliquae, & ad bibliothecam Plantiniana Biblia,quae regalibus stetere bis centum.

GAegium Malacense.

Α Nnus etiam hic pestilens apud Malacenses fuit tamen nostros eo usque diuina prouidentia protexit, ut in medijs periculis sine periculis videantur fuisse:tantum autem abest, ut pericula declinarent, ut quisquis Sacramenti causa aliquem euocasset, ad eum sine recusatione, ac sine discrimine mitteretur.Duo e nostris cum aegrum viceri bus plenum, nequeare solum, sed etiam a spe omni derelictum in agro offendissent; deduxerunt in urbem, rebusque omnibus opportune iuuerunt. Sodalitas piorum, qui has sibi partes pie ac religiose Vindicant, ut publicis custodijs subsidio sint, consuetum feruorem retinet: ijsdem , quantum fieri potest, a nobis succurritur, & sontes capite plectu-di extremo in agone edocentur & confirmantur. Quidam magna bonoru parte spoliatus per summam iniuriam carceri addictus, & mercator alius aduena quod negotiationis cum externis regni

213쪽

pno v INCIA RE Is A. in hostibus falso insimularet ur,in ergastulit detrusus,&compedibus misere onustus fuerat: at nostrorum opera sua lux veritati reddita est. Vterque e carcere ereptus,& ei, cui bona fuerant iniuste ablata, integre restituta. Conueniunt ad nos festo quoque die plures piorum causa colloquiorum: qui postquam exemplum aliquod pietatis a sacerdote nostro audierunt, eundem in valetudinarium itantem prosequuntur, cibaria deserunt,aegrotis ministrant, le-

flos sternunt, & quaeque pietatis ossicia praestant. Diuina praeterea mysseria frequenter usurpant, ternis hebdomadae diebus sacro Domini Aduetu& Quadragesima, in reliquo anno binis, se flagris cedui. Ex his quidam cum duos ciues capitali odio

dissidere rescivissent, utrumque ad exemplum audiendum perduxerunt. vix illud enarratum erat, cum e sedibus assurgentes,in mutuos ruerunt amplexus, odia deinceps amicitiae concedentes. Concionum fructus & confessionum extitit uberrimus. Quidam aduersario, a quo columelus fuerata flectus, moliebatur interi tum, at nostrorum suasua meditato scelere deterritus est.Veteres fratrum In ultates compositae Sorores duae quet assinem inustata rabie aspectibus ac sermonibus fraudabant, communi multorum laetitia cum ipso recociliatae.

E feminis quae pudicitiam suam foede vulgauerant, duae ex eo probro ac dedecore sunt ereptae, tantumque argenti corrogatum, ut facile in matriamonium collocarentur. Pellices concubinae quatuor a libidine ad frugem reuocatae : ex his binae, conquisita a nostris dote, nuptui traditae sunt. Vxores item duae a viris aberrantes cum illis in gratiam rediere. Alia quae octo iam annos ab animo expiando abstinuerat,ad patefacienda anteactae vitae flagitia maculasque perducta. Daemon truculenta specie, di horribili interdum molossii forma. O OO a vasto

214쪽

2I2 PROVINCIA B ET Ic A. vasto oris hiatu ad deuorandum expedito cuidam frequenter apparebat. sed is clim rem totam sacerdoti nostro aperuisset, criminibus ab illo confessione facta purgatus est, simulque pavore illo ac molestia liberatus. Denique in hac ciuitate cum alia multa ad Dei gloria sunt acta, tum occasione concionis ab uno de nostris ad mulieres quae corpora

sua ad quaestum & libidines publice prostituerant, habitae, per id temporis quod inter diem sanctae

Mariae Magdalenae conuersioni festum, & Christi resurgentis sollemnia interiectum est, deserta mansit & clausa illa scelerum omnium ac flagitiorum ossicina. Praeclarum etiam illud, quod ex ijs qui in vinculis ob qs alienum detinebantur, Paschali tem ore plures, in Natali Christi omnes collecta a noris stipe, aereque dissoluto, liberati sunt. Duae quidem res quae simpliciter tamen dictae, magnitudine plures vincant, etiam si sermone ornentur.

Raelectio de rebus Theologicis, quam e nostris vnum in Academia publice habere litteris alijs

compertum est,progreditur magna docentis commendatione, maximo discentium bono. Ciuium ad usurpanda Sacramenta nostris in aedibus ea est solemnibus praesertim anni diebus frequentia, Vt pusillum Pascha quodammodo videantur referre . inter hos numerare licet plures , qui cum semel in anno animum sacris expiabant, nunc ad id octauo quoque die praestandum sunt inducti. Accersimur quotidie ab ijs qui extremo in agone versantur: imo illi qui in reliqua vita nostrorum aspectum &colloquia vitaverant, in ultimis illius horae angu-sths constituti, non die, non nocte sacerdotem abesse nostrum a suo latere volvat. Dominico quO-

215쪽

PRovINCIA BAETICA.que die conuenit in domum nostram multitudo hominum non infrequens ad ph libri lectionem, de praeceptorum diuinae legis explabationem quae Mexemplo aliquo confirmaturin audiendam. Vincti hebdomadis singulis a nobis inuisuntur, in ijs quae cuique ad salutei scire necesse est instruuntur;&exemplo enarrato ad frequentem confessionis v sum excitantur. quod quantae sit utilitatis vel ex eo

liquet, quod vincti ipsi ad eluendas animi labes sacerdotem nostrum saepissime accersant. Ciuium in Beatum Parentem Nostrum religio augescit in dies, ut eorum liberalitate iam tabula ipsus in altari arcuato opere pulcherrime elaborato collocata sit, & clathris altare circundatum. Hanc Deus pietate ciuium alit interdum fovetque prodigijs. Infans quidam clim herniosus e materno utero prodijsset, pari cu aetate cursu morbus augebatur, donec intestina in scrotum misere decide-ICnt. mater ad templum & Parente Nostru confu- git: orat vel filiolum ut sanet, vel maturum ei e vita discessum, ne tot doloribus crucietur, a Deo impetret.No spreuit diuina bonitas aequas mulieris preces. domum rediens, & fasciam qua stringebatur dissoluens, puerum morbo liberu reperit. nec iam tumoris aut vulneris vestigium vel minimum apparuere. Erat item feminae cuidam unigena filius, fortunarum amplissimarum heres, sine quo vitam mater acerbam atque iniucundam putabat. hunc clim epilepticus quidam morbus corripui Dset; mater moeroris & anxietatis plena ad aedem nostram praepropero cursu festinat, B.P. Ignath opem& preces lachrymis fusis implorat. deinde domuiri

reuersa infantulum manus & pedes misere concutientem, & cum mortis angoribus conflictantem

offendit. at ipsa quae pro salute charissimi pignoris nullum no mouebat lapidem, ad Beatum Ignatium

216쪽

2iq. PROVINCIA BAETICA. preces iterum & animum conuertit ir & speciem ipsius a re insculptam puero iam sine sensu spiranti tamen admouit. ea vis fuit mulieris in Deum fiduciae, ut eiugies quam primum semianimum corpus attigit, redire continuo ad sese puer,&quodammodo visus sit reuiuiscere et nec prius dimidiatus hore quadrans transierat, cum illo membrorum concussu & morbo omnino liber materna captauit ubera, incredibili matris & astantium omnium voluptate. ipsa vero in grati animi significationem illius a quo tantum beneficium acceperat, altare inuisens , & ad emgiem sese abhciens censum spopondit annuum, quo lychnus ad ipsius aram oleo iugiter foveatur & ardeat. Haec & similia a B. P. N. accepta beneficia, ita ciuium in ipsum venerationem excitauerunt, v t ad eius altare essigies ex cera votivae penὰ tercentum appensae cernantur, &sacerdotes quam plurimi ad sacra in ipsius altari celebranda, eique pro suis & aliorum periculis ac necessitatibus osse reda certa tirn quotidie colluat.

CAetoriani suam in nos consuetudinem benefici

retinent, aureos emendae dederunt campanae

centum & viginti, nec de lunt alia amoris indicia quo nos prosequuntur ac fouent. Nostri vicissimcosuetudine ossiciorum suorum, ut gratiam quam possint referant elaborant. at ut aliquid excipiam, sacerdotis nostri suasu discessit ab adultera quida, cum qua multos iam annos inspectante ac gemente oppido vixerat, eamque tandem licet genere & fortunis imparem in uxorem duxit. Alius profligatae homo vitae falsum testimonium dixerat, quo alterius obscurare famam nitebatur: at

nostrorum industria dete et iudici fallacia,lux ve- sitati

217쪽

PROVINCIA BAETICA. a II ritati reddita, &insons infamiae suspicione liberatus: qui tamen ut iniuriam beneficio rependeret, iudicem adiens impunitatem precatus inimico,

& ab eo a quo offensus fuerat, haud aliter quam si ipsum offendisset, veniam postulauit. Numerat gymnasium nostrum auditores quadraginta supra ducenos, aduenasque in his multos, qui gymnasij nostri doctrinaeque fama commoti, relicta vicina Academia Biacensi ad nos longinquis e locis

confluunt. adfert gymnasio decus conuictorum domus, quae ut hoc anno pleniori contubernali unum ero, ita literis magis & pietate flotuit. Eorum unus hanc sibi legem indixerat, ut singulis sabbati diebus ieiunium in B. Virginis honorem

religiose obseruaret. is cum in paternam domum acationum diebus secessisset, iussus a patre quod eum pallido vultu, & macie extenuatum videret ientaculum sumere die sabbati, perstitit in recusando . instat pater, colaphis x pugnis caedit: at ille in lucro haec ac beneficij parte reponen S, ex cOlaphis pulchram contexuit patientiae coronam, Vt ieiunium in Virginis honorem susceptum violaret, adduci non potuit. cernitur etiam horum adolescentum ardor in amplectendo coenobio . nam

cum duodeni ad varios se contulerunt coenobitas , ad nostrorum nouitiorum disciplinam sex admissi. Horum unum clim pater vir nobilis longo itineris interuallo venisset ut ab incepto retraheret, nil intentatum reliquit quo filium sibi obsequentem faceret: sed frustra adolescentis animum caelesti robore obfirmatum fatigabat, adeoque tandem victus, & re infecta domum se retulit. hus item similem prae se tulit constantiam: cum.enim eo ipso die quo Societatis factus est particeps,

venisset frater eius ad ipsum tempore intermissio - ηis studiorum, quae tunc instabat, ad notam natiui

218쪽

Σis PROVINCIA BAETICA cassi, patriaeque domus indulgentiam cui fit) ab

ducendum inullis neque fraternis blanditiis, neque minis, neque vi adduci potuit, Vt domum cum eo rediret a parcntibus petiturus assensum, aut ipsis saltem vale dicturus. Et quamquam domi animorum commodis opera nauatur, mista sunt etiam in pagos, quos Baca: Holam vulgus appellat, summa cum V tilitate subsidia. ad concionem tanta multitudo, ut templa' non caperent minimam partem; ad detegendas noxas certatim concurrebant oppida integra. sacerdotes aliqui ossich sui commoniti,& ad emendatiore vitae rationem translati.

Collegium Gaditanum.

GAditanis ciuibus quantum Societatis prosit industria, ipsim et testantur prolixe sitit in nos benignitatis notis ac documentis. Licet enim ciuitas haec satis ex se opulenta, extraordinariis impensis superioribus annis attenuata fuerit, quippe quae Scpestilentia vexata est, &aureoru sexaginta millia ad obsides qui in Anglia detinebantur, redimendos contulit; nobis tamen eloemosynς nomine aureos mille amplius & ducentos attribuit: unde per- amplum Collegij membrum nostrorum habitationi & vssibus oportunum, quod annis iam aliquot inchoatum fuerat, strenue vrgetur. Ista autem ciuitatis libet alitas nostroru operam languere non sinit. In urbe dominarum studia & reliqua Societatis ossicia ea qua solent sedulitate t Iactantur, c Ο- natibusque respondet utilitas. Nec intra Vrbi S moenia nostrorum se continuit charitas, effudit sese in pagana etiam loca: duo enim in finitima duo oppida prose eti Soch eam retulerunt segete, ut facile quiuis intelligat, quantum in huiusmodi profectionibus ad subleuandas animas sit momenti.

utili,

219쪽

PROViNCIA BAETlCA. 2I7xtilitatis argum sito fuere confessiones a primis annis repetitae quingentae , & Vt Vno verbo dicamitantus utrobique oppidanorum auimis iniectus ardor, Vt nou modo uostri, sed nec aliorum ordianum Religioli confitentium satis client multitudini. Reliqua vos cogitate. Caecipio hoc unum.

duo quidam plus quam hostili odio inter se disser

pantes, quos proinde nullius auctoritas reducere ingratiam potuerat, docti sunt a nostris pacem

conco Idiamque tueri. Et cum eorum unus animo ita est et infenso, ut vitam abiicere, fortunarum o-armium animaeque dispendium facere dictitaret se malle, quam odium deponere; ita nostroruinteruentu & diligentia placatus est, ut hostem expansis susceperit ulnis , & tabulis publicis damnauerit se aureoru bis centum, siquando Christianarcharitatis oblitus ad priores rediret inimicitias.

Collegium Triguerense.

O Ccasione pestis e Fratribus nostris qui res domesticas curant, quinque extincti sunt: si tamen eos mors extinguit quos ad immortalem vitam perducit. Duo ad nostra disciplinam admissi; hic temporalis Adiutor, ille vir primarius sanctissimc Inquisitionis Commissarius. Reliqui omnes ut in tuum profectum aliorumque lalutem niterentur impensius, meditationibus nostris expoliti. Eo qui annum auspicatur die Dux B arensis Marchio Aia montanus quibus amicissimis utimur in Cibraleonu oppido duabus hinc leucis absente, venerunt ut concioni nostrae, & Missarum solemniis interestent: eodem ipso die conuiuae nostri esse voluerunt, idque ea facilitate, ut nec famulos suos sibi ad mensam accumbentibus/ ministrare pate- iecur. abibluto etiam prandio nobiscum ita fami.

220쪽

218 ΡRovINCIA BAETICA.liariter colloquebantur & agebant, ut nobilissimos

proceres nobis pares diceres, & e nostro numero iudicares. Oppidum pestilentia vehementer affixit, & nostris facultatem obtulit & materiam pietatis uberrimam delectus unus qui per opidum laborantibus praesto esset, & Sacramentorum praesidio muniret: curam enim xenodocliij decuriones quatuor per hebdomadas alternatim suo sibi iure vendicarant. maior incolarum pars pestilenti et metu exterriti in agrum relicto opido commigrarsit. At hos etiam fugientes nostri persecuti sunt: saepe excurrebant in agros: nunc hic, nunc illic populum per pagos dispersum una cogentes in ara subductili sacrificabant. eodem in loco concionabantur, δίconfessiones excipiebant. haec autem saepe,& commode fiebant , quod nostris a Vicario sacella haec designandi, arasque per pagos erigendi potestas

concessa est. Conciones ab alijs licet occasione pestis ubique intermissa si nostri tamen ad excitadam pietatem in templo nostro saepe, in plateis non raro habuerunt nec sine quaestu: his enim & octi duanae peccatorum indulgentiae squae nobis in annos decem ad maiorem anniuersatiae templi nostri dedicationis celebritatem concessa est) promerendae studio, ita populus ad pietatem, & preces pro communi malo fundendas incitatus , ut qui in oppido perstiterant expiatis omnes animis Eucharistiam rite susceperint . nec spreuit Deus aequas populi

preceS:Ieccatis enim utpote morbi causis octonis

hisce indulgentiae diebus ademptis, morbus quoque ipse remisit, & intra totidem subsecutos funditus abibi, communisque valetudo publica prςconis voce de nunciata est. indicare nimirum Deus Vol mi, quanta non modo ad animi sed corporis itidem depellendos morbos casestibus vis insit mysteri s. Res sacra viduae cuiusdam munifiς entia aureis

SEARCH

MENU NAVIGATION