장음표시 사용
231쪽
do. quam celebritatem quantum Deus O. M. approbauerit, illud esse potest maximum argumentum, quod per idem tempus contigit. Ioannes Heruias Hispanus unus ὀ nostris Batribus, quinquagesimum iam anuum agens, cum per scalas descen- dens ad alterius Fratris ascendentis pedem grauiter Liuin dextrum allisisset; ita Lesus est, ut luxato pede
suo ad terram pondere corruens neque ulterius
progredi, neque se loco mouere potuerit. In sequetem noctem prae dolore luxati pedis , & a sua sede transuersum serme pollicem auulsi traduxit insomnem. postridie pedem figere magno licet cum dolore expertus, tumentem adeo exasperatumque
sensit, ut nec humi eum ponere, nec lecto continere aliqua ratione posset. tertio post lapsum die, vel baculo innixus incedere vix valebat s quem non sine labore atque dolore claudicare nonnulli ex Fratribus nostris praest ito apud tabellionem iuramento testati sunt. Hortabantur interim plerique ut ali
quod aegro pedi remedium adhiberet: sed ipse hu
manum respuens, ad diuinum confugit; atque sub Vesperam, ut potuit claudicans, in Christi crucifixi sacellum, quod est in nostro templo, se contulit: dcuius dextro latere B. Patris Ignath , quem singulari studio colebat, imago pendet. fusisque ibi precibus
cubitum discessit, ac inter discutiendam conscientiam, eidem B. Patri Ignatio pro salute recuperanda promisit, se annum singulis diebus ter Pater MAue recitaturum; in tribus insuper proxime insequentibus hebdomadis , Mercur ij diebus ieiuna turum. in hunc enim diem hoc anno felicis B.Patris obitus commemoratio inciderat. Addidit se rogaturum Superiorem, ut in eodem sacello pro se postero die Mist, sacrificium offerret. concepto Voto quietem capit, atque integram sanitatem re euperat: adeo, ut sub auroram suum ipse miratus
232쪽
stuctum incubuerat, ut omnium sibi animos colli gauerit. Alter Andreas Galla Sasiaritanus, Philosophiae candidatus, graecis latinisque litteris, ut illa aetas ferre potest, insignitus, cuius probitatem, atque animi candorem nemo est qui non praedicet.
π A templi parte, quam anno proxime lapso per- ductam ad fastigium diximus , uti coepimus, commoda quidem, capaci, & propter operis artificium ad aspectum insigni: & licet imperfectum sit
templum, & in infima oppidi parte situm, ciues tamen ad se profecto allicit δcinuitat. In hoc tem pluiu sacra transtulimus eo die, quo Nostri B. Patris ignath felicem obitum celebram US , magno quidem concursu: ac Episcopus Alensis bene in no-uru in Ordine animatus rem diuinam fecit: Archiepiscopus Calaritanus cocionatus fuit, & templum ipsum tota fermὰ die suauissiana musica personabat. Celebratus item est fundationis Collegh dies magna cum frequentia ciuitatis, eo die, qui diuo Bartholomaeo solemnis est, dataque candela cerea fundatricis matri. Supplicatio quadraginta horarum habita est solita pompa. Laboratum est hoc
anno in curandis animis Vehementer, praecipue tamen quo tempore molestissimus atque horridus pustularum morbus furebat: neque enim tunc diu noctuque laborare cessatum est, & procurati fuit. aegrotantibus eleemosyna, sine qua multi in vitae periculo versabantur. Magnae restitutiones factae. Mulier a turpi consuetudine abstracta, nunc Sacramenta frequentat. aliquot totius anteactae Vitae
consessiones auditae Qujdam ex familiari de mundi vanitate sermone a nostris habito religiosam vitam susceperunt. Alius ex amissione pecuniolet tan-
233쪽
tum hauserat dolorem, ut cibo, potu atque hominum congressu abstineret, & suo inquieto animo molestus domesticis estet: qui in eam mentem deductus erat, ut sibi mortem conscisceret, ad sanam mentem & ad pacem cum domesticis reductus, peccata confestus cst. Mulier quaedam a daemone decepta multos annos corpus in Venerem soluerat; opera tandem unius ex nostris, Deo duce, Venere abdicata ad meliorem frugem se recepit. Quo tem
pore mulier haec turpibus libidinibus indulgebat, in quemdam adolescentem affecta fuit, cum quo
turpem consuetudinem habuit. hic cum conuersionem misellae mulieris resciuisset, aegerrime ferens laboriosissimam ei molestiam intulit , omnibusque adhibitis machinis, ut ad pristinos amores,& carnis libidines eam reuocaret: quibus in studijs eo usque permansit , donec Deus Opt. Max. graui eum morbo corripuit, quo extinctus est. Paucis post diebus, cum quietcm in lecto mulier caperet, animaduertit, se ex cubili subleuari, inscia a quo aut quomodo veheretur. Ecce in altissimo ac horrido loco se reperit, ubi se multos dς mones vidiste commemorat, qui immaniter quemdam cruciarenti quem ipsa videre non poterat, quod nebulosa fiamma obtegeretur. cui unum e daemonibus imperare
vidit, ut illi mulieri patefaceret quisnam ellet, &quam ob causam illos cruciatus subiret: qui ctim
non possct imperium recusate, se occultari posse valde desperas, magno cum rubore atque angore, recedentibus ex interuallo flammis, quibuS cingebatur,ut pateret mulieri, dixit, Ego suis suo se nomine appellauit ob ea peccata, quae tecum commis, hos sustineo cruciatus. Animaduertit mulier infelicem hominem ex ore caeterisque corpori Spartibus, quibus cum ipsa Deum offenderat, crudeles flammas emittere , clamorem edere praeter
234쪽
PROVINCIA SARDINIAE. 233 modum, suum infortunium queri, ac eam imprecationibus persequi, cuius causa ut aiebat ita
cruciaretur. Quidam ex daemonibus mulieri foramidinem iniicientes, cam illic remansuram aie-
bant: alij negabant quidem, sed eam in pietate
non permansuram , & illuc tandem deferendam este assirmabant. cuius rei argumentum esset eam alio in loco se reperturam, atque unde arrepta fuerat. Tunc portari coepta est, ignara quomodo, vel quo transiret; donec domi suae se reperit, licet non in lecto, nec in eo cubiculo ubi dormiebat. Quae rei miraculo stupefacta & perculsa summo manerem totam Confessario aperit. Eadem item mulieri ac eodem tempore, quo turpem illam vitam agebat, cum alia femina sibi moribus simili amicitiam inierat, ad quam sua consilia deferebat, atque ambae sibi inuicem in illarum turpium ac libidinosa ruin voluptatum incremento fauebant. haec, cum qua videlicet amicitiam illa contraxerat, ex hac vita migrauit. illa, quς animum recenter a vitiis auocarat, aliquando intempesta nocte, strepitum velut hominum in vico sensit; & quamuis timore aliquo correpta, surgere tamen e lecto statuit, ut quidnam illud effet, videret. Egressa ex cubiculo ad fenestram accedit, quae vicum spectabat: quam cum aperuisset, multa nigra corpora ordine velut hominum procedentia vidit supplicantium: qui quamuis ita streperent, ac si loquerentur, nullum tamen verbum percipi poterat ij Veluti pheretrum quoddam , iacentemque in eo mulierem in extremo ordine vehebant, quae paucis ante diebus excesserat e vita, quemadmorium supra meminimus. Haec suum infortunium deplorans laso capillo iactabat execrationes, de ob turpem vitam se inferorum flammis addictam elle dicebat. vix illa ad se nestram accellerat, cimi hanc e phcretro surgen-P P tem
235쪽
234 PROVINCIA SARDINIAE . tem vidit: quae clim per fenestram ingredi velle
sibi videretur, statim ea clausa magno metu & terrore concussa in cubiculum se atque lectum recepit. Mane autem rem totam ad nostrum confessaiarium detulit. Quiae omnia profuerunt Ut haec pristinam illam ac turpe vitam cum sanctiori commutarer, in qua nunc perseuerat. Abiit ex hac vita
Frater Nicolaus Muroni Vallecclesiensis, qui litteris humanioribus dabat operam. hic mali pia a febri ardens, postquam peccata rite, & ferme omnia anteactae vitae confessus fuit, & sacro viatico munitus, rationis &.iudicij usu amisso usque ad extremum spiritum deliravit; quem cum ceteris Sociis in caelesti beatitudine collocatum spe
IIhil dicam de communi tironum ardore ad pietatem. omnes enim variis quisque rationibus ad perfectam religiosamque vitae sanctitatem se inuicem adhortantur, quorum numerus in dies augetur. & unius virtus, cum admitteretur in Societatem, daemonis tentamentis exercita & probata fuit. Is erat Iulianus Pyrancha Sassaritanus, idemque scholasticus: qui cum ineundae Societatis mentem suscepisset,sui maxime obstabant; adeo ut nunquam ab illis impetrare potuerit ingrediendi facultatem. qu bd cum ipse cerneret, domo patris in Collegium fugiens exceptus est a nostris: quo die Calarim erat disce'urus; quod tam occulte fieri non potuit, ut ad parestis Sc suorum aures non perueniret: qui obvij facti illum comprehederunt.
Noster animosus tiro vehementer obnitebatur, studuitque eorum manus nequicquam effugere: pedibus enim manibusque arreptum eum pater,
236쪽
frater natu maior, & auunculi magno interuallo aduectarunt non sine molesta vehentium, & veru
defatigatione, propterim tam inter eoS contentioncm. clim tamen se Victo S a puero cernerent, pater
eius maxime, in quo Mendo in illud usque tempus
labores pertulerat, cum unice diligeret, a cuius in- cenio magna quidem expectabat: quod eius animum vehementer sollicitabat. defatigati iam ciuitatem puer a praeeunte ingrediuntur, eo consilio, ut domum illum deducerent, ubi magno cum dolore
luctuque expectabatur a matre. Sed cum ille longe alias curas animo versaret, ubi se liberum vidit, evestigio per ciuitatem aufugit: cui &suis magno furore insequentibus curium impedit ulteriorem
Praefecti officialis Regem appellans: qui prudenti
consilio ad urbis Praefectum adducit omnes cateruatim , ubi duo c nostris eorum aduentum eXpectabant. Praesentes ergo in duas partes diuiduntur,& ex altera statuuntur cum adolescente consanguinei, ex altera vero nostri. tum Praesectus optionem adolescenti dedit, utram sequi vellet partem. si sorti ac generoso animo, Patrum, Inquit. acatim se ad eos contulit. Quhd clim Iudex vidisset, adolescentis facultati satisfacere consanguineos iussit, ac in Societatem animosus ac profecto ingenuus adolescens adscitus est; cui pater mutata sententia facultatem dedit , & mater eius subscripsit. Hic idem frater antequam primum annum tirocii, ij peregiiset, & paucis anto diebus quam in morbum incideret, quo absumptus est; mistus a Superiore , ac per scalas noctu lapsus crure in fractum gradum immisso, A caput ad inferiorem gradum lapideu allidens laesus non est. Qui paucis ante diebus commentationibus spiritualibus se excoluit,&1umpto viatico paucis ante mortem horis consensionem flagitauit, in qua totius praeteriIae vitae nO-
237쪽
pilo VrNCIA SARDINIAE. 'Itas aperuit,& emi lsis Societatis votis Deo animani reddidit magnum sui relinquens caeteris desiderium,& virtutis exemplum maligna febri contium .ptus. Eodem morbo interierunt Frater Antiochus Pala Iscanentis, tiro scholasticus, boni quidem exempli adolescus, x plane religiosus: & Frater Iulianus Balia item tiro, Vallecclesiensis, rerii domesticarum administer, humilis, simplex, rectus, itinens Deum, & parendi virtute valde insignis, ac in sua vocatione constantissimus adolescens.
IN animarum salute procuranda labores huic. Collegio cum caeteris communes fuerunt, ad quos communis intulae vocabat moibus. Quadragesimalibus rijs unus e nostris concionatus est in templo maximo magno cum applausu, ac omnium lolatio: quem cum iterum ciues pethdent, sibi non concessum aegre tulerunt. Paces aliquot conciliatae sunt, quarum duas commemorare satis erit. Altera inter duos Ecclesiasticos viros in hac urbe notisti-inos conitituta est. unde factum, ut corii alter, qui erga nostrum ordine antea bene animatu S no erat,
eum in posterum magno studio coleret: nam apud nostros quotidie peccata confitetur,& Mili, sacri-ycium magna Omnium cum approbatione in nostro templo frequenter offert. Altera inter quem dam, cui caede frater ereptus erat, atque alium, cui caedes illa tribuebatur. altum cst magna licet cum dissicultate, ut ille actionem reuocaret,& iniuriam persequi iure cessaret, satisque haberet, ut quod acceperat damnum, aliqua pecunia compensaretur 'Non caruit Collegium hoc piorum liberalitate. Nam quςdam urbana mulier ei testamento legauit hortum peram cenum, quem perenne flumen interfuit,
238쪽
PROVINCIA SARDINIAE .iluit, ad omnia serme pomorum genera paratissimum, & ad animum relaxandu commodissim unti; qui, quoniam in ea ciuitate res Vili quidem emuntur & vaeneunt, quingentis aureis aestimatur, si teruas horto proximas an oumeres idoneas sationi: horto pecuniolam adiunXit. Archipresby tex huius Ecclesiue cum nostrae Societatis amantissimus sit, nostram inopiam frequentibus eleemosynis liberaliter levat. Quod etiam ostendit hoc auno: agro enim minoris quam valebat nobis vendito, solutioni preth nullum prςscripsit tempus; sed illud nostrae voluntati subiecit. Aliorum insuper liberalitatem experti sumus , qui sua pecunia nostrae inopiae subuenerunt RestitutioneS aliquot factae. Exceptae confessiones enerales. Manet illa prisca, piequo instituta consuetudo sermonis, qui Dominicis diebus peracto primo sacro ad plebem de verbo Dei habetur:ad quem non sine fructu magnus concursus fuit.
Iebus Dominicis primo sacro facto exponitur verbum Dei concurrenti turbae. idem frequenter in templo maximo factum. Tradita estdoctrina Christiana pueris. Studium huius diuitatis in no stram Societatem & existimatio aucta est: in qua ea est animorum comparatio ad pietatem, ut, nisi operariorum obstaret inopia, omnhs ad Collegium
confessionis causa confluerent. Congregatio Viro . Tum urbanorum, quam anno proxime superiori separatam a scholasti eorum Sodalitio diximus, ad Romanam est aggregata; quo factum est, ut magnum capiat incrementum: quae prosectd spem facit fore, ut non in minimis huius prouinciae Sodalitatibus numeretur. in hoc enim Collegio res est inter
239쪽
pno v INCIA SARDINIAE. inter caeteras maximi ponderis. nec minorem pie 'tatem prae se fert scholasticorum Sodalitas , dum singulari quidem & accurata diligentia quot mensibus, sacrisque B. Virgini diebus ad sacram su-, mendam Eucharistiam simul omnes accedunt. Gymnasium licet unica classe contentum , suae tamen diligentiae specimen aliquando praebet, cuius Scholastici bene morati , & ad virtutem propensi sunt. Res familiaris creuit accessione trium millium aureoru, ques nobilissimus huius urbis Eques nobis testamento reliquit. Sed heres demortui filia nobis litem intellit,iure quidem iniquo: nobiscum enim iustitia maxime facit. cuius vir Patri Rectori aliquando iratus, grauissimas iecit contumelias, caedium minas, atque furentis hominis actiones addidit. Vertim Pater Rector cum nunquam illum antea vel ipse, vel alius ex Societate lacessiverit, in re tam turbata, tanta prudentia, religione ac mansuetudine usus est, ut illum coercuerit, & ad suarum ineptiarum cognitionem iniecta quasi luce compulerit. quo ipsi ciuitati pra:clarum prosecto pietatis exemplum praebuit, atque ipsos etiam aduersarios docuit, quantus in huiusmodi occasioni, bus appareret virtutis splendor in Societate. Sacristia in dies magis ornamentis augetur, quae piorum eleemosynis comparantur.
. Missio ad Arborensem Algarensem dioecestes.
IT Triusque dioecesis pagos obierunt quatuore 'nostris primum: quibus exeunte Quadragesima, alij duo accessierunt, e quibus unus erat Frater, cui tradendae Christianae fidei cura commendata erat, quo Patres contionandi, & confessionum au-
240쪽
PROVINCIA SARDINI R. diendarum muneri liberiori ac diligentiori studio
satisfacerent. Magnus extitit ex confessionibus fructus, in quibus totius praeteritae vitae exceptae sunt, quadringentae, atque in his auditi sunt Rectores &Curiones multi cum melioris institu edae vitae consilio. quorum duo recte vivendi rationem postularunt, magnum praeseserentes desiderium se in posterum ita gerendi, ut probos deceret sacerdotes: eorum alter tortum ex setis funem, quibusque diebus Veneris gestandi carni applicatum, ac se diuerberandi conluetudinem sponte suscepit, ad commissa peccata vindicanda. Recta data sunt utrique cosilia, vires postulare videbatur, ad vitam probis& praeclari exempli sacerdotibus dignam ineundam. Mulier cum nubere cuidam cuperet, ante
matrimonium de uirginari passa fuit: quae cum se
concepisse cognosceret, nec matrimonium ad exitum post et perducere; suae turpitudinis occultandae causa medicamenta quaesiuit, quibus foetum ab1geret. verum irrita potione, & quartum aut quintum iam mensem prςgnans sibi mortem consciscere statuit,ante quam patri, suisque urbanis quidem viris innotesceret. & quia verebatur, ne statim deprehenderetur, necis consilium maturabat. Hare concionibus intersuit, & peccata alicui de nostris eonfitendi desiderium Deus iniecit: ad quorum unum accedit, nondum abiecto sibi mortis inse- tendet consilio, eique rem totam aperit. Edocetur a Patre quam scelestum, tum abigendi foetus, tum
etiam homicidij consilium susce ridet,neque a peccatis absolui poste, dum in eo persilieret. Adhaee
exponit Pater in quanto maiorem calamitatem &dedecus eius animus incurreret, si ita foetus eriperetur C corpore. Quod ut melius expenderet,& illius tam nefariae mentis cognitionem a Deo pre-