Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ΡRovi NCIA BAETiCA, reis aucta septuagenis, & familiaris fundo perutili.

Alij praeterea alia minutiora donarunt. Inter clericos octauo quoque die de conscientiae rationibus collationes induetie, quibus nostroru sacerdotum unus adest & praeest. qua ex re ne optata quidem desideratur utilitas Gratiarum reconciliationes factae nonnullae, sed praesertim inter viros primarios duos oppidi totius capita, Ecclesiasticum hunc, aecularem illum constituta pax est, & discordiarum sublatae occasionES.

Vadix ense Collegium alit e nostris non amplius quatuor. e quibus sacerdotes duo, sed qui tamem ultorum exaequant industriam. Conciones nostras maxima omnium hominum celebritas nobilitatisque conuentus eo studio excipit, ut consertissimam multitudinem sacrae aedis angustia non capiat. id quod tum maxime cerni licuit, cum ad auertendam pestilentiam, quae Granatensium Vrbem non longe absentem peruaserat, in aede nostra novendialis precatio coram augustissimo Sacramento palam exposito instituta est: neque enim calorum molestiae, erat autem aestas media in nec negotiorum quae frequenter incidebanti grauitas impedimento fuere, quominus non sollim senatus Ecclesiasticus, sed etiam saecularis, aliorii ordinum Religiosi quam plures, omnisque aetatis ac conditionis hominum tanta celebritas ad conciones nostras, quae octonis ipsis diebus singulis habebantur, conflueret, ut similis nunquam se meminisse frequentiae Guadixentes affirmarent. Miratur ciuitas

ciuium suorum an ostio in urbem aduentu mores immutatos,& frequentem Sacramentorum usum,

qui adeo aute languebat, inductum. Sic magua

222쪽

22o Pixo v INCIA BAETICA. Societatis apud omnes existimatio. nostrum consilium & operam in rebus arduis adhibent, se & suasi dei nostrae committunt. Qiuotidianum hoc est, ut cum in morbum inciderint, nos statim accersant confessionis ergo. imo quisquis sacerdotem nostrum hoc in agone nactus fuerit, praeclare secumagi existimat, Rue conualescat, siue moriatur. id

quod vel ex eo perspici potest , quod cum e primoribus urbis quida periculose aegrotaret ; Decanus ipse qui Episcopi vices adeoque primum in

ciuitate locum gerebat, aedes nostras intempesta nocte adiens sacerdotem petiit, cundem comitatus

est, nec prius dimisit quam in aegrotantis domum, cubiculum, conspectum deduxisset. Deinde perhonorifice de Societate loquens hoc se fecisse testatus est, quod amico morienti nil gratius, nil utilius facere quemquam posse existimaret, quam sacerdotem ei e Societate adducere qui morienti adsit, de peccatis audiat, in agone confirmet. Valetudinario & custodijs publicis non parum emolumenti allatum . vinctis a quibus in vincula coniecti fuerant, impetrata venia. Nec defuit qui postquam

nostrorum interuentu Sc precibus ab eo quem foede vulnerauerat impunitatem impetrasset, ne in huius nodi amplius pericula vocaretur, a carcere in coenobium recta profectus est; ubi clim coenobilisper dies aliquot ministrallet, eorum numero adscriptus est,& pr claro virtutum & vitς exemplo progreditur. Quidam furti conuictus in admissi sceleris poenam graue luiturus supplicium, siue dilationem quaerens, siue solatium patrati facinoris, alium quoque subdiderat reum . hic ob iniustam criminationem carceri iam ac vinclis addictus fuerat: at nostrorum hortatu qui facta dixerat retractato indicio infecta dixit, liberauit animam suam scelere, innocentem crimine, maleficij sui poenam solus

223쪽

i PROVINCIA BAETICA. et

& aequissinio animo sustinuit. Odijs coniugalibus factus test finis: & uxor metu mortis fugitiva ad virum reducta. Quidam iniuriam sibi nescio quam a

Societate illatam falso ratus, furore percitus &vltionis stimulis, verba aliquot in nos contumeliosa effudit. rem cum magistratus rescivissent, hominem in vincla coniicere, ossicio suo, auctoritateque publica punire decreuerant. consectares esset, ni nostri iniuriam beneficio rependetes, incolumitatem reo precati fuissent & veniam: unde qui infensus nobis erat, amicus redditus, & praeclara existimatio qua de nostris ciues habebant, non mediocriter aucta. Ad flagella usurpanda binis hebdoma-iar diebus secundum signum Salutationis angelicet homines honestic conditionis non pauci in aedem nostram conuentant. Continentem domum quae ad cogitationes nostras plurimum faciebat, coemimus, unde laxior facta nostrorum habitatio. cocmptum& praedium Collegio utilissimum: habet illud quidem ad laxandos a laboribus animos hortum satis amoenum, arboribus consitum, fontibus &riuulo medium ipsum praeterfluenti irriguum: agrum prςterea serendo trixico, & vinetum amplinsimum. In eo noS villam patrio more extruximias, M ad nostros usus aptὰ concinnavimus.

I On solum domi in spiritualibus exerciths no-- stri se omnes exercuere,an editationeS Societatis obeuntes, sed ad externos etiam ipsorum caritas abunde pro manavit. Litterarum doctrina solita sedulitate tractatur. E primoribus diuitatis animi non leuiter nec leues ob causas dissidentes, in concordiam redacti. Adolescens quidam nobilis, quem alij tres adorti graui vulnere affecerant,in ulciscen-

224쪽

da iniuria totus erat. non mediocre timebatur malum. Paricus quippe e sia prema aula expectabatur quotidie: at nostrorum suasu a causa destitit, & iniuriam suam libens Christo dimiἀt. Simili in caula, cuius adhuc infelicior timetur exitus, sedulam nostri operam posuere, feceruntque ut Arcobrigea- sum Dux suam interponeret auctoritate dissiden

tium animos conciliaturus : quorum conatus etsi cassi fuerint, ut desideratum assequerentur euentum , non tamen ut ciuium de nobis existimationem augerent ; plures enim hinc facti rerum nostrarum amantissimi. Alteri sedata mens est, funisque cxtortus cui in animo erat spiritum duobus

suspendio tollere. Alius qui sibi necem & uxo

meditabatur, a quodam de nostris ad saniorem reductus mentem, uniuersae vitae noxas salutari confessione deleuit. s restitutiones factς nonnullae; ex his una bis centum & quinquaginta aureorum, iqui piae cuidam feminae sublati fuerant, nec recuperandi spes vlla affulgebat. Itur ad carceres & xe- .nodochia, aliaque Societatis ossicia studiose ob cuntur: adeoque ciuium in nos beneuolentia magis declaratur in dies. id quod testantur, tum olei frumen lique copiosae eleemosynae, tum etiam vasa sacra, quae aureis aestimata plus centum nobis do

narunt.

Colgegium Fregenalense.

Ostrorum hic opera in animorum salute sane quam vialiter impenditur. Conciones fructuosis, expiationes frequentissimae: quo in mu uere stu- dijs suis ac laboribus tantum sibi nomen no stri homines compararunt, ut nonnulli longo itineris interuallo veniant ad nos confessionis ergo. Alij a primis annis peccata retexunt, rati tum demum

225쪽

PROVINCIA BAOTICA. praeclare se animorum suorum saluti & conscientiarum tranquillitati consulere, ubi anteactae vitae eonfessiones alijs factas nobiscum repetierint. E reliquis animoru praesidijs par fructus utilitatis: Re- sarcita inter plures, Ecclesiasticos praesertim, amicitia i exactae ab aliquibus pellices; aleatoriae domus aliquot occlusae. Vtiusti corrogata pecunia partim subleuata, partim custodijs exempti. Ex auditoribus nostris undent a saeculi fluctibus in tutum camobh portum confugere , in disciplinatri nostram tres admissi. Et quanquam domi nil laboris operaeque oppidan IS detrahitur, tamen circumiacentibus pagis suas vigilias curasque nostri dis. pertiunt. In Valentinum oppidum duabus abest leuciso semestris excursio facta est, sicque excitati

oppidanorum animi, ut fere nullus confessionis beneficio caruerit. Llerenae non multos ante annos

vixerat quidam fucata: sanctitatis homines vulgo Alumbrados qui dignatione sacerdotalis Ordinis

indignis moribus polluebant. hi tandem comprehenn meritas simulatae pietatis dedere poenas, α sempiternum nomini suo dedecus inustum reliquerunt. Ex quo tempore Soeietatis homines ex horum numero Llere neu ses arbitrati, nostrorum doctrinam, colloquia, congressus tanquam perniciosum malum euitabant:at expeditione illuc praesenti anno suscepta, nostrorum virtute & Dei praesertim beneficio prosectum, quid inter illos homines & nostros, fucos x apes interesset: & quibus antea ignoti eramus, facti sumus non sollim noti, sed etiam cari. multi enim nostrorum pedibus aduoluti totius vitae noxas salutari consessione delerunt , & filios su os virtute & literis in scholis nostris imbuedos nobis tradiderunt. Itum est in aliud iquoque oppidum B arensium Ducis accersitu: Dux ipse, Ducista, aulici, & oppidani fere omnes . de

226쪽

consuetudines aliquot emendatae, aliaque praeclare more institutoqueSocietatis inter quq postremum illud censeri non debet, quod oppidum illud.integrum cum quadragesimum iam annum a B arensum Duce domino suo dissideret, nec lites illas ac simultates utpote iam inueteratas cuiuspiam componere posset auctoritas; per nostros stabilita tan

d in pacis foedera , & discord ijs omnibus finis impositus. Res pergrata oppidanis ipsique Duci

accidit. mire laudata Societas : frequenti campa

narum pulsu publicae sunt edita signa laetitiae,& postero die ad grates Deo agendas sollemnis supplicatio indicta. Nec minus laudabile quod sequitur.

In eodem erat oppido coenobium virginum, quae fractis iam non tantum seuerioris vitae ac religiosae

. disciplinae repagulis , sed ipsis caritatis Christianae violatis legibus, in factiones & odia distractae annos iam aliquot victitabat. Eo processerant irae, ut mutuis sese colloquijsδc aspectibus defraudarent. Nec defuit quae binos iam annos ubi alteri fiebat

obuiam, velum obtendebat sibi, eam ne intueretur. Harum rerum fama dioecesim peruaserat uniuersam, & pessime apud omnes audiebant. Multi ex omni ordine viri primarij remedia adhibuerant: sed frustra. nulla erat inclinatio ad pacem. Itaque nostros, cum rem aggrederentur, ipsae virgines ab incepto dehortabantur, quod dicerent frustra in negotio tam perdito operam consumptum iri. Verum Deo bene propitio, quod alij allecuti non fuerant, id unus e nostris enarrato exemplo Obliterandis iniurijs apposito tandem obtinuit . finita enim exempli narratione, omnes lipsa reliquas e X-emplo praeeunte Abbatissat dolore multo & lachryniis in mutuos ruerunt amplexus Insequenti quoque luce peccatis apud sacerdotem nostrum coni fessione

227쪽

p Rou INCIA BISTiCA. ars sessione deletis caelesti epulo exceptae sunt, iterum que inspectante Ducissa reliquoque populo obuijs

sese vinis exceperunt. Hinc excursum in Zaseam Seguram aliaque oppida, qud vix alias nostrorum quisivam pedem intulerat, fructu non poenitendo. Ab innumeris quotidie pagis accersimur: sed omnium postillatis annuere ossicia domestica & nostrorum paucitas non patiuntur. Ad rem familiarem facta est accessio non vulgaris, nec mediocris ad sacram: aucta enim est quaternis tabulis Beatorum nostrorum Patrum,&D. Illefonsi cui aedes nostra sacra habetur; Sanctorum reliquijs ter centum3α saluti seri ligni particula non contemnendae magnitudinis, quae aurcae cruci argenteam staurobatem habenti inclusa asseritatur. Haec omnia ab urbe Roina ad nos allata.tabulae in altari summo, reliquiae vero utrimque suis ad eas alseruadas aptatis arculis, collocatae sunt. .Proposita sunt etiam litterarium certamen & praemia, quibus Poetae illecebris inflammati, versus ad augendam rei celebritatem effuderunt plurimos, eosdem Optimos.

Residentia Antequerensis.

Edes haec superioribus annis instituta laetissimos iam habet progressas. Plane noster est populus,

nostra nobilitas,& ut uno verbo dicami nemo estui nostris non faueat rebus , nostris non laeteturuccessibus. Area domus capacissima, in praeclaro, salubri, amoeno, nostris muneribus aptissimo urbis loco sita. habitationem & templum sanc commoda praesenti anno concinnavimus. quin & Vena perennis limpidissimae aquae senatus consulto nobis attributa, & per fistulas in domum inducta: quae autem domesticis ossicinis superest, in hortum qui amplissimus estὶ derivatur. Magni ad nos Sacra P P P mento

228쪽

226 PRovIN cIA BAETICA.mentorum & consilij in rebus arduis quae non ra- id incidunt in capessendi causa concursus quotidie fiunt. Sedatae discordiari publica flagitia exterminata , quin & ipsa haec ciuitas mutuis simultatibus odijsque in factiones diuisa , nostrorum opera evulsis ex dissidentium animis irarum Ebris iterum conquieuit.Inchoata est piorum hominum

Sodalitas, qui relictis quibus antea dediti fuerant ludis, flagella bis singulis hebdomadis usurpant,

conscientias octauo quoque die expiant, toties caelesti pane vescuntur, omnia demum Christiani

hominis ossicia exercent, caeteros itidem suo exemplo lacestentes, ut studijs pietatis muneribusque se dedant. Templum nostrum magnum hoc anno coepit incrementum: amplificatum enim est cum . tabernaculo adseruandae Eucharistiae pereleganti, tum corporato pueri IEsu simulachro, cui argentea corona, R duplex donata vestis est, quarum una textili auro pulcherrime elaborata aureis multis indicatur. Accesserunt etiam Sanctarum Vndecim mille bina simulachra dimidiato corpore eXtantia, quae reliquias virginum specularibus inclusas pectore medio praeferunt. Anni praeteriti eleemosy- nas ducentis aureis hornae superant. quibus adiunge piam in nos Lusitani militis liberalitatem: qui

cum hac fortasse transiens incidisset in morbum tuo extinctus est, bonorum suorum heredes nos .upremo testamento scripsit: funere autem eius religiose curato, ducenti nobis aurei superfuerunt. Nec desunt alia Antequerensium in nos beneuolentiae documenta.faxit caeleste numen, ut quς ipse benignitate sua tam clementer orditur, nos etiam

laboribus studijsque nostris promoueamus.

229쪽

PROvINCIA SARDINIAE.

Abuit hoc anno Sardinia Socios cetum circiter & triginta. In Collegio Sassaritano quatuor & qu draginta, Patres quindecim, ex his quatuor magistros , scholasticos lexdecim, & ex his tres magistros,& Philosophiae alumnos, administros rerum domesticarum decem. In Calaritano Collegio fere totide; Patres duodecim , ac ex his tres magistros, scholasticos decem & octo, ex his quatuor magistros, administros rerum domesticarum undecim. In Domo Probationis viginti quatuor; Patres quatuor, Coadiutores veteranos quin q, , scholasticos duodecim tirones, Coadiutores item tirones duos. In Collegio Vallecclesiensi decem ; Patres quatuor, scholasticum unum, eumque magistrum, Co- adiutores rerum domesticarum quinque. In Algarensi undecim, Patres quatuor,& ex his unum ma- sistrum, reliquos Coadiutores rerum domestica Ium. Sex vitam clauserunt, totidem in Societatem

admissi sunt. . l

. . .

collegium Sasseritam .

Γ Xercitationes litterariae Collegiorum quidem propriae assidua diligentia tradLuae sunt. Neque minori cum laude, moribus & Christiana pietate animi fidelium informantur : quod praecipue in

scholasticis nostris externis eluxit, dum Consessionis & Eucharistiae Sacramenta obirent. ex quibus Unus decimum quintum explens annum, in nostro templo, Deo ita prouidente, procumbit humatus: capitis enim vertigine grauiter Vrgente correptus,

230쪽

118 PROVINCIA SARDINIAE. in nostrum Collegiam moribudus immittitur, ub

ad breue tempus animam reddidit: cumque solo

rem rogasset puer, ut si quid illis diebus humanitus

contigisset,sepulturam a Patribus Societatis in suo templo contenderet nulla enim ratione se domi suae morituru assi abat; eius voto placuit nostris satisfacere, suis enixe id emagitantibus. Quo factum est, ut obtineret casu, quod consulto sorte vivus non impetrasset. In Sodalitatibus B. Virginis. idem manet ad ossicia Christianae pietatis ardor, atque eadem in usurpandis Sacramentis constans frequentia : in illis maxime Sodalibus, qui sibi a B.Virginis natali nomen asciuerunt, misericordia in pauperes eluxit,qui suis ipsi manibus detentis in carcere ministrabant: ad quod quorumdam virorum primariorum, qui in eo ossicio insignes erant, pietate impellebantur. Habita est quadraginta horarii supplicatio bacchanalibus ferijs, unde multae

confessiones & communiones consecutae, quae ab

omni hominum genere factae sunt. Eum diem, qui B.Virgini solemnis est, Sodales in suo sacello valdὰ celebrarunt, quibus Eucharistiam sacer Inspectore fidei praebuit. quod idem in sacello conceptionis

B.Virginis factum est. Hoc anno primum celebrari coepta est migratio in caelum Nostri B.Patris Ignath , magna quidem omnis conditionis hominum celebrata frequentia : inter quos Archiepiscopus, sacer fidei Quaesitor, Consules, Equites, atque alij primarij viri magnum quide erga Nostrum B. Patrem Ignatium studium, & in nostram Societatem

amorem atque existimationem ostenderunt. Sacer

Inquisitor rem diuinam fecit, patre Prorectore concionante. peracto autem sacro Archiepiscopus sacram synaxim sumpsit, quem secuti sunt nostri Fratres, scholastici omnes externi , & alia magna utriusque sexus, atque omnis conditionis multitu

SEARCH

MENU NAVIGATION