Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

bet. Paruit mulier, & magna cum peccatorum detestatione, animoque peruersi consilij mutandi re' uersa est. tum Pater rationem docuit, qua quod optabat matrimonium compleretur, antequam commissa turpitudo ad patris aures perueniret. Priusquam igitur nostri ex eo vico migrarent, rem tentare coeperunt: quam quidem probauit adolescens, cui nubere ira ulter volebat, & pollicitus est se sublaturum impedimentum, quod obstabat, quominus matrimonij exitus maturaretur. Alia mulier, cui caede virum olim ademerant, homicidis studiose mortem conflabat, ut iniuriam ulcisceretur, quam retaliare ardentissime desiderabat. Concionantes nostros haec audiuit, conceptoque in pristinam vitam ob adulterinas confessiones odio, unum e nostris adhi, apud quem torius vitae superioris peccata confessione expiauit,&mutata men te inimico iniuriam ex animo condonauit. Alia item per candem occasionem, omnibus quae commiserat in vita peccatis confessione ablutiS, nuncium adulterio remisit, in quo aliquot anno S vixerat. Alia, eaque primaria luxuriosam vitam cum amasio traduxerat, ex quo ter cocipiens ne flagitia cognosceretur, ad foetum ehciendum nequicquam

hausit potionem, ventremque dissimulans partum editum statim enecabat: quod & vulgo & Confessario praestigiose occultabat. sed non palliis est benignus pastor in tam turpi coeno suam ovem hae-Iere. Haec cum nostrum hominem disterentem de consessionis integritate, eiusque necessitate audi-uisset;generali confessione magno cum dolore animi sordes abstersit, coepitque commissa vindicare, ac a turpi anteacta vita ad honestiorem se reuocauit. Alij utriusque sexus ab infandarum, quaSad

iniserant, turpitudinum confestione verecundia, vel suorum confestariorum metu absterrebantur

242쪽

& sexaginta perniciosum hoc flentium tenuerant, chira eorum conscientiae arderent . quidam ex eis Voluntarias susceperunt poenas. id enim sibi satis esse putabrat, ad commissorum peccatorum Veniam impetrandam. quamobrem aliquot per hebdomadam dierum ieiunio,Veneris potissimum, arido pane & aqua contenti, ac alijs eius generis poenis corpus extenuabant..hi ubi nostros audierunt de eonfessionis integritate & necessiitate Veseba facientes,&eas daemonis artes explicantes, quibus ad perpetranda scelera in confessione praetermittenda homines inducuntur ue posita verecundia& metu, quibus deterrebantur, & magno affecti dolore, generali confessione detexerunt, atque Ecoeno demum, in quo tamdiu iacuerant, emerserur. Alij, qui aliquot annos in letali peccato versabantur,&adcofessionem sacramque communionem, cum animo in eo permanendi accedebant. Alij praeterea, qui confessionis Sacramento frequentius lebantIur, nec peccatorum pro X imam occasionem relinquebant, ex nostrorum sermonibus, quae non rite confessi erant, repetierunt; atque ex eis quidam hoc non contenti, totius vitae sagitia adiunxerunt. Magna profecto erat frequetia confitentium, magnumque inter Vtrumque seXum certamen , Vtri prius ad cofessionem aditus pateret: homines enim anteponi feminae querebantur , seque iure anteponendas esse dicebant, quod sibi eius rei causa in civi tates ire, ut hominibus, non liceret. Quare latus fiebat ad hanc salutarem medicinam concur1US, Vt non pauci, clara propter multitudinem confitentium aditu ad nostros prohiberentur, ad Curiones generalis confessionis eausa se contulerint. Homines duo ex suo pago secuti sunt nostros in alium, eos audiendi pariter, & peccata aperiendi cupidis

243쪽

a 2 PROVINCIA SARDINIAE. simi.addum sueruth eorum sermone, qui nostrorum conciones celebrabant & fructus, qui dum in illo vico fuerunt, colligebantur: qui enim aderant, tantum ex pio nostrorum ossicio solatium ceperant, ut rem absentibus praedicarent. Peccata igitur confessi,& Sacramento excepti magnc cum solatio in suum pagum reuersi sunt. Huc alij confluxerunt ex vicinis populis, qua nostri transierant, Vt pro multis beneficijs, quae se breui illo temporis spatio, quo in eorum populis nostri manserunt, accepisse fatebantur, gratias haberent. quod in omnibus ferme pagis factitatum est. Sed audite quaeso alia, quae licet sint in diuerso genere, non erunt tamen vesTrisphs auribus iniucunda. Quidam sacerdos cum annum iaceret in lecto cancro impeditus, quo acriter assiictabatur, ut nostros domum suam ingredi vidit, maxime recreatus est: duos enim illos Patres, tanquam duos Angelos ad se inuisendum venisse, videri sibi dicebat, decreuisseque ad Patrem Prouincialem litteras dare, ut e no1tris alique sibi concederet, qui suam animam ante peccatis absolueret, quam eX corporis ergastulis solueretur; a Deo autem unum sibi petenti, duorum copiam factam esse: qui & generali consessione expiatus est a peccatis,& sacro epulo refectus. Pax inter multos conciliata est, cuius exempla quia litteris digna iudicaui, subqciam. Quidam fustibus verberatus, Verberatori necem diu moliebatur. egerunt cum V traque parte de pace nostri: quae ita conuenit, ut percussor verberati pedibus aduolutus , in conspectu multorum primariorum virorum illatet iniuriae veniam peteret. Inde mulieres quaedam inimicitias inuicem susceptas in templo, atque in magno hominum numero posuere. Alius armatus captabat occasionem eius interficiendi a quo fuerat colapho petitus. Hunc nostri allocuti adducunt tandem,

244쪽

PRovINCIA SARDINIAE. 243 ut in templo palam ad suos pedes abiecto inimico

impunitatem daret . quod peracto sacro maximo mutuis amplexibus factum est. Composita item pax inter sacerdotem,& primarios quosdam viros, qui aliquot annos illi aegre faciebant, & mutua salutatione abstinobant. QMdam primariae feminae, quamuis assines, inimicitias aliquandiu gerentes,

nec se mutuo salutabant, nec colloquio utebantur. effectum est ut in templo mutuam iniuriarum illatarum veniam postularent. Quae male parta fuerat ad suos dominos redierunt. Quidam etiam furta in consessione supprimebant, quod verebantur, Mad restituendum compellerentur: qui ex concionibus praeteritas confessiones irritas cognoscentes,& generali confessione suis animis consulentes, ablata retinendi mentem deposuerunt. Nunc ad alia pergamus. Neque enim nostri in huiusmodi missionibus uni hominum generi profuerunt: Vel uni peccatorum rationi tantum occurrerunt.Virgo ex amittendae virginitatis periculo nostrorum opera erepta fuit, atque alio translata, unde nullum periculum imminebat. Alia item quae in eadem versabatur naui in tuto collocata eae Alij praeterea utriusque sexus a re venerea, & ab adulterio potissimum sunt abstracti. Quidam illegitimo matrimonio coniumsti, vetiti gradus no ignari, minim dcurabant ut legibus soluerentur: qui ad solutionen impetrandam litteras mittere, atque interim abstinere nostrorum opςra statuerunt. Subuentum est multorii inopum nuditati, partim ea pecunia, quae pro templorum ianuis a quibusdam sacerdotibus cogebatur, partim etiam ijs eleemosynis, quas primarij viri in eundem usum erogabant. Huc etiamici certae restitutiones accesserunt. Sublatet sunt pr*terea superstitiones & errores. Quidam unice fi-u um dilistebat, que clim in longiorem morbum iu-

- α cidisse

245쪽

2 4 PROVINCIA SARDINIAE.

cidisse videret, medicinas multas conatus est discere, nec tamen inuenit aliquam. Per idem tempus accidit, ut illac peregrinus transiret: ad quem confugit,& remedium aliquod ab eo quaesiuit . cui peregrinus. eius domi cecinisse gallinam, quod argumentum es set ibi latere thesaurum, atque animam cruciari. quare ut eius filius conualesceret, ac illa anima eriperetur e poenis, & thesaurum inueniret, oportere Sacrum Mitiae Romae ab Episcopo decantari, cui duo alij Episcopi administrarent. Ad candelas duabus opus esse cerae libris,& Episcopis singulos aureos esse dandos: si sibi committere pecuniam vellet, se Romam iturum,& simul curaturum ut Missae sacrificium fieret: facti vero iam Sacri indicium fore, dum e digitis, quos ipse ille designauit, tres sanguinis guttae decurrerent, ac filium tandem salutem recuperaturum. Habuit homo peregrino fidem , pecuniamque commisit : sed irritis omnibus post paulo filius animam exhalavit. Paucis post mensibus adsunt in vico Patres: quorum concionibus auditis se adductum in fraudem intellexit, dum homini peregrino credidit, ad aliasque superstitiones cofugit. quare nostro rem confessus, & tum peregrini fraudem, tum etiam superstitionum vanitatem doctus, non ad ea praesidia, quae fallunt, sed ad Deum O. M. a quo salus Omnis redditur, conferre se fortissimo animo decreuit. Reducti sunt cita ab errore multi, quos huiusmodi peregrini mendacijs &fabulamentis expleuerant.

Vt autem huic missioni manum extremam imponam, illud dicam, quod nostrς Societatis existimationem in his populis auget. Mos est paganorum in Sardinia paschalibus ferijs per pagi vicos merce

dem cogere ad concio natoris labores remunerandos. Idem existimabant in pago quodam nostris praestandum esse ossicium : sed ubi non esse hanc

246쪽

PROVINCIA SARDINIAE. 2 s

Societatis nostrae consuetudinem cognouerunt, in magnam admirationem rapti consuetudinem approbarunt, ac magis nostros homines adamarunt.

Γ G regie laboratum est hic a nostris. praeter audi

tas confessiones, & cassestem doctrinam traditam, explicatae sunt Curionibus, & animarum re

ctoribus quaestiones de ossicijs Christianis. Eleemosyna diebus festis per pagum corrogata leuati

sunt inopes, & in carcere detenti. Sed maxime adolescentula quaedam, q'ε cum denarios aliquot de . beret, & soluendo non esset; urgebatur misella, ut vel cum pudicitiae iactura solueret, si sectis faceret, se adempturos esse, si quam haberet exiguam supellectilem creditores minitabantur. procurata eleemosyna solutum est debitum, & ipsa in pudicitia confirmata.Alia adolescentula vexabatur a malo ne daemone, an morbo aliquo, latet: quotidie namque extra se posita animo inquebatur, quae cum caderet, cum oris distorsione linguam exeres,& spumas agens , caput reliquumque corpuS allidebat ad terram, ac tandem post unius duarumque horarum certamen , semper in i sere affecta surgebat. haec cum audisset in sacris agnis, quos impertiebantur nostri, magnam inesse virtute, comm datum sibi unum a vicina, & ad collum alligatum octo dierum spatio gestauit , solito morbo non correpta. Sed ubi vicinae petenti restituit agnum, eodem die reuocatur ad morbum, a quo cruciabatur quotidie, donec agno a Patribus impetrato morbum depulit. Hoc sacrorum agnorum studio multae sublatae sunt amuletorum superstitiones a peregrinis inductae. Admoniti sunt multi, ne qui

busdam peregrinis habeant fidem, qui ad Compo-

in Q 3 stellanam

Diuitiasti scios s

247쪽

146 PRovINCIA SARDINIAE. stellanam diui Iacobi aedem ire se simulantes, pellspeciem pietatis pecuniam conficiunt. huiusmodi enim peregrini infinitis prope mendacijs, terrorem

pariter & metum multis incutientes, multam ce

tamque pecuniam sacris faciendis ab eis extorquebant. Abolita est quoque inueterata quaedam consuetudo, in qua quaedam pietatis & religionis species elucere videbatur: sed reuera pudicitiae ami tendae periculum suberat. Magnus enim mulierum

grex ad quoddam Spiritus sancti templum primis

noctis tenebris, nullo intermisso die, pietatis causa se conserebat: quod quia intra populum templum erat, commode fieri poterati Verum nullis Parochorum admonitionibus mulieres illae ab ea consuetudine abduci potuerunt. existimabant enim nisi ea fieret hora, pium illum usum ac religionem

tolli: nostrorum tamen admonitionibus locum relinquentes , usum illum periculosum abiecerunt. Gratiarum reconciliationes non parui momenti

factae sunt aliquot. Duo primarii viri iniquissimis animis sibi inuice rei iniurias intulerant, &nisi qur intererant occurrissent, se gladijs appetij ilent; &obfirmassent in odijs animum, nisi nostrorum opera intercessisset. Nam antequam QRadragesimalibus ferijs ad sacram mensam accederet, ad mutuos*mplexus, mutuamque veniam adducti sunt. Alius in multorum conspectu colaphum acceperat , &tum ipse, tum etiam consanguinei adiutores de vindicta cogitabant. Quibus conuocatis perfecit unus e nostri S , Ut eo percussor accederet,& flagith, quod impellente furore commiserat, veniam peteret: cui & condonata est iniuria, & datus amplexus Alius item in facie vulnus acceperat, qui quOniam erat multa cosanguinitate instructus locum

veniae non dabat, & quidam Ecclesiasticus petebatur. sed Deo dante sedata sunt omnia. Duae fratriae

duorum

248쪽

duorum fratrum uxores, duos iam annos a collo. quio abstinebant: quarum causa ad mutuam ferindnecem venerunt. Perfectum est ut in gratiam redirent : insequente vero die frater alter inuitauit ad

festum, quod celebrabat magna eorum qui aderant approbatione. Mulier fraui erat affecta iniuria, quia cum esset ipsa honesta quidem & urbana; primarius vir quidam ob contumeliam illatam uxori suet, acceptam eam ob mariti namque absentiam commode fieri poteratὶ calcibus petiuit , &magno interuallo capillis traxit. Vitionem iniuriae in viri aduentum distulit, qui tum aberat, & concedere veniam nolebat. Nostri tandem ad publicam veniae concessionem eam per luxerunt, populo probante pariter & admirante, quod nostrorum opera perficerentur ea, quae ab ipsis fieri nec poterant, nec solebant. Iuvenis quidam cum satis non habuisset senem quendam vulnerasse, eius filiae pudicitiam in agro , atque adeo in itinere violauit: quam tam grauem iniuriam senex ita sensit, ut biennio, vel triennio eius animus nullius unquam oratione flecti potuerit ad memoriam iniuriae deponendam. imo nec ipse iuuenis ad petendam veniam impelli potuit. Nostris tandem auctoribus iuueni veniam petenti donauit senex. Alia plurima eiusdem generis referre possem, sed breuitatis causa ad alia me conuertam. Quidam ob falsi criminis testimonium contra se di chum, se praecipitem dare velle, vel suspedere laqueo tanquam furens aiebat;

ab ea mente depulsus est nostrorum oratione, Pater & Aue apud Eucharistiae Sacramentu recitato. Lς sa erat grauiter palam cuiusdam adolescentis fama. ipse hoc iritatus , cum nesciret a quonam fuerit offensus, totum populum turbabat, multis iniecto metu. Cum enim de quibusdam suspicaretur, Omnes eos de medio tollere volebat. neque ab eo

Q consilio

249쪽

PRovi NCIA SARDINIAE . consilio abduci poterat Nostri tamen multis AIutaribus consilijs datis, tandem hominem ed deduxerunt, ut antequam scelus illud admitteret, pe penderet,& circumspiceret omnia diligenter, &, ut intelligeret, quid agere deberet, templum ingressus ad Eucharistite Sacramentum se Deo commendaret serio: quod quum tinpleuisset, diuinitus ama

tu S, se non commouit, immo residente animi tumore , peccata ea Quadragesima expiauit magna cum omniti approbatione, qui se eius causa interituros existimabant , si in eo consilio perstitisset. Quidam sex iam annos iacebat aegrotus in lecto, qui ctim nostrum sacerdotem in eum pagum per uenisse accepit, eodem die ad se accersi iusserat quo appulerat. quod singulari facto contigit: nam anteactae vitae peccata confessu S caeterorumque Sacramentorum particeps effectus, insequenti die excessit e vita. Nostrorum operam experti sunt etiam alij aegroti. Quidam in manu inter pollicem & indicem periculosum vulnus acceperat nam sanguis exhauriebatur, & is, qui unico pago huiusmodi vulnera curare solet, desperatam esse salutem a Srmabat , quam ob causam vulneratus confessionis, communionis,& Extremae unctionis Sacramentisse muniuit. inuisit eum unus e nostiis,& postqualia pro eo Sanctorum opem implortauit, aliasque Ora tioncs percurrit , piacularem orbiculum atque agnum Dei sacrum dedit; post crucem exhibuit, ut oscularetur, ac tribus post diebus melius habuit,& ad veniam percussori dandam perductus est Quidam erat proximus morti Sacramentis omnibus communitus, linguae usu amisso, & omnino despcrata salute. cum de eius funere ageretur, eo se contulit unus e nostris : qui Euangelio pronuncia-ro, ac frusto sacri agni cerei dato, adhincto grano piaculari,insequenti die melius habentem inuenit;

250쪽

ΡROVINCIA SARDINIAE. 2 9

ac triduo post tandem ςgrotus surrexit. Vnus ἡ nostris iacentem humi pallorem reperit acri febri &aestu laboratem; commiseratus hominem frustum agnilacri dedit in sintum inserendum. acceptum ille pie osculatus est, ac postero die conualuit. Alius

cum ex equo deciditset, ita ex vulnere astectus est, ut ferme totum emiserit sanguine, cui lacer agnus attulit medicinam. Sacerdos die sacro resumenti

Christo subito morbo tam acriter correptus est, Vt ex eo factus attonitus ferme sensum amiserit.Vnus e no stris quam gestabat crucem cum aliorum San-Ehorum, tum etiam B. Patris Igna iij reliquijs ornatam illi commodauit, ut ad collum appenderet, ScNostrum B. Patrem Ignatium pie appellaret. Paret ille, ac postridie omnino conualuit, & surgens rem diuinam fecit, cum priori die confessus fuerit festinanter v Igcnte morbo,& viaticum sumpserit. Aliam ulter acribus doloribus cruciabatur, quae adhibita eadem cruce postero die curata est. Magna tandem omnis generis multitudo ad nostrorum diuersorium confluebant, ut Euangelium sibi pronunciaretur,&reliquiae, numismata sacra,& sacer Dei agnus admouerentur; unde magno cum solatio quisque domum suam redibat. Puellus quidam

duos aut tres annoS natus non longe aberat a m

te:& cum nostri ex eo pago in alium profectionem pararent, Frater noster B. Patris Iguath imaginem puelli parenti dedit, ut ex eius collo suspenderet,ac postquam salutem recuperasset, sibi eam in alium pagum mitteret, in quem discedebat. Paruit pater, S: illius omnino ad salutem restitutus est. Obviam ctiam itum est luxuriae. Q dam Ecclesiasticus virturpem agebat vitam cum femina honesto loco nata, magna cum populi, cui res patebat, offensione. Confanguinei feminae rabie inflammati in omnem utriusque interficiendi occasionem immis nebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION