Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2so PROVINCIA SARDINIAE. nebant. Per consessionem illi vitam libidinosam,

cisti necis inferendae consilium abiecerunt, & reconciliati sunt inuicem. Neque carcer nostrorum

opem desiderauit. Quidam enim humili conditione homines ob causam minimi ponderis in carcerem coniecti fuerant, & statutum erat eos in carce- re diu retinere, & grauis commissae multae damnare. absoluti nostrorum opera sunt omnino. Quod ad consessiones & conciones audiendas attinet, oratione vix explicari potest quantus esset concur-Ientium numerus. Nam, ut caeteras confessiones

praeteream, multae generales exceptae sunt: imo praenim ijs occupationibus , quibus nostri Patres detinebantur, Latisfieri non potuit omnibus, qui totius vitae crimina aperire volebant.Non est cur longum sermonem texam de Sodalitatibus, vel condendis, vel pene lapsis reficiendis vel extinctis reuocadis, in quibus nostri homines laborarunt. Consulto in exeremum locum reieci quae senex quidam ex antiquioribus dixit, cum nostros videret ita impenso studio laborantes, atque in animarum salutem incumbentes .is enim iudicio quidem pollens, quandiu in eius pago fuimus, nunquam abfuit a nostrorum conspectu . excutiebat ille lachrymas ex laetitia, quam ex Patrum sermonibus hauriebat, diceba tque sibi fore gloriosissimum si Patrum liceret ense seruum. Sed illud profecto curiosis auribus non erit ingratum, quod quia nostris pagos obeuntibus accidit,litteris adscribedum esse putaui Quiddam accidit ad naturae arcana rimanda singulare, cuius rei nusquam periculum factum, neque ab aliquo auctore mentionem factam intelligo. Quidam diomines sambuci frusto 1n cultri formam amputato & circunciso ; viciosi bovis cornuum mucrones praecidere coeperunt, quo cultro, ac si

ferreus esset, cornua serrata sunt. Idem experti sunt

252쪽

ΡRovINCIA MExi CANA. 23 Iath: qui cum rem narraret, poscebant ratione, qua re virtus ea in illo tantum ligno inesset. Sed hoc rerum naturalium peritioribus relinquitur iudicandum. Haec sint quae pro annuis litteris , in hac Sardiniae Prouincia scribenda occurrunt.

PROVINCIA MEXIC AN A.

Vcenti octoginta octo versantur in Mexicana Prouincia: sacerdoteS

centum undecin Fratres vero ceu

tum septuaginta septem. Mexici in Profestorum Do mo triginta sex, in Collegio nonaginta circiter,in Ri-ui Gregorij tres, in seminario is . Angelopoli in Collegio Domoq; Probationis ei de annexa quinquaginta quinque: in seminario quatuor.In Tepo-qotiano Collegio septem. In nouae Galiciae duodecim. In Guaxaquensi duodeuiginti. In Pasquarensi sex,totide in Valli soletano. In residetia Verae crucis Octo.In Sacatequana sex.In Cinaloana quinque. Ira Guadianica quindecim. In missione ad Tepeguanes duo, totidem ad C axees. Ad Societatem adscripti sunt quindecim;in cetium verbi ut spes esti transscripti quinque.

Professorum Domus.

D Raeter consueta quidem atque communia, illud insigne fuit Christianae pietatis ossicium , quo nostri sacerdotes in carcere regio detentis pesti-lcntique propemodum c tagione laborantibus

omni ope atque opera consuluere. tamque nauiter

elaborarunt, ut periculo los etiam morbos ipsi contraxerint, e quibus tamen diuino beneficio, ad maiora relicti laborum certamina, conualuere. Coempta

253쪽

as 2 PROVINCIA MEXI CANA. Coempta domus est aureis fere sex millibus, ad quam tertiae probationis domus translata est men-la Septembri ; habet cum Patre nouitiorum Magistro sacerdotes decetia, . qui Philosophiae & Theo- η Vltus ac inutilis esset labor, si quotidiana, quae vel ad proximorum auxilia , vel ad litterarum studia, vel ad maiorem minoremue Congregationem pertinent, cum saepe alias scripta similiter fuerint, nunc eadem repetantur. Mexicanae lin .suae instaurata schola est , quam & scholarium

nostrorum & externorum nonnulli frequentant.

Maioris Congregationis alumni B. Virginis squae tota fere sacerdotibus constat in praeter alia illustria quidem atque praeclara, habitis Dominico quoque die per unum e Societate nostra de Missae sacrificio cohortationibus, usque adeo profecere, ut librum ipsi conscripserint typisque mandauerint de Mistae

ceremon ijs tum clero ipsi uniuerso utilillimum, tum Episcopis atque Praelatis, quorum ad manus peruenit, probatissimum. Congregationi vero An nunciatae latinitatis atque Rhetoricae studiosoru &numerum & animi ardorem auXere Roma nuper allata diplomata , quibus ad primariam aggregatio conceditur. animos eidem addidit noui electio Protectoris, qui vir est pietate erga Deiparam Virgine singulari, ciuitatisque praetor Mex Icanae. Regule Congregationis communes cum eiusdem Indulget ijs excusis sunt, &etegulae item ossici orii propriae , & multa etiam Sanctoru nominu millia, quo commodius atque facilius illa Diuos initio cuius que mensis in patronos assumendi consuetudo seruet . Excessit tandem ex hac vita mortali Pater

logiae studia peregerunt.

Ioannes

254쪽

PROVINCIA MEX IcANA. 213 Ioannes de la Plasa vir immortalitate dignus, cuius

animi constantiam multorum annorum articularis morbus acerbissimis doloribus exercuit. Sed quoniam Patri nulla res potior fuit, quam ut animi sui virtutes occultaret, & quae sibi cum laude contigissent, alto silentio tegeret, erepta nobis facultate prodendi litteris singularium rerum exempla; praecipua quaedam de eius Virtutibus, vitae muneribus& confiiij sper capita breuiter exequemur. Natus Metimnae Sidoniae, studiorum caula missus Complutum, in curriculo liberalium artium non vulgaria dedit ingenij & doctrinae documenta Sed quod

caput est, iam tunc in puero ea se prodiderant seuerioris animi signa, quae studiorum & contuber-nij socios in sui admirationem conuerterent, & a procaci verborum licentia deterreret. Ob id etiam chartas in paucis fuit Bartholomaeo Turriano postea Episcopo Canariensi , qui in celebri gymnasio

Seguntino magna sapientiae fama Theologiam publice profitebatur : cuius audiendi causa peracto Philosophiae curriculo sedem studiorum Seguu tum Plasa noster non sine laude transtulerat. magna Collegh opportunitate & Doctoris eruditione 1ingulari mirum quantum in Theologia pro secerit, quanta Doctoris approbatione. illud argumento sit quod scripta sua in publicam utilitatem typis mandaturus Magister ille clarissimus, non alijsquam Platae codicibus propter expertam auditoris diligentiam usus fuerit. Sub finem studiorum iam optimo adolescenti aeterna meditanti de eligendo necessario vitae genere solicitudo incesserat. Sed tandem hebdomadariae vacationis die , caeteris

Collegh alumnis ad rusticandum dilapsis , ipse se

domi continuit, ut remotis interpellationibus in eam deliberationem totus incumberet. Multa ergo dubia & iacerta mente cogitanti, atque ex fenestra

libe

255쪽

- PROVINCIA MEXI CANA. liberiore caelorum aspectu perfruenti ingens lachrymarum vis ex interna quadam & insolita animi voluptate repente suboritur. inde tacito quodam monitu instinctuque diuino animum ad Societatem ineundam vehementer impelli agnouit. Pius adolescens diuinae voluntatis nutu nuntio rebus humanis sponte remissis non multo post nomededit Societati. Sed qui ad illa usque tempora studio humilitatis incensus, Doctoratus insigne recusauerat, cogendus fuit Sociorum imperio, ut in ipso pene aditu Religionis Doctoralem Theologiet apicem,& quidem magna gymnas' approbatione susciperet. Societatem ingressus, & egregiam sui

adeptus victoriam, tantam breui tempore assecutus est spiritualium rerum cognitione, Vt nondum exacto biennio probationis, tironibus praepositus magistrum agere coeperit. Nec solum nouitiorum gregi ita ad vitae sanctimoniam praeibat, sed iam tunc ingrauioribus spiritualium rerum dissicultatibus ab ipsis animorum moderatoribus consulebatur: atque earum rerum usu & experimento saluberrima quaedam instituta procudit ; quae progrediente tempore Societas uniuersia recepit, & tironibus & eorum magistris custodienda praecepit. Auxit hanc in tractandis ac dirigendis animis hominum dexteritatem optimos homines & in ea arte peritos frequenter consulendo , atque ideo crebris sermonibus usurpabat Francisci Borgiae, Iacobi Laineet, Euerardique & Magistri Ioannis Auilae sapienter dicta, quae in eorum intima tam 1-liaritate perceperat. Rectoris& Prouincialis munere perfunctus in Prouincia Baetica, Visitator in Perilanam mittitur multis'; in ea rebus ex Societatis disciplina praeclare constitutis, eodem munere Mexi cum abhinc annis tribus supra viginti destinatur. deinde continuato labore Prouincialis ossicium

256쪽

PROVINCIA METICANA. 2sseium multa nostrorum pariter atque externorum

utilitate sustinuit. Verbis factisque colebat egregiὰ illos, qui in procuranda Indorum salute versabantur. aiebatque Superiores paterno quidem amore erga omnes subditos esse oportere, sed in deos, qui inter Indos ageret, materna charitate& indulgentia; propterea quod illi nullo honoris & commodi

inuitamento Deo ac Societati strenuam operam nauarent. Eius ratio gubernandi omnibus fuit numeris absoluta. sed illud erat eximium, quod domesticae disciplinae vindex cum esset plane seuerus, dc domesticorum noxis minimὰ connivcret ; ita peccantes arguebat, Vt nullum daret turbulenti ae perturbati animi signum: sed minutis interrogatiunculis &obiectionibus, interdum etiam profusis lachrymis eo perducebat errantes, ut suos ipsi defectus agnoscerent, &supplicia deposcerent. Nesmirum quod eam animi vultuique tranquillitatem in seuerioribus actionibus prameserret, qui trium annorum quotidiana commentatione, & particulari, quod aiunt, examine sontes carpere, & ossicij commonere didicisset. Sed non minori obedientiq&submissionis laude subditum egit, quam Superiorem egisset. Aiebat in rebus arduis nulla se magis ope &adiumento muniri, quam Superioris iussu, eiusque imperio prorsus sibi adimi timorem infel1cis euentus. Postquam urgente senio& incommodΙ valetudine vacationem impetrauit a muneribus imperadi; ita se Rectorum potestati permisit,

ut omnem sui curam ac solicitudinem in eosdem proiecisse videretur. Ossiciose conquerenti honestissimo viro quδd illum nunquam inuiseret, amice respondit, postquam Dei beneficio imperij cv-xas euaserat , sibi sententiam esse nihil moliri nisi urgente superiorum imperio. Rectori per internuntium sciscitati vellesne in celebritate quadain

257쪽

conesonari, respondit, se sui iuris non esse, volentem tamen ac lubentem iussa facturum. Visitatori prouinciae consulenti, quo primum argumento ad exploradam nostrorum disciplinam uteretur, acute respondit , ut communia tintinnabuli signa diligenter obseruaret, & qua celeritate parcili a nostris

acciperetur. Tres integros annos antequam e vita

discederet, prostratus articulorii doloribus iacuit, perpetuo assixus lecto, spectaculum edidit commiseratione dignum. contractis quippe distortisque digitis alieno utebatur ministerio, alienis manibus

versabatur in lecto, nec leuiter tractari poterat sine magna doloris amplificatione . Socio utebatur quotidiani victus administro, cuius ineptias tam aequo perferebat animo, ut eiu S arbitrio, non aliter quarti exanime cadauer se te circumagi pateretur. nunquainter edendum conquestus, licet interdum cibaria per incuriam vel inscitiam male cocta aut mald condita praeberentur, quamuis raro permisit, Vt aliquid sibi proprie apponeretur. & in tanta valetudinis infirmitate apparatiores cibos Et exquisita condimenta constanter auersatus, communibus domesticorum edulijs tenue corpusculum reficiebat, atque adeo quidquid in omni corporis cultu, cubiculo, lecto, caeterisque rebus a communi usu reliquorum abhorrebat, fastidiose repudiabat. Sed promptum illud voluntatis & iudicij obsequium, quo se suamque sententiam vel infimae conditionis tironibus subhciebat, & magnum priuatae

vitae studium, quo delata imperandi munera multoties recusauit, inde ortum habuisse crediderim, quod de suis rebus tam demisic humiliterque sentiret, ut se mortalium omnium insimum ac diuinae opis maxime egetem reputaret. Neminem pallus

est manus osculantem, chiragrς dolorem scitd praetendens, sed reuera studio humilitatis . nam cum

aliud

258쪽

aliud agens osculantem quemdam impedire non

potuisset , celeriter apprehensam ipsius manum peramanter osculatus est. Scholasticum Fratrem, qui tractus reuerentia viri manibus osculum fixe- Iat, quamuis morti proximus,minacibus oculis iu- tuitui est. ei de ingenuo dandore sciscitati praecognosceretne temporis articulum , quo molestam corporis sarcinam relicturus esset; suspicatus id quod res erat, ex magna sanctitatis opinione, quam de illo cgnceperat, Fratre in illam suspicionem venisse, amarum renidens, Serio, inquit, denuntio me id prorsus ignorare. Cum maxime urgebatur doloribus, colligebat sese, & aeterna supplicia, quae sutipse aiebatὶ suis peccatis commeruisset, tacitus expendebat. mox quasi ab inseris redux stragulam vestem di itis attrectabat, Itane vero, inquiens, tam praeclare mecum agitur, ut in molli lecto decumbam, qui ultricibus flammis torqueri debuissem Cum aciem alterius oculi amisisset, qu renti sacerdoti id ne moleste ferret; Libenter potius inquiti ut

tuam iactura ist unius oculi malum usum utriuiaque. Detulit quondam ad Prouincialem sacerdotem quemdam, quem ille ad elegantiam vitae melioris excoluerat optimis institutis, ut in Societatem reciperetur; ad genua Prouincialis accidens, En, inquit, Pater, tibi usto homine, qui Deo Societatique praestet obsequium, quando ego tanta socordia & negligentia in meo munere versatus sum.

Frequenter usurpabat Apostoli verba, Qui prius bl hemus fui, is persecutor, is contumeliolus. dc illa, Venit Ieseus peccatores salvos facere. Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolin , quia persecutin sum Ecclesiam Dei. aiebatque se his Apostoli verbis Acreari,& in spe inveniae vehementer assurgere. Morti proximus audiuit quemdam e Socijs verba illa psalmi proferen-

259쪽

tem, Conuerte nos Deussalutaris noster , ct auerte iram tuam a nobis; & curiose Patrem interrogauit, cur illis potissimum verbis assiceretur. nimirum

sinquid quia hac precatione diuinam miserico diam sollicitare quotidie ter decies solitus sum.

Mirum profecto hominem , qui a tenera aetate intento ssemper studio animi puritatem &morum innocentiain custodierit, ita dolori ac poenitentiae constanter indulsisse. quod paternitas vestra tacere noluit litteris ad eum datis anno 98 ubi alia prae- , fatus adiecit,Nonnullus mihi pudor incutitur c ,,gitanti hominem, qui cum se toto vitae curriculo,, ad mortem comparauerit, ea se nunc potissimum cura sollicitari fateatur . nimirum Dominus, cuilinostra deseruit industria, tam diligenti obsequio,,dignus est, ut quo quisque intensiorem illi operam, , dederit, eo magis sese desidem ac cessatorem incu- , ,set. Verum longe alia de Patre communis hominum sensus & praedicatio ferebat, quam ipse de se

sentiret animo, & plerumque verbis testaretur. Nam qui se despicatui habebat, ab omnibus colebatur & Praelatis, Proregibus, ac principibus viris acceptus & charus in paucis erat. Granatensi A chiepiscopo Guertero exquisitae sapientiae & se Etitatis viro non solum familiaris fuit, & consiliorum particeps, sed etiam moderator & arbiter. Vnde ille magnus Antistes de Patre loquens aiebat vocabulo non invenuste ludensi quaecunque desiderasset, in ea platea sese facile inuenisse. In Conciatio Prouinciali Mexicano magni fuit eius auctoritas, & prudentia ab eruditis hominibus collaudata.Nec siletio praetereundum est, Concilij iussu Catechismum concinnasse, quo rudimeta Christianae religionis tenerae aetati traderentur. Sed hac Principum voluntate nunquam usus est, nisi ad illa expedienda negotia, quae maxime essent cum religio-

260쪽

coniuncta. Eam vero non adulatione seruili, nec

aditu frequenti, & immodicis verborum officijs promerebat, sed modesto grauim alloquio: quod ille scite condiebat prQtrahebatque iucunda exemplorum varietate; quae oon ex antiquitatis lectione,sed longo rerum usu & experimento tapius eruebat. In adhortationibus publicis ac priuatis

nullus erat verborum sucus,nulla sermonis lenocinia, sed graues acutaeque sententiae, & tanta rationum pondera, ut qM9d intenderet, quas syllogistica argumentatione phrficeret. Sane is erat hominum sermo, qui Plasae concionibus assuesceret, fieri non posse, quin veterem hominem exueret,& a ctam virtutis semitam ingrederetur. QVAmobrem quidam male prudens, sed bene numatus,aiebat,sese nolle ad concionem Patris accedere, ne cogeretur argenteam abaci supellectilem pauperibus dintribuere. Non deterrebatur concionis infrequentia & auditorum penuria, ea poti lumum cogitatione , quod Angelus Custos, princeps curiae caelestis cum sit, non dedignatur uni dumtax thomuncioni semper assistere,&saluberrima consilia si pius deuorata repulsa peramanter instillare. Porro in concionibus is erat orationis scopui, ut omnibus

suaderet facile ac tutum ad felicitate iter, si in suo quisque munere persectissimam ossich rationem tenetet. quare magni faciebat sancti Didaci Complutensis sanctimoniam, propterea quod ianitor cum scisset, regia ac tritissima via ad apicem Christianae vitae peruenisset. Ab ineunte aetate refugit inanem ingenij ostentationem & plausum. locos tantum graues ex Christiana Philosophia dissere' b M, & testimonijs sanctorum Patrum ivterat in eorum lectione versatust egregie locupletabat: sed tineruos & quasi robora suanonis ab orato saepius Se RR a. propi

SEARCH

MENU NAVIGATION