Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

. 3ihi PROVINCIA AQVIT ANI F. que hortarentur, ut Vesceretur carnibus, & pater minitabundus edaceret,se, nisi fieret harieticus, exheredem facturum; ille intrepidus , se hoc unuio quod faceret, olim etiam facturu respondit. Quinetiam Batrem natu maiore Catholicum , sed qua. metu parentis, qua malorum consuetudine factsi remissiorem impulerat in id consilium, ut clam par rente ac domesticis ad mysteria sanctissimae noctis in ecclesiam venirent, ut expiatis per confessione animis Eucharisti e participes fierent; se lintercepti fraude, ut credunt, domesticorum, patris tu Caper eos ferme dies velut arcta custodia detentihint. Rediit igitur ille spei plenus atque animi, ea re una anxius, quod malo improboru dolo adem --pta sibi pietatis exercendae occasio fuisset.

Coiugium Petrochorense. '

on minor hoc anno, quam superiore proSimo, nostrorum in hoc Collegio fructus extitit. Vt communia taceam, quin quo facta fidei professione in gremium Ecclesiae Catholicae redierunt, praeter familiam nobilem , quae so. iam annoS LUthe ranam an Caluinianam lectam professa, Numine tandem propitio, feliciter emersit. Sarlatensibus anno iam secundo per Aduentum & Quadragesi 'mam concionibus & aliis Societatis ossiciis sacer- .dos noster, tum comuniter profuit, tum viro primmario & docto, qui nobilem magistratum a spiritalibus commentationibus B. P. Ignatij caelibereligiosaque vita commutauit. Unius impudentia adolescentibus 4c mulierculis periculosa, oratione palam habita, omnino repressa est. Bribati Luthe rana magistella solitis lenociniis ad se puellarum ferme omnium animos alliciens, magistratu ciuibusque per nostrum ibi concionantem commo-

312쪽

PROVINCIA A ITA NI S. nefactis, fugam arripere compulsa est. Sodales pastorith, qui iam pridem, pro Dominico Natalitio,

bacchanalia celebrare cosueverant, non sine scandalo proximorum, per aedes omnes sacras & compita diu noctuque personati debacchantes s hoc tandem anno, larua deposita,& insolentissimo tripudio praetermisso, cum silentio & funalibus accensis ad sacrosanctam Liturgiam accedere coeperunt. Insultantem dc gloriabundum coram imperitis Ministellum unius nostrorum pretientia in latebras abdidit pudore sutasum.

Colligium Lemovicense.

YP ineutis anni die primo coepta est habitari noua domus. quam commigrationem, non modo Antistes, sed omnes etiam ciuitatis ordines conuocati celebrarunt. Vnus e nostiis bona Collegh, vi Marmis postremis bellorum temporibus per varios occupata, dum iure siro repetit, mortem sibi saepius intentatam , non sine praesentis Numinis auxilio, euitauit. Ex uno vel altero fiet coniectura de caeteris. Dum igitur trigesimo aut quadragesimo ab Vrbe lapide, negotiorum causa, oppidum petit, certus multos eosque nobiles magnum sibi facessere posse negotium, Patrem Rectorem per literas rogat,

ut Deo per communes preces communem velit rem commendatam . nec frustra : nobilem enim quemdam, militum manu stipatum, occurre diem, vociferantem & deierantem, non solum cohibuit, sed emollivit etiam & sedauit penitus, eodem tem pore, quo pro ea re matutinae preces ad Deum fun-cima pro altero Collegh negotio laborat, & duodecim falsorum testi um perfidiam cuincit,& iudicem secundum alios litem post horam daturum matur iuris sui lationibus exposi-

313쪽

3i 2 PROVINCIA AQUITANIS..tis, in suas partes adduxit. Ex Ecclesiae reconciliatis

mercator unus, qui Caluinistarum ira ultos iam annos fuerat a secretis. Sacris Beati Patris Ignath exercitationibus complures Ecclesiastici , nobiles,

alhque operam, maximo animorum suorum fructu, dederunt. In his Religiosus concio nator, diui- no instinctu huc ad nos missiis, ut&seipsum iuuaret,& ad alia sui ordinis coenobia, quae a sancto primaevae religionis instituto deflexerant, iuuanda, aptum instrumentum efficeretur. Nobilis item ijsdem meditationibus excultus illud vitae genus clegit, ut in saeculo Deo seruiat,& proximis iuuandis Vacet. nec vero frustra: nam duellis impediendis quae pestis hic grassatur latissime egresiam nauat operam,& vit suae exemplo, non minus, quam Verbis edocet, totusque fere in eo est, Vt alios, praesertim nobiles, ad meliorem frugem, ad Sacramenta,&ad easdem, quibus ipse mentem exercuit, meditationes adducat. Ille idem nobilis, cum aliquando hospitium ingressus, mensam carnibus, quo nolicebat die, opertam reperisset, hortatu suo effecit, ut nullus eas attingeret. Honestae quaedam matronae, inter caetera pietatis officia, antiquam, quam vocant Maleuestitorum , Sodalitatem nostrorum

Opera, nouo adeo feruore reuocarunt, Vt non solum urbanis pauperibus, ad quorum subleuandam inopiam instituta fuerat, sed & externis vestes necessariae suppeditentur. Nobilis matrona, cum in partu, magno Vitς discrimine, laboraret, apposita sibi B. Patris Nostri Ignath icuncula aenea, feliciss-Itae, nullo pene cu labore est enixa. E millenis, qui scholas nostras frequentant, scholasticis, cluatuor in Societatis album adscripti. Ad alias vero Reli- giosorum familias transiere decem. Reliquorum

porro pietas hoc Vno Vnius exemplo poterit con

firmari. Subripuerat isse librum magiae, deque Pa-

314쪽

tris unius e nostris consilio ignibus tradiderat: cum ecce derepente chartarum murmur crepitans fumusque. crassissimus &teterrimus, sulphurei pulueris ad instar , cubiculo adolescentem prae timore coegit abscedere. latebat nimirum daemon, frendebatque dentibus; nouo tamen animo Crucis 1igno efformato rursum ingreditur. mira res; pauimentum figuris magicis, quibus sparsus erat liber, stratum reperit; solis figurarum extremitatibus ambustis. daemonem dixisses obstitisse, quo minus in eas ignis egisset:has tamen Omnes, partim pede, partim scopis, in ignem euerrit. crepitus maior priore, sedundo perterritum exire cocgit. Tertiω tandem victus daemon, quem tunc dixisses domus

fundamenta quatere,& Omnia murmure, fumo, te troque odore miscere. Cum unus e nostris forte

obiret oppidum, in quo Ecclesiastico cuidam nobili parata Sc in numerato delata fuerat pecunia, qua Beneficium v ederet Ecclesiasticum; ita ei Coa adiutor noster culpae grauitatem & Dei offensam tanto cum verborum pondere proposuit, ut de caelo tactus Ecclesiasticus irruerit saepius in illius amplexus, ei gratulans, quod sapienti & libero m nito saluti animae suae prouidisset, asserςns se nunquam bona Ecclesiae sibi commissa venditurum. Idcm mulierem in nostros atrocissimis verbis, nullo pudore, inuehentem, patientia & silentio eo adduxit, ut commota illa & moerens, quod tam temere calumniis fidem habuisset, veniam a circumstantibus petierit, & liberius in Religiosos insontes debacchatam se fuisse confessa fuerit, immo de eiusdem consilio destiterit ab emptione Beneficij Ec-slesiastici, ad quam quadringentos iam parauer c

315쪽

PROVINCIA AQUITANIAE.

A D missi viginti: quorum unus annorum sede-

. cim, nicus matri viduae, cum non prius a nobis aditum impetraret, quam per matrem licui illat, tanta constantia cum matcrna tenacitate decertauit, ut extorta tandem ab inuita pene licentia, i tus ad nos victorque aduolarit. Alter rogatus a patre, num Societatem, ut ferebatur, cogitaret; cum, Vtires erat, pernegasset, accepto repente ex ore parentis, quasi allato tibi caesitus suae vocationis oraculo, ita deinceps desiderio Societatis exarsit, ut non nisi factus voti compos, oportuna importuna postulatione destiterit.Ita, quae vox illi, patris iudicio, bonam mentem, si hanc habuisset, excussura videbatur, ea ipsi, diuino consilio, quam non habebat, iniecit; & quae alteri damno elle potuisset, his c uni saluti sitit. Nec dissimilis fuit alterius, licet in dissimili genere, vocationis euentus. Cum enim ille,

nulla de re minus, quam de religiosa vita cogitaret, sollicitari ad eam coepit a Monacho , identidem proponente, ut si cuius instituti voto teneretur, ad suos se potius, quam ad nostros, ad quos inclinare iuuenem suspicabatur, si sibi recte consultum vellet, aggregaret; additis etiam his, quibus ordinem nostrum apud ipsum in odium inuidiamque vocaret. sed recidit in auctorem g olus; quibus enim praereptam volebat, his ipsin hoc facto, praedam venabatur imprudens. N am alter, hac occasione studio Religionis incensus, sic Societatem appethi, vi ab alterius instituto complectendo longissimὸ semper abfuerit. Vt vel hinc quiuis intelligat, res huiusmodi diuino magis consilio permittendas, . quam nostra vel industria, vel voluntate, moderandas esse. Data uni iam erat fides, cum ecce con-

316쪽

Ρalo VINCIA AQVII AMAE. tubernio malorum ita mutatus est, ut non modo primam mentem penitus exuerit, sed cuidam etiam, propositi sui conscio, deierarit, nihil sibi unquam cum Societate commune fore. & certC Veseborum tenaX, toto decennio varijs literarum stu- dijs intendit, stimulos scilicet exculturus, anxium fuctuantemc ue animum subinde perurgente S. nihil tamen cedit ex voto; frustra aliatum Religionum instituta animo proponuntur: recurrit enim Societatis imago , seque quali desertam expostulans, militem in sua castra, nequicquam renitentem, perduxit. Nec nullus fuit peregrinationum

nostrarum quae Una cum caeteris Societatis experI-

mentis diligenter obitae fructus. Multi enim non dubia diuinae prouidentiae signa dubijs in rebus

experti, suas in eum curas omnes iactare fidentius didicerunt. Et per eos non pauci milites peruer- Tain deierandi tertio quoque verbo consuetudianem, non sine voluntaria mulcta, dedidicerunt.

PROVINCIA LUGDUNENSIS.

V Mus in hac prouincia abeunte anno i6o2 Soch 1 2. in s. Collegia, duas I. identias, & Domum Probationis distributi. Sunt enim

hoc anno circa mensem Septembre duo huius prouinci Collegia, Dolanum & Bisuntinum, in prouinciam Franciaetrassata,& unum Biterrense ex Aquitanica ad quatuor quae nobis reliqua erant, adiectu in . In Collegio Auenionensi 9. sacerdotes 3 o. ex quibus duo Tlaeologiae Scholasticae magistri, Casuum conscientiae unus, Philosophiae & Mathematicae quatuor, Theologiae auditores quatuOI: ex caeteris - quin-

317쪽

3I6 PROVINCIA LUGDUNENSIS . quinque profitentur Iiteras humaniores,II. The Iogiae dant operam, T. Philosophiae. reliqui Co-

adiutores. In Collegro Turno nensi versantur 41. sacerdotes Ig. ex quibus duo Casus conscientiae , tres Philosophiam profitentur. ex caeteris s. sunt Iin maniorum literarum professores, '. auditoreSCasuum, reliqui Coadiutores. In Athenacensi Residentia, quae ab hoc Collegio pendet, quinque,4- scilicet sacerdotes, unus Coadiutor. In Collegio Camberiensi 13. facerdotes V. magistri s. Coadiutores alij. In Tonnonensi Residetia, que huic Col- Iegio annexa est, 7. ex quibus sacerdotes quatuor, professores Grammaticae 2. Coadiutor unus. In Collegio Aniciensi 3 o. sacerdotes I s. ex quibus unus profestor est Casuum, alter Philosophiar: ex caeteris magistri humaniorum 6. reliqui Coadiutores. In Collegio Biterrensi 12. sacerdotes u. ex quibus unus eit professor Casuum, alius Philoso- Phiae, ex caeteris magistri humaniores s. reliqui Coadiutores. In Domo Probationis Auenionensi funt 3I. sacerdotes 7. ex quibuS duo peragunt tertium annum probation I S, eX caeteris duo tertium quoque probationis annum peragunt, Coadiuto es veterant s. reliqui nouitij. Ad masti in Societatem undecim, nullus dimissus: defuncti duo, unus Pater in Collegio Auculonensi, & unus Coadi tor in Domo ProbationIS.

L Orum qui Collegium Auenionense hoc anno

habuerunt, domi forisque opera utilis fuit. Initium a domesticis capiatur. In suprema aedium parte exaedificata contignatio cubiculorum em &summo nostrorum commodo ad porticus subiectas suprema tertia, iniecto etiam nouo tabulato

318쪽

accessit. Collati partim ad sacram templi supellectilem, partim in rem domesticato piorum hominum munificentia, aurei nummi plusqua bis mille. Inchoatum dc magna iam ex parte perfectum sic Iarum lapidearum aedificium, quod ex imo domus fundamento ad fastigium usque ducitur, Ludovi- ei Belli, Auenionensis Vicath sumptu. Illustre inbrium qdificationis fuit. Peruetus fundamentum in altissimam humum defossiam ruinam minabatur;

dc unus aliquis e nostris in imo solo erat noui fundamenti locum contemplans . vix pedem extulit fossa, cum repentina ruina muri veteris illam op pleuit,& hominem sane obruisset calus, si tantisperliaesisset.In scholis numerus auditorum nihilo minor quam aliis annis, supra mille sexcenti. Ex Theologica schola concio natores externi bene multi Quadragesiloae tempore varia in loca dimissi. Exeunte anno datu drama Adrianus Martyr cum Natalia coniuge, biduum tenuit Auenionem spectaculi admirabilitate perculsam. Celebrata item Episcopi Vensiensis nostro in templo consecratio, α. Dauidis pueri unctione, quam iuuentus domi nostrae exhibuit, excepta, voluptati hiit. Solennis affixorum pompa ad diem B. P. N. Ignatij celebrandam, superiorum annorum memoriam vicit. Magistri unius lectio catechi stica villis alicui fuit, qui cum ex ianua ausculiaret de Consessionis integritate dicenti ira , S sibi dicta omnia suspicatus est,& celata fere semper peccata salubri confessone reuelauit. Congregationes tres floruere Conce-

Annunciat , Purificatae Virginis; seu quod numerus haud antea alias maior, seu quod feruor haud paulo quam ante in tanta multitudine maior. In Sodalitio maiorum laudabilis omnino est

procerum ad vilia quaeque su bmissio, R de animi

demissione contentiones. Praefectus eius Episco

319쪽

3i8 PROVINCIA Lva DuNEN sis. pus Vensiensis palam testatus est plus se gloriari

quod inscriptum nomen Sodalitati haberet, quani mitra sua & Episcopatu In aliis duobus virtutes

illi aetati accommodae exercentur ,& euntium ad nos comi a consuetudo exemplo est. In Societatem Umissi octo, ad alias familias bene multi appuleriit. Quidam ex periculoso morbo voto Confregationis ineundar coualuit. Alter morti ereptusodalium orationibus. Impudicos homines duos.

qui ex insidiis adolescentem adorti ad scelus blanditiis minisque compellebant, unus ille ac solus,& ad vires alioqui imbellis tamen repulit: illius pugnis, calcibus, dentibus fracta praedonum petulantia est. Alter alloquium sollicitantis se serninae.& per multos inuitantis recusauit. Optimet indo- lis adolet cens, cum hebdomada sancta, breui quodam de Christo crucifixo dialogismo diuini a.

moris partes sustinuisset, maxima omnium commendatione , atque θ theatro Christi estigiem exportasseciperendie morbo captus est, &tertio post die pietatis suae mercedem accepturus, ad Christum in caesis triumphantem excitus est, non mediocri omnium luctu & admiratione ex interitu eius repentino quidem , sed rei tamen quam egisset in scena , suaeque pietati perapposito. Profectum etiam in urbe nostrorum hominum opera, . nec ullum genus pietatis praetin xtum. Pauca ex multis. Quoddam coenobium B A.Nostri exercitationibus institui si & instauratum est Haeresim abiurarunt i a manibus nostrorii in urbe tres supra quinquaginta. Vir flagitiosus, qui peccati sementem mala arte spargebat in optimos quosque, fusus fugatusque tandem est. Valde multi e carceribus summaque miseria reuocati. Erectum etiam . in carcere sacellum, ubi solatium perditis datur.

Cum exeute Quadragesima oratio bidui ad D. Pe-

320쪽

PRovINCIA LUGDUNENSIS. 3Istri esset, is fuit numerus confitentium, qui post hominum memoriam visus auditusque nunquam est; totos octo dies omnes vicinae cirium prouinciae Auenionem decurrerunt. Audita concione aliquis tria aureorum millia, qRae per fraudem obtinuerat, reddidit. Quidam & haereticus &latroclini instinctu caco daemonis templum de nocte ingressus summi preth casulam furto sustulisset, & ex ea sibi vestes accommodari assuique iussisset, a diab lo comprehensus agitatusque tantas in furias pret-cipitauit, ut se daemonem esse inter suos diceret. Vbi hominem Deus corripuit, & ille crimen confessus est, simul hqresim & malam mentem expuit, simul de vita sanctiore deliberauit. Alter sacerdos

sexagenarius, cui iam annos triginta cura incubuerat animorum, Nemausum fugerat,& apud haereticos deuouerat se Caluino. piguit eum facti sui; rediit Auenionem, fleuit, curatus est, Romam denique abiit literis in stluctus ut dignam mercede poenam deposceret ac subiret. Arausicus quidam studiis suis apud nostros exactis in patriam profectus , nullis parentum Ministrorumve machinamentis abripi potuit ad pestiferas conciones, &deserere patrimonium ac 1pem suae hereditatis maluit, quam animae suς salutem sinere periclitari. Iam ergo is piorum eleemosynis iuuatur, cui fundus est peram plus domi. Adolescens pactum cum daemone quem AE aure gestabat, initum rescidit;& salutari confessione peccatorum onere liberatus, tutus nunc vivit ab illis daemonum maleficiis, quibus iam ferὰ triennio obnoxius fuerat . Emisi sum pro pia muliere votum quae sex sam. menses mania conflictabatur; obtinuit a Deo ut eodem

die quo eius sanitas postulabatur, bona mens illi,& lux animi restitueretur. Mater ac filius annos via ginti maguo cum scandalo inimicitiam exercue'

SEARCH

MENU NAVIGATION