Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

GAegium Burdigalense.

P Rosessione quatuor votorti e iniserunt quinque. qui non sine omnium pene ordinum admirati ne, ostiatim, ut solemne est Societati, emendicantes,Catholicis immb & haereticis no obscurum religiosis hurnilitatis exemplum praebuere, atque ac ceptis eleemosynis nos o com ijs, carceribus, religio 'sisque familijs profuerunt. Depositi in gremio 1anctae Ecclesiet nonaginta quatuor: in his Doctor quidam medicus in Caluiniana haeresi ab infantia educatus, post varia cum nostris, tum Neraci, tum hic habita de religione colloquia, posthabitis, quae fore praeuidebat, incommodis; ex illa tandem tace Cmersit, suaeque conuersionis causis libello in lucem edito explicatis, labefactauit pertinaciam plurimorum. Alius ex Anglia huc venit,relicta ad tempus uxore, liberis, & patre haeretico; idque eo tantum animo, ut Ecclesiis Catholicae reconciliaretur, quod & opera nostrorum obtinuit. Duo item adolescentes Scoti, liberalium artium laurea insignes, relictis parentibus & spe opimae hereditatis terant enim ambo primogenitit ad nos se conciserunt, ut de Catholicae fidei capitibus instructi eam profiterentur. Itaque abiurata haeresi Romam profecti sunt. Erat in urbe non valdὰ ab hac dissita, haereticus non ineruditus, qui tape frustra cum multis de religione congressus, uni tandem e nostris veritatique dedit manus, tanta omnium gratulatione, Ut ob id in Ecclesia gratiae fuerint Deo redditae. Enatis Praesulem inter ac Praetorem senatumque pene uniuersum disii dijs, sic se tulerunt nostri, ut ab omnibus singularis prudenti et nomine, missis etiam ad Regem litetis, fuerint commendati. Inter eos qui Kalendis Ianuarijs templum nostrum pietatis iubi-

302쪽

PROVINCIA AQUITANIAE. 3 oi

leique causa celebrarunt, Dux Pernonius, qui toto eo die a prima luce ad vesperam apud nos esse,&intemplo quidem animum caelesti pane, cprpus veris prandio refici in Collegio voluit. Vir quidam, utvni ex nostris confiteretur, quadragintaquinque leucarum iter confecit. Alius vitae omnino perditae, familiari cuiusdam e nostris colloquio, ad bonam frugem reuocatus, non sine stupore plurimorum. Alius item magicis artibus deditus, athsque nefandis sceleribus implicatus, reiectis daemonum praestigijs in melius mutatus est. Accessit templo

nostro non mediocre ornamentum, ex altaris maioris in modum arcus triumphalis frontispicio a tificiose depicto. Dominus Bertinus, Ossicialis ACanonicus Ecclesiae Metropolitanae sancti Andreae, Societatis amicus, moriens Collegium constituit heredem mediae partis suae Bibliothecae, quadringentis minimum aureis aestimatae. Frater germano fratri, eidemque sacerdoti, infensus, adveniam flexis genibus petendam adductus, multis

fraternam concordiam expetentibus exemplo solatioque fuit. Partheniorum Sodalium in visitandis iuuandisque his, qui vel in publico xenodochio

iacent infirmi, vel in carcere captiui detinentur, pietas praesertim enituit & liberalitas. Nonnulli eorum causas deinceps gratis agendas susceperunt, in carcere diutius detentorum, vel amicorum inopia destitutorum, vel eorum qui exiguo aeri alieno soluendo non sunt, quos etiam stipe corrogata iuuant. Itaque paucis mensibus ad quinquaginta liberarunt C carcere. Eaque occasione duo ex illis Caluinianam haeresim abiurarunt. Vir quidam ho nestus . dum multos in Collegium properantes, quo irent ignarus, insequitur, iacellum B.Virginis cum caeteris intrat: ubi audita Patris exhortatione totius vitae consessionem eo ipso die ne elaberetuet

303쪽

& pyxide Sanetia Eucharistiae alteruandae argenteis, affabre elaboratis

Missis Xantoniis.

A Deo grati suerunt nostrorum labores anno periore proximo Episcopo populoque Xantonensi, ut hoc etiam anno eundem e nostris concionatorem habere contende in t , nec minori cum fructu. Nam praeter eos, etiam ex praecipua nobilitate, qui in recta fide confirmati sunt plurimi, Ec- lesiae aggregati quatuor. Sublata praua consuetudo, qua multi, etiam Catholici, sacro quadragenario cibis vetitis utebantur: adeo ut quidam a concione, in qua Pater in tales carnium voratores inuectus fuerat, domum regressus, ollam, in qua carnes coquebantur, euerterit, matremque haereticam, cuius haec causa fiebant, seuerissime monuerit, nolle se talia domi suae in posterum fieri. Poenitentium Sodalitatibus, superiore anno institutis, additae sunt aliae duae. Quo exemplo aliae urbes singulas apud se excitarunt. Enituit maxime Xanto- mensium pietas in transsatione reliquiarum sancti Eutroph, diuitatis illius primi Epit copi ac Martyris : cuius sacrum caput ante annos circiter quinquaginta furori haereticorum, qui urbem illam occupauerant, subductum, Burdigalam transsatum fuerat. Iam vero restituta ciuitate Catholicis,& pace constituta, placuit Episcopo populoque uniue so tantum pignus ceu depositum repeti. Quare m- dicta transatione post Paschales ferias i cui rei qua pietate & cultu insistendum esset, saepius a Patre per Quadragesimam fuerant edocti;ὶ factum est ut ex tota prouincia tantus omnium ordinum concursus fieret, ut duarum leucatum iter multitudine

304쪽

compleretur. Nec quidem sne ordine, praecedebant quippe Christi crucifixi insignia: ad octoginta subsequebanturPoenitentium, quas diximus, Sodalitates, quae ad octo leucas obuiam nudis pedibus processerunt. Deinde clerici fere quadringenti linteati. Hos sequebatur Illustrissilinus Cardinalis Sourdisus, qui Lutetiam profecturus tanto comiti se adiunxerat: cui & Episcopo Xantonensi

aderant duo e nostris concionatores, qui, cum subsistendum esset, ad populum de cultu ac veneratione Sanctorum verba faciebant. Extremum claudebant agmen innumeri, inter quos ne quid forte tumultus oriretur, Gubernator ipse prouinciae, nunc has, nunc illas partes obibat. Quatuor ipsos dies sacrorum hymnorum cantu aures aerque personuerunt. Res erat sane spectatu dignissima, quςque plurimas prae gaudio lachryinas ciebat, pr sertim cum haec in ea regione fierent, in qua haereticorum rabies in sacercotes & sacra, maxime fuerat deba chata.Itum est etiam a nostris in insulam quandam eiusdem dioecesis Xantonensis , Oleron vocant, cuius incolae magna ex parte Caluinistae. In ea nobilem virum Catholicum Minister haereticus peruertere studebat. Rogauit ille Patrem e nostris, sibi ut adesse vellet: quo audito non solum colloquium detrectauit Minister, sed etiam ex insula profugit

Rupellam,haereticorum asylum,sibi vicinum. Qua de causa multi non tantum vacillarunt, sed duo e iam haeresim abiurarunt. Erat in eadem insula haereticus quidam hydropicus , qui cum omnia Ru-pellanorum medicorum remedia frustra esset expertus; tandem implorata beati Eutropij ope,&in eius memoriam Sacro fieri iusib, sanitatem recepit,& Ecclesiae Catholicae a Patre nostro voluit reconciliari. Ad aliud quoque oppidum eiusdem dioecess, Montem Andreae vocant, ter hoc anno euocati sunt

305쪽

sunt nostri .Primbab ipsis Catholicis, qui multa &grauia olim passi ab haereticis, multitudine & potentia longe superioribus, cum inter eos esset ipsius oppidi dominus, ex antiqua do pernobili familia,

omnibus etiam Catholicorum templis concreniatis, tan to tamen religionis ardore succensi erant, ut quoties sacerdotis adesi et copia , excitato raptim tentorio rem diuinam summo animi sensu procurarent. Cum v crd nullus sacerdos praesto esset, conueniebant tamen diebus Dominicis ac festis, dc inter se alternis ossicium B. Virginis recitabant, edocti nimirum ab uno e nostris , quem ante viginti- quinq; annos illuc prosectum audiuerant. Iam vero ubi pax affulsit Ecclesiae, & oppidi dominus ad fidem Catholicam, relicta haeresi paterna, redijt, MCatholici templum suis sumptibus excitarunt satis amplum ; nonnulli ex haereticis fidem ibi Catholicam complexi sunt, alij vacillantes firmati, haereticorumque repressa audacia. Alia quoque missio ex hocCollegio facta est ad insigne monasterium tDonialium fontis Eberaldensis. Occasio vero huius missionis haec fuit: Regis Christianissimi amita, iam septuagenaria, Abbatissa illius monasterij, in

quo ducentae numerantur moniales , saepe a Patre Prouinciali perliteras petierat mitti sibi unii in aliquem e nostris. mittit tandem, & opportune sane:

na in id tempus incidit, quo filia nobilissimi quondamDucis Guisiij professionem in eodem monasterio emissura erat. Habitis per quindecim dies coti- 'nuos concionibus, Guisia Ducilla, mater eius quae professionem erat emisshra, uxorque olim Ducis, cum magna procerum turba, plurimisque alijs, qui ed aliunde confluxerant, interfuit. ex eo tempore regis amita Societati magis ac magis addicta: argumento sit, quod unum e nostris hoc anno habere

voluerit, qui sibi& suis Aduentus & Quadragesi-

306쪽

PROVINCIA AQUITANIAE. 3os

mae tempore concionaretur, quin & alium in inseque tem annum postularit.

D Gabalos in Prioratum Chiracensem, olim a' Gregorio XIII. impetratum,hoc anno suprema SenatusTolosani sententia post varia impedimenta plurimorum, Collegio adiudicatum, missi e nostris duo, qui inter caetera mulierem Caluinianam Catholicam fecere. Mimatensis Episcopus nostrorum & opera & consilio libentissime utitur, nec ita pridem per literas a Patre Prouinciali postulauit Vnu e nostris, qui in urbe olim Catholicis infestissima aliquot Aduentus dc Quadragesimae dies, pro

instituti nostri ratione, concionaretur. Excursiones in oppida non sine fructu factae. Parthenianus Sodalis vitiosam mulierculam ad vitae castioris exemplum reuocare dum nititur , eandem in se impudentem ac blandientem non Verbis tantum, sed Verberibus emendatam remisit. Senuerat pene in

Lutherana lue nobilis quidam, cum illum unus ἡnostris admoneret, haeresi abiecta Ecclesiae aggre- fatus, & sacramentIs rite perceptis, septima inde ebdomada feli iter, ut pie credimus, obdormivit.

ta Ostrorum in Rhetorica alumnorum hic con' stitit seminarium. Aquitaniae Marescallus, ut pedem in urbem intulit, mox Collegium inuisit 3c templum, Deo supplicaturus, exceptus perhonorifico Musarum omnium applausis. In quatuor, qui haeresim eiurarunt, strenuus dux numeratur, qui ob nestio quid facinoris asctiori custodiae mancipatus , ab uno e nostris carceres inuisenti monitus

307쪽

acedoctus,eδ sedemum trahi passus est, ut seu sibi vivendum, seu moriendum foret, ad auitam religionem se postliminio rediturum receperit.& pol- Iicito certe stetit. Nam cum ductus Neracum damnatusque capite iam agendus esset io patibulum, atqueJhine Caluinianus Ministellus ouem sibi commissant, pastor scilicet bonus, perdere non pascere conaretur, hinc pius iuxta ac eruditus sacerdos, salubrioris doctrinae pabulum propinaturuS. instaret:huic constanter adhaesit praeclarus fide; inium importune se intrudentem , & nescio quam cantilenam iam inchoantem procul repulit magno suo pudore, & garrulam cornicem ad suos coruos abire iussit; ac demum exomologesi facta,riteque expiatus felicitex infelicern ad arbore summa animi magnitudine vitam finiuit. Sutor tetricus ac Saturnius, auri argentique auidior, cum nummos aureos duos, quibus in praesens maxime egeret, sibi sublatos comperisset,in desperationem Versus, gladium in dexteram mammillam violenter sibi haud dubie adegerat, ni propera uxoris manu brachium

aliquantulum retentum petitionem minu S grauem ac violentam in latus conue iser. accurrit conse-stim tota vicinia , aduocatur subito noster sacer dos, qui hominem ad sanam mentem reductum expiauit: quare animo & corpore breui conualuit. urbs est vicesimo circiter milliario distans, haereticorum labe infecta, Turnonium Vocant. Eo cum de nostris sacerdos unus excurrisset, historiam Christi passi iam triginta ab annis ea in urbe inauditam , magno omnium tum haereticorum, tum

Catholicorum sensu ac profectu, sanctiore hebdomada palam explicauit. Itum est in oppidum serijs Paschalibus, ubi mulier voto, malo daemoni manisci pata, eum Carpe videbat humana specie. ex illiussu sue praealta porticu in terram prono capite so

308쪽

pROVINCIA AQUITANIAE. 3o 7

deiecerat , tum etiam cultrum in semur sibi adegerat , ut penὸ toto profuso sanguine iaceret ex animis: & ni concretus fatiguis cum admiratione medici fluxum stitisset, mortem qu sierat. hqc maledicta in filios congerere, Crucis signum pauere, aquam lustralem horrere, daemonis opem implorare. Ad hanc iuuandam unus e nostris accedit: cuius consilio Cruce se armat, piaculari aqua confirmat, agno cereo corroborat, maledicta retractat, daemoni nuntium facit, Christum ac Dei param in opem vocat, consessionemque pollicetur in crastinum. vigetur tamen tota nocte a malo daemone proiectu lapidum , mane vero frigida quadam manu prehenso brachio trahitur in praecipitium ιiamque pene praeceps ruebat, cum furibundo conatui quidam accurrentes impedimento fuerunt. Reuocat promissionem confessionis, nec urgente, rogante, minante sacerdote eo adduci potuit, ut confessionem ederet. Ad hoc tamen demum adducta, ut & Sacro.& eoncioni intereti et: sed vix audita concionis parte dimidia, abiit illico furore percita. Ad extremum pe desperata, clim iam ex oppido pararet reditum noster, extremuera recurrens ad remedium, ad patrocinium scilicet Beatae Virginis, eo feminam trahit, ut una cum coniuge, cui nomen est Boni-ei eius, voto se obstringeret duos candidos cereos offerendi. Mirum dictu, vix votum emiserat, cum illico repetens solutionem promissi sacerdos, sanctc pieque confitentem eam au-. diuit, ad ed ut sequenti die templum adiens petita ab omnibus venia communicarit. Pu introii ludi- ira a gister, ingenio & eruditione spectandus , caeterum haereticae prauitatis ita tenax, ut non pueros modo. qui ad se itarent, sed & ciues & aduenas, aue corrumperet, aut in errore confirmaret. Is dum nostros ibi sepius concionantes , non tam profi-V V V 1 cien-

309쪽

ciendi animo, quam ossiciendi in audiret ; unam maximu de caeteris concionem de Sanctissimo Sacramento sic excepit, ut statim impellenteDeo fluctuare coeperit , mox de religionis mutatione cogitare: denique apud se firmiter statuere, quod nulla unquam vis potuit labefactare. Nam ut primores haeretici , rem sagaciter subodorati, mirari primo , mox precibus & minis hominem tentare. nullum funem intactum relinquere,ad eXtremum custodia detinere, aeris alieni nescio quam causam praetexentes; sed retexuit statim unus ex optimati- .hus Catholicis Christiana munificentia, atque hominem sitau1t: qui liber mox ad nos aduolat , instruitur, expiatur , dc ritu solenni in templo nostrinid ita volente Episcopo, haeresim eiurat, gaudentibus iuxta ac gratulantibus uniuersis. Itum est in monasterium S. Benedicti, ubi noster amice exceptus, in gratiam alios cum aliis restituit , dcin termissum diuinum ossicium constitnta pace, reuocauit.Profectus aver e nostris in castellum vici-

Dum, ad sedandas quasdam riscas & simultates obortas , hunc miserum starum offendit: mater proxima desperationi, filia iam furore correpta in aquas se praecipitem egerat, quibus iam vinceba

tur ; sed praesto fuit aliquis, qui praesenti periculo

miseram liberauit. utraque vero per inediam mori destinarat: sed reuocata utraque industria nostri sacerdotis, a quo & haec & illa, cum tota domo, confessione expiata. Neraci secto Christi Corporis festo die, solenni supplicatione delata tota urbe Eucharistia, hinc micate purpura toto senatu Catholico , hinc praelucentibus cereis ad duo millia. circum fissa plebe, domibus omnium, etiam haer

ticorum, qui plures suhi Catholici si quaqua pompa secteret, vario peristromate conuestitis, soloque qua forc qua herba ubiubi in strato. ad cuius

310쪽

PROVINCIA AQUITANIAE. 309

xei obtutum nequicquam frementes senatores hPretici, & acrius expostulantes, sibi cum purpura, ii 5 secus ac collegis Catholicis, suis interesse con- .uenticulis concedi volebant. Concionatus unus Cnostris de Sacra Eucharistia magno omnium fructu. Porro tam ardenter a senatu Catholico expetuntur hic nostri, ut existiment glium neminem huic muneri facere satis posse.

C Acerdotem, postquam obhsset per aliquot anno SM Ecclesiae Catholicae munia, daemon abripuerat inhaereseos prauitatem. ubi per speciem connubuliaereticae mulierculae iunctus , mercator ex sacerdote factus, in eo luto ad annos fere quatuor Adecem haeserat. Catholici igitur illius assines &consanguinei, hominem miserati, ut prim sim data occasio, sollicitant, ut aliquando tandem resipiscati Surdis haec auribus. adeo iste pertendebat in impie late sua. Vrgent nihilominus hominem, eoque tandem pene inuitum trahunt, ut de rebus fidei cum aliquo e nostris conferat. Consert. dubiam mentem ponit, haeresi abiurata. Cumque inter abiurandum ad ea verba, quibus asseritur in Eucharistia corporea & vera Christi praesentia, peruenisset, mananti bus ubertim lacrymis aegre perfecit interruptam professionis formulam. Qui eius vitam cum haereticis detestabantur, ut impiam, lain suspiciunt inter Catholicos virtutis eXemplum. Parentibus hς- reticis adolescens iam ante aliquot annos Catholicum se apud nos professus, Christi natali festo die

domum reuocatuS, ab Utroque parente, nec minis, nec blanditiis a Vero & Catholico cultu potuit reuocari. Cum in eius diei peruigilio conuiuae adessent frequentes, omnes ferό hahetici, eundem

SEARCH

MENU NAVIGATION