장음표시 사용
521쪽
Crucem, quae ad summum templum erecta est,ausi sunt deinceps, uti consueuerant, choreas ducerelseuere namque & solenni decreto rem eam Canonicorum Collegium in posterum interdixit J Sc multi in perpetuum se obstrinxerunt huiusmodi
leuitatis geniis de caetero vitare. Omnino populus Herbipotensis ad maiorem in dies modestiam αpietatem inducitur, ope nostrorum ; ita ut fidicines grauiter conqueratur, sibi alendae familiae sub trahi lucra, quae foris apud exteras ciuitates quaerere in posterum cogantur. Quidam ex primoribus cum alienus a nobis, multos annos nostrorum conciones euitasset, tandem auditorium aliquan
do ingressus, ita captus est, ut iam non solum assiduitate sua multos superet; sed etiam quotquocpotest, ad conciones adducat. Dissidentes inter se coniuges, aliique nostrorum opera feliciter compositi. Est in primis viri cuiusdem primatis furori, ob grauem rei familiaris iacturam , in tuos domesticos concitato, obuiam itum; qui & iram & dolorem , ad nostrorum exhortationem , non solum
compressit, sed etiam in se rediens, damni caulam in se ipso indagavit. Adita nos comia & carcerCS: animus ad morbos & supplicia perferenda factus. Elephantiacis etiam cura impensa, ex quibus octo sunt adducti, ut festo SS. Trinitatis Sacramentum Co firmationis in sacello nostro, quod D. Valetino est sacru , a Reuerendissimo Suffraganeo susciperent, magna cum spiritus consolatione; quibus est, priusquam abirent, elec mosyna impertita. Vir quidam primarius , cum aliquot annos diuina Sacramenta suis posthabuisset curis, tandem morbo periculo correptus , adduci tamen non potuit, Vt confiteretur. vocatus noster in speciem salutatioris, videt eum ad extrema tendere. blande prim si,
deinde grauiter eum monet,iam adesse finem, consule-
522쪽
suleret animae, praeueniret confessione Dei iudicium: paret, de tota vita confitetur , communicat, ungitur, immensas gratias cuiasi lacryinis nostro reddit, eiusque exosculatur manum: pauloq; post cum votis Deo animam reddidit. Alter qui diagraues cum uxore & plerisque aliis inimicitias aluerat, in graui morbo visitatus,& adductus a nostro, ut palam cum omnibus ingratiam rediret, pauloque post a confessone, suo aliorumque solatio, mortuus est. Alius vir senatorij ordinis, probus, ac omnibus charus, qui quotidie rem diuinam audiebat, & Horas Canonicas lectitabat, subito morbo captus, rationis usum amiserat. Tentabant nostri saepe diu noctuque, ut aliquam consessionis materiam elicerent; sed frustra. accessit epilepsiae morbus continuus : desperabatur ab omnibus, etiam medicis, & in singula momenta etiam mors timebatur. In hac rerum omnium dei peratione litatum a nostris,& votiva sacra ad D Virginis curata a familiaribus, vi saltem confessioni rite insti-
tucdae rationis Vsum recipere r. cum ecc lux communicata, ut daret si onum doloris , & lacram via-
ctionem annueret: neque multo post etiam vox Sc ires redierunt. confestus est,& a sacerdote nostro in eius aedibus Sacris operante, communionem
suscepit: iamque sanus S integer Societatis charitatem apud alios depraedicat. Commentationibus domi salubriter aliquot eruditi ad pietatem. Foris vero late nostrorum industria vagata, multis sal ti fuit. Variis excursionibus in oppida vicina, multorum centenorii consessones sunt exceptae. Concionibus adiuti Parochi : consuetudo deserendi templum ante finem sacrificij sublata: reuocata vetus consuetudo ostulandae Crucis in Parasceve. Adeoque multis in locis, solennioribus festis, nostrorum petita subsidia sunt, ut multorum deside-
523쪽
G2 PROvINCIA RHENANA.ria domesticae nostrae cum & ossicia frustrarint. D. Virginis Sodalitas quςdam olim ex pluribus ci-imatibus collecta&insti tuta, in quam utriusque
sexus, nobilium etiam & auctoritate praesta imum ingens numerus cooptatus fuerat; iam temporum iniquitate collapsa, hoc anno rursus efflorescere coepit, dum quidam eX nostris eo profectus, con-
cionem in laudem & utilitatem Sodaliti) habuit: post quam mox supra duodecim capita nobilium, senatorum , honestorumque ciuium su a nomina dederunt. Doctrina Christiana sex in diuersis pagis explicata est, magno non solum puerilis, sed etiam adultae aetatis bono. Inductus est religiosus erga Dominicum corpus cultus . simulatque puerile agmen in templum peruenit, omnes ad illud venerabundi se abhciunt: ibique flexis genibus, donec
moneantur, orant. Cereas vero agni Dei essigies, mirum quam venerentur, vel ament: cuiuS amu-
leti vim commendant, quod mulier a malo spiritu exagitatam elisis habuit, accepta a Parocho quadam eius particula: quam postquam restituendi animo deposuit, grauiter assici denud,& in dies siugulos peius habere coepit, quoad a nostro edocta, quid hoc rei esset, non deposituram se deinceps sacram plagunculam recepit. Fuit etiam puella paruula, quae integras multasque noctes ab eiulatu compesci non potuit, sed appenso agno Dei, mox conticuit, & ad patrem versa, inquit: Non amplius eiulabo, quia rem istam appendisti trahi. Reuerendissimus & Illustiissimus Princeps & EpiscopuS noster Iulius, suam in nos beneuolentiam non Obscuras signis saepe testatus est. Festo Visitationis B.Virginis cum aulicis & duobus Capitularibus, Sodalitati Partheniae, magna pietatis significatione, adfuit. Serenissimi quoque Archi ducis Maxi ligni, non spernenda in nos beneuolentia & Iiberar
524쪽
PROVINCIA RHYNANA. 323beralitas extitit. Nam&ex nostiis aliquem sibi a
confessionibus esse voluit quem ea de caussa ad se Mergentheimium, & nuper etiym Oeni pontum euocauiti ac Collegio centum ducatos, cum altari mobili magni preth , donauit. Causam pecuniariam habuimus cum Senatu Lutherano, celebris inprimis ciuitatis Imperialis . eluserunt nos primum aliquot comperendinationibus: deinde cum duorum pro nobis Principum literas, Archi ducis scilicet Maximiliani, & Iulf Franconiae Ducis accepissent, mitiores effecti, pecuniam se reddituros, ultro polliciti sunt. Missus istuc e nostris unus, honorifice& benigne habitus , ad singulare colloquium summi Consulis admissus fuit. In Senatu
decretum, Ut pecuniam annuo censu retinerent;
cum tamen his ipsis annis veteres pensiones studiose redimant, maxime a Catholicis, iisque etiam Principibus. Commendarunt in nostro homine modestiam, sobrietatem, simplicem , & suo statui
Ommoda, ut plurimum, usi valetudine, occa- . sionem de proxiis O bene merendi oblatam arripuimus, non oblatam quaesiui in iis, & vero phs conatibus Deus adfuit. Nam ab haeresi ad Ecclesia ira traducti sunt centum nonaginta duo. in his viri quidam ab ineunte aetate erroribus imbuti, Scio repellenda veritate Usque ad decrepitam senectutem pertinaces. Et adolescens Lutheranis opinionibus mi sere excaecatus, hinc iter faciens , ad nostros se eadem via incedentes adiunxit. varijs, Ut fit, de religione sermonibus habitis, errores seribdetestatus est, neque dimittere sacerdotem voluit, nisi ab excommunicatione in praesens esset absolu-
525쪽
PROVINCIA RHENANA tus. Ergo humi fixis genio iis , manibus iunctis,
oculisque in terram defixis, cum fidem ex formula Tridentini professus fuisset, quod optauit consecutus est.' Anabaptistis duobus, uxori & marito, Catholica fides persuaderi non poterat, licet crebrδ & diligenter laboratum esset.denique illud obtentum, ut, si quidem obstinato animo se irent perditum, saltem filios salvos esse linerent. Pueri ergo cum illustri caeremonia in templum inducerentur ad baptismum; ardentes Deo preces fusae, ut parentibus quoque gratiam suam largiretur. nec frustra;
finita caeremonia, mater, de ponto errore, Deo Ecclesiaeque reconciliata est Duobus latronibus perfidi errores erepti, priusquam ipsis vita per supplicium eriperetur; qui quidem mira deinde constantia & patientia, poenam quantumuis atrocem subierunt. Clim duo e nostris, ut fit, priusquam se solemnibus vincirent votis, stipis emendicandae gratia emissi fuissent; inciderunt in quosdam alienosa fide Catholica : a quibus clim se eleemosynain
obtenturos desperarent, magnopere hortari institerunt, ut saltem sui misererentur, depositoque errore sanam doctrina admitterent. nec frustra; spem certam dederunt alij: unus audem ex eo genere, statim in eodem itinere est Deo & Ecclesiae reconciliatus: actumque cum eodem, ut familiae suae, cuius
ipse caput erat, salutis auctor esse studeat; quod &facturum se promisit. Dissicile quidem, sed tamen
felici euentu , certamen habuit Saxo adolescens is nostrorum hortatu atque institutione, reluctante acriter patre, ad Catholicos se adiunxerat . furere pater, Magistratuum opem implorare, verbi Ministros quernnoniis crebris defatigare, filium visaniore mente imbuerent, instare; filius contra aequὰlligenter apud Catholicos Magistratus auxilium quaerere, quorum auctoritate paternus furor re.
526쪽
pressus fuit, & adolescens in suscepto consilio pe mansit Neque defuerunt complures alij adolescentes, haereticis progeniti parentibus, qui se ultro in nostram disciplinam tradiderint, inopiam patienter tolerantes, cum apud suos laute vivere possent, si vanam religionem addiscere vellent. Tanquam ad peritos animarum medicos ad nos undique accurritur confessionis faciendae caussa: neque ulli operam nostram deesse patimur, ubiubi possumus. Certe quo tempore plenariae Indulgentiae consequendae spes est hominibus per hanc dioecesin a
Clemente Pontifice clementer ostensa; mirum est, quantam rei bene gerendae occasionem acceperimus. dies noctesque confitentibus aures datae, conciones creberrimae habitae, supplicationes plurimar& splendidissit nae institutae: quq quidem & Catholicorum animos exhilararunt, atque in fide confirmarunt ; haereticis vero vel ruborem pepererunt, vel admirationem, maxime clim omnia insignia Dominicae Passionis ordine pulcro praeserri conspicerent. Inter reliquos, mulier ad pertinaciam in Lutheri ludo edocta, ita permota est, ut errores italico abhceret, veritatem complecteretur, SacramC-tis poenitentiae & Eucharistiae susceptis cum Deo
in gratiam redierit. Haud ita longe ab urbe hac, sacellum Beatissimae Virginis in silua positum est:
huc e vicinis locis, voti soluendi, vel Numinis placandi caussa, itur creberrime. hoc anno cum aeris inclementia agri, vineae, siluae magnam passim acciperent cladem, maiores facti sunt ad eandem aedε concursus. Ea occasione, a nobis conciones ad peregrinos habitae: quarum ea vis fuit, ut Bruxellaesoppidum id sex borarum itinere Spira abesti trium dierum supplicatio, adnitentibus ciuibus, Reueis xendissimique Vicario annaete,instituta fuerit, c5- currentibu. undique vicini. pas is ι concionesque
527쪽
pno v INCIA RHENANA . .. habitae crebrd, quanto cum fructu, ex moruin in melius commutatione, & multitudine eorum, qui confessionis causa aduolarunt, colli aere licuit. Tribus fere diebus auditi sunt, & sacro epulo refecti septingenti. Parochi tota prouincia concionibus, confessionibus audiendis, doctrina Christiana rudibus tradenda, adiuti. Sacris B. P. N meditationibus, ad vitam pieque sancteque instituendam, exercitati viginti quatuor: in his nobiles viri septem. Egris & in opibus vel consilio tristitiam abstersimus, vel collecta a ditioribus ele Emosyna molestiam minuimus. Neque domi atque in urbe nos continuimus: charitas, gloriaeque Christi amplificandae cupiditas longius saepe excurrere coligit. ita Imperhoppidum , ad siluam Helciniarn est positum. hic Parochus valetudine impeditus, officium praestare non potuit. E nostris quidam sub stitutus ad tempus, cum alia multa; tum haec egregia gessit: templum, quod in ipsis Lutheranae pestis in iiij sexaedificatum, necdum solemni ritu ac
caeremonia consecratum fuerat, effecit, ut catholice dedicaretur. Vsum Sacramenti Confirmationis ad annos so. intermissum, ut reuocaretur, institit.
mirum dictui in oppido exiguo , & haeresi contaminato, sexcenti fuerunt, qui pie id Sacramentum susciperent mormatiam ter vocati venimuS,sem per laeto magnoque fructu vocantium, & gaudio
nostio, tum vero maxime, clim Iubileuim, praesente atque adnitente Episcopo, celebraretur ; tanto hominum concursu , tantoque supplicationis ornatu, Vt magnam reS habuerit adi rationem, eo
praesertim loco, ubi longus nobilium, splendidorumque hominum precantium, & faces ardentes manibus gestantium ordo, Vel raro, vel nunquam
conspectus fuerat. Coenobium quoddam est Religiosarum seminarum, hqreticis undique cinctum,
528쪽
bis huc, rogatu Superiorum, itum, magno omnium fructu. Hoc insigne, mulier erat una e Religiosis, arrogantia tumida, quae obstinato animo imperiuMagistrae recusabat, maloque exemplo inter caeteras vivebat, nullisque vel minis, vel monitionibus emendati quiuerat. nostri sacerdotis oratione ita
victa est, ut modeste se ad pedes Magistrae abhceret, delicti veniam peterςt, emendationem promitteret, & reipsa praestaret. Sodalitas Beatissimae Virginis omni genere virtutum floret quam maxime. Reliquorum vero etiam discipulorum probitas & diligentia multis ex locis notata est de probata. Alij, parentes ad Sacramentum poenitentiae usurpandum adduxerunt: alij abditas per ludibrium in olere carnes, eo die, quo ijs vesci Christiano homini nefas, indignabundi abiecerunt. alij
libros haereticos exurendos tradiderunt. Quian id duobus in urbe templis catechismus , ex nostro instituto, aetati imbecilli tradebatur, hoc anno nostro in templo explicari coeptus est, magno puerorum & adultorum concursu & fructu. Anni tres abiere , ex quo nobis area ad aedificandum templum, a Reuerendo & nobili Capitulo Cathedralis
ecclesiae, attributa fuit, magna bonorum gratulatione; frementibus interim, inuidiaque tabescentibus malevolis.& quanquam pecuniae, unde aedificaretur, praesertim tanto sumptu , nihil omnino erat; res tamen & coepta,& Deo hominibusque fauentibus, ad finem speratum perducta est. Nam ut primum percrebuit, magna Reuerendissimi & Illustrissimi Principis voluntate, procerumque auctoritate, Societatis Patres aedem sacram moliris certatim omnes, Ut quisque potuit, opera, consilio, materiam convehendo iuuare, dissicultates, quae ab inuidis opponebantur, auctoritate, prudentia,
labore disjcere: omnibus denique modis opus Vr-
529쪽
gere atque perficere conati. Magna autem suit in pecunia danda liberalitas: nam, ut multos praetercam, non quia minus liberaliter dederint; sed ne nimis longus texatur catalogus; Reuerendissimus &Illii stri minus Princeps Ebethardus, Episcopus Spirensis, praeter elegantis ac rari artificij lacunar, etiam pauimentum polito lapide sterni curauit; praeterquam, quod summam aram faciendam exornandamque munifico sumptu, sibi sumpsit: praeterquam, quod omnem fere materiam per subditos gratis convehi mandauit; dedit praeterea in aedificationem, bonam pecuniae summam 3 Vt omnia,
quae a sua Celsitudine donata sunt , accedant ad 46oo.& plures flore nos. Demum assignauit in singulos annos 34 florenos, ad summam aram fartam tectamque conseruandam. Plurimorum aliorum illustris extitit in nos benignitas ; ne tamen fiat mentio, instituta breuitas exigit : si quis tamen omnium, quae liberaliter in hanc rem data sunt, rationem inire voluerit; summam inueniet quindecim millium, octingentorum,& amplius, florenorum. Dedicatum templum esst Christo Saluatori, ad XVII Cal. Oct. solemni caerimonia, laeta elegantique symphonia, maximo hominum concursu in
gentique gaudio. Ipse Reuerendissimus & IllustriR'imus Princeps noster eo die apud nos caenare voluit: super mensam duplici est carmine exceptus. Postridie, quo plenior esset cumulatiorque laetitia, S. Paulus Apostolus in scena datus publice est, tanto cum apparatu, actorumque industria& laude, ac vulgi applausu, ut quocunque venires, siue in urbe, siue foris ; hominum sermone per multos
dies. rem celebrari ac commendari audires. . Colla.
530쪽
onciones ad populum habitae in urbe duobus M locis: catecheses donat forisque pluribus. Exercitia quibuida impertita cum fructu. Aditi ca ceres identidem, & rei tum in urbe, tum foris adiuti. Foras nostri bis vocati. decem praesto fuere ad Iogum 'sque prosequendo: duae quoque ex illis Ecclesiae restitutae Catholicae: aliae quatuor, licet
seio, tandem tamen poenitentiae tenuerunt por-
Imri.Vnus ne vultum quidem sacerdotis ferre post se videbatur; victus tamen & haeresin, &anteac vitae noxas apud nostium deposuit. Euocatus ad pagum vicinum noster, hominem ita furiosum ibi reperit, ut vinculis & custodia opus esset. huic detraxit amuleta chartasque superstitiosas, quas miseri suspenderant ex collo: preces ad Deum fundit, agni cerei estigium suspendit,& abit. cum ecce post triduum restitutus sanitati, Deo & sacerdoti gratias refundit. Alio item in loco haeretica mulieri horribilibus spectris exterrita , a desperatione si- iri ut & haeresi liberata. Ad eandem quoque'selicitatem deinde traxit parentem & sororem. Memorabile est quod iequitur: Bubulcus sub noctem errabundum pecus iratus, Eon sine detestatione, cogebat. apparuit ut mox caco daemon, operam suai Offerens, exprobrat pauperiem, opes pollicetur, loculos turgidos ac sonantes ostemat, quibus donandus esset, si consilijs acquiescat: prodit eiusdem instituti socios, reluctantem gladio terret, ad fontem vi pertrahit baptizandum nam hoc ritu venefici huius prouinciae de more inaugurantur. in turbatum, nec iam composem sui, cum bis mandatis dimittit, Vt uxorem per iurgia quaesita occasione pecoris male tracta tibiiu cidet. peigit miser pagum LI LI versuS,