장음표시 사용
531쪽
versus, tam diras edens Vociferationes, ut procul auditus a paganis, passim ei occurrerent, rei quid gereretur ignari. Cum furiosum aduerterent sibi alijsque periculo futurum, robustissimis ea noct eeustodiendus traditur. ita non semel a suspendio, quod moliebatur,liberatus est. Die altera sacerdos noster vocatus adfuit, fidem Catholicam persuasit, munitumque sacramentis integre menti restituit α sanitati. Hoc anno centum & quinque ab erroribus ad Catholicae veritatis asyla traiducti: in quibus duo excelluere viri nobiles; alter aulicae vitae
Iubrico diu obluctatus vestigio, post magnas animi fluctuationes , exerciths spiritualibus ad sui ipsius flexus notitiam, denique ab haeresi resipuit. Alterius spectata magis & nobilior fuit conuersio. post aliquot Belgica, & sex continua in equestri
militia expeditionis Pannonicae aduersus communem Christianorum hostem , confecta stipendia. Hic cum diuina prouidentia Fuidam appulisset,
grauiter habere coepit, Vt etiam cum equis longius
progredi non posset; ab haeretico hospite missus ad chirurgum Catholicum sanandus: quo cognito, saepius noster, dissimulato habitu, hominem adijt, ac de virtutum honestate, fugaque & periculis
peccatorum apud eum disseruit. Quid multa' animus nequaquam siluestris, culturam admisit, paulatimque Catholicus esse coepit: denique etiam a consenione sacro viatico , ut pectus ad futuram
luctam muniret, eo facilius adductus est, quod in Caluiniano pane , nescio quid impietatis auersatum se semper fuisse diceret. Post dies nouem cum plenus fiducia ac salutis spe, pie obdormiuisset; peregrini & nobilis viri funus per D.Virginis Sodales deportari, comitantibus cos uictoribus ac studi sis, placuit. quibus se sua sponte, Viceprinceps, Consiliari , Senat bresque oniues cum clero, etiam maioris
532쪽
PROV1NCI A Ru EN AN A. viatoris Ecclesiae sin qua sepeliendus erat & m
gna ciuium multitudine, iunxerunt: nec sine fructu , funebri concione a nostris cohonestatus est: Quae res ita placuit fratri defuncti, ut ipse, licet haereticus , hoc tamen nomine maximas Societati
egerit gratias:significaritque, admodum sibi placere , quod in tales homines , tamque hunianos, frater moribundus incidisset, vi tamque ritu Catholico clausisset. Plurimi etiam aegri egentesque, qui passim in tuguriis hic abiecti destitutique iacent, nostrorum auxiliis erecti. Pax conciliata interi plures capitali diuturnoque odio dissidentes. Inter hos quidam Catholicae mulieris maritus hς- reticus, adductus est, ut praesente Patre nostro,sse-xis humi genibus ab honestissima uxore veniam peteret & impetraret. Α turpi & flagitiosa vita adnieliorem frugem reuocati vitiusque sexus pluia quam viginti. Sodales Parthenij suum in virtute
ac litteris tenuere cursum . praeter consueta pietatis studia, semel placandae Dei irae , ad D. Virginis
montem duxere supplicationem , cum magna ae ris esset intemperies , & grauiores morbi metuerentur. huic se pompae Gubernator urbis, cum aula, aliique honorati ,sponte iunxerunt.Seminarium Pontificium & gomus conuiciorum , non Contemnenda nobilis Iuventutis accestione , pietatis etiam & studiormit incremento stetit. numerauit hoc anno I 8 o. adolescentes. Conicionum quoque i& animarum causis a saepe rium in pagos, cum alias. tum per eos dies , qui nascentis aut resurgemis
Christi solennia praecurrunt festa, imaguo pagano tum bono, reducto etiam Eucharist lar & paenitentia' usu, Vnde gridem exularat. Ad haec Parochi aegri sedesque subleuati, atque ipsi nomiae, nos usu Catholico, ad frugem reducti do confessiouem'. Egre te istie loci operae friuriis constitit , ubino '
533쪽
PROVINCIA RH pNANA sitis pro lecto stramen, pro foco semiruta casa, pro cibo assatim penuria, multis diebus, absente Parocho, fuit. Sacrum epulum sumpserunt, quod ab
hominum memoria factum non erat, 369. Ecclesiae redditi vigintitres : ad poenitetiae & sacrae Syn- axis Sacramenta instructi plurimi. Denique tantum nostri sacerdotis desiderium excitatum, prorsus ut eum sibi Parochum relinqui, agricolae flagitarent' Auctum Collegium emptione aedium, quae horto imminebant; altera sexcentis quinquaginta, altera septingentis florems: quibus praeter se cui tutis redemptionem , haud exiguum spatium ad Collegij aream explicanda, accessit. Denique quod in huius anni clausula felix faustumque toti Prouinciae, & Ecclesiae Fuldensi, bonis omnibus, &huic Collegio nostro euenit, decim onono Decem
bris Reuerendissimus Princeps, fundator Collegij Balthasar, honori ac pristinae dignitati, qua vigintifex de amplius annis caruerat, restitutus est,
Quare cum S. Augusti iustissimo Carsacis Ru dolphi decreto, lis & caussa tota ipsi fuisset adiudicata, &aduersarh grauis aeris multa damnati ; mox undique legatos & nuntios habuit, qui gratulatum accederent, non Principum modo Impervi ; sed ex
Italia quoque Illustrium Episcoporum & Cardinalium : quibus denique Sanctissimi Domini Nostri praeclara testificatio accessit. Denique omnium ordinum consensione, non vulgari pompa; sed rara tamen modestia per quatuor legatos a Sereni Dsimo Archi duce Maximiliano, Imperatoris iussu, Principi restituendo assigiuatos , suam in urbem sedemque die, qua diximus , honorifice reductus est. Post vatios a caeteris ordinibus Principi reduci honores exhibitos, quo ne Societatis I Esu gymnasium muneri deestet suo , postridie libellum obtulit poematum, quo testitutum patriae Princi-
534쪽
. PROVINCIA RHENANA. 333pem,Vario schemate carminum, gratulabatur. In
de tertio die, in arce Principis comoediam dedit, praesentibus Legatis, & frequenti nobilitate, de origine constituti Fuldae monaster ij: quae feliciter acta, tum sundatori, tum Reuerendissimo Abbati ac Principi Hirsfeldensi, maiorem in modum placuit. Denique die S. Stephani ipse Reuerendissimus in templum nostrum , inde in Collegi ii nos
salutatum venit: exceptusque oratione gratulat Iia,latino sermone rei pondit se patronum, & eum
in posterum Collegio futurum , qui antehac semper extitisset. Det sospitem ei& longam Deus vise tam , ut quae asilictae huius erigen flar Ecclesiae suae consilia iam animo versat, seliciter expromere ali
STudium in via persectionis ab omnibus adhibitum , fructus attulit animi iucundos: quod
perfecit octi duana commentationum exercitatio,
qua nuper usi omnes & gauisi. Ad externorum salutem conciones festis Dominicisque diebus in aede nostra habitae, per esuriales dies quadraginta: etiam catechesiis , a sex sacerdotibus & duobus scholarum magist ris , cuna per occupationes licuit, ad viginti pagos est instituta & habita, successu& euentu aeque pueris ac senibus fiuctuoso. Hominem quemdam deprehendit catechista, qui non modo annis aliquot a sacris omnibus muneribus , temploque abstinuerat. sed daemoni se de . uouerat, si unquam illud ingrederetur. Increpitus primum a nostro e si verbis, deinde manu apprehensus, & in aedem inductus, impium illud votum hac precatione , cum ostium attigisset, irri-
535쪽
tum fecit: Benὸ vertat hoc Deus : huc enim non veni i quadriennio.Itum est ad aegrotos, effectum, que, ut aegroti oleo sacro inungerentur; quod domestici vani vana superstitione negligere decreuerant. Carceres labore non poenitendo inuisi. Feminae cuidam supplicio deuotae , daemon cultros
laqueosque offerebat , quibus infamiam supplichspontanea morte praeueniret . cessantem carceris
& parietum fragore malus suasor perterrebat miseram, & custodes audientes in fugam vertit.
Tandem nostri consulti ; Omnis anteactae vitappeccatis rite depositis, spem is liberatur,& suppli-ch quoque, amicorum intercessione, exiiij versura soluere rigorem meretur. Simile quiddam furti reo accidit. postridie eius diei, quo quaestionibus subiectus, cum in tenebricoso carcere solus' periculum imminens, & cruciatus praeteritos ani- mo reputaret ue cccc tibi repente subobscura tu
sese infundit, puella non illiberali specie rogat, ec- uid miser agat, non senesciam, quantos pridie olores sustinuerit , sed acerbiores eum manere postridie: Quibus tamen, inquit, si te vis eripere, en ferrum, quo & vincula pedum discindere, &carceris potetis ianuam effringere. Laetus ferrum rapit,& dum se credit compedes secare, secat col-: l lum . iamque ingenti vulnere guttur hiabat, ipsi que spiritus, qua via patebat, exibant i cum chceris custos ingressus cibum captiuo praebiturus, re centi perfusum sanguine conspicit. refert ad Magistratum: veniunt chirurgi , & animarum medici. negant illi, stacta gula hominem vivere posse: nostri, qua curent, vix reperiunt. Nam etsi mentis adhuc compos esset, vocis tamen usum perdiderat, quod halitus ante per vulnus essiaretur, quam ad palatum & articulatae vocis ossici-
am perueniret. Indiciis agenda res suit. Itaque de
536쪽
PROVINCIA RHENANA. systae trimum admonitus maiorum maereticus enim erat de peccatis deinde & emendatione, si vivere possit. Annuit ad omnia , ergo ab haeresi primum & a peccatis absolutus est. Manda mtamen custodibus, ut si quando reciperet usum linguae, domum nostram confestim significent. Digressis nostris, chirurgi vulnus obligare pergunt; atque ita conclusus spiritus recta ad palatum fertur. ipse loqui intelligenter coepit: reuocatur noster sacerdos, & remotis arbitris, hominem periculi admonet. ille, quod monebatur, confitetur: demum etiam post aliquot dies Euchari- .stiae Sacramento bene munitus , mortis sententiam, magna promissi sui & fidei constantia, sustinuit. Alius ob facinora ad rogum destinatus, prius ab haeresi , cui insenuerat, & peccatoriam tarcina absolutus, ignem tulit leuius. Damnosus alearum lusus e Religiosa quapiam familia, ut in
posteruiat exularet, elaboratum. Haeresin eiurarunt, nostrorum domi forisque desudante industria, centum quadraginta quinque. Illustris fuit hoc in genere nobilium spectata conuersio, quorum alter potentia & generis claritate insignis , ad auitam religionem, ordini equestr, amplectendam, pulcro praeivit exemplo. Altera, licet humano pudore & metu retenta , ad supremam etiam aegritudinem distulerit conuersionem, non tamen prius vivere des t , quam ritu Catholico, a confessione corpori Dominico communicaret quinquagenaria. Vtiliter laboratum, eo praesertim tem
pore, quo Indulgentiae plenariae a Magistratu facta potestas. Conciones ad Parochos Eisseidiae αpopulum habitae sunt, ut& illi muneris monerentur, hic gratiam non negligeret. Nunquam plures apud nostros animi sordes absterserunt: quidam
etiam Pellices eiecerunt, Coenobh cuiusdam Ab-
537쪽
bas suis Fratribus totius anteactae vitae suaserat confessionem: & , ut id perficere posthnt omnes. ad Collegium nostruris venit, sacerdotem petiit. Mecum auexit . qui suo exemplo in primis, caeteris animum fecit. Ipso sacrae remissionis die circiter septingenti in aede nostra sacro epulo refecti sunt; cum illo & praecedaneo die, sex sacerdotes assidue consessionibus audiendis vacarunt. Scholae adiectu lectionis de Casibus conscientiae sunt audita. Auxit Socieratis aestimationem da
. tum drama de Barlaam &Iosaphat; quod sex horis Reuerendilli mi & Illustrissimi Principis nostri Iegati, magna approbatione , impertae si spectarunt. Et vero in pietate ardor discipulorum fuit insignis. Beatissimae Virginis Sodales in templum ausi prodire, & caeteris attonitis, dirissime flagris in seipsos animaduertere. Quibusdam defuit
occasio eiuscemodi austetitatis exercendae. ergo, ut se quoque hostes carnis suae declararent, domi undequaque funes collegerunt, quibus noctu prostrato uterentur. Non defuit, qui apud familiam suam emceret, ut deinceps a carnibus abstineret diebus ab Ecclesia interdictis. eas ut manducarent alienu tem pote, quidam ne verberibus quidem adigi potuerunt Demum consultum rci familiari & quieti domestic rum, tum amicorum liberalitate, tum Reuerendissimi Archiepiscopi nostri munificentia, qui & terminos Collegh accuratius curauit muris firmari, & reditibus 3 oo. da-lerorum imperialium in annos singulos.
538쪽
i fost diutinam aliquot annorum sortiter toler μ tam membrorum extenuationem, Sacramentisi Confessionis & Eucharistiae munitus, facio etiam . mature delibutus oleo, spiritum Deo reddidit Ser-- uatius Ialhea Leodius, i 1. Kalend. Aprilis: quem diem quinis ante consessario sibi fore emortua-- lem , edixerat annum aetatis circiter trigesimum - primum, in Societate undecimum pene exegcr3x. erat omnino is, qui obedientiae studio, modestia, morum maturitate , bonum sui apud omnes odorem diffunderet. Reliqui corpore sic satis firmo,a- nimo robustiore, pro se quisque ad rem bene gerendam omne studiit contulerunt. Doctrina Christiana publicis priuatisque iermoniblis , omnis a talis & sexus hominibus tradita. Ex alto scelerum gurgite extracti homines pene desperati: infirmis& aiflictis ope corporali iuxta & spiritali subuentum: firmati in extremo certamine morienteS. Ex - . - Ulcerati duorum in se praestantium virorum egre gie leniti animi. Restinctae irarum inter cognatos& assines excitatae faces. In pias commentationes incubucre tres. annorum aliquot noxas qui deponerent inuenti ducenti: totidem,& plures, qui uniuersis vi collectas apud nostros deponerent. Ab heresi absoluti undecim; inter hos virgo nobilis, cuius conuerso spem parit grandae uae matri S, totiusque familiae domesticae ad sanam religionem traducendae. Reuerendissimo & Illustrissimo D. Cardinali petente, e nostris unus in Lotharingiam ad D. Nicolai profectus, pro Germanorum, illuc, ob lubileuma sua Sanctitate concestum, confluentium excipiendis confessionibus E nostris alter excitus ad coenobium propter Hagenoam oppi-
539쪽
133 PROVINCIA RHENANA. dum Imperatorium, quo ipsius Abbatis, Fratrumque omnium, ad Iubaleum demerendum , totius vitae confessiones exciperci. accessere quam plurimi Abbatis subditi agricolae. Curriculo in ipsum oppidum transcursum . vixdum sacrae aedi , bene mane insequenti die, aduerterat gressus Pater, climprimariorum utriusque sexus plures, fama ventuti Patris aliquanto antὰ commoniti, ad perpurgandum animum confessionis Sacramento, accuIrere. Quae anno proximo fructuose inchoata in Schir- mech arx est, cum pago, unde tota praefectura Argentinensis Episcopatus denominaturi & pagis subiectis excursio; magnopere dudum effagitante nobili Satrapa,hoc continuata: eo nimirum ita ccessu, ut tam nobilis ipse, quam filiae eius, omnisque domus seriam conscientiae rationem inirent, sacraque confessione aliquoties iterata, & communione percepta, nil fere, nisi quae Dei sunt, sapiant, loquantur, quaerant. Eo nostros amore nobilis complectitur , ut potids in liberalitate hospitio nostris praebendo, beneficium in se conferri censeat, quam
conferre. Pagani autem illi eo usque mutati, ut noua ubique rerum facies occurrat .itemptu ante desertum penitus, etiam Dominicis festisque diebus, quod germanic8 dicentem Parochum se intelligere negarent; frequentiam modo vi X capit. Ignoratio rerum indigna admodum ac deploranda, vel ex ore infantium lactentium in ipsis adultis perficitur & senibus. Sacramentorum sanctissimorum Romanus usus legitimus inductus, ut ad diem omnibus Sanctis sacrum, non miniis pie, quam sollicite, nullo hactenus unquam exemplo, sacra illa mysteria, sexaginta supra centum perceperint: ad Christi natalia, leto. anniuersario autem die Christi reuiuiscentis, Iso. denique singulis vicibus, ut primum Patris abitum obseruaiunt, in genua pro
540쪽
sus & lachrymas rogarunt, ad se maturare reditum velle Patrem, nec lairi diu desertos solatio filios. Isti modo vicinos rusticos in admirationem rapiunt, quod neque pro more suo veteri, ad singula pene crba, mille daemones, & alias blasphemias usurpent arriplius; quin potius ad virtutem magno sint incitamento. Multi pocio ibidem e certo mortis periculo erepti. Lutherana secta se extulit unus: a flagitiosa consuetudine remoti quatuor, concubinis vel desertis, vel legitimo toro copulatis. Diris alius conscientiae flagellis tortus, ac scelus scelere cumulans, adhibita nostro suasu consessione, , in se eam persensit animi serenitatem, ut sublime- , re se dicerer, ne qua fraude daemonis tanta menti, tamque insperata laetitia oboriretur. Miro euentu vetitis vir quidam cum coniuge diebus carnes esitauit:& mulier altera idem attentauit. huic usu venit i carnes iam admouendae ignibus, praeter morem recenti subi id cruore manarint: illi, ut postridie porcus bene pinguis insolito morbo tentare-'tur, mox emoriturus, sed c5scientia iam tum, olim forte a nobis catechesi & concionibus restituta, exstimulante, admisso pridie sceleri attribuentes, Volo se, ad praecepta Ecclesiae integre seruanda, illico obstringunt. rem miram: votum vix ediderant clim bestiam suis iam stantem viribus offendunt.
Aquae lustralis vim ipso usu mire quidam edocti, dum pabulo infusa praetoris in Walf pago, porcum
magia in furorem actum restituit. eius exemplo , plures alios etiam suis pecoribus medicinam & s lutem attulisse, constat inter omnes loci illius incolas. Cum Hagono ensis Senatus, partim Catholicus, partim haereticus, defuncto. ludi moderatore, ab Argentinens Rectore haereticum postulasset α'.impetrasset successorerri; in rabiem & surore actus.