장음표시 사용
551쪽
PROVINCIA RHENANA. abscondere, disputare, & nihil turbarum omittere; donec iterum Satrapa silentium &pacem grauio-xes interminando poenas, indiceret. Nec tamen sic stetit impetus ebriosorum. Primarius illorum no Brum sacerdotem cum mandatis aggreditur: praescribit, quid concionari debeat, abstineat a disputatione, sibi ossicium relinquat. Respondet noster,
quoad prius, ipsum nihil posse, nec debere sibi prς-
scribere; se ea, quae cogitauet, dicturum: & propter ipsum, caeterosque Praedicantes, ne verbulum quidem mutaturu . proinde diligenter attendcrevi, dc si quid contraScripturam audirent, carperent. quoad posterius, non satis intelligere , quid ossicij nomine significatum velit. Interpretatur ille luctum quoddam& quaestum, quem sibi cellaturum timebat. Tum noster: Si tantum hoc ossicium putas, . per me habeas licet tuum: nostru ossicium ab hoc diuersum est. Funestis in templo declamatis psalmis; noster, nouo&inusitato tali loco & tempore, vestitu sacerdotali, quem secum ex arce conuexe rat,ambonem consceudit Verum ad medium quadrantem tantus clamor & tumultus exoritur, dum
propter angustias templi in quo iam ultra sex hominum millial excludebantur alij, & fustibus reprimebantur ; ut coniunx defuncti, &aliae sui luctus oblitae, concionatorem flere & plangere coe perint. Tandem impetrato silentio, boni eleemosynarij sic enim vulgo hic nobilis audiebati facta
recensuit, magna plebis & nobilitatis approbatione. Hoc funais, ut magna nobilium multitudo cohonestavit; ita fuit egregia opportunitas agendi de religione . ac in primis noster hoc impetiauit a Satrapq quodam Catholico, qui nomine Reuurendissimi primas ubique tenebat, ut tempore coenae
vel prandij, omnibus diebus illis, semper incipere eloqui de confessione. Nec parum sic effectum. In , MMMm 4 Ia-
552쪽
,s 2 PROVINCIA RHENANA. rabiem hoc anno, qua fictam , qua veram prolapsi quam plurimi. quam re grata fuit in vulgus opera nostra, dum lenibus asperasque, ubi opus crat, ad
Milibus cordi fuit, ut de proximis seu domi, seu foris, bene mererentur. Qt d studium vehementius inflammavit sub anni finem R. P N.cohortario ad pias commentationeS, quae cum manifesto fructu religiosi ferituris a singulis sunt obitae. Collecti ab externorum messe manipuli aliquor. Exomologesia de vi, iuersa: vitae delictis fecerunt supra i so p ter studiosos, quorum non est habiraxatio. Synaxin inierunt Dominica qualibet, fer θ o. celebrioribus paulo diebus duceni trece Diue: solemnissimis autem Io o. circiter: Calendis denique Ianuarij,supra nongentos. quo item die, ut ScNatalitio Saluatoris, Oppidanorum tantus numerus ad templum nostrum confluxit, vi ex lusis discipulis in aulam gymnas' cedendum fuerit, ubitantisper Genethliacis hymnis operam .icderunt, dum Vespertinum in ecclesia ossicium perageretur. A turpioris vitae consuetudine partim ad matrimo iiij honestatem, partim ad seriam poenitentiam traductae sunt seminie nouem. Aliae, cum ab impuris amatoribus mo id minis, modo blandit ijs graviter appetorentur, perstiterunt inuictae. Exercit ijs spiritualibus exculti nouem, pleriqMe sacerdotes, aut sacerdotij candidari. Fuit in his Ecclesiae Min- densium designatus in spiritualibus Vicarius: qui, cum mensem & amplius, magno cuin pietatis sensu, phs commentationibus vaca stet; qilam grato
animo nostram Operam agnosceret,no Verbi S mo
do sed profusis etiam lachrymis discedens test tus
553쪽
PRovi Nci A RHENANA. JIs est. Aliena, & iniuste parta suis dominis redhibita.
Damnatorum librorum ingens numerus aut Collegij carceribus,aut Vulcano traditus. Ad Catholicam rediere communionem, de quibus constat, i 6.
Reconciliati coniuges; pares item cum filio, a quo multis annis dillederat. Plures in fide roborati, qui vicinis ex haereticorum lut tris huc prorepscie coia' si iij salutaris & Sacramentorum caussa. Ex horum numero quidam per multo S anno S experte S, maluerunt conuitijs & sannis impioru saturari, quam sacrilego pane e Caluin istica in ensa. Nonnulli etiam ad militiam profecti, inter coitu pii sit na os m res fidem nihilominus incorruptam seruauerunt. Mitto ancillas, quae, quod illegi tinnas escas respuerent, ab haereticis dominis ad orthodoxos transi runt, iniquiore licet pacta mercede. Puella diuturnas pasta vexationes ab heris Caluinianis, quorum famulatui illam inopia addixerat ue cum sacrorum caussa huc excurriiset, persuasa a nostro, Vt ne pe-1iculo se denuo exponat, offerentibus liberalem opem subleuandae eius paupertati phs virginibus. Porro crescit in dies deuotarum viro inum num rus & ardor: Requens illis est, inter crebra ieiunia solo pane, & cere uisia tenui vitam tolerare: flagella, cilicia, hispidi nodosique senes, catenulς serreae, aliaque domandi corporis instrumenta, olim vi K fando nota , nunc usu pene quotidiano sic teruntur, ut dissicile sit multarum ardorem intra m c di Octitatis terminos coercere Harum frequenti ardore pietatis illectae complures e vicinis parthenonibus praecipue nobili latis, siue sanctimoniales, siue Canon illie, ad templum nostrum adire coeperunt, qua expiandae conscientiar, qua salutaris capiendi
consilij. Ad reliquam vitam ex instituto professionis suae recte degendam, Abbatissa quςdan praeno bili stirpe , cum ipsa longius excurrere prohibete-
554쪽
pROVINCIA RHENANA. eur ; misit de suis fidissimas multis oneratas quaestionibus de conscientia, quas nostris proponeret;& satisfactum ita ad singulas, ut iniectum sit vehementius quaerendi cognoscendique salutaria clesiderium. Nec praetereundum hic puerile studium Christianae doctrinae. Triplicem in urbe catechesin habuimus, unam in templo nostro ad promiscuam ὰ ciuitate confluentium puerorum grandiumque turbam, diebus Dominicis. Alteram ibidem feria plerumque sexta ad tercentu in capitum gregem dproximo gymnasio cuius dat L externi ludi moderatoris eductussi. Tertiam in ludo parceciae D. Virginis, inter paruulos puellasque vix a lacte abductos circiter ducentos. cerneres in his maiores animos, quam artus; adeo serios inter se agones certant, pro icunculae, aut rosarij brauio, ut magnam natu maioribus voluptatem praebeant, mirantibus in tenella aetate tantam vel discendi alacritatem,
vel celeritatem proficiendi .In concionibus summet aedis inter caetera hoc diligenter actum ab Eccletiaste nostro , ut vanisltini Hunnianae factionis triumphi, qui urbem , finitimasque regiones magnis bombis impleuerant, manifesta veritatis luce
coarguerentur. Peperit ea res iucundas auditorum concertationes, ubi discussa mendaciorum nebula,
- tandem velut in claro lumine Catholicoru dispu- tatoruora virtus enituit. Nec rubore tuns soliuo,sed etiam pecunia multati sunt, qui temerarijs sponsio- nibus thrasonicas glorias fulcire connixi fuerant. Erat in pistorio epulo controuersia inter compo-- tores, Num S. Petrus unquam Romae fuerit' negabat inti peritus pistor: asserebat pistoris filius, nostet non ita pridem discipulus. fuit sponsio, ut cado fiani temeritatem lueret, qui caussa cecidissset. Adie postridie ad Collegiu adolescens: petita suo quon- 44m magistro tuendae assertioni firmamenta. Sug-
555쪽
peritur illi inter alia locus e prima Petri Salatas vas Ecelesia, quassabylone ua cuin Doctoris Martini comentario. quem locii ut aduersarius conspexit, audibique Babylonem Apostolo Romam cubuerei stacit primitin, voluit detortum cssiciumque a Papistis commentum. at simul productum est Saxonici vatis glossema, acclamatum illico ab Omnibus,& Catholico adiudicata victoria. quare mox allato vino, remotisque Cereris poculis, non illa modo Dionysiorum mensa lea enim tunc agebantur sed etiam D. Petri cathedra, ut apud Eiusmodi in oenia, celebrior effecta est. I tum quandoque a nos is ad domum luctus, obita valetudinaria, solandis instruendisque senio decrepitis; etsi ob caussas id onficij genus minus adhuc palam passimque tentare visum est. Ad aegros moribundosque vocati eas latia praestitimus, quae decumbentibus alijsque Societatis desiderium relinquerent. Nam Sc conquisita per pios eleemosyna clinicorum inopiae subuentum , &. curata defunctis sepultura. Nec minoricharitate ijs consultum, qui mali. daemonis terriculis iniurijsaue vexati, crebra a notiris auxilia petierunt. Saluti finit mulieri ad eludendas hostis artes, cum Sacramentorum usurpatio , tum aspersionis aquae lustialis. Adolescens cui nequam spiritus se crebro spectandum offerebat, adiutus cst, a poetas, ad collum cerea e iugi e cclestis Agni, loco superstitio sarum chartularum, quas certis numeris & figu- iis inscriptas gerobat. Idem remedium agricolae quadragenario , qui se a malo genio occupatum credebat, pio fuit, cum animum psius' consessione perpuigailet. Profuit Sc puerulo, qui ct occulta vi subinde in sublime abripiebatur, paulloque post recidebat cum fremitu & sudole. t Helluo absumpta re fama tiara, iam & animae suae prodigus, horret Sacramenta omnia,& Iitam quouis modψ abrumpere
556쪽
pere decernit pertractus aliquando post multas infinitasque preces a pia coniuge ad templum, pene elisas sibi fauces a daemone ferebat , nisi actutum inde recessisset Succedunt alia terriculamenta, quae desperationem augente unica proles fato eripitur, comploduntur singulis sere nostibus stanneae lances, atque aerei lebetes, tota domus horrendo varioque strepitu concutitur. ii ser ipse paterfamilias grauissimis xlceribus ac pustulis lecto assigitur: & quia nulla spes a medicis, violetae necis con sita identidem secum versat. Verum uxor saniori mente , ubi humana deficiunt ad diuina subsidia confugiendum rata; nuncupatis votis pro salute viri, collatisque in pauperes cleemosynis, vicit tandem iram hium inis: cessant dira spectra, remittit morbus, restitutus sibi, qua suomet iudicio sibimet perditus videbatur. primum a Parocho suo, tum a nostro sacerdote, utriusque homirin remedia petit.& accipit: iamque, nisi per aliquot horas diuinis quotidie ntersit, animo suo non satisfacit. multis saepe cum lachrymis praeteritae vitae errores incu- s, & religiosae coniugis depraedican pietatem. Gronningeniis semina , quam nequam spiritus triennium insederast , iterato paucarum horarum exorcismo liberata est. Substitit deinde hic ad dies quatuordecim, ut certior recuperatς sanitatis fides constaret; atque interea de religione, atque Christianis motibus instructa, una cum marito bis Sacramenta obht: demum laeta securaque ad suos redhi. Venio ad scholas, quae a clade illa grassantis ante biennium pestilentiae hoc anno denique ad pristinam frequentiam rediere. Auditores numerati supra 8oo. egregiae plerique indolis, & e nobilitate non pauci. Ex his dati ludis vicinis magistri,
Eccles s Curiones siue sacellani sex; Religiosum iustitutu amplexi tredecim. Ciuibuspraeeunt ple-
557쪽
rique pulchro exemplo, & trahunt tum odore virtutis, tum violentis pene persuasionibus, ad accu- ratiorem confitendi rationem, ad aspernandas inconcessas epulas, & Ecclesiasticas sanctiones ex more maiorum rite obseruandas. Adolescentulas
ad mensam parentum c m suspicatus esset, quod gustare coeperat, plus vetito adipe vitiatum, doloris in ximi vi lachrymas profundens, magno domesticos stupore defixit. Alius in praedones illapsus, dum excutitur, sorte precatorij globuli rupta chorda dissiliunt. eos dum colligit puer, carteus in prae, dam & loculos scrutandos intentis, sciscitanti eorum duci mysteria facrae corollar tam dextro intrepideque exponit, ut auditorem suum attetum primum, postea etiam beneuolum effecerit. Beneuolentiae indicium fuit, quod omnibus redditis doctorem rosarh discipulus suus impune dimitti iunsit.Non dissimilis alterius constantia; qui educatus olim apud haereticos, iamque in alium mutatus, clim autumnalibus ferijs inuiseret suos, fortὸ celebri propinquorum conuiuio extrahenti sudarium. excidit simul rosarium improuisd, multamque derisus & disputationis materiam praebuit. Aderae Sten fordianae scholae Rector inter conuiuas, aderant tutores adolescentis: qui proinde matri viduae haereticaeque facile, persuadent, ut Sten γdianis filium recoquendum, in disciplinam tradero constituat. At non aeque facile dant verba alumno disciplinae nostr . tentatus eius animus varie a Rectore, ab amicis, ab ipsa matre: sed frustra. martem se potius secuturum dictitat , quam ut in Caluini pistrinum se retrudi patiatur. Ita pervicit tandem, ut ad nos remitteretur. Mulier Catholica a filijs ad frequentiorem usum Sacramentorum inducta, agnouit beneficiti, ut illacrymans diceret: Oportebat nos qui de filijs monstrare salutem, uuc autem
558쪽
J8 . PRovINCIA RHENANA. paruuli sunt nobis ad salutem duces Supplicationem splemnent, . quae circumferendae S. Eucharistiae quotannis hic , partim per circumiacentem aedi maximae patentiisimum campum, partim per unifersae urbis templa compitaque, institui consueuit; rudem olim parumque cultam ac frequentem hoc anno, rogatu Cathedralium Canonicorum, discipuli nostri ornandam susceperunt. Piam serebant pueri Angelico cultu Christi patientis in-sgnia, spargebant flores, florentibus alij sertis coronati tedas ardentes gestabant: accedebat exquisita symphonia, cum instrumentis musicis . operae fructus fuit, ut miro ex omni ciuitate visendi studio, populus assi ueret: neque numerum tantum supplicantium, sed ardorem etiam supplicandi vehementer augeret. Communia haec omnium 3 at Partheniorum illa propria: Quibus diebus intem perans multitudo, ventri & Baccho litare solet, illi Virginem temperantiae matrem impensiori studiusibi colendam duxerunt. Itaque in eius aede, quanto potuit apparatu maximo, Sacrum faciedum curarunt frequenti multitudine simul ad specta iam simul ad imitandam pietatem allecta. Per Qibadragesimale ieiunium complures obiere templa urbis praecipua religione: sub Natalitia, Paschalia egregiam operam nauarunt , quam plurimis ad con- fessionem instruedis impellendisque. Ad eam rena coempti a Sodalitate libelli amplius soo. dem odorite confitendi; & in familiares distributi, felici euentu. Cernercs parentes a filijs, grandae uos a pu- . sillis duci ad sacerdotis tribunal: sequitur iam non patrem sua proles; sed prolem sua mater,& matrem pater. Matrona quaedam accepta a silio suo examinandae conscientiae formula, biduum se discussit: tradidi deinde libellum filiae. postea duabus ancillis: demum omnes simul breui bis confessae, refe-
559쪽
ctaeque caelesti pane. Conspicatus haec paterfamilias, & turpe tibi relinqui arbitratus: Solus ego, iu-quit, ex domesticis expers gratia: istius non ero. dixit , & proximo circumcisi Saluatoris die effectum dedit. Alij cxtremo anno, veniam praeteritorum delictorum a parentibus domesticisque petetes, prouolutis in terram genibus, egregium domesticis spectaculum praebuerunt: & excussit res, cuiusdam parenti Iachrymas, ut diceret: Ecquid in me unquam commisisti, fili, tam humili tua deprecatione Z Vir quidam magnae apud suos auctoritatis, in Sodalitatem asscriptus, egregie sustinet pietatis nomen. Rusticano iudicio dum praesidet, si quid offertur salarij , extetuplo in circumstantes egenos partitur : eosdem, ut ad quotidiana Sacra una secum flexis genibus audienda inducat, ossicio probe functos, pro templi foribus stipe donat . factum inde, ut frequentata mendicis ecclesia, frequentiores ad rem diuinam etiam diuites allexerit; &iam res in consuetudinem venit. Permovit& ludi magistrum oppidi, ut magnis precibus Parthenium Sodalitium exposceret, impetraretque. Solemne eidem est maioribus sestis, spatio trium milliarium ad urbem Monasteriensem , consessionis causa, excurrere. Denique m Deipara: honorem ita accensus est, ut historiae versionem Lauretanae,
ad quam arcanis quibusdam stimulis impelli se
sensit,ingenti labore aggressus, multisque pro felici operis exitu susceptis votis,tandem perfecerit. Praecipua laus minorum Sodalium fuit .in priuatis
coetibus, ante solennium dierum communionem,
primum ex pio quopiam' libello, caput unum alterumue audire, de auditis conferre, postrem 5 in ge- nua procumbere: osculariath aliorum pedes , α mutuam offensarum veniam postulare: flagellantium item agmina nonnunquam in otatori u suum indu-
560쪽
inducere, & ante Virginis aram, domandae carnis studio, acri diverberatione testari. Ex ijsdem quidam parentem suum, qui vigesimum iam annum a Catholica communione abstinebat, crebris sermonibus & argumentis e paruo Canish Catechismo petitis, sensim ad orthodoxam & frequentiorem orationem inclinavit: ac demum supremo morbo conflictantem, modo per se, modo per amicos & per matrem aggressus, consulto etiam subinde magistro, qua ratione Christo genitorem suum gigner ,& efflagitatis communibus scholis precibus; perluasit tandem , contra erronum sibilos, qui decumbentem subinde visebant , ut confiteri vellet. Accitur ergo Pastor : confitetur aeger accurate, quantum meminisse potuit, de praeteritae vitae delictis : redit in gratiam cum vicino cive, a quo multis annis grauillime dissenserat: percipit Eucharistiam, magna cum significatione pietatis;& ex eo dat sese nonnihil quieti. Rogatus dein ab uxore, num quid remordeat conscientiam insuetus communicandi ritus ξ Nihil omnino, inquit. quin imo, sic fieri debere mihi prorsus persuadeo,& agnosco prioris vitae errores. Addit post haec ad liberos salutaria monita, serioque cuique mandat, ne filium istum sute salutis auctorem auocet alitteris; cui tamen olim , ne Sodalitati nomen daret, grauissimis comminationibus interdixerat. Obdormit tandem placide in Domino, mirantibus multis, qui obstinationem hominis nouerant, mutationem dexterae Excelsi. Inter haec non defuere
Collegio calumniarum nimbi & tempestates, quae credulos sollicitosque humanae diei, a sacris nostris absterrerent. sed imperauit tandem ventis &mari Dominus, cuius nomini militamus, factumque est mare tranquillius. Crucem illam Strom bergensem a miraculis &clade sua celebrem, nunc