Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

PROVINCIA RHENANA. tandem instauratam sacrae sedi restituimus, obducta de nouo laminis argenteis tota crucifixi essi-gie. Narrauit Pastor eius loci nobis addictissimus, se quidem arefecta cruce multas subiisse cruces,& aliquando praesens discrimen capitis, ob nefarias improborum insidias, adiisse; sed simul sensisse cum tentatione prouenrum. Nam pagani, ob negatum Lutheri calicem , a nouo Parocho alie-muirni, iacti sunt nunc multo aequiores,dc magno numero coeperunt adire unius speciei synax in. P Tegrinorum vero & ardor & multitudo longe non modo proximos annos, sed & hominum memoriam superat. Miles quidam csacrilega illa turma, violatrice Strombergensis templi, cum extremum spiritum ageret, in finitimo Batauorum prς- sidio, ingenue fallus est, ex eo tempore, quo sacrilegij socius fuerit, nihil sibi vh quam prospere ces sisse, nec integram obtigi me valetudinem: angique

se vehemeter animo, quod capiendis Iesultis consensum praebuisset Declaratum item nouo exemplo, quam inauspicato solennes quadraginta dierum luctus, in nuptiales conuertantur ludos; quando, quod discipulo ituro ad sororis nuptias, vaticinatus est praeceptor, euenit. Nam vix expletis

ieiuniorum diebus, principio Quadragesimae lethalis sponsam ipsam iugali thalamo prosternis

morbus, lentoque vertentis anni cruciatu tandem necat, tota vicinia mustilante diuinam vindictam. Extitit praeterea in nos piorum munificentia. Vt

mittam varia subsidia alia; pecunia facile quadrin - gentorum imperialium subleuandae inopiae, per

amicos accessit. Adauctum praeterea sacrum Vestrarium casulis duabus ex rubro holo seris o , in quarum tergis, alteri Seruatoris , alteri Dei para: nomen argenteis charactexibus, opere aurificis infixum. Cortiuisitem bombycinis duabus, In Dei-N N N u . para:

562쪽

parae cultum Comitissa Mansfeldica cycladem ho-losericam dedit, quam Vniuersam acu pictimeandri vario gemma um & aureorum filorum ductu

AD Catholicos adiuncti sunt octodecim varijs

locis, perque variam occasionem. traxit nonnullos in morbo , cum deserti a familiaribus ride-aeentur, impensa cura; quodque videbant antiquae fidei homines esse misericordes, hqreticos verd admodum immites. Quidam festus longa profectione,grauiter febriebat, Zuinglianis imbutus erroribus, eratque haud dubie periturus, nisi Comitissatvtest miserorum mater amantissimal omni caritate recreasset languentem. is cum fuit paulo validior, obbi in arce propalam Sacrameta. Miles item erat innutritus Lutheranismo,ac castra Sacramentariorum secutus, conspicua impietate; quem in primis captum optabant ComiteS ; neque tamen capi prius potuit, quam vexatio daret intellectum. Nam cum fotte ex equo elapsus, conquastato corpore referretur in cubiculum ; magnopere Patris praesentiam emagitare coepit , tantumque dolere ob anteactam vitam , crebro ut profusiis lachrymis irrigaret lintea , publiceque fidem sit complexus. Tres item diu obfirmati, caritate nascentis paruuli Iesu tandem liquefacti, recepere fidem. Actum insuper toto propemodum anno cum plurimis de religione; etiam nobilibus sat multis, & suppeditati libri Catholici magno domino, quibus haud mo- dice delectatum studio priscae religionis significauit Neque paucis horis habitus scrino cum princi- pe femina Luthero addictissima de veteri fide, tantumque proruit colloquium, ut uostrorum pro

563쪽

se preces publice expetiuerit, semel iterumque; atque etiam per litteras recentes Societatis preces valde exoptarit. Ex praesidiarijs cuidam e priuato duello brachium sic erat deformatum, Ut exsecari tandem oportuerit in propinquo oppido. quare vita propemodum deplorata, animam Praedicanti permiserat necandam: qui tamen praeter frustulum profanae coenae, nihil humanitatis suppeditauit, etsi egeret maxime. hunc igitur Pater adijt, redu-Σitque in viam, ut transfugij ad Luthera nos valde poeniteret, percuperetque cum Ecclesia redire ingratiam: curatus deinde cidem commeatus, sumptusque ad vulneris obligationem. Obitum crebro insuper rus, doctique in mapali jus, pascuis, itineribus homi ues rudiis mi fidem Catholicam. Etiam euocatus noster in Del brugiam, puellae opportunam operam impedit, quam parens vicinique obsessam arbitrabantur; ecii magi S oppressa intestino

moerore miserandum in modum exagitari videbatur. Nam post auditam confestionem, precesque adhibPtas in agrestium magno coetu, ac simul post

factam exhortationem, de fraudibus caco daemonum; cum reditum esset, accurrit postridie gratulabundus pater , assirmauitque multo iam melius valere filiam. In arce item cum peruulgatus morbus plerosque strauissei ; magnum ex Patris circumeuntis cubilia, visitatione accepere solatium;

ubi quoque captiui neutiquam neglect i, sed persa pe informati ipso in carcere; deque religione, deque morum mutatione : atque etiam e pedore dc vinculis erepti ; ut in ei ii sin odi calamitate unicum plerumque refugium est et ad Patrem : cui tamen

cordi magis suit spiritalium abiolutio compedum.& factum aliquando, primarius ut quispiam deditus in custodiam, auro sollicitaret c6Iilium Patris; quod recusatum praecise , ac nihilominus sic fuit NNNu 2 iusti-

564쪽

164 PROVINCIA RHENANA.

institutus, valde videtestari Luther nos suos inciperet, rediretq; tandem cum dominis in gratiam. Sed cura religionis pietatisque in Comitibus prςcipua fuit, qua inuitandis suauiter ad religionem. ilubditis, Qua exemplum optimum Catholicae virtutis praestando, ut ad litanias etiam, quae sub noctem ad aram dicebantur, libenter conuenirent, &magno sumptu restauratum vetus sacellum, ornandum curarent. ipse quoque. Comes circumiret explorabundus, cur ab oratorio sese abstinerent viliora capita, Vrgeretque apud eos diligenter curam conuersionis: Comitissa autem collecto gyne caro in cubiculum , pra egeret e pio quopiam auctore apposita ad captandas animas. Et factum aliquando, ut cum ex pedibus decumberet Comes, aduocaret Patrem, diceretque: Da, quaeso, operam, ne fallat 1ste candidatus; sed urge hominem; nec finem ante monendi facito, quam fuerit confessus . idquoeprorsus ex sententia successit. Vt augustior esset fi- iiij baptismus, atque ex more Catholico, qui intermissiis hic amplius sexaginta annos fuerat; curauit inuitandu Reuere dissimum Suffraganeum Monasteriesem, chorumque symphoniacorum: postque solemne sacrificium decantatum , baptizatus ab Episcopo infantulus fuit, magnis mirisque argumentis laetitiae. Et per hanc quoque lairi idoneam Episcopi p sentiam, diuersis fuit Sacramentum Confirmationis impensum. Sed quoniam charierant Deo hi ipsi heroes, probata ipsorum virtus haud leuibus fuit tentationibus . nam supra alias

calamitates, cum iam in sacram expeditione Huagaricam cum legione profectus esset Comes; filiolus adeo exoptatus , languere subito grauissime

coepit, Iliam vitalis pene calor vix persentiretur,&actum omnino putarent. Tum vero generosa mater ad eleemosynas versa ac canestem opem,

565쪽

PROVINCIA RHENANA. 3

curabat longam multamque fieri in sacello oratio nem .neque id frustra fuit: recalescere enim paruulus, ac reualescere paulo post coepit, belle ut valeat in praesentia. Factum etiam aliquando, ut acerbissimi afferrentur e natali ditione nunc ij, de hostium irruptionibus; quos cum avd hi, hoc aiebat magno animo Comitissa: Dominus dedit, Dominus. aufert, Dominus reddere potest. neque inter has cura. quicquam de ardenti pietate remissum, praesertim festis paulo celebrioribus: ac praecipue hebdomada sanctiore, & in Saluatoris natiuitate; quae, accitis etiam cantoribus, qui iucunda modularentur carmina genethliaca ad praesepe , fuit quoque inimicis fidei grata & accepta, ob insolitam laetitiam : ac rapuit spe statores propositum tuguriolum Bethlehemiticum, in quo referebatur lpecimen humillimae puerperς, admirandaeque paupertatis Christi Domini incarnati.

. C Acrosancta Eucharistiae & Poenitentiae in yste- ria usurparunt Σ3i2. Plures quam 2 OO. Vel totius vitae, vel plurium annorum noxas confessione expiauere. Quidam superiorum imperio praepediti, quo minus apud nostros sacerdotes peccatorum sarcinas deponerent , nec tamen alios conscientiarum arbitros, iustissilia as ob caussas, admittere omnino cogitarunt ; pia fraude circumuenerunt suos, & occasione rei familiaris procurandae oblata, prius ad nostrum sacerdotem accelerarunt, a quo leuati, expeditiori postmodum cuisu ad caetera exequenda properarunt. Feminae sex impuritatem vitae nostrorum hortatu, partim matrimonij honestate , partim emisso castimoniae voto commutarunt. Quaedam ab impuro Lutherani Euan-

566쪽

w6 PROVINCIA RHENANA. pelij buccinatore ad flagitium sollicitata , acriter

restitit,& omnes libidinosii perciui totis artes fortiter elusit. Plures varios suae pudicitiae laqueos positos, conuenientibus nostrorum documentis instructae, feliciter declinauerunt. Inter hos adolescens quidam magno animi robore aduersus dae' araonem pugnilias, . cum ad carnis flagitium ab impudicis solli citaretur, non solum generoso blandimenta animo reiecit; sed & acerrimo hiemis tempore humi, arena corpori supposita, cubuit. Femina puellam quam virginalem pudicitiae flore Deo consecraste cognorat, in filiam adoptauit, adoptataeque pecuniae summam ad usus quotidianos necessaliam prolixissime impertiit. Ex haereseon coeno, no strorum industria erepti si . Inter hos erat femina nobili loco nata, quam maritus a nostiis olim litteris & pietate instructus , secum huc multis milliaribus eo consilio adduxerat ut haeresin abiuraret.yrauiter tulit mendach spiritus hanc sibi praedam ex faucibus eripi, in primis aduersum nos hospitem, apud quem diu ei sabantur, Ocitat: deinde alios eiusdem farinae obtrectatores su b mittit, qui Societatis nomen mendaciis proscinderenti adeo ut femina a nobis abalienata, grauiter cum marito, quod ad tam pestiferos homines se adducere decreuisset, expostularet:&vehementer in patriam, sine Sacramentorum usu reuertendi urget et facultatem. Maritus inexpectatis inimici machi nationibus consternatus, illam obtestatur, DC atam sancto proposito, malevolorum cc uicit S au Cr-ti se patiatur. sed repulsam passiis, ω consilii inops ad Collegium aduolat, periculum exponit, & quid

facto opus esset, exquirit. suggestum ei, persuadere uxori conetur, ut vel semel alicui ex notiris loquatur, assevera do, nihil minus, quam ad religionem,

coactuna iri s sed liberrimam quidquid postmo

567쪽

PROVINCIA RHENANA. 167 dum colliberet, faciendi potestatem fore. Admittit

conditionem illa, v licoque nostri sacerdotis colloquio & sinistra de Societate opinio eliminata, Scdensa errorum caligo discussa, ut promptam se ad doctrinam Christianam excipiendam obtulerit. informata, confessionisque & sacrae communionis Sacramentis munita, magna cum animi tranquillitate & gaudio reuersa sit. Nec silentio praetereundum, quod eius marito contigit. is cum Berlinum celebre Marchiae Brandebui gensis oppidum transiret, puellam honesto loco natam obuiam habuit, quam malus daemon subi id corripiens, funesto spectaculo volutabat. fit incolarum concursus, diuersis diuersas medelas praescribentibus; quidam porcinas adferri sordes imperat, quibus allatis nares obsessae oblinunt , confirmantes breui futuarum, ut tetro odore immundus spiritus profligaretur. Noster id conspicatus, & partim miserando spectaculo, partim detestanda superstitione commotus, cum elata voce stuporem hominum & insaniam coarguisset, quam celerrime se inde proripiens ad itineris comitem qui Catholicus clam inter haereticos latitabat, & non ita pridem ex Vrbe reuersus erat se recepit: Agnoque Dei ab illo petito & accepto , dum concitato gradu ad obsessam rursus properat; ecce tibi repentina correptus torpedine subsistere cogitur, nec prius pedem loco

mouere valuit, quam mente ad Deum eleuata ardentes preces effudisset . & peccatorum veniam

flagitastet. Viribus diuinitus restitutis, quod reliquum erat viae, alacri cursu perficit, & confertam hominum multitudinem perrumpens , usque ad obsessam penetrat, eiusque capiti, excluso omni metu, Agnum Dei admouet. Furere daemon, Vociferari, obsecrare eum, ut lapidem molarem, quem

capiti imposuisset, dimoueret; sed non exauditus,NNNn donec

568쪽

donec puella pristinae valetudini restitueretur. Il'lud.quoque commemoratione dignum, quod prς- cedenti aestate, in his Saxoniae partibus, non sine miraculo accidit. Tribus milliaribus hinc abest pagus, ad cuius templum reparandum vocati ali- uot haeretici opifices; qui cum officinam in qua-am colignatione erigunt, sex circiter Sanctorum statuas in cumulum congestas offendunt. Illi ut Sanctis illuderent, vesperi, priusquam domum abirent, per paria Sanctum Sanctamqtie combinat, &singula paria diuersis locis collocant, adiectis ser-nionibus inhonestis & blasphemis. Mane ad opus

reuersi animaduertunt omnes statuas pristino suo loco, Ut antea, promiscue positas. admirantur primo, postea aedituum suspicantur auctorem. itaque stomachantes in iconas rursus inuolant, & ut pridie fecerant, per paria disponunt, in eosdem qua angulos deportant: & ne qua fraus fiat, abeuntes templi fores diligentissime occludunt, & claues penes se retinent. Ucium postera die reseratis foribus , vident omnes in suum locum & ordinem reisdijsse . itaque obstupefacti rei novitate , aedituorem recitant, ille Curioni; qui licet studiose miraculum silentio sopire conatus sit, euidentia tam ea facti erupit,& iam in ore prope est omnium. Alterum non minus mirabile: Femina hane si adhuc infecta, diuino, ut credibile eit, inli inctu, antiqvinsimam quandam statuam, priuatis in aedibu S Venerabatur. hanc protervus haereticus aliquando conspicatus, effuso despiciebat ritu , & contumeliosi insectabatur verbis; sed iniuriam Deus luce Sanctae honore compensavit. nam eadem nocte, tres pulcherrimi flores ex arido p riete per asserum ri mas enati, ad imaginis usque pectus pertinuerunt.

vidit non sol im materfamilias, sed&irrisor, &quam plurimi alij mortallas. Nunc statuam nostra esse

569쪽

ΡRovINCIA RHENANA. esse voluerunt. illam, quantum ex habitu & floribus colligere licuit, certius enim signit, vetustatiqiniuria, sustulit) S.Catharinae Senendis su spicamur. Reveredissimus Archiepiscopus Moguntinus gratiam Iubilei luis impetratam , etiam cum nostras communicauit. De eius valore de praestantia dictum pro concione: a peccatorum confessione Dominico corpori communicarunt 3 oo Ad solemne Sacrum tanto numero confluxerunt, ut stupori es sent haereticis, Catholicis gaudio. Nemo tamen, qui caeremonias rideret, inuentus: quin maiesta-xem, sua modestia silentioque in eiulinodi rebus insueto, potius comprobarunt. Monasteri, cuiusdavirgines foede inter se dillidebant, sed per facerdotis nostri operam cum Deo redierunt in gratiam, pacique pristina: sunt restitutae. Vsus Sacramentorum inter agrestes frequentior redditus & syncerior. Coronae item Dei parae Virgini recitandae, ornandique templa & altaria consuetudo introducta, vel reuocata. Inter eosdem Iubilei occasione, excitatae iam emortuae, penitusque sepultae processiones: & Rogationes, pioru desiderio, ad venerationem Ecclesiae Romanae sunt res itutae. Doctrina

Christiana domi forisque notabili fructu trastita: superstitiones, & variae praestigiae daemonu sublatae: libri haeretici flammis emendati: magicae artes dissuasae S impeditς: fascinatis & erroneis, consiletis Ecclesii benedici ionibus, alijsque remedijs utiliter subuetum. Scholarum laborem discipuloruni alacritas, & lumna pietate eruditio mitigauit. dati aliquot dialogi ita pij ac venusti, ut etiam hostibus

laudationem eae presserint. Inter caeteros talnc eminent Sodales Parthenii, quorum virtus tum alias. tum praecipue illis diebus eluxit, quibus ad hilaritatem & turpitudinem grassantur impunius licentia caeteri. Ciliciorum, flagellorum, poenitentiarum

570쪽

37O PROVINCIA RHENANA.

ambitio tanta in nonnullis, ut coercenda potius sit quam incitanda. Quidam Sodalis morbo admodum molesto diuexatus , certum numerum pre

cum ad aram Dei parae vovet, reddit, & ita confirmatur, ut sibi valetudinem cana polliceatur perpe- suam. Pueri vero ob aetatis imbecillitatem a Sodalitii communione exclusi, foedus inter se, poeniten tiae Sacramentum Dominicis festisque diebus obeundi,pepigprunt. Aduersarii multi . nostris enim conatibus non tantum haeretici, qui nos in publicum charitate proximi extractos,grauissimis conuiciis subinde,& lapidibus exagitare consueuersit; sed etiam non pauci Catholico insigniti titulo pertinaciter restiterunt, & etiamnum resistunt. Non desunt tamen viri & genere & virtute conspicui, qui Societatem omni beneuolentiae, humanitatis,&amoris genere complectatur. Quin & S. Agathae patrocini hi sumus experti Festu in erat sanctae Mar-' tyris, quam priuatim, ex antiqua institutione, colunt huius loci incolae atholici, & nonnulli cereos ad singulos sere focos' incendunt & consuismunt, eo consilio, ut praesidio & Virginis tutela,

per totum annum vacet incendio domus. Parentamus & nos, & piae paremus consuetudini. Insequenti die cum vicina domus Canonici fortuito inflammaretur, nostra igni vel maxime obnoxia, Numine & vento pro nobis stantibus, salua perstitit ab incendio. Veritim qua hominum i is, quae Volunt, credendis celeritas est, aduolant haeretici spectaturi iticendium Collegii, praedam expectant, fores aperiri imperant,& irrumput. Oppletur mox uniuersa Collegii area. primus furor in imagines, quas pauculas interiori portae affixeramus: in caeteram supellectilem mox inuolaturi, si vel igniculus Collegii tectis aut parietibus adhaesisset. De nuntiatur interim periculum urbis Consuli, qui licet

SEARCH

MENU NAVIGATION