Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

ccpta, eidem sanitatem corporis & animae attulit. strandis, gratissima habuerunt, non sine virtutis S promptitudinis nostrorum hominum commeda tione. Quin etiam non ita rari fuerunt, qui apemnicioso vescelidarum carnium diebus vetitis usus inam reductus est amicitiam, singulari sensu pietatis tot annis neglecta Sacramenta usurpauit; e, ubi hac-

stam quandam domum,& prius spectanteni ad Capellanum Sanctissimae Trinitatis,astigii a tam deinde Societati nostrae a Serenissimo Archiduce Matthia . Quae coitimi gratii, 'bi fautoribus & amicis

nostrorum innotuit, inopiam eorum varia supellectile & rebus ad sustentatione necessarijs subleu, runt. Multo plures hoc anno quam superiore, CT-ceptae confessiones, ex quibus praeter reconciliato-itum Ecclesiae Catholicae, , fuerunt generales magni momenti quindecim. In Ecclesiae vero gremium redierunt circiter triginta: ex quorum humerosuerunt septem , qui seditionis contra Magistra .

Deoque se reconciliauit. .

tums

592쪽

PROVINCIA AusTRIAE, tum, religionis potissimum causa excitatae, quasi

antesignani & duces habebantur. Horum duo extremo assiciendi supplicio,ae diuidendi in 'quatuor partes, prior septuagenarius, rusticorum seditioso rum, ante quinquennium, Caesar dictus,& exinde hucusque in custodia detentus, pertinaciter inhaeresi perseueras, tandem triduo ante supplicij diem, veritatis lumen admisit, fideique professione edita, ac sumpta Eucharistia, eius tremendo mysterio reuerenter interfuit. In ipso supplich theatro medio in soro erecto, unicum illud questus fuit, non citius se ad fidem Catholicam conuersum fuisse, quo diutius in ea Deo seruire licuisset ue elataque voce Veniam a circumstantibus deprecatus , hortatus est ad praestandam obedientiam Deo & Magistratui. Nec minori aedificatione atque animi

fortitudine ident supplich genus ob simile delicta

in nupera seditione patratum tulit,oriundus Ned- burgo ex iuniori Palatinatu, &Latinis ac Graecis literis mediocriter instructus, qui decima quarta die ante mortem in Ecclesiae sinum se recepit. Atque ubi iam certo cognouit sibi ex decreto iudicis propediem moriendum esse, miti tamen supplich genere; non sollim laetatus est animo vehementer, sed etiam Catholicam se amplecti velle religionem al- seuerauit. Dimam, factum. Placuit deinde Magistratui, ut illum comitaretur Pater noster ad locum supplicij dissitum aliquot milliaribus. AEgris, quantum occasio eius loci tulit, auxilio nostri fuerunt. Illustris D. Capitaneus Ioannes Lobi, post quarn tribus pend niensibus ante obitum, accepta prius institutione, horas aliquot ac sum iriam diligetiam

in reddenda totius vitae ratione posuerat, omnibus communitus Sacramentis, relicto insignis patien- 'tiae in acerbissimis doloribus exemplo nec non data terrenarum rerum veri contemptus, Zelique ma

593쪽

HOVINCIA AUSTRIAE. Yimi religionis Catholicae ac pietatis significatione, suauiter in Domino requieuit.Vt filiolus Patriabus societatis in litteris & religione instituendus tradatur, serio ac seuere ordinauit. Debitu quod dam adhuc in contentione positum quidem, sed liquidum satis, decem millium aureorum partim Residetiae nostrae Lincensi, partim hospitali pauperum iu Grein burg dono assignauit.Iussu Serenissimi Matthiae Archiducis traditum est nostris derelictum templum Minoritarum, iam pridem in manibus quasi haereticorum existens, adeo ut Domini Prouinciales curauerint valuis eiusdem sua insignia appingi, & in fronte describi, Verbum Domini

manet in aternum. Aliquoties excursum est ad coenobium D .Floriam, habitaeq; a nostro Patre conciones cum fructu & motione subditorum ad Catholicam religionem. Idem praestitum est in Gre inburg. Conuersationibus nostrorum mansuetiores fiunt haeretici, ut iam non usque adeo a Catholica religione abhorreant, imo ultro nonnulli nostrorum colloquia expetunt, & ad ea inuitant. Bibliopolae fatentur, nunquam se plures libros Catholicorum vendidisse quam proxime praeteritis nundinis autumnalibus. In diebus Rogationum duplo plures quam superiore anno, supplicationibus interfuerunt; maior etiam frequentia in processione

corporis Christi visa est. Ex insolita hominum

multitudine, comitantium processionem institutam contra Turcas, plurimum fuerunt consternati

haeretici; adeo ut non pauci prospectantes ex senestris in haec verba proruperint, Ecce quantam iam turbam Iesultae seduxeruti Cum iubileum hic promulgatum esset, & a prandio conferretur Sacra metum Confirmationis; admiratus fuit valde Rei uerendissimus Episcopus Suffraganeus Passa utensis,& pro miraculo se habere assirmauit, in hac cis

uitate

594쪽

PROVINCIA ' AusTRIAE. Suitate haeretica tot reperiri, qui iubilei se participes

fecerint, & confirmandos se exhibuerint; inter quos fuere senes utriusque sexus f O. 6O. 7o .aunorum. Senatus ciuitatis reformatus est hoc

anno' nonnihil ; quinque in senatum assumpti Catholici, & cum plures idonei non inuenti sunt, feruentioribus Lutheranis exclusis, substituti sunt tepidiores & sedatiores Lutherani sicque factu est,

ut cum caeterae ciuitates superioris Austri , unanimitet subscriberet supplici libello ad Caesarem pro

restituendis sibi Pr dicantibus,&Augustana Confessione, solum Lincium, quae Metrosolis prouinciae est, subscribere noluerit. Attestantibus duobus Parochis, maximus fit fructus in superiori Austria, ex evulgatis T omis opusculorum P. Georgi) Sche-xer, adeo ut scribasti se aliquot centenas animas vltra mille ex ijs conuertisse, hortenturque bonum Patrem ut pergat plura in lucem dare. Quida mechanicus postquam varias prouincias peragrauerat, Lincium appulit, & compunctus ex concioni*Patris nostri, eodem vespere cum dormitum concederet, rogauit Deum obnixe, ut sibi nocte illa reuelare dignaretur, quinam veri ac legitimi essent sacerdotes seu concio natores, Caluiniani an Lu- therani, aut Papist e. Deus exaudit hominis simplicitatem, & facit ei in somnio apparere multos sacerdotes celebrantes Mi si am, & hostias eleuantes in templo Concludit idcirco manὰ, Papistas veros

esse sacerdotes, & continuo renunciat Lutherani,

simo, confitetur peccata sua, Eucharistia reficitur Contractus aliquot usurarij rescissi, edoctique sunt contractores quid de perceptis faciendum usuris. Nec desunt hoc loco nostris persecutiones; dum a non paucis patiuntur calumnias & opprobria, quae aequo ferunt nostri animo, ac bona pro malis precantur & rependunt. Illud accidit memorabile, . PPIMP 1 cum h

595쪽

PRovINCIA AUSTRIAE. cum nostri & Caesaris, & Archiducis , & Nuncij Apostolici, & Administratoris Passauiensis tum

voluntate tum auctoritate Linch versarentur, α conciones e suggestu Parochiali habere iussi essent, habui ssentque biennium nemine contrastrepente unquam , ecce instante Pascha proximo, tempore comitiorum ac celeberrimarum nundinarum, Dominico die pleno congregato auditorio, iam iam pedem in primo gradu suggestiis figentem concio natorem nostrum praecedens Curio a tergo aggreditur, & manu retrahes, his eum verbis astatuta Non tuum sed meum est hic conesonari. Ad quae condio nator noster admirabundus & tacens abscedit. Ille furore quasi percitus, multa pro concione effudit, quasi nullius plane auctoritate Lindium venissent,& suggestum occupasserit. Facto temerario intellecto, citatur Passauium Decanus, sed fuga sibi consulit: Patri nostro & Domini Nuncij , & Archiducis Matthiae iussu redditur

cathedra, daturque illi potestas denuo a Domino Nuncio, non solum Lincij, sed etiam ubivis locorum per totam Germaniam contionandi cum adiecta poena excommunicationis , si quis eum hoc in munere ausus fuerit impedire. Sic bonus Decanus non Patrem nostIum, sed seipsum, non solum a suggestu , sed a tota parochia etiam & De canatuam ouit; conuersaque fuit confusio quae intentab tur, in gloriam & honorem nostrae Societatis. Re uerendissimus Episcopus Herbipotensis, recordatus libelli cuiusdam a Patre Scherer quondam editi , quo propugnabatur Reformatio Franconiae contrapraedicante quendam eam impugnante, misit dono Lincium ad eundem Patre pulcherrimum

calice, Principis liberalitate & memoria dignum. Ad aptandum supra dictum templum usui & instituto Societatis nostrata boni quidam amici contulerunt

596쪽

lerunt statim certam pecuniam, & ad vestiendum chorum in domestico sacello, & fabricanda sedialia, Vicedominus dedit necessaria. QMedam matrona tria vestiuit altaria, & ciuis quidam dedit pulchrum antependium et alhque suum beneuolum erga societatem nostram affectum subministrandis munusculis subinde testantur ac demonstraui.

Ollegium hoc cum hactenus sexaginta, plurI- mum o. Socios aluisset, praesenti anno 98.habere coepit. Quatuor vitam, Ut bene ominamur, . aeternam beatamque postremis laboribus occuparunt: Patres duo, tertius Philosophiae nouus adhuc tiro fuit. antequam emigraret, votis pie repetitis, omnibus etiam ad securὰ de hilariter obeundum sacramentis sunt communiti. Primus verb, qui in ter hos praecessit, erat P.Ioannes Hazeur vir 3 o. circiter an nos natus, quorum decem in Societate

nostra, qua Theologiae studio, qua Poeseos de Rhetoricae professione squo in posteriore munere vitae finem feciti cum Superiorum approbatione

alacriter constanterque absoluit. Vir animi candore, morum integritate, domesticis pariter & externis amatus. Hunc secutus est 6. die Ianuarij P. Cosmas Nicolai, annis plurimis eloquentiam publice cum laude prosesIus: Sc non paucis proximorum saluti concionibus habendis, Ic confessionibus indefessus se impendit. Obibat pauperu no- socomia; quos conquisitis eleemosynis subleuabat magno spiritu, inibique dum eorum animos contractis culpis expiaret, dc opportunis alloquijs i uaret, patientiam tolerantiamque suam exhauriendis foetoribus exercebat. Domos etiam aegro-

597쪽

Ρno v INCIA AUSTRIAE.

rum ciuium, eo quoque tempore, quo lues pestifera grassabatur, ita solicite procurabat, ut neminem spirituali auxilio non interdiu, non noctu destitueret, sed omnibus ad mortem digne Christiano e cipiendam fidus auctor praeiret. Quibus stu- dijs tantopere sibi, cum aliorum , tum maxime egentium voluntates inclinauit, ut humati etiamnum ossibus saepe saepius non sine suspirijs tristique illius extincti memoria lustralem aquam inspergerent, beneque mortuo precarentur Tertius cui parentauimus, erat Paulus Alatet kay iuuenis eo ingenio, ea spe, qualem in Societatis Scholastico requireres. Hic in Hungaria preteter diligetiam in informanda literis iuuentute probatam, Zelum

etiam animarum concionando non vulgare ostendit, cum festis diebus caeso siue miti, siue tempestuoso,&magnis ut plurimum imbribus & nivibus infesto per agros prataque saepe ad mediuim crus aquis ex imbre collectis stagnantia vada transire coactus, non miniis leucam ab oppido itabat, Scsubditos nostros ab haeresi ad avitum religionis cultum alliciebat. Animam iam proxime redditurus, cum Deo, cum Virgine Matre, Divis Societatis tutelaribus sermocinationem Religioso congruam coiam binis sacerdotibus instituit. Percurrit deinde uniuersa Redemptoris nostri mysteria, eaque omnia veluti in unum collecta fascem aeterno Patri pro occultis apertisque delictis obtulit,& spei plenus ad Christum cui seruierat, demigrauit. Postremus elatus est Stephanus Haum annus, qui cum in medio Philosophiae curriculo viribus defecisset, opinione celerius e vivorum numero religiosia morte ablatus est. Kalendis Ianuarijs Serenissimi Archiduces Ferdinandus & Maria mater; Caroli,

huius Collegh primi fundatoris munificentia non contenti . comprobata illius in nos voluntate &

598쪽

immunitatibus stabilitis; novis, certioribus, & ad durationem firmiolibus redditibus priuileghsque

auxerunt, quae tanto numero vetera post in relinquunt, ut integrae fundationi alij satis esse possint. Quam ad rem clim ex Superiorum arbitrio in triclinio adessemus ι & summa esset omnium expectatio, ingressi sunt Principes,& uniuersis nobis, ut consueuerunt, humanissime salutatis processe runt apertis capitibus ad eum locum in quo grandiores Patres constiterunt. Ibi Ferdinandus de suo in Societate amore, in hunc modum est praefatus: Se diu multumque desiderasse, Collegh fundationem a Serenissimis parentibus constitutam augere& locupletare. Cuius rei cum sibi Deas Optimus Maximus magno animi sui gaudio & voluptatefecisset copiam, ut voluntati siuae obsequatur, Col- Iegio se Millestadiesis monasterij dominia,& iura, pluraque alia elargiri, quae literis praesentibus c6ntinerentur. Protulit deinde duplices tabulas in quibus sui quam maxime Societati cautum esset ea omnia diligenter conscripta & perpetuis monumentis comprehensa fuerant, cum bullis argenteis graui pondere, Austriaco emblemate impresso pe- dentibus, easque strenae loco in manus R. P. Ructoris deposuit: qui deinde, ut par erat, pro tam inaudita in nos munificentia, totius Societatis nomine grates in hanc sentetiam habuit: Serenissime Princeps, lata Serenitatis vestrae ac Serenissimorum parentum in Societatem nostram extant merita, ut iis

referendis impares simus: hoc solum possumus, ut ea grata, fideli ac perpetua memoria custodiamus, ijs frugaliter ac pie, ad Dei gloriam, ad Serenitatum v estrarum obsequium, subditorum salutem ac nostram necessitatem utamur, & assiduis precibus ac sacrificijs Deum propitium ac benignum Serenitatibus vestris reddamus. Cui cum Se-

599쪽

6o O PROVINCIA AusTRIAE. renissimus Princeps respondisset, se id probὰ nosse, neque velle istis finibus suam in nos beneficetiam

concludere;incredibili Archi ducum & nostrorum laetitia & congratulatione discessum est. Digni profectd Principes, quorum memoria nunquam cogitationibus precibusque nostris intermoriatur, cum praesertim, ut in hos ita benigni esse possent, fortissime illis contra rerum suarum procuratores dimicandum fuerit. Trigesima prima dies Iulij, quae glorioso B. P. N. Ignatij ad Diuos transitu memorabilis est, solemnis hic elle coepit: plerique omnes sanctissimis Poenitentiae & Eucharistiae Sacramentis, pr missa etiam corporis diu crberatione

publica, & alijs spiritualibus gaudijs, & gratis

B.Iguath recordationi sponte sulceptis assi1ctionibus,ad dulcissimi parentis memoriam sanctius recolendam & exprimendam, an se animum praeparriunt. Res diuina in sacello domestico cum organis,& vocibus musicis cum maiestate peracta. Triclinium totum peristromatis & 'arh generis carminibus excultum fuit. Dies porro illa tanta an iamorum alacritate transht, ut B.Ignatium singulorum cogitationibus io teresse facile quiuis intelliteret. Ad anni exitum cum orta contra Societatem tempestas R. P. N. Generalem ad communem Sociorum opem implorandam excitasset; is omnium, in communi salute propugnanda ardor eluxit, ut esset nemo, qui Societ tis incolumitate sibi quam maximὰ cordi esse, per consueta in tali casu Societatis perfugia non declararet. Obtinuit proinde exercitioru spiritualium usus thic temporis in omnibus. Accessit etiam vetus calamitas, & Christianis ceruicibus iam saepe imminens orientis Tyrannus Turca, qui expugnata Alba regia, ingentem. vicinis partibus terrorem infudit. Quapropter ad sitata his locis piorum arma, quadraginta videli-

600쪽

cet horarum periodos precibus continuandas, quet iterum atque iterum constitutae fuerunt, tam a populo quam a Principibus concursum est, magna frequentia & religione, ut argumento esse possit. Γ eum tam enixis suorum votis inclinatum, insano illius furori fraenum ne longius saeuiret, iniecisse. Conciones ab utroque Ecclesiaste habitae toto anno acres, maiore etiam quam solitum fuit, audiatorum auiditate numeroque: quibus & perfectum, Ut peccata multis annis tacita, rite sacra consessio ne expiarentur. confessionem & sacram communionem tanta multitudo stequentauit , quantam prospicere animo poteritis, qui intra unius alterius ue hebdomadis interuallum ab unico dumtaxat sacerdote septuaginta supra mille absolutos, culpis intellexerit. Generalium etiam confessionum numerus imagnuS.Imminebat proxime futurus dies Circum cisionis Dominicae, quo omnibus Societatis templa rite ineuntibus, delictorum venia, summa cum Indulgentia proposita est. Hac ut frui posset quidam studiosus antea leuiorῖs vitae,&simul nouo inchoante anno, nouam etiam Vita rationem ingrederetur, magna cura & solicitudine, in omnia ps teritae aetatis facta inquirit, ut ea sacerdoti abolenda proponeret. Haec dum agit, ex improuiso lethali correptus qgritudine de vita coepit periclitari. Quare salutis spe deposita consensarium accersit; cartas in quas memoriae causa errata retulerat, per nostrum e pluteo tradi sibi iubet. confitetur: tandem ubi frequenti gemitu &accenso cordis dolore Deum peccatis suis placauisset, in Epiphaniae peruigilio munus seipsum cum Magis regibus infanti Christo oblaturus e vivis abhi. Excursum est hebdomada sancta ad castcllum, ad pagos, tertio ab hinc milliario, celebrata cum approbatione proximorum diuina ossicia: habitae ad po-

SEARCH

MENU NAVIGATION