장음표시 사용
31쪽
riq; non debeat. Sed minime nouum hoc aut insolens effugium. Nestorius cum temerate veritatis catholicae accusaretur, fidei Symbolum obtendebat, quod Θεοτο- Vocem non agnosceret; illud se profiteri aiebat. Sed Cyri lius id satis esse negat. nam etsi Symbolum voce tenus profiteri videretur,non tamen recte illud ipsum intelligere, neque syncere, sed peruerse&praepostere interpretari. Ideoque necessum esse,ut ea omnia scriptis eXecraretur,& anathematizaret, dc publice abiuraret, quae sceleste, & profane hactenus ipse se serat, aliosque docuerat: eumq; in finem duodecim anathematismos eidem pra scribit, quibus errorem suum eXecraretur. Ilisce anathemati sinis Cyrilli non selum Nestorius alios XII. e diametro pugnantes oppositit; sed Ioannes Antiochenus cum asseclis eosdem ut haeretica impietate refertos damnauit. Theodoretus quoque re suo & Orientalium Episcoporum nomine, contradictionibus totidem impugnauit . Stetit tamen immobilis catholica veritas,& Grilli anathematismos eide stabiliendar riptos , uniuersa Dei Ecclesia approbauit , utcunque principio noui durique multis viderentur . Hoc
32쪽
IIoc unum namque,ut vincentius Lirinensis iam olim dixi omni industria semper studuit Ecclesia catholica, ut vetera sideliter sapienterque, si qua sunt illa antiquitus insormata & inchoata, accuret &poliat s si qua iam expressa dc enucleata, conselidet & firmet ; si qua iam confirmata definita , custodiat. Imitatur enim animarum religio rationem corporum ; quae licet annorum processit numeros suos euoluant dc explicen t, eadem tamen quae erant permanent. Easdem profectuum leges Christianae religionis do-ectrina sequitur, ut annis scilicet consoli detur, dilatetur tempore, sublimetur aetate ; incorrupta tamen illibataque permaneat. Cum nihil propterea in domatibus permutationis admittat; nulla proprietatis disj ndia, nullam stistineat definitio nis varietatem. Fas est enim,ut prisca illa caelestis Philosophiae dogmata processii
temporis excurentur, limitentur, poliantur ; sed nefas est: vi commutentur, Tefas ut detruncentur,ut mutilentur. Accipiant
Iicet euidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est plenitudinem,integritatem, proprietatem. Nullius ergo
33쪽
nouitatis insimulanda est scelesia, sedula di cauta depositorum apud se dogmatum
custos, si s.fbinde haereticorum nouitatibus eXcitata , Conciliorum nouis si rietio ribusq; decretis veteris fidem asserere, dca corruptelis vindicare enisa fuerit, etiam sub anathematis denuntiatione. Quo illud tantum persecit, viqiuod antea sim pliciter credebatur, postea crederetur dia
ligentius : quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedica retur : dc quod ipsa prius a maioribus sela traditione acceperat , hoc deinde posteris etiam per scripturae chirographum consignaret. Neque vero haereticortim hic curanda est oblocutio, neque eorum in gratiam vel apex unus de rectis fidei decretis demendus vel mutandus. Nam si semel ad mi si a suerit haec licentia,quis non videt,
quantum exscindendae atq; abolendae religionis poticulum consequatur ξ Abdica ta enim qualibet parte catholici dogmatis , aliae quoque atq; item aliae partes iam quasi ex more dc licito abdicabuntur, ita vi nihil posthac apud Ecclesiam relinquatur inta ei uin , nihil illibatum , nihil in te grum. Haec auctoris tibi notitumi sensu
34쪽
Chr. 3 an ony. a 'verbisque paulo prolixius exposui, quia
plane ad rem nostram faciunt . Nolies enim Lutheranis omnem pro libitu sentiendi licentiam strictis illis Concilii Tridentini decretis ademptam , in multis fidei dogmatibus, quae cum eorum Confessisione vel hypotyposi non Congruunt. Sed idem reliqui omnes Seeharsi Conqueretur. Omnibus ergo ex aequo gratificandu erat siccine vero sacrum illud fidei depositum integrum illaestimque posteris seruaretur ξ. Sane nullam maiorem Tridentinis P tribus curam fuisse scio, quam ut omnia ipserum decreta ad primitiuae antiquitatis sententiam exactissime consermarentur. quod quamuis te contra Veneti sarinionis& Spalatensis Apostatae opinionem aegre crediturum sciam ; crederes tamen, si Gi lielmi Sirseti , tunc Vaticanae Bibliothecae Praesedit , epistolarum volumina meCum
hic inspexisses; quibus ille sing lis sere se ptimanis ad Marcellum Cervinum , Se ridipandum , aliosq; Coucilijpraesides Cardinales prolixo perscribebat, quaecumq; de sinplis fidei capitibus ex SSPatrem,prae
sertim Graecorum operibus, .l C my X
nam pistem ineditis, diurno n turnoq;
35쪽
studio colligere poterat: eaq; Opera pra cipue purpurae dignitatem meruit. Et sane praeclara est, & in publicum proferri operae pretium Bret: appareret enim omnibus perspicue , quam diuerses totoque caelo distantes polos spectarint Augustanae consessionis Concordiaeque auctores , atq; exadueris Tridentini Patres avitae fidei defensores. Νanque hic , solam caelestis veritati cInosuram respiciens , - sempersublimis; at illuni Sub pedibus nox atra videt , maricis πο- findi. Sane qui tuas aduersus catholicam fidem disputationes recte expendunt , eandem plane litem Ecclesiae te mouere facile per-jiciunt, qua Pyrrhonsi dogmaticos olim
exercuerunt. Nam sceptici, ut acatelepsiam&epochen suam tuerentur, etiam
certissima sapientum decreta vocabant in dubium , adeoque omnia indefinita & incomprehensibilia pronuntiabant. neque enim Magis hoc, quam illud esse; &omni rationi rationem aequalem opponi posse existimabant. Eodem modo cum sacra antis 'itate agis. nulla tam clara dccerta sunt dS. Patrum dramata , nulla tam sarm
36쪽
cta Conciliorum decreta, quae non conuellantur ratiunculis vel ex dubio aliquo, vel male intellecto, aut perperam eXpli- .cato loco deduci is. Ita nunc Omnis veterumTheologia mera tibi scepsis est; adeoque largiter peccasse putas Ecclesiam,quae accepta a Patribus dogmata, ab haereticorum pervicacia anathematis denunci itione vindicanda censiterit; in quibus sculicet leuia & exigui momenti permulta tibi videntur, quae virum credas, aut non. credas, vel quo pacto Credas,parii intersit. In his primo loco ponis Purgatorium, cuius non selum res, sed & nomen ipsum nostros homines vehementer offendit; ia ideoque non minores ob sublatum Purm torium Luthero gratias se debere existia mant, quam Lucretius Epicuro sim ,
In te oppre1sagrauisub relligionPrima Gra- homo mortales tollere contra Es oculos ausus , primus; obsisere contra . Docuitque suos as clas, Vt mreus illefraue praeceps Achernis agressar .Fu aditus,humanX qui titam turbat ab imα Sed utcunque illis explodendum vide tur hoc dogma,certum est,antiquissimum C &vni-
37쪽
& uniuersale semper fuisse in primitiua
Ecclesia; ideoque non sine ratione Conc, lium anathemate id stabiliendum duxit: cum triplici ex capite veritas eius asser tur. Primo ex sacris literis , Matth. s. ubi Carceris nomine appellatur , in quo satia- sat usque ad nouissimum quadrantem;
tum prima ad Corinthios 3. ubi quosdam ita saluos futuros scribit Apostolus , quasi per ignem. Nititur deinde auctoritate praecipuorum Doctorum Ecclesiae tam Graecae , quam Latinae , qui praedicta loca
Scripturae unanimi consensu de Purgato rio sunt interpretati . la Graecis agmen
ducunt S. Baslius, ad caput'. Isaiae hac de re prolixe agens ; de libro de Spiritu S. ad Amphilochium c. I . Gregorius Na- Σ1anetenus & Nyssenus in diuersis orationibus . Basilius releuc. orat. q. de Davide. Isidorus Pelus lib. s. epist. 3 o. .RlOannes Chrysestomus tom.6. serm.pro desun- cstis, hom. a I. in Aeta, & hom. 3. in epist
ad Philippenses: quae loca Io. Matthaeus Caryophilus Iconiensis Antistes Z achariae Gergani graeculi nugis erudite opponit Cum Doctoribus Graecis paria faciunt Latini. Ambrosius in locum Apostoli
38쪽
1. Cor. g. dc Hieronymus in q. CV. Amos. Augustini autem loca omnia vel obiter indicare prolixum foret : Cum neminem fintiquorum plura ό vel clariora hac de rescripsisse constet , vr unus instar omnium esse possit: Tertia ratio est analogia fidei, sensus perpetuus uniueris Ecclesiae in precibus' ecblationibus incruenti sacrifi-ch pro defunctis offerendis; quod & ipse
aliquotieste affirmantem audiui . haec a tem vana dc irrita essent, nisi animas tali in statu re loco commorari credidisset a
liquitas, ubi Ecclesiae suffragijs subleuari
possent . Tum etiam in veteris poenitentiae disciplina idem Ecclesiae sensus elucet, quae vindictam peccati ne ijs quidem, qui
in extremo vitae discrimine reconcilia bantur , indulgendam; censuit , sed senitati restitutos, Deo & fidelium secietati poenitentiae squalore satisfacere voluit. Ab hac igitur perpetua uniuersia antiquitatis sententia Cur nunc demum Ecclesia recedat, vel haereticorum proterviae proculcandum relinquat dogma omnlii Docto- rum auctoritate stabilitum Θ Concilium veritatem catholicam caute & prudenter decreto suo contra fidei subuersores asi ruit: simulque malas artes eorum, qui eXC a pie-
39쪽
pietate quaestum faciunt,dc populi simplicitati illudunt, proscripsit: ita ut quid ab
homine Christiano veritatis, ac pietatis amante, tam in ipse dogmate,quam Con-eiiij decreto desiderari possit, non videa; modo nouitatis & partium studium animus non praepediatur.
Eadem leuitate anathema infligi putas iis, qui septem Sacramenta non confiten tur. Sed dic sodes, cur Ecclesia catholi a non damnet eos, qui duobus solis utcumq;
retentis, caetera quinque vel expungunt, vel Sacramentorum nomine indigna existimant Tu negare non potes, Latinos pariter & Graecos septenarium numerum agnouisse a quinque retro seculis . Vnde autem hanc sententiam utrique Ecclesiae subortam existimas eo tempore, quo Graecorum schisma aduersias Latinos magimestruebat Θ Quis eos nullas non dissidiorum causas aucupantes hac in parte tinis ituri Coniunxit Vnde hanc utriusq; Ecclesiae obseruationem non nisi ex primitiua de Apostolica traditione acceptam, & pe Petuo usu ad nostra usque tempora deria uatam esse necessario sequitur. Neq; opus est, ut prolixius agam post eruditissimum,
laudatisiimumq; opus Petri Aecudij I ut
40쪽
tiae editum,quo consensus Graecae Ecclesiae cum Latina tam selide ostenditur, ut nemo hactenus, quod sciam , contra hiscere ausus fuerit. Si ergo Angelo de caelis, nouum quid praeter semel ab Apostolis tr dita praedicanti , anathema intentet ipse
Paulus; cur nos tam prosane in Ecclesiae Sacramenta grassantes anathemati sibij-cere dubitemus Praecipua haec diuinae gratiae instrumenta uniuersa Dei Ecclesia semper agnouit, semper exercuit: dc nunc demum post quatuordecim seculorum sum ea nouatoribus tollere & proculcare
impune licebit ξ Nam ut firmissimum iulum etiam nostro seculo utriusque Ecclesiae consensum taceam;sane Con firmationis, Poenitentiae , Ordinis, caeteraque Sacramenta tam perspicue dc costanter pro-Σima Apostolorum temporibus Ecclesia credidit & exercuit, ut nostro demuna seculo sine manifesto impietatis crimine abrogari , negari, & violari non potu rint. Mihi controuersias post tot eruditos Theologos retexere , animus non est: id
breuiter ostendana, nullo modo me reprem
hendendum,quod antiquitatis sententiam Pei tuam nouis dogmatibus praetulerim.