Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

x 'x nactatis de analogia.

analogiee dicitur, de fundamento domus , de puncto: quod estptinet pium lineae , & de praemissis demonstrationis, per te notis: α inter haec, nulla est attributio , sed omnia aequaliter , &per se significantur : sola proportionalitas reperitur: quia sicut se habet fundamentum domus, ad domum ab eo incipientem; sic se habet punctum ad lineam ; & principia demonstrationis ad deis monstrationem: & quia per nomen significatur c cum ratione

proportionali tatis, videamur significare tria illa : &non ratione alterius conceptus eis communis lassicit constituere analogiam. Ratione vero probari potest: quia proportionalitas praesupponit necessario , diuersa esse illa inter quae reperitur ; sed ab eo recipere aliquam similitudinem , & unitatem : ergo essicit,ut ratio significata per nomen non sit omnino diuersa, sed nec omnino eadem : quia aliqualis est similitudo, & unitas in ea:quare so-Ia emei et nomen analogum. Tertia opinio teneri Proportionalitatem quomodocumque Isrepertam , inter significata eiusdem nominis, non lassicere ad constituendum nomen analogum: sed necesse est, ut sic reperiatur ; quod unum eorum sit absolute tale : per suam formam , aut per suum esse i aliud vero non sit absolute tale per suum esse,sed

ut substat tali proportioni,vel comparationi ad aliud.Exemplum esse potest in risu qui ita significat risiun hominis & floriditatem. prati; ut ille quidem per proprium esse sit absolute ratis: haec vero non, nisi in quantum talem habet proportionem, aut proponotionalitatem cum eo. Manifestum est enim floridi talem prati, non esse nec vocari risum;nisi per ordinem ad risum hominis.Ita sentit pater Franciscus Suarius, tom. h. suae Meta. disp. 28. secl. 3.

Nostia sententia tribus eonclusionibus explicatur. Prima est: Proportionalitas, non est vera analogia : nec tussicit analogum nomen nee te: nisi per illud significetur. Haee videtur mihi euidens; ut probat hoc arg. Res non habent analogiam , aut uni uocationem; nisi in quantum per voces significantur : ergo nec sunt analoga proportionis vel attributionis: nili in quantum, ut eam

habentes, significantur. Cuius euidens signuin est quod quia diuerso modo significantur,per diuersas voces;fieri potest,ut aequi uoce per unam, uni uoce vero per aliam significentur: ut Canis,

nomine bestiae latrabilis, Piscis, & Sydus, aequi uoce significantur; & vni uoce eadem designantur per nomen Substantiar ex eo, quod substantia significat conuenientiam essentialem eorum:canis vero nullam.Vt igitur nomen si uni vocum: necesse est,significet conuenientiam multorum : & eodem modo, ut sit analo

num ; necesse est, ut significet diuersitatem simul, & conuenientiam multorum: sed analogata, habent conuenientiam,aut similitudinema

212쪽

Tractat in de analogia. I93

litudinem,ratione proportionalitatis, aut attributionis : eum diuersa simpliciter. ergo non post uni, ut analogata significari: nisi proportionalitas ipIa,vel attributio significetur. 7 Secundo probatur: Quia licet significata a I; cuius nominis,uni

uocam habeant conuenientiam ;is tamen non significcntur , ut eam habent: non erunt uni uocata , nec nomen quo significant ar uni vocum: sed conuenieritia se habebit materialiter tantum , aut concomitanter,& emt,quasi non esset, ad effectum essiciendi ii o- men analogum : ergo licet aliqua habeant inter se conuenientiam analogicam, si haec non significetur, materialiter,& quasi eo- comitanter se habebit;& erit quasi non esset : ad effectum constituendi nomen analogii. Quare necelle eit per nomen significari. Secunda conclusio: Proportionalitas , aliquando significat ut per nomen analogum: & ideo, si significata sussicit constituere speciem distinctam,ab analogia attributionis; essiciet eam distinctam in ita fatendum erit,esia actu, in rerum natura,diuersas spe pecies analogiae. Haec est contra secundam opinionem quae negat, diuersas esse species analog ae,& analogorum mempe proportionalitatis,& attributionis: qua uis fateatur,elle possibiles; si nomen imponatur. ad significadam proportionalitatem multorum.

Probatur essicaciter, exemplo risus; quo significatur , floridi ras prati, si in ut cum risa vero hominis ei ex eo solum , quia sic se habet pratum, dum floret,prae se serens quandam hilaritatem , sicut se habet homo, dum ridet: sed haec est propoitionalitas; ergo significatur floriditas prati: in quantum habet proportionalitarem cum risu hominis: quare falsum erit, quod proportionalitas numquam significetur per nomen analogum; & consequenter exit necessarium, se eundum eandem sententiam : quod ita significata , essiciat distinctam speciem analogiae; & analogum , specie distinctum , ab analogia, & analogis attributionis. Et si dicatur per nomen risus, non significari floriditatem prati , nisi ut habet sinii litudincm cum risu hominis, non proportionalitatem :&ideo, nec significari ipsam proportionalitatem , sed attributionem : Contra hoc est, quod floriditas prati, non significatur , fit habet similitudinem in communi , sed in particulari: hoc est talem , ut sicut risus est actus vital s, quo Ostenditur hilaritas eordis , in hoe sit similis ei floriditas prati: quia ostendit quandam

hilaritatem, hoc est,ita se habet;atque homo, declarans hilarita4tem: & haec est proportionalitas quae vere significatur per nomen risus. Et certe,non potest aliud nomen imponi,quo melius, signi- It ficetur proportionalitas haec , quam nomen Tertia Conclusio: Proportionalitas: etiam significata per nomen analogum , de adhuc in his analogatis reperta , quorum v num est tale,per suum esse, liud vexo non ,nisi ratione proportici-

213쪽

t Tractat m de analogia.

nalitatis, non facit exse,aut per se sola , veram speciem , & distinctam analogiae, nec nomen analogum, sed ratione attributionis, cui coniunguur : & ideo eandem cum analogia attributionis , &ita nec secundum actimi , nec secundum possibilitatem , dilhinguendae lunt diuersae species analogiae , sed lota analogia attributionis ponenda est. Conclusio haec , est eontra secundam & tertiam opinionem:& prius declaranda est , deinde probanda. Declaratur autem lic: Proportionalitas ex se di flerens est, ut tepet iri postit, inter significata: quorum utrique conueniat formaliter, & intrinsece appellatim , & significatio nominis , & inter ea, quorum solum uni conueniat formaliter , aliis vero, per extrinsecam denominati nem imo & inter ea etiam, quae sub tali nomine , nullam habent

conuenientiam , ut aequivocata. Probatur euulentor: quia inter

species eiusdem generi 'reperitur: ut intcr hominem , & leonem: & etiam,inter canem latrabilem piscem,& lydus: & tandem, inter risum homin s ;& soridi a tem prati: quia ver uita est , de his omnibus Huod si it se habet unum eorum, ad suum esse, sic aliud ad suum : & qua nauis per nomen idem significetur, potest eodem modo, seu duaerio, reperiri in eisdem. Quod non minus efficaciter sic probatur : Quia ita se habere quodlibet, ad suum esse, sicut aliud ad stium, non efiicit ea magis,

vel minus diuersa ; in apprehensione intellectus, quam si id non

haberent:ergo nec emptet ea magis, aut minus diuersa : nec magis, & minus eadem , etiam si per nomen idem seu aliud significetur.Euadens est consequontia quia res significantur, per voces ut apprehenduntur ab intellectu. Probatur porro antecedens: quia aequaliter reperitur in apprehensione intellectus , inter res omnino diuersas, ac inter res eiusdem rationis : non enim, ut minus diuerta apprehendunrur significata canis , ex eo, quod intelligantur,sese habere quodlibet ad suum elle. sicut aliud ad suum: nee minus diis milia sunt, album, & nigrum I ex eo, quod apprehendantur, sub eadem proportiona luate, quam ea non apprehen D Probatur iam conclusio, sic explicata, aduersus secundam opinionem, hac ratione r Analoga sunt media inter aequivoca, & vniuoca; ergo non possunt reperiri sin tui, cum aliquo , CT- 1 oere morum ἔ ita ut idem nomen , respectu eorundem fgnificatorum , sit analogum simul, & atqui uocum ; vel analogum & vni meum, sed proportionalitas sola , etiam per nomen significata; potest reperiri simul eum vno , & altero extremo : ergo non sa. eit medium : quod est, non efficere nomen analogum. Probatur

minor e Quia etiam si species animalis, apprehendantur ab in--tellectu , sub proportionalitate; hoe est ut ita se habet leo , ad suum lesse animalis, quod' participat ab animali: sicut homo ad suum Diuiliaco by Coos

214쪽

suum, quod ab eodem participat; eadem intelligitur natura animalis in eis: ergo non desinunt este uni uoca : & ex consequenti, non appIehenduntur,ut anal riga:nec ellcnt analoga, si sub eadem proportionalitate significarentur, per nomen : quia ut probatum est, eodem modo significantur per non .en: quo apprchenduntur per intellectum. 2. Probatur deinde aduersus tertiani Quia proportionali ras , ratione sui, non facit floriditatem prati esse , aut vocari risiim: sic dratione attributionis,quam causat in ea, ad ritui a. homini S; ergo Mc ratione sui facit eam analogatum risiis , aut risum elle analogum, sed ratione attributionis. Probatur minor: Qu a si ratione sur,faceret eam analogatum, omnia alia, in quibus reperitur, faceret analogata: sed proba uimus, eam non facere: ergo nec facit floriditatem prati analogatum ritus, nisi ratione attributio Dis,quam causat in ea quia attributio,vera est analogia, & per se

emeit nomen analogum.

Ex his conclusionibus seqisetur ; proportionalitatem , non esse veram analogiam; nisi vi per se comunctam attributioni:& rati ne huius, non ratione sui: & ideo non facere distinctam specie in

analogorum , ullo modo , sed omnia analoga , ella ait abutionis, ut docuit expresse D. Th. I. p. q. I 3. art. 6. ubi ita ait GIno Hunominib- . qua de ituribuη analogice dicuntur : necesse est , quod omnia dicatur per resperitum ad um video illud unum, oporter, quod ponatur definition omnium. / . .

Et probatur, hac ratione: Inaequalitas sola , non suffcit analogum facere, nec sola propor onalitas, etiam per nomen significata, sed praeter has,sola arributio restat, de qua probatum ei per se facere nomen analogum : ergo solum datur analogia attributionis,& sola analoga attributionis: Nomine autem Attributio innis, intelligimus, quamcunque habitudinem , unius ad alterum, vel multorum ad unum, per ordinem, ad quod dicantur talia. Et

hoc modo intellecta,tertia opinio vera esse potest, afferens proportionalitatem non facere analogiam : nisi unum eorum , inter quae repetatur,dicatur abso linc tale per suum esse aliud vero, non

nisi pet habitudinem ad illud : eiusmodi enim habitudo, sub nomine attributionis comprehenditur, & proportionalitas, a qua causatur ratione illius,& non ratione sui facit nomen analogum.

Ad exemplum primae opinionis 3 Respondent aliqui: Princi- Pium esse aequivocum, a consilio: quia a consilio impositum cst ad diuersa significanda. Alij vero dicunt: Esse analogum propOT-tionalitatis. Sed utrumque videtur falsum, primum quia Arist. s.

lib. Meta. c. I. enumera, principia omnia,diuersae rationis,asterit,

conuenire in ratione principi) his verbis Onuribus igitur principiis commune sese primum , τnde aue est,aut fit,aut cognoscitur. Ergo

215쪽

principium, non est aequivocum. Probatur consequentia: quia aequivoca non possunt eonuenire nisi in solo nomine. Quod vero non sit analogum proportionalitatis, ex dictis sequitur, quia proportionalitas non lassicit ad essiciendum nomen analogu. Di ei ergo posset,Principium esse analogum attributionis: quia primo , & per se significat: pri eipium , a quo per veram originem procedit aliud , secundum esse:& per attributionem ad hoc principium, dicitur de reliqum s. Vei,cui non placuerit,analogum hoc modo esse dicat potius, esse uni cum, quam aequivocum ἰ quia hoc ultimum expresse,est contra Arist. 'Ad rationem vero:Negandum est antecedens,quod proporti nalitas praesupponat diuersa elIa illa,inter quae reperitur: nam Iieet supponat esse distincta,tamen indifferenter potest reperiri i

ter ea,quae uni uoce conueniunt; & inter ea , quae conueniunt lo lo nomine: 3c ideo,non facit per se nomen analogum.

Ad testimonium D. Tho. respondeo ; tam sententiam I abs que dubio, recte tractassi: in eodem loco primae partis, a nobis

citato,ubi tam expresse tenet oppositam. An necessit rem,vel conceptum signi Pasum nomine analogi,intrinis sera solum rueriri in principali analogato . in crastris vero .s-lim per extrinsecam denominarionem.

SVpposito,quod solum dentur analoga proportionis, seu attributionis,/ubitatur: An necesse sit, quod significatum eorum, solum reperiatur formaliter in principali analogato, in caeteris . vero, non formaliter: sed solum per extrinsecam denominationem: ut videmus, in hoc nomine, sanum, quod significat sanitate:& haec solum reperitur formaliter in animali, quod est principale analogarum: in urina veto,& medicina, sollim per extrins eam denominationem : in illa quidem , tanquam in signo, & in

hac,tanquam in causa.

Et prima op nio aliquorum asserit, necessarium esse , quod in solo principali reperiatur formaliter, &intrinsece. Quod probari potest,quia in eo solo hoc modo reperitur,per se primo, tera vero, tum videntur esse , quasi attributiones ad illud: ideo Arist de accidentibus dixit, Non esse entia ,sed entis entia, hoc est, aliquid substantiae: sed attributio, non videtur esse , nisi quaedam

extrinseca denominati Oaergo solum in eis reperietur, per extri steam denominationem. Secunda opinio est communis,omnium modernorum , negans

hoc esse necessarium; sed indifferenter esse posse,in. omnbus Ioz- maliter, vel solum in principali, secundum diuersam naturam di conditio aetn eorum. Et haec est expressa sententia D.Τh. in 1 d.ls.q s & est vera,& a nobis amplacteia. Probatur:Ratione,&

216쪽

Tractatiu de analogia. 19

Exemplis: Ratione quidem, quia attributio est,quae saeit anal giam et sed haec potest reperiri inter ea , quae formaliter participant rationem vel conceptum analogi s sicut reperitur inter ea, quorum unum tantum sermaliter eam participat: ergo utroque modo se habere pollunt analoga , & non uno tantum , ut asserit

prima opinio probatur minor: quia bene potest intellisi, quod

unum , vel plura participent rationem formalem significatam, quam non habeant, nila cum dependentia , & attributione ad unum,in quo per se primo reperiatur. 4 Probatur secundo Exemplis. Nam ens dieitur analogicὸ de substantia & accidente,atque etiam,de Deo,& creaturis, ut inserius probabitur: sed entitas,quam significat,non solum reperitur sor- maliter in substantia,sed etiam in accidentibus:nee solum in Deo sed etiam in creaturis: ergo,non est necessarium, quod solum in principali analogato reperiatur sermaliter. Probatur minora

Quia creatura,entitatem habet intrinsecam,& formalem, productam in rerum natura, per creationem , aut per aliam actionem: ergo non reperitur in solo Deo:quamuis, per se,m eo tantum,&per participationem,& attributionem ad ipsum,inereatura. Et in accidentibus,reperitur etiam entitas propria, formalis, & intrinseca:quamuis non sine intrinseca dependentia a substantia, ut inquantitate,& qualitate manifestum est. Sed respondent aliqui,pro prima opinione, Aecidens non esse ens,sed entis ens: hoc est, esse aliquid substantiae : ut saepe afferre Arist. & hoe est non habere aliam entitatem, nisi attributionem ad substantiam, in quadam denominatione extrinseca consistentem,sibi autem intrinsecam,& essentiale. Sed hoe non potest esse

verum,ut ex eadem solutione,in primis colligitur.Na si accidens. est entis ens:ergo est ens substantiae habet igitur veram entitate,

per quam afficit substantiam.Quod videtur probari euidenter,his experientiis:Quantitas in Eucharistia,non inhaeret substantiae,sed

ab ea est separata:& tamen est vera entitas,quam videmus,& tan gimus. Albedinem etiam sentimus per visum,& calorem,per tactum tergo euidenter probatur,quod haec accidentia & similia notiat extrinsecae attributiones ut denominationes:sed verae entitates reales: quia sola denominatio extrinseca non sentitur, nec

potest esse per se obiectum sensus. Et confirmari non potest: via aecidentia haec,habent suos effectus formales,in subiectis, in quibus suntEnee solum sormales, sed reales,& physicos:vi albedo , facit parietem realiter, & formaliter album i & calor, facit aquam realiter, dc formaliter ea

Iida . sed effectus isti, non possunt proeedere a eaali in sola denominatione extrinseca consistentibus , sed ab his, quae veram,&intrinsecam habent entitatem realem; per cuius realem iItatem

217쪽

i Tractat iu de analogia.

eos producum.ergo accidentia,veram & intrinsecam habent e litatem: alioqui, intellectus,& voluntas,quae sunt accidentia , superaddita iubitantiae anima: rationalis,ad operandum,non erunt, nisi denominationes extrinsecae,ei superadditae. Quod patet esse falsum : cum sint potentiae reales,per quas tanquam per virtutes

ales,elicit anima veras δc reales operationes.

Ad argumentum vero , Neganda est consequentia: quia licet sotu in principali analogato, reperiatur prima & per se ratio significata per analogum,in caeteris vero, solum per attributionem ad illud: intrinsece tamen,& formaliter reperiri potest quia attributio,hoc non tollit,ut probatum est. An concepti formalis analogorum, sit unus ρο abstractvi ab analogatis. t multiplex, di ab eis an abstrahi possit. Conceptus, quem format intellectus de aliquo:duplex est, ut Iscap.de disserentia notauimus: formalis obiectivus. Conceptus formalis,est qualitas mentis; quam intellectus producit, vi sibi faciat obiectum actu praesens, & illud intelligat: nam per hanc qualitatem,sibi persecte repraesentatur.Conceptus vero obiectivus,est obiectum quod intelligitur, in quantum per formalem repraesentatur. Et de utroque procedit quaestio:& ideo habebit duplicem partem. in prima dilputabimus, de unitate conceptus formalis.In secunda,de unitate conceptus obiectivi. Sed conceptus formalis,etiam est duplex : Unus est, conceptus vocis significantis. Alter , conceptus rei significatae. Et de primo

certum est quod sit unus:quia nomen analogum,est una vox simplex. ergo per unum simplicem conceptum , a nobis intelligitur. De conceptu vero formali rei significatae,per nomen analogum,

proccdit quaestio, An sit uni . Prima opinio tenet ; Dari unum conceptum sormalem rpi significatae per analogum,ita Scotus, loco inferius citando. Her-uxus quodlib. 2.q.T. Solus cap. praesenti. Fonseca 4. Meta. cap. 2. l. I 2.lcch. s. P.Franciscus Suarius,tomo I. suae Met.dis. Σ. sed . I. sed diuerso modo procedunt:nam Scotus unum conceptum for malem ponit: quia tenet, ens esse uni vocum : Vni voca vero, unico conceptu formali medio,sua univocata significant.P. Suarius , ideo ponit unum conceptum formalem: quia unum etiam ponit obiectivum , abstractum ab analogatis. Herueus & Sotus, licet non ponant eundem conceptum obiectivum , asserunt tamen formalem esse unum. Et tandem Fonseca ponit unum formalem,non distinctum, sed confusum: quia non repraesentat distincte analogata, sed confuse. Probatur duplici arg. Primo, quia Analogum,non solum est una uvox simplex,& non aequivoca, sed unam habens significationem,

218쪽

Tractaim de analogia. I99

ex sua impositione: sed voces significant mediis conceptibus:ergosgnificabit, medio unico conceptu formali. Q'od experientia

videtur probari:nam audito nomine Entis, aut alterius analogi, non concipit intellectus analogata , sub determinato conceptu, ut substantiam, vel accidens, sed unum quid , nempe entitatem, ergo non format plures conceptus formales eorum, sed unum eiusdem entitatis. Secundo; Quia si conceptus formalis analogi,non est unus,sed plures. ergo tot formabit conceptus intellectus, audito nomine, quod analogata habet:vnde si haec fuerint decem,ut contingit inente, signi hcante omnia praedicamenta , vel etiam si fuerint viginti,tot conceptus simul formabit intellectus:quod videtur Impossibile. Probatur consequentia, quia si plures format, non est

maior ratio,quare duos tantiim,& non plures. Nec etiam,quare. formet conceptum potius horum , quam aliorum : ergo vel tot, quot sunt analogata:vel tantum unum. et 8 Secunda opinio : Negat conceptum formalem analogi , esse unum:quam sequitur Ferra. Iocontra Sent.c. 344 & cum eo.pluses moderni .Et haec videtur nobis probabilior. - Et probatur primo: Quia analogum conuenit cum aequivoco, in eo, quod significat multa simpliciter,diuersa:Don tamen omnino diuersa, sed secundum quid eadem:& in hoc distingiti uti sed

audito nomine aequivoco, imat intesiectus diuersos conceptus formales,propter diuersitatem significatorum : ergo audito no- mine analogo,sormabit etiam plutes simplieitem licet non munino diuersos sed aliqualem similitudinem habentes. 'Secund/Nnitas conceptusso alis,sumitur ex unitate conceptus obiectini,per illu repraesentati:scut unitas imaginis, ex unitate rei repraesentatae : sed conceptus obiectivus analogi, non ethunus,Vt in L .par.quaestionis probabitur : ergo erit unus formalis. Errant enim satis aperte illi, qui non ponentes unum conceptum obiectivum analogatorum , sed plures, admittunt nihilominus unitatem conceptus for talis: contra quos euidenter concludit, ad hominem ,hoc argumentum: quia nullam potest habere unitatem conceptus formalis,quam non accipiat ab obiectivo. . Ad primum arg.Coneedendum est antecedens,ex ea parte,qua dicit,analogum esse unam vocem simplicem :& ideo, unus dat conceptus eius: sed negandum, quod unam habeat significationem:sicut non habet unam rem significatam,ted plures,atque diuersas simpliciter , ad quas significandas , unica inipositione fuit imposita:quia licεt plures sint res; omnes tamen Labent attribu tionem ad unam:& ideo unica voce,& unica impositione, ad eas, o significandas,possunt designari. Ad experientiam vero, in eodem argumento adductam, COM

219쪽

αoo Tractatin de analogia.

cedimus, quod audito nomine analogo, non concipit intellectus analogata sub expreta, aut distincto conceptu, bene tamen sub

confuso actuali.ut in secunda parte dicetur. Nec tamen concipit unum quid,eis comin ne,sed plura simpliciter diuersa; sub rati ne tamen communi, solum secundum quid , propter attributionem,quam habent ad unum. Ad seeundum : Concedendum est totum; quod assumit,& -' gandum, esse impossibile quod decem conceptus sermet intellectu3,si decem sint significata analogi: ut eontangit in ente vel etiantures,si plura habeat fignificata. Non est enim impossibile,intellectum tot simul formare conceptus sub unitate eiusdem vocis, tot res significantis:quot fatis eli manifestum, Inaequauoco quo audito;nullus negat,tot formare coceptus intellectum,quot sunt significata eius, plura vel pauciora: & in analogo, est alia ratio particularis: quia non solum plures conceptus, habent ordinem ad unam vocem; sed etiam ad unam rem, principaliter significatami ad euius conceptum ordinantur omnes alii.

Et ex hoe intelligitur, non dari concutum formalem so-gis communem,atque distinctum, a conceptibus analogatorum, sed plures tantum eorundem. Vnde nullus datur conceptus f malis entis .praeter Conceptus piaedicamentorum.

Secunda pars quastionis.da unitate estnceptus me

DVplieia sunt Analoga, ut dubio praecedenti insinuauimus. 3.

1gdam sunt;quorum significatum non reperitur formalim ter intrinsece , niti in principali analogato,in caeteris vero, per Denominationem extrinsecam: ut sanum,quod sanitatem significat;seut album,significat albedinem:& tamen sanitas,non repetitur formaliter illi in solo animalit in urina vero, & medicina, solum per denominationem extrinsecam , signi, vel causae. Alia sunt analoga quorum significatum reperitur formaliter,in omniabus analogatis: sed per se primo ae principaliter, in uno tantuma in reliquis vero, per intrinsecam dependentiam, & artributionem ad illud : & de utrisque procedit quaestio, An habeat unum' conceptum communem, & abstrahibilem ab analogatis. Sed de pri mis primo dicendum est,deinde de aliis. 'a . , Est igitur prima opinio modernorum; Quod haec analoga, Ginificent unum conceptum obiectivum;quem intellectus abstra it ab analogatis. Probatur primo : quia haec analoga, non sunt aequivocae ergo non habent solam vocem communem ; sed aliquid etiam,per illam signi ficatum sed quaecunque ratio commuis nis potest abstrahi a particularibus, quae in ea conueniunt: ergo datur conceptus horum malogoriis abstrahibilis ab eis.

- Secundo:

220쪽

Seeundo:Qura audito nomine, sanum: potest aliquis eo ip re, aliquam rationem communem sanitatis , non considerando rationes particulares; aut distinguendo diuertas: quas habet, in animali,vrina,& medicina:& conceptus iste communis est ei stergo est unus,& abstractus ab eisdem;secundum particulares rationes consideratis.

Meunda opinio est eommunis, & vera: quod ab his analogis, non possit abstrahi conceptus communis, sed ea proxime signita

re rationes partIeulares analogatorum , aliquo modo simile vel proportionarastin ordine ad unum principale. Ita Caiet. pus.

, et Et probatur ratione: drya haec analogata signifieat unam sormam,solum existentem in principali analogato; non in aliis, in quibus solum est,per extrinsecam denominationem:vi sanum, signifieat formam sanitatis in solo animali inhaerentem,no in uri na,& medecina, quae istum dieuntur sana per extrinsecum respectum : eausae,vel signi,ad sanitatem animalis. sed a re, krmaliter signi ficata, & per solam extrinsecam denominationem: non est abstrahibilis una ratio , vel conceptus communis: quia forma, dc signum,uel causa,se habent; tanquam causa,& essectus: quorum rationes diuersae sunt,licet ordinem dependentiae, vel attributio

nis habeant ι & ideo non datur conceptus eis communis: ergis nec dabitur eonceptus communis,horum analogatorum. Seeundo:Quia conceptus unus,& communis multis, formaliter debet in eis reperiri:sed eonceptus horum analogorum, tum reperitur sormaliter in principali analogato; ut patet de conceptu sanitatis:ergo non est unus omnibus eis communis. Sed respondeut aliqui, pro prima sententia, Conceptum ho- . rum analogatorum,non eue solius formae: sed abstrahere ab inclusione sormae,aut ratione signi,vel causaerita ut una uersalior fit; solum dicens uniuersalem rationem sanitatis: & non particula rem sanitatis formalis: de hunc conceptum abstractum,formali ter, reperiri in omnibus : nam esse eausam sanitatis 3 formaliter, dc intrinsece, reperitur in medicina: & esse signum : formaliter conuenit urinae: sicut sanitas actualis: rmaliter eouenit animali., L Haee tamen solutio falsum supponit: Quia nomen ,sanum, imis positum est ad significandam veram,& actualem sanitatem;vnde in communi modo loquendi,& concipiendi, illud solum vocatur sanum,quod formalem habet lanitate sicut nomen,risus,impo situm , est ad significandum verum risum hominis : quem selum intelligimus, audito hoc nomine: ergo non signifieant eiusmodi analoga uniuersaliorem illam rationem et sedi ex eo , significant animis principalia analogata. quia intrinsecam habent attribu-

SEARCH

MENU NAVIGATION