Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

Ca. s. de de substantia. que t. s. 283

iunxit: quia ad interrogationem factam de specie, per Quid: te

spondemas , per genus ;& ad interrogationem factam de indiui duo,per speciem, ut si inquiras,quid est homo respondemus esse animat:& si inquiras,quid sit Petrus 3 Esse hominem: ergo utraqu secunda substantia praed catur in Quid:& nonia Quale quid. Circa sensum huius proprietatis, diuerso modo loquuntur au et ores:& primus modus dicendi, est Alberti Magni. traef. I. prae dicamentorum,cap. 8. ubi inquit: Gmera. Dcies, rita sunt secun- κε βubstantia, tione natura generiel, An ficare Luidsedi ropter differentiam, qua species continet actu .ergratis potentiasignificas Luale: ideo ratione utriusque, Luale qui iner hunc fuisse sensum Arist.

Hic tamen modus dicendi, hoc argum . probatur falsus. Si GenuS,& Species iratione utriusque partis ei lentialis,signifieat .nale quid:ergo praedicantur in Quale quid, contra sententiam Por

phyrij: qui sciens speciem continere genus & differentiam, & genus differentiam, docuit expresse: υtrumque pradicar ι in Luid . &non in Quale quid,& est contra rationem: quia si praedicarentur in Quale quid:non distinguerentur a praedicabili disteretiae. Ideo

hanc sententiam merito refutauit Caiet. cap. praesenti.

Ipse vero Caiet. secundum modum dicendi proponit 1. duo distinguens in genere,& specie nempe naturam genericam,aut specificam,quae denominatur genus:& secundam intentionem: aqua denominantur:& propter naturam genericam, atque specificam;

quae sunt substantiae significant Aliquid: sed propter secundam in- rentionem: quae est accidens,& modum habet qualitatis: sicut albedo:& color, significant Qua leuk ideo propter utramque sgnificant Quale quid. Sed hic modus dicendi, non est minus falsus: quam primus: quod sic probo: Seeundae substantiae sgnificant Quale, ratione secundae in te, tionis: quae est accidens: ergo significant Quale accidentale: sicut album, significat Quale, ratione albedinis: & ideo Quale accidentale. Ex quo sequitum quod praedicentur de primis substantiis, in Quale accidentale,& ideo prςdicatione quinti praedicabilis,quod est ablurdum. Et si aliquis pro Caiet. respondeat:

significare Quale accidentale : sed circa substantiam quae naturae generis,& speciei denominatae, substantiales sunt. Nou satis facit solutio:quia etiam album, significat qualitatem circa substatiam: com subiectum, cui inhaeret albedo,substantia sit: ergo eodem modo significant Quale , ae album,aut coloratu: ted haec praedica tur in Quale accidentale: ergo etia secundae substamiae )e primis. Pro sessi trione igitur huius dubi j,& argumentorum,notandum est,ianale quid duobus modis accipi posse: Proprio,& Comm i. Et cum utroque modo sumatur : per similitudinem ad veram

302쪽

propria,& communi similitudine ad illam, accipiendus est uterque modus: nam Qualitas duo habet.:Primum habet inhaerere labiecto; a quo abesse potest,ipsumque circumstare,ac tali modo determinare; ut ad interrogationem de ipso factam, per Quale, proprie respondeamus per illam. Et haec est ratio propria eius; cui assimilatur differentia quae ad genus comparatur tanquam

ad potentiam;extra cuius rationem est;& cui adesse, & abesse potest in ideo tanquam determinans genus, ad constitutionem speciei. per modum adiacentis,adiectivo nomine sgnificata, praedicatur de specie:& hoc est assimilari qualitati, secundum propriam

rationem eius. Aliud habet Qualitas, commune cum caeteris accidentibus ; quod i subiecto determinetur,quantum ad actualem eius inhaerentiandi,& aliquo saltem modo,quantum ad indiuidua tyonem : & secundae subitantiae assimilantur qualitati: secundum

hanc rationem communem,& impropriam consideratae quia sunt quasi communes conceptus, & communes fornaae: quae determinantur,quantum ad subsistentiam, & indiuiduationem , a primis substantiis; in quibus subsistunt : & propter hanc similitudinem docuit Aristoteles non significare Hoc aliquid ; hoc est,substantiam singularem, & subsilientem ; aduersus Platonem; qui *bstantias ponebat separatas a singularibus ,'extra illa 'bsistentes: sed significare Quale; ita ut sint quas formae abstractae a singularibus Iblium per intellectum:& ab eisdem determinabiles; quantum ad subsistentiam,& indiuiduationem , ad modum accidentalium:& quia vere sunt substantiae, significare Quale quid. Deinde,

cium ratio substantialis conueniat eis proprie; ratio vero qualitatis: solum per similitudinem, in ratione communi, & impropria quali ratis nominibus substanti uis significantur: praedicata quid

dirativa appellantur:& in Quid , non in Quale quid , sicut disserentia , dicuntur praedicari: quia differentia, similitudinem propriam habet cum qnalitate : secundae vero substantiae , eidem secundum communem, R impropriam rationem assimilantur: &ideo non praedicantur in Quale quid:quia modus specialis p aedi- έ di,e X propria rationem on ex communi sumi debet. Et haec est

ratio propter quam Arist. docuit, Secunias substantia, significare Luale quid. θ nm pradicari,in Luale quid. Ad primum argumentum in principio positum ; Cone edendum est totum,quod assumit:sed distinguendum conseques; dum infertur non significare male quid: na s de proprio Quale quid intelligatur, verum est: si de improprio falsum. Itaque bene stat simul, significare Quid simpliciter propter rem significatam, quae est substantia,& propter modum significandi nominum substantitiorum , & significare etiam Quale improprium , propter quan da similitudinem eii qualitate : & ideo quoda modo Quale quid.

303쪽

Ad secundum, diit inguenda est maior: nam ex modo signifieandi proprio , sumitur modus praedicandi,non ex improprio: requia secundae substantiae , proprie significant Quid, & quadam ratione communi,& impropria Quale quid , potius praedirantur

in Quid quam in Quale quid.

DUBIVM TERTIVM CIRCA

quartam proprietatem substantiar.

verum sit,substantiam non babere contrarium. s

N hae proprietate substantiae, videtur Arist. sibi e tratius:

1 quod ita probo : Nam I. l. Physicorum tex. O. asserit. Princ ' pia,ex quibus substamia generatur, is componitur, esse contraria:i- seprima contraria : is in uno quoque genere. Hu pr.edicamento, esse unam contrarietatem e is ideo in substantia , qua unum geum est. -- contrarietatem reperiri: falium est ergo , quod capite praesenti docet, Proprium esse 'bJantia nθn habere contrarium. Et ratione probatur, quod substantia habeat contrariam: nam elementa contraria sunt, ut ignis, & aqua,aer, & terra,& tamen sunt substantiae quaedam. Et si respondeas: Elementa esse contraria,non ut sunt subitantiae: sed ratione primarum qualitatum,quae sunt accidentia eorum: ut ratione eatoris, δέ frigoris humiditatis,& siccitatis: Contra hoe est, quod qualitates istae, procedunt ab ipsa substantia elementorum s ergo ab ea accipiunt contrarietatem: quare primo erit in substantia, & per partiei pationem ab ea, in accidentibus. Pro huius dubi j solutione , notandum est : Symatuor esse generuoppositionis, ut docet Aristoteles in hoc libro, capite de oppositis, di s .Metaphysicae, cap. Io. Vna est oppositio priuatiua, inter sormam, & priuationem, ut inter lucem,& tenebras: Alia contra dictoria , inter assirmationem, & negationem: ut inter hominem,& non hominem, seu inter propositionem assirmativam, &negativam: Tertia, tela tua , ut inter patrem,& filium : Quarta denique eontraria,ut inter calidum , & frigidum: quae explicanda est,cum de ea sit dubium, an reperiatur in subitantia. Contrarietas duobus modis accipitur. Primo, sub ratione Comum, & impropria , pro quacunque oppositione. In qua acceptione,contraria appellamus,quocunque modo opposita. secvndo ; Proprie pro ultimo tantum genere oppostionis, ex quatuor enumeratis. Cuius talis definitio colligitur, ex Atilior. locis citatis : Contraria sunt, qua sub eodem genere, maxima dissant, e 3 ab eodem subiecto . mutuὸ β expellunt. Vt ealidum, & frigidum, sub genere qualitatis,maximὸ distant:hoc est, quasi extrema sunt, dea corpore, in quo num inhaeret, expellitur aliat: ut ab aqua,

in qua

304쪽

α86 Cay.f. de substantia, qua l. F.

in qua est frigiditas, expellitur calor. Duas igitur conditiones, ad propolitum necessarias, debent habere conitaria. Primam , qu Udlint formae positivae: quia lunt species eiusdem generis. Secundam, quod respiciant idem subiectum, in quo utraque in h.erere potetit,&aliam ab eo expellere.

Ex quibus intelligitur; Primo, quod ex quatuor generibus Op- Hpositionis, tria repetiuntur in substantia: nempe, Privativa quia subitantia, dum generatur, fit ex prauatione seu ut homo, ex non homine: id est, ex materia, in qua est priuatio animae rationalis. Contradictoria, ut inter hominem, & non hominem Relativa, ut in ter Petrum & Ioannem , quatenus sunt eiusdem speciei. Sola oppositio contraria, ei repugnat, propter persectionem suae naturae: quia cum substantia tam perfectae naturae sit, ut ei debeatur subsistentia per se , repugnat ei, quod sit forma inhaerens subiecto: &ideo , quod cum alia forma se expellat ab illo, ut in desinitione

contrariorum dicitur: nec in tota latitudine sui praedicamenti potest talis impersectio reperiri. Et hoc est potissimum fundamentum huius proprietatis. quam ei tribuit Aristoteles. Secundo intelligitur, quonam modo concedendum sit,substan-

tiam habere contrarium, & quo etiam modo negandum : nam de impropria conti arietate , pro quacumque opposivione conceden- dum cit: de propria vero, pro ultimo tantum genere oppositionis supra posito , negandum. st quia quarta proprictas. intelligitur ab

Arist. solum de propria, verissima est eius sententia, aeuo subsam

tia nihil sit coutrarium. Pro solutione argumentotum notandum est , quod inter oppo i istiones, prima, & quasi fundamentum caeterarum , est priuatiua, quae in quocunque genere, di praedicamento reperiturinam ex duabus disserentiis oppositis. per quas diuiditur genus, una se habet respectu alterius, tanquam priuatio : quia impeis elior est illa :&ideo quasi priuatur pei sectione alterius, ut in disterentiis, per quas diuiditur vivens, in sensibile, & in insensibile: ia animal in rationale , & irrationale, patet: nam insensibile, quasi priuatio sensus intelligitur: & irrationale, quasi ratione carens. Quod vero sit

fundamentum aliarum , probatur : quia substantia est fundamen. tum aliarum rerum, inter quas reperiuntur aliae oppositiones , sed

priuatiua oppositio, reperitur tu prima generatione eiusdem substantiar : quia quaelibet substantia generatur , ex priuatione sui in materia: ut homo ex non homine, εc ex consequenti, quaecunque alia senerantur, vel fiunt, ex sui priuatione fieri intelliguntur: ut calidum ex non calido, hoc est, ex priuatione caloris in subiecto.

in quo, α ex quo fit. Vnde sequitur, quod sicut priuatiua oppositio est prima, & fundamentum aliorum , ita substantia , in qua primo reperitur, est quasi radix, a qua proceduat omnes Oppo sitiones

305쪽

sitiones: quae ideo primo reperiuntur in ea formaliter quidem, priuatilia, contradictoria , & relativa r contraria vero , non formaliter, sed solum virtualiter: quia formalas repugnat persectioni eius. Ex hac doctrina, sicile soluuntur argumenta: nam testimonia Aristot. loquuntur de contrarietate, sub ratione communi,& impropria, pro quocunque genere oppositionis,sed praecipue pro oppositione priuatiua : de qua intelligitur: quod principia generationis substantiae, sint contraria:& quod prima contrarietas, re periatur in substantia: hoc est, prima oppositio quae est privativa. iram vero substantiam asserit, in hoc praedicamento, non habere contrarium loquitur de contrarietate propria,ut expositum est. ι Ad argum. Respondetur , distinguendo antecedens: nam elementa ratione substantiae, non sunt sor maliter, nec propriC contraria, sed ratione qualitatum. Et dum dicitur; Qualitates proc de re a substantia concedendum est,seg distinguendum conseques: quod in substantia, primo reperiatur vera contrarietas: nam virtualiter reperitur, tanqaam in prima radice, a qua procedit, non formaliter. Aristoteles vero dum negat in hac proprietate quarta , seu antiam habere eontrarium, de formali intelligit, non de virtuali: quia haec non dicit imperfectionem, repugnantem naturae substantiali, illa vero cum eius perfectione pugnat.

vltimam proprietatem substantiae.

An solis primis substantiis conmniat esse siusceptium contrariorum: vel etiam secundis, ct accι dentibus. VLtimam proprietatem substantiae , dixit Aristoteles esse, Lund υna numero cum H . contraria possis in se seu sicis ere. Et

eum sola prima substantia, sit una numero , secundae vero, unitatem tantum specificam, & genericam habeant, ei soli videtur attributa ab Aristotcle, ita ut secundis non conueniat.& multo minus accidentibus, sed primae lubstantiae , quarto modo : hoc est, omni, soli,& semper. Sed videtur, nee omnibus primis substantiis conuenire, nec sol is, sed etiam accidentibus nam propositio accidens est; & tamen eadem permanens , nunc est vera , si res ita se habeat, ut per eam enunciatur,postea vero talia,si res mutetur; ergo suscipit contra- Tia. Probatur consequentia e quia veritas, &. falsitas contraria sunt. Nec videt ut satisfacere tolutio , qua in tribuit Arii forcles huic argumento , dicens; Suscipere contraria, idem esse, ac mutari de uno ad attreum: quod vero mutatur, mutationem ipsam in se recipit, atque etiam terminum eiusdem mutationis: vi quod

mutatur,

306쪽

mutatur,dum fit calidum ex frigido, utrumque in se recipit: sed

propositio non mutatur,dum fit vera ex falsa, ted solum mutatur Ies , & ex eius mutatione , fit propositio vera , aut falla: & i 1eo non dicitur suscipere contraria: haec inquam solutio non latisfacit argumento, quod ita probo: Veritas, & falsitas formalis, aut complexa , non est formaliter in rebus, sed virtualiter tantum,ut in causa: quia causiant in intellectu in hoc vero, reperitur formaliter,ut enunciante, aut iudicante: nec repetitur, nisi media propositione mentali, per quam enunciat ἱ ergo in propolitione mentali, aut in intellectu,per eam enunς iante reperituI verita S,&falsitas,tanquam in iubiecto,quod formaliter mutatur, dum propositio fit falsa ex vera: quare necesse est concedere, quod suseipiat contraria, cum per veram sui mutarionem ea suscipiat. Sed intellectus , & propositio mentalis, sunt accidentia, ergo asc dentibus conuenit suscipere contraria, & non solis primis su stantiis. Quod etiam de quantitate verum est : nam accidentia corporea, vere contraria, prius in quantitate recipiuntur , quam in substantia: ut ealor,& frigus,ergo quantitas etiam Vna nume

to eum sit,erit susceptiua contrariorum' .

Iam quod non conueniat omnibus primis substantus , proba- tutiquia substantia spiritualis, ut Angelus, non lutcipit in te vlla contraria: imo nec substantia corporea incorruptibilis:q Iis elicoelum:ergo non omnis substantia prima est susceptiua cottariorum. Antecedens probatur: quia contraria disponunt subiectum, in quo sunt ad corruptionem, ut calor,& frigus: led Angeli, G corpora coelestia, sunt incorruptibiles substantiae ; ergo non sunt capaces contrariorum. Probatur antecedens: quia contrarI aequalitates , disponunt subiectum ad diuersas formas substantiales ; ut calor ad sormam ignis & frigus , ad formam aquae: sed diueris

formae substantiales non possunt simul esse in eadem materia, vel subiecto , nec una expelli ab eo , nisi per corruptionem compOsti; ergo contraria ordinantur ad corruptionem eiuS; quare non

possunt esse in subiecto incorruptibili. . .

Vt hoc dubium plene soluatur , tria sunt determinanda. PII-mum: An haec proprietas conueniat solis substantris vel etiam accidentibus. Secundum: An dato, quod conuemat solis substantiis, conueniat,non solum primis,sed etiam secundis. Tertium : An lisolis primis conueniat, quibusdam tantum conueniat, vel etiam omnibus: & ex determinatione horum trium colligi poterit,An sit proprietas haec substantiae,quarto modo ei conueniens.

Pro solutione primi notandum est, Primam sinstantiam duci habere,quorum ratione conuenit illi haec proprietasPrimum est

quod sit hoe aliquid, t ut verbis Arist .viam ut hoc est , . antia . singularis,& per se subsistens,& ideo independens abalus.Secun-

307쪽

CV. F.de substantia , quaest. a 89

dum:quod sit primum subiectum omni uni accidentium: & ra Li ne primi, conuenit illi esse unam numero, manentem sub diuersis accidentibus: rat ione secundi, quod fit contrariorum susceptiua: Nam contrarid opposita, accidentia sunt,& ideo ratione viriusque convcnit illi integra proprietas,nempe, ut una nume Io crimsit,contraria in se suscipiat: sed cum neutrum conueniat accidentibus, ut notum eit nec potest eis conuenire eadem propriet .co Ad arg. vero de propositione; Responde tui haec distinctione Propositio duplex est, Una vocalis, aut scripta , di mentali, alia: α. de vocali, & scripta, euidens est , non recipere in se veri ratem, aut falsitatem rinalem: led lotuin est in cis veritas , tanquam in signo: quod est , este per solam denominationem extrinsecam: unde licet transeant de veritate in falsitatem, non per sui mutationem id fit, quia non recipiunt haec accidentia in se formaliter, sed solum per mutationem rei; unde nec suscipiunt in se contraria. De mentali vero negari non poteit, quin contineat in severitatem , aut falsitatem formalem , chim formaliter repraesentet rem, sicuti est,aut sicut non est; nec etiam negari potest, quinin intellectu iudicante sit veritas formalit et: sed adhuc sic , non dicitur propositio mentalis , aut intellectus iudicans , suscipere contraria:quia non est principale subiectum veritatis, aut falsitatis, sed medium , per quod illa recipiuntur in anima , & adhuc, nec sic sunt tanquam medium contraria suscipiens ratione sui, aut virtute propria: & ex consequenti, nec ea habent simpliciter: sed virtute substantiae,cuius accidentia sunt: & ideo substantia so-Ia est, quae tanquam praecipuum subiectum , propriaque virtute suscipit contrat ia, non accidentia. 61 Circa secundum ; An proprictas haec conueniat secundis substantiis, Caiet. cai': praesenti , ait , hanc particularem, unam numero ) dili inguendam esse: nam vel a parte subiecti ponitur, vela parte praedicati: & a parte subiecti positam , hunc sensum em-cere; Proprium est substantiae , quae est una numero , esse contra-xiorum susceptivam , in quo euidens est , soli primae substantiae conuenire:quia sola est una numero. Si vero ponatur a parte praedicati,talis erit sensus: Proprium est substantiae , ut teruata unitate numerica, possit contraria suscipere: & sic intellectam propri tatem, etiam est euidens,conuenire secundis substantiis: quia seruata unitate numerica , quam habent in primis, contraria suscipere possunt : ut homo seruata unitate numerica , quam habet in Petro , potest suscipere calorem & trigus. Hoc etiam modo, intelligitur proprietas haec ab aliis expositoribus, ut Alberto Magno , simplicio , S Villat pando ; dicuntque se esse locutum Ari-

relem : ut hanc proprietatem communem esse omnibus substantiis emceret,

308쪽

19o cap. s. de substantia, qμερ. s.

Alij vero, negant posse secundis substantiis accommodari, ut Ammon us & Cant. in expositionibus huius capitis. Sed nostra Sententia est, hac distinctione respondendum esse. ει De hac proprietate substantiae, duobus modis loqui pollitimus. Primo, in eo sensu, in quo locutus est Arist. Secundo, sine ulla limitatione verborum. Et si primo modo loquendum est , solis pri-

is substantiis conuenit haec proprietas, secundis vero nullo modo,probatur hoc contra Caiet. Primo Arist. asserit, Maxime proprium se 'bstantia, una numero cum sit, contraria seu stipere piri ergo proprietas haec non potest conuenire substantiae, nisi sit una numero; sed secunda substantia, neque in se , neque in prima substantia, habet unitatem numericam , ergo nullo modo et conuenit. Probatur minor. Secunda substantia in se consideratur, ut est abstracta a prima: sed ,ut abstracta a prima non est una numero cum sit communis omnibus primis substantiis, sed solum una genere, aut specie ; ergo non conuenit ei haec proprietas. Caeterum,ut est contracta ad primam,est quidem una numero, non tamen est secunda substantia, sed prima : quia homo , ut eli contractus ad Petrum realiter & formaliter , eit hic homo: sed hic homo formaliter, est singularis honio: ergo formaliter primatu stantia,& nullo modo secunda. Quare idem est dicere,quod secudis substantiis conueniat haec proprietas, ut habent unitatem numercam in primis;ae dicere,quod solis primis conueniar. Secundo probatur , ex definitione secundarum substantiarum

quae ita habet: Secunda substantia fiunt seuera ospecies: quibus prima substantia insunt. Sed non sunt genera,& species: ut sunt con-xractae ad primam, vel ut in ea habent subsistentia sed in quantum considerantur, ab eadem abstractae r sub hac autem eonsideratione,repugnat eis conuenire; cum non habeant unitatem numericam : ergo secundis substantiis : ut sunt secundae substantiae, non potest accommodari haec proprietas; ut ab Arist. assignata: sed idem fuit dicere : Ppoprium esse seu antia : ut una numero cumsit,contraria ρυ' suseipere: ac excludere ab hac proprietate,secun das substantias Si vero accipiatur eadem proprietas, secundo modo, sine ulla ni imitatione verborum scilicet ita, ut dicamus maxime proprium esse substantiae, suscipere contraria; conuenit omni substantiae, system modo,atque proprietas substandi , sed analogice: hoc est, per se primo, & ratione fili, primae r secundis vero, non nisi cum yependentia,& attributioni ad illam.

Circa tertium : An proprietas haec conueniat omnibus primis substantiis: non conueniunt omnes: Sed primus modus dicen'

di est: Solis primis substantiis eorporeis , & corruptibilibus con uenisς propte *Iumentum a nobi4 factum in principio: ita Por.

309쪽

Cv. s. de substantia, qua'. s. ν I

phyrius,& Ammonius, in explicatione huius proprietatis.

Secundus modus dicendi est, communis omnium at Forum Interpretum ; Quod omnibus primis subitantiis conueniat. Et ita tenendum et L Sed duo lunt breuiter notanda,ut intelligatur. Piimum; Quod Arith non loquitur de solis contrariis 1 tracte acceptis; qualia sunt prima ,& lecundaequalitates nam veritas, ct falsitas, non sunt ita proprie contraria , de quibus loquitur m textu, negans;quoli probositio dicatur eas suscipere: sed loquitur de contrariis, uniuersalius. Secundo notandum est ;Quod ut proprietas haec conueniat alicui sebitantiae, non est neces larium eam sulci-cipere omnia contraria: led tunicat aliqua polle luscipere , secundum conuenientiam suae naturae. Vnde satis et , ut corpora Caelestia sint sulceptiua contrariorum , quod pollini sulcipere motus contrarios, unum ab Oriente in Occidentem , alterum ab Occidente in Orientem et Aut motum augmenti, & decrementi circa lucem quos conifat suscipere Lunam a Sole. Susticit etiam; quod

Angeli pollini suscipere veritatem & falsitarem, medio intellectu,& bonitatem,& malitiam moralem, media voluntate, & actibus eius;ut dicantur elle primae lubstantiae susceptiuae contrariorum.

6 s Adarg.vero ; Distinguendu eit antecedens: quia contraria duplicia sunt. Propria quidem, ut primae,& secundae qualitates, quae ad corruptionem subiecti solent disponere:alia minus propria in Arespicientia corruptionem lubiecti:d . ircet Angeli,& corpora cae-laestia non pollini suscipere contraria illa priora & propria: quia neque corrumpi possunt; susceptiua tamen sunt aliorum contra Horuin & hoc susticit: ut proprietas haec illis conueniat: quia non de solis primis contrariis intelligitur ab Arist sed de his,vel aliis. Ex his, quae dicta lunt, sequitur hanc proprie taxem ultimam substantiae conuenue primis subitantiis, quarto modo:quia omni primae subit intiae, soli ,& semper conuenit. Et ideo Arist. dixit. Maximὸ proprium esse subsantia: ut una numero cum sit, eontraria suscipere possit: ut significaret, alias proprietates non conuenire ei quarto modo: sed accidentibus elle communes: hanc solis pii missubstantiis: cum quibus conuertitur.

Continens praedicamentum quantitatis.

TEXTUS ARISTLuantum autem,aliud quidem ast dis retnm: aliud

autem continuum.

Breuis expositio tenus.

3 Dost substantiam , statim disputat Aristoteles de quantitate: A quia inter accidentia corporea, primum est, proximo conse

310쪽

quens naturam eiusdem substantiae, & medium , quo illi caetera

inhaerent. Et intentum eius est explicare natyram quantitatis. Diuiditur autem caput hoc in tres partes. In prima, diuidit qua titate,tribus diuisionibus:ex quibus colligit numerum specierum quantitatis, In secunda , pxplicat singulas species. In tertia, en rat tres proprietates eiusdem quantitatis.

Prima diuisio quantitatis, non allignatur expresse ab Arist. sed praesupponitur , dc insinuatur: nam eo ipso, quod agit de Quantitate per se praesupponit diuisionem eius, in Quantitatem per se,N Per aecidens Quantum per se, est illud: quod a se habet partes

extensionis: vi linea. ut superficies : Quantum per accidens, est, quod non habet a se extensionem: sed ab alio extendituri ut album dicitur quantum per accidens: quia albedo , non habet a se partes extensas: sed eas aceipit, a superficie illius corporis, in quo extenditur.

Seeunda diuisio est, clicet tertio loco ponatur ab Aristot.

Quantum aliud est Continuum,aliud Discretum. Cotinuum est,

cuius partes copul ntur termino communi:vt partes lineae, copulantur punctis. Discretum vero, cuius partes non copulantur te mino communi: ut numerus,discreta quantitas est: quia unitate S, coniunguntur aliquo termino: sed separatae permanent.

Τertia diuisio. Quantum, aliud habet Positionem partium in x continuo: aliud non habet talem positionem. Positio autem in continuo, duplex est: Vna,quam habent partes quantitatis, in ordine ad locum: ratione cuius dicitur aliquid, sedere, iacere , aut stare. Et haec Positio partium , non pertinet ad hoc praedicamentum: sed ad praedicamentum Silus: alia est Positio, quam habent partes,non in ordine ad locum, sed inter se, secundum quam una dicitur anterior, alia posterior: una dextra, alia sinistra: una sursum,alia deorsum: & haec est propria huius praedicamentit secundum qu m intelligitur diuisio,quae ait: Qua buseana quantis id eo

uenire: alias non.Duae sunt enim conditiones necessariae, ut quantum aliquod dicatur babere positionem in continuo. Prima,quod continuum sit. Secun/a, quod sit permanens. Et defectu primae ςonditionismulla species quantitatis discretae, habet talem po tionem. Desectu secundae,ex quantitatibus continuisi tempus non habet positionem:sed reliquae quatuor illam habent: ut linea ,s perficies,corpus,& locus, quia nabent utramque conditionem. Species quantitatis continuae sunt quinque : Linea, Superficies, scorpin, N. ,-Locus: Species vero quantitatis Discretae, duae tantummempe Numerus, Oratio. Sed probatur de singulis: quod

sint spee es quantitatis et vel si hoe notum sit de liquibus. Probat Ariae saltem,quia sint quantitates continuae, vel discretae 3 δc incipit a Numero,dς quo non Prob v esse quantit Atem: quia per se est no

SEARCH

MENU NAVIGATION