장음표시 사용
441쪽
cata. de qualitate, quaest. . 423
sileo ne e rationes formales earum oppositae sunt, nec nomina signifieant rationes vere oppositas: sed se habent,sicut haec duo nomina,perfectum, & imperfectu quae etiam videntur significare oppositas rationes ,& speciei dii tersas , cum tamen sempersint eiurum speciei, si solum secundium rationem persectae ,&imperseelae distinguantur. Et eodem modo intelligendum est, demollitudine ,& duritie , ut ordinatis, ad fortiter,& debiliter restristendumquae licet videantur specie differre,non tamen disserunt: quia mollitudo hoc modo considerata , quasi durities quaedam imperfecta eae
De his qua pertinent ad passiemem,o passibilem qualitatem. α Vatuor sunt disputanda, circa passionem,&passibilem qua in
'litatem .Primu An sint vera Jecies qualitatis.Secundum, An sint veriss distinc .vel una tantum,& ita sollim distinguantur accidentaliter.Tertium, an pabili nes anima, ut ira,gaudium,& simi Ies,pertineant ad hanc speciem. Quartum, An etιam in eadem ponantur obiecta omnium sensuum externorum. Ideo, quatuor dubiis
propositis,& solutis,maioris distinctionis,& claritatis gratia, soluta erit quaestio.
Primum dubium. An ρ R. se passibilis quutitas ,sint vera species qualitatis.
PAssio, ut a significatione nominis ine iamus: quatuor modis
aceipitur. Primo.pro quacum ue, siue sit rei disci uenientis, aut noxiae assectiosue conuenientis se perficientis: in qua acceptione, non minus vocatur passio , receptio speciei visibilis, aut visioni in oculo, quam receptio caloris in aqua. unde haec acceptio paru onis communissima est,& impropria. Ideo accipitur secundo modo,prosti reeeptione contraria quatitatis,aut disconuenientis,per quam subiectum recipiens,disponitur ad corruptionem.& haec receptio propriὸ vocatur passio. Sed accipitur tertio pro operatione animasensitiua,facta tu aliqua Μssione corporali secunda acceptionis, in qua acceptione, ira, gaudium,dolor,& tristitia dicuntur passiones.quia ex propria natura , fium cum aliqua alteratione corporali: hoc est,cum calefactione,aut frigefactione,aut alia simi in unde palliones illae,duo includunt , nempe operationem sensibilem appetitus sensiti-ui: & alterationem naturalem corporis: nemre calefactione,autiastigi tionem: illam formaliter, hanc vero quasi materiali cr
442쪽
& antecedenter, vel concomitanter. Ex quo factum est, ut duobus modis definiantur,desinitione materiati &ρν mali, seu finali. Materialiter definiuntur, pro alteratione reali. Formaliter vel ra , pro operatione sensitiva. ut ira definitur, materialiter, quod sit accensio sanguinis circa coci forinaliter vero quod sit appetitus vindictet. Et haec acceptio te ilia,includit primam, de secundam. Nam actus appetitus lensitivi, non est disconueniens nee dii ponit appetitum sensitiuum, in quo recipitur ad corruptionem,sed potius eum perficit: Sc tileo receptio eius impioprie dicitur passio i undi im prima accepi: onem : licui receptio speciei visibilis, aut visionis in oculor sed ex parte alterationis realis, cum qua fit proprie dicitur passio, iuxta ieeundam acceptionem : & ideo acceptio tertia: quasi mixta
ex prima, & secunda vocari potest. Quarto, modo accipitur pallio, pro qualitate, quae est essectus passionis tertio modo lumptae: vi rubor, qui apparet in facie ex verecundia, & pallor ex timorς, dicuntur passiones: de passio in hac acceptione, est tertia species qualitatis. Distinguitur autem a pauibili qualitate: quia non solum est effectus passionis, sed etiam modum illius habet esto transiens: passibilis autem qualitas, licet sit e flectus passionis, permanet tamen insubiecto ri ut color rubeus ostendit, quem permanen rer habent quidam homines. Ex liac autem differentia , cito transeuntis. ODNnanmuta: prouenit alia, quam Aristot. assignauit in litera, inter passionem,& passibilem qualitatem:quod passis non denominat subiectum simpliciter quale,sied bene passibilis qualitas id denominat.
Non enim dicitur homo rubeus, vel pallidus, ab illo colore rubeo apparcnte in secie,ex verecundia, aut ex timore sed ruborem vel pallorem pallus: sed ab eodem colore anatiuitate habito, rubeus vocatur, aut pallidus simpliciter.
Ex hac doctrina sumitur hoc arg. pro ratione dubitandi,ad pro- 'bandum passiouem, de passibilem qualitatem, non esse veras species qualitatis, sed quaedam analogata eius : quia passio non est qualitas simpliciter, sed secundum quid: at vero passibilis qualitas, limpliciter est qualitas: ergo qualitas in communi, quae est supremum genus huius praedicamenti, non uni uocὸ, sed analogieede .utraque praedicatur:& ideo non tanquam genus de speciebus,
sed tanquam aualogum de analogatis. Probatur antecedens: quaa
Lualit s ;lut definit Arist.es is qua denominamur quales sed a passione non denominamur quales simpliciter: bene tamen a palsibili qualitate; ut ex eodem Λristotele, de communi modo loquendi probatum est: ergo ibi a palsibilis qualitas,etit simpliciter qualitas, passio vero non nisi secundum quid.
talpondetur nihilominus ad dubium propositum e quod pasoto,dc pessibilis qualitas,um uoce conueniunt, in ratione qualitatis
443쪽
litatis in communi:& haec praedicatur de illis, tanquam genus dς sua specie ; vel de suis speciebus.
i. Ve autem hoc explicetur,& simul probetur,notandum,est,du bus modis, posse consideram passioneminempe ,secumiam enotatem vel sentiama ut secundum modum inharenda in subiecto. Entitas, aut essentia eius est , esse qualitatem productam per passis-nem : quod est esse effectum passionis ut vidimus in Modus vero
inhaerendi ,est per modum cito transeuntis:quem habet ex eadem passione:a qua causatur cito etiam transeunte: sed modus iste accidentalis est: quia aecidit rubori , quod per causam permanen tem,vel cito transeuntem producatur. unde sequitur, passionem secundum essentiam consideratam esse qualitatem simpliciteri sed secundum modum inhaerendi accidentalem, esse qualitatem sedum quid. Et quia ex modo inhaerendi sumitur denominatio, non dicitur denominare subiectum simpliciter ; passibilis vero qualitas,simplieiter denominat subiectum tale:quia modum permanentis habet:si vero sumeretur ex sola essentiassimpi iciter denominaret:sicut qualitas passibilis. Ex hae igitur doctrina colligitur arg. ad probandum,quod uni- uoce dicatur qualitas de pallione,& passibili qualitate : & ideo tanquam genus: quia illud est univocum,cuius essentia simplieister, & aequaliter participatur ab inferioribus: sed essentia qualitatis,participatur ςqualiterra simpliciter a passione,& passibili qualitateaergo uni uoce,& tanquam genus praedicatur de illis.Probatur minor:quia ad essentiam qualitatis pertinet, determinare , α qualificare subiectum quod vero sit per modum permanenti vel cito transeuntis,accidentale est,ex breui, aut longo te ore desumptum:sed passio determinat,& qualificat subiectum simpliciter, quamuis parum in eo duret: ergo est qualitas simpliciter: de ideo uni uoce:& tanquam genus, de ea,& passibili qualitate praedicatur,qualitas in communi.
I Ad arg.vero allatum in contrarium:Negandum est antecedes, A dum dieitur,qualitatem esse, a qua denominamur quales : Rem spondetur,per denominationem,non tam impositionem nominis
lignificare Aristotelem,quam effectum formalem qualitatis. vnde sensus definitionis est, Qualitas est,a qua sumus formali ter cales:denominatio vero aliquando sumitur,ab essentia,aliquano ex modo inhaerendi accidentali:vnde quod a passione non dein nominemur quales si inpl: citer,n5 toellit,quin sit simplicitet qualitas: quia formaliter essicit nos quales; ut probatum est. Exemplum adducere possumus in albedine,de qua constat esse qualitarem simpliciter, & eiusdem speciei cum albedine parietis :. quia habet estentiam albedinis,& effectum formalem in subiecto, si-εat illa: sed soa denominat Athiopem album simpliciter: quia , . Dd s
444쪽
modus inhaerendi in toto corpore,aut solum in una parte, a quo sumitur denominatio,& de quo constat elli accidentalem, propter maiorem,aut minorem extensionem,diuersus est: nemo tamen dixit albedinem non praedicari uni uocὸ , tanquaru speciem de suis indiuiduis de albedine AEthiopis,&parietis ita ergo iudi eanduin est de pastione,& passibili qualitate.
Dubium secundum. passio,o passibilis qualitas , simi diuersa steries,vel
ΡRima opinio tenet, Passenem, is passibilem qualitatem, esse ἀ- 3 2stinctm steries,non minus, quam habitum,ct dispositionem, opuam probabilem iudieat Sotus, quaestione unica huius praedicamenti, in solutione ad confirmationem quarti argumenti: & sequuntur nonnulli ex modernis. Probaturque hoc ars.Ηabitus,& dispositio distinguuntur specie:quia ille est diffieile mobilis a subiecto, ex natura suae causae, dispositio vero Aelle remouetur: sed ita se habent passio, & passibilis qualitas: ergo distinguentur etiam in specie. Probatur mi
nor : quia passio ex sententia Arist. eito tran fit; pa sibitis qualitas permanes in subiecto:& id habet utraque ex natura suae causaemam qualitas quae est passio,ideo cito transit,quia est esteistus passionis cito transeuntis: ut rubor causatus ex verecundia: led robor , qui habetur a natiuitate, habet causas permanentes:& ideo permanes est ex propria natura, & vocatur passibilis qualitas:de hane differentiam manifestat denominatio.Nam passio, quia ex sua natura non permanet,nec subiectum denominat simpliciter:quod tamen praestat passibilis qualitas, propter permanentiam : Ergo non minus distinguuntur speeie,quam habitus & dispositio.. Secunda opinio,opposita,est,quod passio, is passibilis qualita , 3 3 non sim hyeetes distinita sed una, edi eadem , , solum istinguantur
accident aliter. Hanc sequuntur Sotus ubi supra , Fonseca s. Metaph .cap. I 4.quaest. 2. se 1. 3. & plures moderni. Et nobis videtur probabilior. Et probatur ratione: Quia intrinseca conditio utriusque qualitatis est , quod sit causa, vel effectus passionis: quod veto cito transeuntis,aut diu permanentis accidentalis est ratio: tamen in prima illa ratione essentiali coruleniunt:ergo solum distinguuntur accidentaliter. Probatur minor: quia rubor causatus ex v
reeundia,est passio:si vero habeatur a natiuitate est passibilis qualitas.sed rubores isti, stat eiusdem speciei & solum distinguunturaecidentaliter:ergo pallio , & passibilis qualitas , sic se habebunt. Minorem probo: uia essentia qualitatis, euidenter colligitur ex effoctu forinal i,quein habet in subiecto: sed rubores isti, habent
445쪽
CVI. de qualitate, quaest. 4. 42γ
eundem effectum formalem,qui est, constituere hominem rube im& solum diuerium ex eo, quod pat um vel multum duret, ratione causae permanentis, aut transeuntis quod patet este aecidentalem disterentiam, respectu rubet forinaliter : cum non sit minus t Mus sor maliter homo pro illo breui tempore,qua in alter,qui ha bet eandem qualitatem a natiuitate: ergo non posIont dii tingaseissentialiter,nec este diuersae species. Et confirmari pCtest, .c cle clarari simul:quia ad rationem ruboris ellentialem, per accidens se habet,quod ab hac vel illa causa em ciente producaturi. htic est, permanente,Vel transeunte,sicut ad rationem caloris:ergo ex hae
parte , non distinguuntur specie rubores diuersi: sed non habentaliam dii serentiam es lentialem , sub genere qualitatis '. ergo non dii inguuntur essentialiter. 34 Ad arg. vero contraria opinionis,neganda est minor, quod siesse habeat passo,& passibilis qualitas,sicut habitus,& dispositio Et
ratio distetentiae eolligitur ex eodem Aristor. I. Met. cap ΣΟ.tex. a. s. ubi docet, Ad νatronem habitus pertinere permanentiam : quia
habitus ex se dicit habere aut possidere,quasi ex consuetudine, Eccum diuturnitate:ergo ut qualitas sit habitu ,diuturna esse debet: dc si hoc habeat ex propria natura habebit essentialiterifi vero ex aliqua causa extrinseca vel accidentali, tum habebit accident liter:& si ab intrinseco habeat oppositam conditionem ; ut si facile mobilis a subiecto, necesse erit dis ingui essentialiter ab habitu. Et ita se habent dispositio, di habitus:vt in scientia , dc opianione ostendimus superius. Itaque duae litae qualitates, non propter solam denominationem,aut significationem nominis disti guuntur, sed quia dicunt ex propria natura, rationes diuersas, acile ae dissicile mobilem esse a Ribiecto. Ullio vero , dc passibilis qualitas: solum ex parte denominationis dii ierunt : quae tamen non desumitur ex ratione essentiali earum, sed ex modo inhqrendi in subiecto,quem conitat esse aecidentalem: ex eo enim pallio dicitur rubor, & ex eo non denominat subiectum simpliciter ru- beum, quia per modum transeuntis inhaeret. Quod vero hoc sic et aecidentale,probatum est: cum non variet effectum sormalem eius:ergo passio, de pallibilis qualitas solum accidentaliter diis, runt:quia ad essentiam earum solum pertinet, esse emiam,vel e sectum passionis, in quo distinguuntur a caeteris speciebus qualia
talis: cito vero transire,vel diu permanere,a quo sumitur denominatio , accidentalis ratio eis: cum tamen ad rationem se alem
habitus pertiueat, naturalis permanentia in subicisto: Et ex hoc cognoscitur satis probabiliter,differentia utriusque speciei M solutio argumenti intelligitur.
446쪽
Dubium terrium. An pasones anima pertineant ad hane steriem qualitatis. PAssiones animae sunt,ira, gaudium,tristitia,delectatio,& similes: de quibus superius diximus, eas duo habere. Vnum pro formali, quod est esse operationes appetitus sensitivi: alivd pro
materiati, nempe alterationem corpoream, cum qua fiunt: ut calefactionem , aut in frigidationem corporis, aut alicuius partis eius. quaerit ergo dubium, An collocentur in hae decie. Et prima opinio asserit, uM pasiones non pertinere ad hoc pradicamentum : ut sunt operationes appetitus sensit tui: sed soliim; vide materiali dicunt qualitates reales receptas in corpore,per Veram alterationem: ita plures moderni. Probatur te itimonio Ari. qui tristitiam & delectationern eoi- .clocauit in praedicamento actionis, non alia ratione, nisi quia sunt 'actiones appetitus sensit tui:ergo hoc modo sumptae, non possunt pertinere ad hoc praedicamentum. Probatur consequentia et quia impossibile est eandem rem, secundis m eandem rationem forma- Iem,pertinere ad duo praedicamenta. Probatur etiam ratione.Quia tristitia,& delectatio, procedunt ab appetitu sensitivo, per quem tristari, aut delectari dicitur homo: sicut per visum videre,& per auditum audire:ergo sunt actiones immanetes:quae ab eodem:vt agente, procedunt, & in eodem; ve in subiecto, recipiuntur:& ut in eo receptae,dicuntur passiones:
quia actio; ut recepta in passo,dicitur passio:sed actio,& pallio; vitales sunt, nihil de qualitate habent, sed in propriis praedicamentis,actionis,& passionis,collocantur:ergo passiones istae;vt procedunt ab appetitu sensitivo,& in eo recipiuntur, non pertinent ad hoc praedicamentum : bene tamen ratione qualitatis materialis, nempe caloris, aut frigiditatis, quae simul dum fiunt, imprimit ut subiecto,vel alicui parti eius, per alterationem realem, pertinere possunt. Secunda opinio est opposita:quod pastiones sa non solkm rati ne materialis sed ratione formalis, pertineant ad hanes eciem:quam plures moderni tenent:& mihi videtur necessario tenenda in do- strina Aristo. Quod sic probo : Aristoteles cap. praesenti asserit, Iram, & amentiam, & alias passiones, si permanentes sint; ut dum habentur a natiuitate, denominare nominem simplicitera mentem,vel iracundum,& esse passibiles qualitates : si vero cito transeant, non denominare hominem iracundnm, aut amentem, sed solum dici earum ratione iram,aut amentiam passum,& tunc cile passiones:ergo sentit in hoc praedicamento aliquo modo collocari; ut procediit ab appetitu sensitivo.Quod enim autores primae opinionis asserunt, Alist. sol tan de eis loqui sub ratione mat
447쪽
CV 8. de qualitate, quast. . 429
tiali alterationis, cum qua fiant, & non sub ratione formali, qua procedunt ab appetitu sensitiuo: Diuolum eth , & euidenter sal sum e quod sie probo: Passiones istae non denominant iracundos, vel amentes homines. ratione caloris,vel calefactionis, eum qua fiunt,sed,ut procedunt ab appetitu sensitivo, turbante aut tollete viam rationis: sed Aristot. docet pertinere ad hoc praedicamentum, ut denominant hominem iracundum , vel amenten : ergo non solum secundum materialem calorem, aut frigiditatem,quae imprimitur in corpore, dum fiunt, sed, ut proeedunt ab appetitu sensitivo, intelligit esse qualitates huius speeiei. 3 8 Sed tota difficultas huius rei consistit, in inuenienda ratione qualitatis, quam passiones istae habeant: ut sunt actiones appetitus sensitivi : atque etiam in distinguenda in eis eadem ratione qualitatis inuenta arationibus actionis, & passionis. Vtrumque autem eolligi debet ex doctrina D. Tho. I. 2.qu. I. t.& 3. ubi distinguit appetitum sensitiuum a rationali,qui est voluntas: quod
rationalis,non est potentia eorporea,nee existens in organo cor
poreo : sed eum fit spiritualis, iminediatὰ inhoet animae ,& per
anima communicatur eorpori:appetitus vero sensitiuus,porentia eorporea est,sicut visus,& auditus:& ideo est in organo corporeo,
tanquam in proximo , & adaequato subiecto. Vnde sequitur alia differentia; quod operatio voluntatis, procedit immediatὰ a voluntate, & non medio organo eorporeo:operatio vero appetit sensitivi, proeedit immediatὸ a composito, hoc est, ab illa parte corporis, in qua est haec potentia tanquam in subiecto, seut visus ab oculo:& ideo fit medio organo corporeo,sicut visus medio oculo. Et haec est causa, ob qua fit eum alteratione eorporali eiusdem organi .aut partis in qua residet: & quo vehementiores sunt
actus appetitus, eo maiorem commotionem , Ω alterationem corporis excitant.Ηaee aurem alteratiotaut contraria est complexioni corporis, aut non si contraria non sit, excessum tamen habet semper,ratione cuius disconueniens est ei, multo magis si est contraria. Vnde fit,ut semper disponat aliquo modo coipus, in quo recipitur ad corrupticinem: & propterea vocatur propriὰ passio a qua actus appetitus, qui cum ea fiunt,vocantur passiones animariquia semper habent eoniunctam hanc passionem. Duae igitur sunt actiones realiter distinctae,in quaeumque passione animae, ut in ira,St gaudiorum appetitus in eodem recertar alia vero alteratio eorporalis,recepta in eo ore: & utraque habet terminum per ipsam productum:& terminus quidem altera. tionis per sensum cognoscitur; ut rubor in verecundia, cognoscitur per visum. Terminus verbproductus per actionem appeti intus, non cognoscitur sensu, quia interius producitur; & manet:
Zm iram non cognoscimus , nisi per ruborem, vel alio signo,aue
448쪽
43o Cap. 8. de qualitate, quaest. .
verbo manifestetur. Est tamen qualitas quaedam corporea, sicut actus ipse appetitus , corporea actio est: verum non habet nomen proprium,quo significetur, sed nomine eiusdem actionis solet significari: quemadmodum actus amoris, a voluntate procedens suum habet terminum productum;cum sit vera actio:sed non habet proprium nomen:& ideo vocamus eum amorem actualem:&est qualitas quaedam producta, per modum actualis impressionis. Ita ergo terminum actionis appetitus,vocamus nomine actionis, & dicimus esse iram actualem,vel actualem tristitia : estque qualitas ; quam idemnet appetitus sibi imprimit, per suam actionem: sicut intellectus, imprimit sibi per actionem vitalem propriam, speciem impressam, quae est qualitas quaedam per modum actus per quam rem ab ea reprxsentatam intelligit. Hos igitur terminos actionum appetitus, vocamus etiam passiones, tribuentes eis nomina earundem actionum: & si per actiones cito transeuntes producantur, dicuntur passiones: ut qualitas interior. producta per actionem appetitus,quae dicitur verecundia si vero per acti nem quasi permanentem producatur,ut est iracundia. aut dementia ab ipsa natiuitate habita,vocatur pas Ibilis qualitas. Ex quibus iam patet: Primo veritas Aristotelicae sententiae, rquam sequimur: nam quatuor sunt in his passionibus. Primum,est materiale, nempe alteratio corporea. Secundum, Terminus eiin, qui est corporea 'rialitas, cum qua fiunt, ut color , seu calefactio aut in frigidatio. Tertium,scrmale, & est actio appetitus, habens proprium terminum : qui est qualitas quaedam quam sibi imprimit appetitus, per eandem actionem:& haec qualitas est. Quartum, & vocatur passio : sicut actio appetitus, pallio vocatur quia sit eum passione coiporali. Ex his autem quatuor,duae sunt actiones: nempe alteratio corporea, & actus appetitus:& duo sunt termini earum, qui vere sunt qualitates: nempe calor,aut frigiditas producta per alterationem : & ira, aut amentia actualis, producta per actionem appeti tus,quae vocatur ira. De actionibus autem certum est, non peitinere ad hoc praedicamentum ratione sui:
quia non sunt qualitates, sed ad praedicamentum actionis r & ut recipiuntur in subiecto, ad praedicamentum passionis: termini vero,proprie pertinent ad hoc praedicamentum.& ratione eorum actiones ipsae:quamuis nomen passionis,& passibilis qualitatis,ab eisdem actionibus sumant terminimam si per actiones cito transeuntes producantur,passiones dicuntur. si vero per diuturnas,pal-sbiles qualitates. Secundo patet falsias primae opinionis; asserentis, passiones ap- rpetitus, im pertinere ad praedicamentum hoc, & ad hanc eius speciem; ratione materialis alterationis, cum qua fiunt,& non ratione actus ipsius appetitus. Patet aute ex doctrina tradita etiam
449쪽
CιFI. de qualitate, . - 431achiones appetitus, ratione tui termini, ptoprie,& sormaliter pertinere ad hanc Categoriam. QAod probatur hac ratione: Passio. 3c passibilis qualitas, dicuntur tales; quia sunt effectus passionis cito
tran leuntis, aut diu permanentis : led qualitates interiores, pr ductae in appetitu, per aetiones eius. quae dicuntur ira, vel amenta a, vel aliis nominibui nominantur , sunt effectus earund cm aci I Dum qinc vocantur passiones:ergo vere , & proprie dicentur etiam palliori es huius speciei, si cito transeant; vel passibiles qualitates, si diu permaneant.
ι Ad testimonium Aristo t.pro prima opinione, respondetur, Pas,
sones appetitus,collocasse Aristotelem in praedicamento actionis, sumendo eas pro actionibus eiusdein appetitus: in hoc autem praedicamento, & in hae specie , pro terminis earundem actionumerui vere dc proprie sunt qualitates , ut explicatum est. Et haec ea-em distinctio soluit argumentum eiusdem sententiae. Dubium quartum. An obiecta omnium sienstitim externorum,ut obiecta eorum hunc pertineant ad hanc jeciem qualitaris.. Biectum visus est color , atque etiam lux ; obiectum auditus, sonus, olfactus, odotes ; obiectum gustus , sunt sapores; dc obiectum tactus, sunt quatuor primae qualitates : quae ideo v cantur communiter qualitates tangibiles, ut calor, si gus, humor, de siccitas. Et de his omnibus obie sis sensuum , certum est , pii mo, esse veras qualitates , dc pertinere ad hoc praedicamentum. Certum est secundo: pertinere ad hanc speciem, in quantum sunt effectus passionis: quia vel per aliquam alterationem realem prO- ducuntur : εc ideo impresso ea ram , prope ih appellatur passio, aut passibilis qualitas huius speciei: vel ex eo uni permixtione,aut actione prImarum qualitatum inter sese generantur: L hoe et lati
Nolo, appellantur qualitates passibilesti sint permanentcs. vel palsiones, si cito transeant: dubium veto solum esse potest : An sub μtio formali obiectiva , per quam causene sensationem ; vivi laetum, is auditionem in sensi ι , sint qualitates passibiles huius speciei.
Et ratio dubitandi, ex una parte est: quia sensatio, quam ea usant in sensu , procedit ab eis, simul concurrentibus cum potentia seositiua , dc recipitur in eadem r & quatenus recipitur, appellatur passio : ergo sunt causa passionis in sensu: sed passibilem qualitatem v at Arist. Eam qua ra sat passionem in sensu: ergo obiecta omnium sensuum, ut talia sunt,erunt passibiles qualitates huius . speciei. . Ex alia vero parte, habemus expressum testimonium Ati ap.
praesenti , ubi de solis obiectis gustus, M inctu noncedit essedase
450쪽
4 3α CV 8. de qualitate, quaest. .
sibiles qualitates: quia causant passionem in sensu: de coloribuavero,quae sunt obiecta visus; negat hac ratione esse passibiles qualitates sed solum id habere eas concedit, in quantum sunt effectus alicuius passionis; per quam producuntur. Prima opinio est, quorundam modernorum , allerentium, omnia obiecta sensuum , ut talia, esse passibiles qualitate1,quia eausant passionem in sensu : sed Aristo. quia manifestum hoc erat in sensu gustus, & tactus: ideo sol dira id concessit expresse obiectis eorum: non tamen negauit obiectis aliorum sensuum: sed quia in eis non erat res ita clara, de illis docuit alia ratione, esse passibiles quali-
intes, nempe, quia sunt effectus passionis.
Hae e sententia non potest defendi in doctrina Aristo. quia ex spressis verbis negat obiecta visus esse passibiles qualitates, quia
causant passionem in sensu. sed nee tenenda est, considerata natura huius speciei: quod ita probo : Solum dicitur qualitas passibi- 'Iis huius speciei; in quantum effectus est passionis: vi illa, quae est
essectus verae passionis, aut eius actionis, quae cum vera passione sit: unde species expressa, quae produeitur per intellectionem, vel quae producitur in sensibus internis, ex sentationibus sensuum externorum, non dicuntur passibiles qualitates: quia operatio intellectus, nec est vera passio sed impropitissima: nec fit cum vera passione: ergo nee dicetur aliqua qualitas passibilis, in quan rum causa passionis: nisi sit causa verae ac propriae passionis: sed colores non causant veram passionem in visu. quia viso,nec est vera passio , ut recepta in visu, sed communissima: nec fit cum vera passione: ergo non sunt passibiles qualitates, quia causant passionem in sensu. Vera igitur mens Arist. est.& vera sententia, ac tenenda . Quodsolum obiectum guRQ, Olfactsu , ct tactus sunt passibiles qualitates , quia causant passionem in sensu: obiecta vero visus,& auditus, non haerationem .sed solum, quia sunt effectus alicuius passionis. Quod ut explicemus simul, & probemus, notanda est differen . tia, inter obiecta gustus, olfactus, & tactus ex una parte, & Obiecta visus, & auditus ex altera: quod illa natura mouent sensus. ut percipiantur ab eis, cum reali alteratione organi: nempe cum humectatione, aut calefactione, vel alia simili qualitate: quae ut recipiuntur in organis, proprie appellantur pastiones: cium aliquomodo disponant subiectum, in quo recipiuntur, ad corruptionem: unde sensationes horum sensuum, proprie dicuntur passiones: quia licet ipsae secundum se passiones propriae , non essint tales, nihilominus sic appellantur: quia fiunt cum vera passione. sicut de passionibus appetitus dictum est. obiecta vero visus,& auatus, nec secundum se proprie appellantur passiones , nec per se fiunt cum vera passione: licet aliquando sorte contingat per accidens, cum vera passione fieri.