Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

4ς In M. . ae intermetatione,

tione , & extra illam e necesse est ergo sereri, verbum sicut extra propositionem, sic etiam in propositione, posse infimini: vi tenet

Oratio autem est υox significatiua , cuius partium aliIua Amri patiua est separata ut dictιο : non vi affirmatio,

INtentum holus capitis, est explicare naturam Enunciatimis. Diuiditur autem in tres partes. In prima , Definit orationem, quae genus enunciationis est: & eius definitionem exponit. in s cunda; Definit enunciationem,& variis diuisionibus eam diuidit. In tertia 3 Incipit agere de oppositione enunciationum. ' Vtenunciationem definiat, prius definienda est oratio, quae genus eius est. Sic autem definitur: ο tris svox significativa, iis partium asiqua signi arma est separata, ut distio et non ve affirmario vel nexatio. Loco generis ponitur vox, per quam definDtin Oratio, tanquam per subiectum: simi cietera accidentia in concreto, ut diximus cap.de nomine, per seeundam particulam, excluduntur a definitione voees n I signifieates:& per tertiam, sabintelligendam,nempe, ad placitum excluduntur voces significantes naturalitem quam non expressit Aristot. quia satis expressa, atque explicata fuerat capit de nomine , per particulas vero sequentes, excluduntur nomen, & verbiatri: quorum partes separatae , vel nihiPsignificant, vel non siqnificant iuxta significatio- .nem totius. Cum tamen partes otiationis, quae sunt diuetia n mina, aue nomen, & verbum, separatae sighificent ut patet de paμtibus huius orationis homo albus. sed addit Arist. non signifie re,ut amrmationes,vel negationes: sed ut dictiones tantun Mouia quaelibet pars orationis separata, nihil eontinet de eae , aut non esse,nisi ei adiungatur verbum orationem iam definitam duplieaem es ,ir, in et .paheap.Vnam Enunciatiuam, quae verum, aut salsum eontineti & tales sontorationes modi indieariui: ut homo ambulam. filiam non Emιχ cintivam. quae nihil veri,aut falsi eontinet: ve orationes imperatiui , aut optatiuiJaliorumve modornm Urietati finern tu' in ait, non esse orlitio m quamliber, sed dare tantum, quae verum, aut salsum eontinet:& ideo sic definienda est: Emmisatio est or

rio, I velum i is set is igni ans, in ima definirioad insinuaturia prima

512쪽

prima diuisio enune lationis: in veram&saliam. Veraenunciatio,est illa, quae ita enumιat etinum de alio , sicut a paris res se habent ut homo est animat: falsa vero,quae liter enuntiar. ac se habent a parte Fra,Ft aui mal est laPi S. Quiris Ar i , ' i, Secunda diuisio est : Enunciatio, alia est rim , alia Multip&x. Vna est, quae 3mum significat, ut homo est albus: vel cuius patres coniunAione uniuntur, ut Petrus cureis, diloannesi uitur. Multiplex veris,miae vel non sgnificat, manu ve terminis aequi-

uocis constat e veri uius partes non uniuntur aliqua coniunctione,vt Pecrus loquitur, Ioannes ambulata . . π . I .

Tertia diuisio est: Enunciatis et a ri alia es Simplex . unum de uno enunciniis, ut homo est albus: alia Composita :quae ι lures simpli eos includit coniunctione unitas:vc perius disputat,& Ioannes ambulat. Diuisio polliema est Eouociationis simplicis, in si malivam, ,- -- quas speclas eius vocat Arist. Agit tandem de contradicti ne.,ι seu oppositione integemin-ciationes teperta, quam sic defiu Di inpositio. eaerannationum ost. Urmatio.μ' negatio eiu sitaem massica de eo subiecto. Ad talein oppositionem,unam saltem eo ad i t ionem.Oim rminsitani esse docet, nempe, quod Vtraque enunciatio resu tui S um uocis con .stet:nam si aliquem terminum aequiu .um habeant rut quidem eiusdem de eodem, uon re, sed sola voce:& ideo iesa etiam voce,& non te erunt suae.Vt canis laῖrat,sanis non latrat.

;. positam comprehendit. .

PRima opinio asserit, Orationem non definiri in uniuessali, sed solam orationem perfectam, comminem ad ymtionem modi indieatiui, is aliorum. Ilai Albeth. Magn. r. lib. de Interpret.tract.de orat. c. I. & H iloponus cap. praeserixia probant: Quia bona definitio debet dari per genus proximum : Ad ista oratio perfecta, est proximum genus orationis,communis vero, ad persectam, imperfectam , est genus remotum et emo. pen: illam , & non per

hanc definitur. . si ita , . . . . .

Secunda opinio: Solam orationem si putat solam quoque enuneiationem sgenus patet non esse orationem in cummusi, sed solam simpli-t cem. lia Porphyr. & Aspasius, in hoe capite. Probant ex definitione orationis, in qua dicitur, quod parites eius separatae per se

. sunt significatiuae ut dictiones,no ut afficinationes led partes orationis copositet significant,ut affImavones:ve patet in hac orati nc composita, mo loquitur,& equus cinrita. ius utraq; pars est propositio

Nicem definiri doceti quia mplicem definiri , cuius

513쪽

M96 In bb. r. de diterpretatione,

propositio affrmativa: ergo oratio composita, non comprehe

dilut in hac definitione. sed sola simplex definitur.

Tertia opinio, est Boetu, & D. rhom. in hoc loco , afferentium; orationem in communi, definitam esse ab Arist. vi comprehendit perfectam,is imperfectiam; plicem , is compositam. Et

haec est vera,& tenenda. Probatur primo, aduersus primam opinionem , quod definiatur oratio ut communis ad perfectam,&imperfectam , ex definitione, quae integra comienit orationibus imperfectis cum quaelibet sit vox significata ua ad placitum, cuius partes separatae,per se sunt significatiuae, ut dictiones, non vi aDhrmationes: ut ostendit haec,homo albus. Probatur secundo aduersus secundam , quod definiatur oratio in communi ad simplicem . & compositam: quia orationem definitam , diuidit stat m Aristotel. in unamsigniscatione,Φιn unam eoniunctione, hoe est in simplicem, & compositam : ergo tramque comprehendit definitio. Ad argu. primae opinionis.Neganda est maior, quod bona definitio, necessario debeat dari per genus proximum. sed aeque bene, vel etiam melius potest dari per genus remotum: dummodo Ionantur eum eo omnes differentiet,vsque ad ultimam,ut in prae-icabilibus ostendimus. Bene enim definietur homo, si dicamus, esse substantiam corpoream,viventem sensitivam. 6c rationalem. Ad secundum arg. Respondent D.Thom.& Alexander, in definitione ea solum poni,quae conueniunt definito, ut talunon quae sub alia ratione particulari possunt ei conuenire: ut in definitione animalis,ea solum, quae pertinent ad naturam sensitivam,non alia, quae pollunt conuenire animali, in hac vel illa specie considerato, ratione alicuius differentiae. Et ita in definitione orati nis ponuntur ea, quae conueniunt ei in genere, nempe, Vt oratio est abstrahens a simplici,& composita : ex quibus unum est, quod partes eius non sint si nificatiuae, ut assirmationes, sed solum, ut dictiones. Quod vero oratio aliqua, nempe composita , habeat

partes significati uas,ut assirmationes,non conuenit ei,ut est oratio,aut ex ratione genetica orationis,quae definitur, sed ex ratione specifica orationis compositae:vnde, hoc non contradicit definitioni,nec tollit,quin sub ea comprehendatur.

An enuneiatio sit em re alvi, vel rationu.

TRia sunt consideranda in enuneiatione,seu propositione.Pri

mum voces ipsae,scripturae,aut conceptus. Secundum;Ordinatio eorum in propositione secundum rationem praedicati, su tecti,& copulae.Tertium;Actus intellectus per quem ordinan rur, re ex eis sic ordinatis ericitur propositio. Et de primo,dc tertio,

certum

514쪽

Certum est, esse realia , Sc de quo nemo dubitauit : sed quia in hii

non consistit formalis ratio Enunciationis, sed solum materialis, tertium vero pertinet ad formalem rationem eius. certum etiam erit, quod enunciatio materialiter accepta, & quasi pro fundamento , si tens reale. Dubium vero, An enunciatio formaliter sit realis,vel ens rationis. Prima opinio;Distinguit de enuntiatione vocali , scripta, atque mentali: Ac de duabus primis , asserit formaliter esse ens rationis. sed de mentali docet formaliter esse ens reale. Ita tenet mode In I: quidam:& utrumque probant hoc arg. Enuntiatio vocalis,& scripta lotum sunt reales ex parte vocum,&scriptui arum,sed cx parte significationis,& veritatis,sunt entia rationis, cum significatio earum, ex libera impositione hominum dependeat , quae nihil male in eis ponit. veritas etiam edm non sit in eis sermaliter, sed solum tanquam in signo: ideo nihil habent etiam reale,sed rationis et ad rationem autem formalem propositionis, non pertinent scripturae,& voces, nisi ut significatiuae rerum,& vetitatis in mente existensis:ergo propositio vocalis & lcripta, materialiter ἔπι- tum est ens reale, sormaliter vero ens rationis. Quod vero mentalis sit ens reale sormaliter, probant: quia conceptus ex quibus fit,non solum sunt reales sed Lignificatios quae inest eis a natura λδc veritas quoque reperitur in eis sermaliter: ergo tam ex formali significat ione,& veritate, in quibus consistit tormalis ratio

propositionis,quam ex materiali conceptuum,etit ens reale. Haec sententia quantum ad enuntiationem vocalem, & striaptam vera est:non tamen quantum ad mentalemquod ira probo:

nam lieet duo illa realia sint in coneeptibus nempe signincatio,

Sc veritas. ordinatio tamen in modum compositionis, praedicati,

subiecti,& eopulae,non potest esse ens reale:quia nihil reale ponit in eis ed sicut in vocibus,& seripturis, esse subiectum M praedicarum , & propositionem , solum est relatio rationis, quae consequitur actum realem intellectus ea ordinantis : ita in conceptibus , quantumuis naturaliter significantibus ,&formalem rationem veritatis continentibus, solum est relatio rationis, esse ordinatos in ratione subiecti de praedicati, ae mentalis propositionis: quare non minus in his quam in scripturis, di vocibus ens rationis est sormalis ratio enuntiationis. Quod vero de veritate real Icoceptuum dicitur, licet in opinione lis positum P tamen admir-

tendum est: sed non sequitur ex eo , enuntiationem mentale formaliter esse ens reale:quia licet conceptus:eo ipso quod formantur ab intellectu, habeam veritatem realem simplicem: eo plexam tamen seu compositam non habent,nisi supposita ordinarione intellectus,& constitutione eorum in ratione praedicati,&l lauti, ac propontionis, quae cum relationes tantum rationis sint,

515쪽

98 In I b. t. de Interpretatione,

assicitur ptopositionem mentalem formaliter esse ens rationis. Nostia igitur sententia et , non solum enuntiationem vocalem & scriptam formaliter esse entia rationis, sed etiam men- Iem absolute loquendo. uia licet aliquid reale habeat, pertinens ad rationem formalem propositionis, nempe significationem, &veritatem mihilominus ultimum, per quod constituitur enuntiatio , in ratione formali enuntiationis, est ens rationis nempe or dinatio conceptuum in ratione praedicati,& sub ecti, atque compositionis ex his:& ideo absolute pronunciandum elignuntiationem mentalem formaliter, esse ens rationis : & ex consequenti: omnes, Sc singulas enunciationes, esse entia rationis formaliter:& ex his solutum est arg. oppositae opinionis.

An enuntiatio quiditatiue sit definita ab Arist, per veritatemo falsitatem.

ARist. cap. praesenti definite nunciationem, ret era fatena, ct 32falsitatem : & ideo dubitamus, An voitas. Θ falsitas, pertineant aὸ essentiam enunciationis, & ideo talis desin tio sit ellen tralis : vel potius sit accidens, aut propria passio eius, & ita accidentalis , aut discriptiua sit. Et est prima opinio , quorundam modernorum , asserentium, inritatem, is falsitatem pertinere ad essentiam enunciationis. de ideo essentialiter esse per eas definitam. Probatur hoc argum. Quia illa est differentia essentialis alicuius speciei per quam a caetetis eiusdem genetis dii tinguitur: sed enunciationem distinguit Arist.

a caeteris orationibus non enunciati uis, per significationem veri,

&falsi: ergo veritas Se falsitas, sunt differentia essentialis eius, per quam separatur a caeteris speciebus orationis. Secunda opinio tenet, Esentiam enuntiationis non eo fere insignificationν veri,aut falsi, sed in eo quod est unum de altero enuciare. veritatem vero,aut salsitatem , extra essentiam enunciatio

nis, esse, tanquam accidens, vel ad summum ut propriam passionem,per quam descriptit eam Aristor. Ita Alexander, Ammonius,& Niphus cap. praesenti,de omnes se te moderni; & nos etiam verum id existimamus esse,& doctrinae Arist. valde consonum. Probatur testimonio Arist. capit.de substantia in praedicamentis. Vbi docet. eandem enuntiationem , secundum speciem susciperaveritatem ,rifalsitatem. is mutari da vera in falsam ab extrinseco, nempe ex mutatione rei ad extra. Vt haec propositio, Petrus sedet, eadem numero permanens ἔ vera nunc est, sedente Petro, stante vero fit falsa ; & hane mutationem ab extrinseco ei prouenire; dc ideo suscipere eo traria, sine sui mutatione: ex quo tale ar gum. colligo. Eadem propositio immutata Iermanet,sub veritate,

516쪽

salsitataeergo veritas,& falsitas, non est de essentia propositionis

aut enunciationis. Probatur consequentia: quia,si de essentia eius esset,non permaneret eadem, sed alia esset secundum speciem , &numerum vera, & falsa : quare ex mente Aristot. non pertinet adessentiam enunciationis verum,aut fallum significare. Praeterea Propositionem definiens Aristot. lib. I. Priorum , cap.

I.ait,esse orationem,qua utiquid de aliquo affirmat, aut negat. & I. lib. Pone cap. 2.asserit,proposinonem esse alteram partem enunciationis,in qua unum de uno enunciatur, nulla facta mentione veri, aut

fas: ergo sentit non in his,sed in eo , quod est enunciare unum de altero, consistere essentiam eius. Probatur etiam ratione: Primis: Quia si veritas,& falsitas pertinent ad essentiam enunciationis:ergo enunciatio vera o falis,diit inguuntur specier sicut veritas i pia,& falsitas, specie diuersae sunt: sed differentiae specierum essentiales, non pertinent ad essentiam generis, sed extra eam sunt; ut ex Arist. 8 Porphyrio adduximus, in tertio praedi eabili: ut disterentia rationalis, & irrationalis , non pertinent ad essentiam animalis; ergo verum . & falsum significare extra essentiam enunciationis in genere sumptae esse debent: quare aliquid aliud de essentia eius erit, quod per verum & falsum contrahatur ad diuersas species:& hoc erit enunciate unum de altero;quod aliud erit verum,aliud falsum. Et si dixeris:Totum disiunctum,nempe verum,aut falsum,pet tinere ad essentiam enunciationis in genere:& alterurrum eorum per se , esse differentiam specificam : probatur hoc esse salsum: quia totum disiunctiim , componitur ex partibus oppositi se ergo

non potest esse de essentia unius,& eiusdem rei. Secundo probatur eadem sententia : Quia enunciatiario genus est,ad mentalem,vocalem,& scriptam: ergo conueniet eis univo-ee: sed veritas,& falsitas, non possunt eis uni uocὰ conuenire: ergo nec pertinere ad essentiam eius. Probatur minor:quia in sola enueiatione mentali, reperiuntur formaliter, in vocali vero ,& scripta, solum tanquam in signo : & ideo per attributionem ad mentalem:ergo eonuenit eis analogice. Tertio : Quia haec eausalis est vera: quia enunciatio enunciat unum de altero;est vera, aut falsa; Et haee caulatis est falsa: quia enunciatio est vera aut falsa : enunciat unum de alteroe ergo prius natura est,enunciationem enunciare unum de altero equam esse veram aut falsam an illo ergo consistit essentia eius,quam sequuntur verum , & falsum; ut proprium accidens. Er certe ita est: quod eo ipso quod intelligimus unum enunciam de altero, intelligimus orationem enunciat tuam:quamuis nihil de vero aut falso intelligamus: ergo in eo solum consistit essentia enunciariinnis,haec vero exIIa eam sunt.

517쪽

3oo In lib. r. de Interpretatione,

Ad arg. alterius sententiae,Distinguenda est maior,nam distin. gui ab aliis speciebus eiusdem generis, dupliciter contingit. Primo distinctione specifiea: x loc modo non poteit unum distingui ab alio, nisi per differentiam essentialem. Secundo non distinctione specifiea : sed aeeidentali: & sic distinguuntur enunciatio vera,& false,non essentialiter. Voluit autem Arist.enunei, tionem definire cap.praesenti,per verum, oc falsum, tanquan peraecidentia eius nobis notiora:ex quibus innotesceret nobis essen. tia ei Mem enutiationis, in eo solum consistens quod uno de al

tero enuntietur.

An enuntiatio mentalis sit υna simplex qualitas.

DE sola enuntiatione mentali quaerimus, An sit una qualitas implex et composita potius ex multis simplicibus : non de

vocali,& scripta de quibus certum est, compositas esse ex multis Woeibus simplicibus taut scripturis. Circa mentalem vero, notandum est primo,quod si accipiatur pro actu intellectus, quo apprehendimus res, aut de rebus apprehensis iudieamus, non est quid compositum,sed simplex. Nam iudicium intellectus, quo iudic mus veram esse hanc enunciationem ,homo est albus; unicus est. atque simplex actus intellectu ee propriὸ sumitur proe enunciatio menralistideo de hoe non procedit quaestio ; sed de conceptibus I quos serm t intellactus de rebus ipsis: quibus formatis, iudicat unum conuenire alteri, & iudieando , componit v- num cum altero: & haec conpositio , & propositio mentalis , de

qua inquirimus;An sit una qualitas simplex, vel non nisi ex mul

tis composita.

Secundo notandum est i Sie se habere intellectum in formanda enuntiatione mentali 3 vi primo apprehendat simpli cia, perfures, ac simplices conceptus: deinde , ex his efficiat composi-xionem I priusquam iudieet de conuenientia unius respectu alterius et vel aliquando integram apprehensione totius enuntiatimnis habeat ; ante iudicium: quia prius apprehendit eompositionem integram ἱ quam iudicet de eonuenientia praedicati cum subiecto: ve patet, dum audimus hane propositionem , astra suntraria I η-m integram apprehendimus ; antequam iudieemus de veritate,aut salsitate eius: imo cum apprehensionem eius habea-mmi numquam habemus iudicium quia nulla apparet ratio iudicandi veram esse potius quam falsam. De propositione igitur mentali apprehensa: euidens est, non esse simplicem qualitatemqnare difficultas quaestionis reducitur, ad propositionem men ratem iudicatam: β simplex qualitas, vel composita. Nam duo

bus modis possumus intelligere, quod intellactus iudicet veram

518쪽

Cap. . quaest. . so1

esse hane propositionem apprehensam ; homo est albus, ex tribus conceptibus compositam. Primo ita, ait iudicet conceptum simplicem albedinis conuenire conceptui simplici hominis :&tune euidens est, propositionem mentalem iudicatam , quae cistquasi terminus iudicij, non esse qualitatem simplicem, sed compos am , sicut propositionem mentalem apprehensam. Alio modo potest se habere intellectus in iudicio: non iudicando unum conceptum simplicem conuenire alteri; sed ex tota apprehensione composita , vel ex tribus conceptibus simplicibus, praedicati, subiecti , copulae, sol mando quemdam alium distinctum ἱ per quem repraesententur significara totius compositionis ; nempὰ praedi eati, subiecti , de copulae: ita ut simul per

unum illum conceptum iudicet de veritate, aut salsitate totius compositionis; eo modo, quo phantasia ex duplici specie montis , & auri, format tertiam quandam simplicem , repraesentantem montem aureum. Eo etiam modo, quo Angelus per unum

simplicem conceptum , intelligit integram compositionem a nobis factam. Si enim ita fiat; enunciatio mentalis erit unicus simplex conceptas, & una simplex qualitas ν perquam repraesententur praedicatum , subiectum , & copula. Et prima opinio tenet; Ita fieri: & ideo enunciationem mentalem iudieatam esse unam simplicem qualitatem. Ita Scitus 2.

lib. Summularum, cap. s. Toletus 3.lib.de anima,quaest. 9. Probaturque hoc argum. Intellectus, cum sit potentia superior phantasia, habet eandem, aut maiorem virtutem componendi, quina

illa: sed phantasia ex duplici specie simplici diuersarum rerum, elicit unam etiam simplicem repraesentantem, quidquid per duas

illas repraesentabatur:ergo eandem habebit intellectus:& ita poterit sie iudicare de apprehensione composita, vel de conuenientia unius eonceptus simplicis cum altero , ut unum conceptum eliciat repraesentantem, quidquid per utrumque conceptum re praesen abatur,vel per totam compositionem apprehensam:& ita enunciatio iudicata,& repraesentata per unum illum conceptum,

erit una simplex qualitas. Secunda opinio tenet; Hoc esse impossibile: & omnino nec ensarium t vis ut intellectus apprehendit subiectum , pradicatum, copulam propositionis ; non per unum , sed po plures conceptus e ita unum attribuat alteri ρον iudicium: & per hanc attributionem, componat enunciationem iudicatam , ex eisdem simplicibus conceptibus, per apprehensionem sormatis. Et se propositio mentalis iudicata , non sit unus conceptus simplex neque una simplex qualitas; sed composita ex muliis conceptibus , ev qualitatibus simplicibus. Ita pater Gabriel VaZques tomo 2. I. par. dis I 3.c. I 3.Et videtur mihi vera scietia, α expressa apud D.Tho.

519쪽

sor In lib. I. de Interpretatione.

T. par. q. s. art. 4. ad I. ubi de e nunciatione mentali se loquitur: by n qualiscisque multitudo intellecturam compositionem cati fati sed multitudo illorum intellecyuum quorum unum atrribuitur alteri. Per multitudinem namque intellectuum : multitudinem conceptuum intelligit: ex quibus intellectum, componere ait, enuciatio nem mentalem iudicatam; per attii butionem unius ad alterum. Probatur etiam ratione. Primb: Quia intellectias efficit enuncia. stione in mentalem iudicatam , per attribtitionem unius ad altet a: hoc est affirmando unum de altero , vel negando illud de eo. Sed attribuere via ui' alterii ab eo diuerso: dicit multiplicitatem: eigo cum id quod attribuitur alteii in propositione mentali, sit conceptus attributus alteri conceptui; sicut in proposuione vocali eit una vox attributa alteri sic propositio mentalis, non est mimis composita qualitas, quam vocalis. Secundo: Voces significant res mediis conceptibus: ergo propositio vocalis est signum propositionis mentalis: sed illa non est una vox simplex , sed composta ex multis: ergo neque propositio mentalis erit unus simplex conceptus, vel qualitas, sed ex multis conceptibus praedicati subiteti, & copulae composita. Quod praeseitim verum est, ac necessarium ubi praedicatum & subiectum, sola ratione distinguuntur: ut in pro postione identica : quam repugnat intelleictum cfficere, nisi ea distinguendo, quae a parte rei non sunt distincta: haee autem distinguere non potest misi per plures conceptus ea intelligat,& unum eorum alteri attribuat: ergo repUgnat talem enuntiationem mentalem, esse unum simplicem conceptum,vel unam simplicem qualitatem.

Ad argu . alterius sententiae: Coneella maiore,distinguenda est minor, quia ex duplici conceptu simplici diuerso, elicere tertium etiam simplicem, repraesentantem plura, quae repraesentabanturpet illa: duobus modis intelligi potest. Primo, per modum simplicta expresionis; ita, ut uno illo conceptu ea primatur , quidquid per plures repraetentabatur. Secundo, per attributionem , is compositionem vis es eum altero. Et primo modo. fieri potest a phantalia , &intellectu nostro: scd secundo modo, fieri repugnat: quia compo.

nere unum cum altero , dicit multiplicitatem conceptuum ti cum

sic seri debeat per iudicium, quo constituitur enuntiatio mentalis : non potest per unum conceptum fieri: sed necestario per plures, ex quibus enuntiatio mentalis componatur: & propterea non

potest esse enuntiatio mentalis conceptus simplex , aut simplex qualitas: sed composita ex pluribus conceptibus,& qualitatibus. In Angelis vero, simplex conceptus , & simplex qualitas est e quia

non iudicant componendo unum cum altero: vel unum alteri

attribuendo: sed uno simplici conceptu exprimendo utrumque. Modus autem iste, pugnat cum impersectione nostri intellect us:

520쪽

Caput 4. quast. I.

non intelligentis, nisi componendo & diuiti m

An Luisio enunciationis, in Urmaritiam, edi negatiuam,sit generis insterres, vel analogi in analogata.

Ρχima opinio est Alexandri; quem citat D.Tho cap praesenti,

asterentis este diuisionem analogi, in analogata, quam tequm tur etiam Philoponus, I .lib. Poster. cap. 1 I Alpassus, & Burana, I. lib. Priorum, cap. I. Probatur hae ratione. Analogum est; quod

de xno membro dicitur per prius , & de alio per posterius : sed enmciatio dicitur per prius de affrmativa ; & per posterius deneCatiua: ergo analogum est respectu earum : M ita diuisio erit analogi in analogata. Probatur minor. Primo ex Arist. cap. prae serti ; ubi sie ait: M autem una prima oratio muneιatiua, in mκιο : deinde negatio. Probatur etiam ratione: Quia affirmaticidiat compositionem, negatio diuisionem : compositio autem prhr est diuisione. Praeterea, assirmatio dicit formam positivam,quc priuat negatio : sorma vero prior est priuatione. Et randem nefatio cadit supra afirmationem: cum propositio negativa non sita iud, quam a firmatiua , addita negatione:illa igitur prior est polarior haec. Secunda opinio est Soti, x. lib. Summularum, asserentis, Ummatonem Θ negationem esse diuersas qualitates enuntiationis : &eum qualitas sit accidens; diuidetur enuntiatio ina firmativam.&negativam; tanquam subiectum in diuersa accidentia. Proba- tua hoc argu. Accidens est, quod potest adesse, & abesse subiecto: prater corruptionem eius: sed amrmatio, & negatio , ita se haberi respectu enuntiationis: ergo sunt accidentia eius. Probaturmitor: quia enuntiatio eadem permanens secundum essentiam, trauit de assirmativa in negatiuam; ut haec eadem: Petrus currit, fit nigatiua addita negatione Petrus non currit. .

Ttrtia opinio est communis : quod diuisio enuntiationis se genens in species; ita Porphyrius, Ammonius, Boetius, Simplicius, d.Tho. Lovanien . Suesan. Lemosius,& Tolet cap. praesenti. Et haec ea probabilior.& tenenda. Probatur primo .Quia essentia enunciationis; ut superius pro bauimus, consistit in eo,quod est attribuere unii alteri aut enune lare de illo : sed hoc fit per assirmationem , &negationem: ergo istae sunt differentiae essentialas, diuidentes enunciationem. Erit ergo diuiso generis in species. .

Secundo: Enunciatio a rmativa,& negatiua,eonueniunt in ratione communi enuntiationis: quae de utraque praedicaturmam vera est haec ; unciatio assirmativa, est enunciatio : est caunc atIO negativa, est enunciatio, est atque vera quae disti

SEARCH

MENU NAVIGATION