Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 철학

561쪽

s In lib. i de posteriori resolui. Prorem.

strum:qua supposipa,ad scopum huius operis, quod subiectum,vel

obiectum vocant θ oculis subiiciendum veniamus.

PRO eodem iam accipiuntur, subiectum, cuius notitiam tradit scientia,demonstrando proprietates, aut passiones eius, Obiectum, circa quod,quasi circa lcopum, vertatur consideratio eius. QSerimus ergo primo, aeuodnam sit subiectum, vel obiectum huius Posteriori tua partu. Praesupponendae autem lunt conditiones obiecti,in s.quaest. prooemiali a nobis traditae. Prima opinio tenet: Esse modum siciendi; ut comprehendit non 3 solum demonstrationem , sed etiam definitionem Imo hanc Principaliter: ita commentator, Alexander, & Theophrastus, in Prooemio huius operis: quos sequuntur nonnulli ex modernis.

Et probatur hac ratione : Quia d finitio est principale instrumentum scientiae: ergo per se pertinet ad Dialecticam, docentem instrumenta omnia sciendi facere:sed in nulla alia parte docet Aristoteles modum efficiendi definitionem, nisi in his libris: Ergo ad eos pertinet per se , de desinitione agere, quare ad eius obiectum simul cum demonstratione pertinebit. Probatur mitior ; quia in libris Topicorum, & si quae est alia pars Dialecticae, in qua aliquid de definitione agatur, non de modo eam em-ciendi agitur, sed supponendo eain iam constitutam in his Ii-hris,examinatur eadem.

Secunda opinio est communis, & vera , quo sola demonstratio. 4εν non modus sciendi, eommunis demonstrationi, ae definitioni ,sis obiectum huim operis. Sic Thom. Albertus magnus , Caiet. Sotus,

Toletus,Mercatus, & omnes fere moderni interpretes. Probatur

testimonio Aristot.qui statim in principio primi capitis,omnem doctrinam , omnemque disciplinam, ex praeexistenti cognitione fieri docet, & probat: quod potissimum fundamentum est, totius artis demonstratiuae. Ex quo cognoscimus,assensum conclusionis, ex notitia principiorum generari: quod est naturam demon trationis intelligere. Probatur deinde ratione: Quia illud est obiectum alicuius operis . cuius partes essentiales traduntur in eo , cuius natura explicatur , & cuius pastiones probantur: sed haec omnia praestantur

in his horis , de sola demonstratione , & non da modo sciendi communi: ut in discursu eorum est manifestum : ergo. Nam si de definitione agitur quod contedimus o non ut de alio modo sciendi, a demonstratione distincto, sed tanquam de patie eius ei lentrali agit : quia potissimum principium eius est; ergo sola demonstrario est obiectum, α non aliquid aliud commune demonstrationi,& defiat i ioni.

Et eg

562쪽

In lib. r. de Posteriori resolui. Pro m. J sEt ex hoc soluitur argum . contrariae opinionis,cui omnia con-eeden ta sunt, sed ex concessione eorum, tolum habetur: quod per per se in his libris agatur de definitione,tanquam de parte essentiali demonstrationis , non vero tanquam de alio modo sciendidistincto. Vnde qui asserit demonstrationem solam elle obiectum, non excludit delinitionem, sed eam comprehendit mori tanquam sub aliquo praedicato communi, sed ut pars comprehenditur sub

toto: Sc consequenter sub consideratione eius. Dignior An esse hane partem Dialeetica caeteris omnibus ostenditur.

CV in notum sit,icientiam ex obicisto sumere dignitatem, colligitur opus hoc dignius, atque persectius esse, caeteris partibus dialecticae: quod sic probo. Notitia simplictu, de quibus agit prima pars dialecticae , ordinatur ad compositionem , tanquam ad finem, de qua agitur in secunda parte : & compostio , ad syllogismum eodem ordinatur modo: ergo sicut compositio,est perfectior iimplicibus, pari ratione syllogismus erit perfectior compositione,& ei idem simplicibus: sed inter syllogismos, perfectissima est demonstratio, ad quam ordinantur, quaecunque tractantur in hac scientia, tanquam ad potissimum instrumentum, per quod generatur scientia: ergo opus hoc quasi finis est aliarum partium dialecticae:& ideo dignius erit caeteris omnibus.

' ne,agunt de forma syllogismi, hoe et ,de figura, & modo , in quo debet constitu caeteri vero libri, de materia eiusdem ἔ nempe libri de posteriori resolutione, de materia necessaria I ex qua constat demonstratio, libri Topicorum,de materia probabili: ex qua conficitur syllogismus Dialerectis, libri Llenchorum, de materia apparenti: ex qua conficitur syllogismus pseudographus, aut deceptorius: sed forma cum sit actus, est persectior materia; quae est potentia. ergo libri Priorum, sunt pars nobilior Dialecticae, quam libri Poneriorum, Topicorum , & Elenchorum. Probatur consequentia: quia sicut scientia totalis, sumit suam dignitatem, ex dignitate obiecti totalis: ita quaelibet pars scientiae, ex obiecto partiali sibi proprio. Vnde sequitur; falsum esse quod dicimus, hoc libros posteriorum , elle nobiliorem partem totius Dialecticae. 7 Hoc argum . concludit, aduersus plures , qui tenent hoc opus solum agere de materia necessaria syllogismi: & per hanc dii m-gui a libris Priorum , agentibus de forma syllogistica : & a libris Topicorum , & Elenchorum, agentibus de materia probabili &apparenti. Ideo dicendum est; hoc opus, non solum de materia syllogismi ageret sed etiam deforma. Sed forma syllogii mi duplex est, genetica , & specifica. Forma generica est dispositio

563쪽

s 6 In lib. t.de Posterire solui. Proctem.

in modo & figura. Forma vero specifica , ex modo speciali concludendi unu in ex alio, sumitur quod sic probo : horma gener casIllogistini, sumitur ex modo inserendi cones usionem ex praemii-ss, dispositis in modo , & figura: ergo specialis modus inferendi conclusionem ex praemistis erit specialis forma syllogi sint: sed denio nil ratio, de qua agitur in hoc opere, tanqi iam de proprio obiecto, continet non solum dispositiouem,in modo.& figura, icdetiam specialem modum inferendi conclusionem ex praemistis: nempe ranquam effectum ex causa per se,& propria,aut tanquam causam ex effectu proprio, & per se: ergo continet formam specialem terfectissimam syllogit mi.

SQ cundo probatur : Quia demonstratio ge erat scientiam; stl Slogismus vero probabilis opinionem : at isti duo ellcctus , sunt specie distinisti: ergo duo isti syllogismi; nempe deuionstratruus,& probabilis: qui sunt causae per se eorunciem este tuum, d itinguuntur specie. Et distinctio specifica , non est per materiam sed

pur formam : ergo distinguuntur per formam. Non per formam torve communem: quae elΙ dii positio in modo , & figura : ciunhaic sir generica, & utrique communis: ergo per sormam specia lem:& non solum per mazer Iam. Itaque tenendum est: quod prater communem formam, is gene-nericum syllogismi,m modo, is figura dissu Iam, datur duplex somma specιalis , ex modospeciali concludendi desumpta per quam di singuuntur θεcie demo iratia, O filogismus Dialecticus . seu frobabilis. Forma lpecialis de moniliationis est, modus concludendi euidenter, effectum per se ex causa ; vel causam per se ex effectu: modus vero concludendi syllogismi probabilis; non eii euidens, sed probabilis. itaque in moὸO,S figula conueniunt;sed in modo speciali inferendi conclusionem ex prae millis, dispositis in modo , & figura , diit inguiuatur: quia modus concludendi dum oni rationis euidens , & ne celsarius est. Moduz vero conci adcndi syllouismi Dialectici, non est euidens, aut ne cellatius . sed. probabilis & cum ille modus sit 1 Srfectissimus, persccti urina species syllogismi erit Demonstratio. Exemplo esse pollunt duo

isti syllogismi, Omne animal diligit sibi simile: sed omnis homo est animal simile alteri homini : ergo omnis homo diligit alterum hominem. Εt; omne animal rationale, est risibile: Omnis homo est animal rationale: ergo Omnis homo est risibilis. Nam cum uterque sit coustitutus in primo modo primae figurae ; secundus concludit euidenter : quia conclusio eius sequitur ex praemissis, tanquam effectus proprius , & petis, ex sua causa. Nam risibilitas, proprius effectus , necessarius, & per . se Iatio nalitatis est, cum qua conuertitur. Nihilominus primus syllo

gismus non concludit euidenter sed solum probabiliter: quia

coaesa

564쪽

In lib./. de Pesteriori resolui. Proorm. 3 47

eonclusio eius non sequitur ex praemissis, tanquam effectus ne- cellarios, aut per se : sed tanquam effectus qua r continguia S. Nan licet silmilitudo inclinet ad dilectionem, tamen non tanquam ad effectum neces rium , sed liberum , & qui sepe impeditur aliis rationibus: Syllogismus vero Sophisticus, disiuiguitur specie ab utroque: quia peccat in forma: non enim habet debitam dispositionem in inodo,& figura;licet videatur habere : quare nec habet veram formam sed solum apparentem. 9 Ad arg. igitur. Negandum cst antecedens , quod opus hoc solum agri de materia 11llogismi: agit enim etiam de forma non communi,aut generica,de qua agunt Lbri Priorum, sed de specifica:& perfecti iι ima quidem; ut pote ex perfectissimo modo euiis denter concludendi desumpta . & ex hoc habet, quod sit nobilissima pars totius Dialecticae; ad quam ordinantur caeterae omnes, tanquam ad linem. Sed deceptio eorum , qui falso putant agere de sola materia,occasionem sumpsit ex hoc:quod modus iste perfectissimus, euidenter inferendi conclusionem ex praemissis, non reperitur, nisi in propositionibus in materia necestaria constit tis: unde verum est, opus hoc agere , de materia necessaria syllogi sint sed salsum,quod agat de lola materia; sed praecipue la forisma speciali ,& perfectissima.

Finis Mim operis is titulus,seu inscriptio eim,explacatur. Io 'Inis huius operis nobilissimus est: quia naturale des erium hominis: ut est rationalis, sescit. Ab ipso enim rationalis natura hominis procedit, naturale desiderium sciendi, hoc est, cognoscendi effectus per causas , aut causas per effectus : ut docuit

expresse Arist. I. lib. Met. in principio dicens e omnes komines natura scire desiderant. & ad hoc desiderium adimplendum ordinatur opus hoc, de natura demonstrationis agens: quae est potissimum instrumentum sciendi: ut patet ex eius definitione , tradi dita ab Arist. cap. h. huius i. lib. in hunc modum : Demonstratios filogismus faciens scire. Inscribitur vel ol, de pesteriori res lutione. Quem titulum ut intelligamus; utraque particula eius exinplicanda est:nempe ; Resolutio, & Posterior. Rehiatio vero alicuiuι

δ rei, duplex est, Phrsica, seu missis, s Logica I aut rati malis. P sica

resolutio , est dissolutio aut destructio realis rei ut dum equus moritur,dicitur resolui in materiam : M duin domus destruitur, dissi soluit aut resolui eam dicimus, in ligna, lapides & terram; ex quibus conitruci a fuit. Logica vero, 1eu rationnalis resolutio, non est destructio , sed persectio rei. Consistit enim , ita quodam examine singularium partium ex quibus res est constituta: luo exam sne ostenditur, singulas eius partes tales elle , quales elle dc-bent, secundum praecepta illius artis ; per quam consti ueta est

565쪽

ς In lib. r. de Posteriori reflui. Proclem.

Vt dum examinamus partes desinitionis, iuxta regulas definiendi traditas a Dialectica, ostendentes proprio genere,& propria differentia eonflare ; dicimur resoluere definitionem. Quod patet idem esse , ac ostendere pet sectam esse.Resoluere igitu demonstrationem, non erit aliud , quam partes, hoc est principia, seu

pramussas eius examinare : dum lcilicet ostenduntur non vicumque verae, sed etiam necessariae elle, & per se ; atque immediatae: Ita ut cognitis terminis, sine ullo argumento, quo probentur, eis assentiatur intellectus , vel certe, per euidentes demonstrationes

reducantur usque ad prima principia,ex sola notitia terminorum euidentia misi enim viro,aut altero modo cosnoscat quis,esse perseeuidentia,nee veram demonstrationem hasebit, nee scientiana conclusionis sed syllogismum Dialecticam & opinionem. Vt Aristot. docet capi. 2. huius I. lib.his vcibis : Exppimis autem in demonstrabilibus , quoniam non sciet non habens demonstrationem ipsomm. Res fit manifesta hac demonstratione. Omne animal rationale est risibile: Omnis homo est animal rationale:er o Omnis homo est risibilis cuius minor est propositio,per se nota , aut mediata: cum in ea praedicetur desinitio de suo definito . sine ullo medio, vel argumento probante, sola per se immediate conueniat definito : ita ut statim ac significationem terminorum cognoscit intellectus; iudicet esse veram. Hoc est enim esse principium immediatum, aut per se notum. Caeterum maior non est per se nota : quia risbilitas non conuenit homini immediate; sed media alia passione priori, nempe admiratione. Demonstranda igitur est; ut intellectus certo, atque euidenter cognoscat esseveran . Demonstratur vero per admirationem , pro medio assumptam hoc modo:Omne admirativum,est risibile: Omnis homo est admiratinus: er3o Omnis homo est risibilis. Sed adhue idemonstratio haec non sussicit: quia licet maior praemissa sit immediata; In qua praedicatur una passio immediata de alia , nempe risibilitas de admiratione , quae sine ullo medio ex ea sequitur ι minor tamen in qua praedicatur admiratio de homine ; non est immediata: quia admiratio non sequitur ex rationalitate per se immediate, sed media alia passione priori, nempe capacitate diiciplinae. ε ζQuare ut eognoscat intellectus esse eertam : & euidentem, Icire debet eam demon. irare , per capacitatem disciplinae sumptam pro medio: hoc modo : Quidquid est capax disciplinae, est admuatiuum : Omnis homo est capax disciplinae , ergo omnis homo est admirativus. Porro haec demonstratio perfectissima est quia constat praemissis immediatis aut per se euidentibus: atque indemonstrabilibus, talis est enim maior,in quama passio inmediata pradicatiu de alia, n re admiratio de creari

566쪽

lapacitate disciplinae,qua mediante,sequitur ex rationalitate. Ta sest etiam minor, in qua prima pallio, quae immediate sequitur essentiam . praedicatur de definitione,explicante eandem essentiam: e ad hanc demonstrationem reducta est prima, quae non esse ve ra demon stratio, nisi ad eam reduceretur per veras demonstrationes. Quod si aliquis nesciat eam ita reducere, non erit in eius in tellectu demonstratio vera, sed syllogismus probabilis: e habebit per eam scientiam conchisionis i sed opinionem. Et haec reductio, est resolutio tosica,& rationalis,quia per eam examinantur partes demonstrationis, & probantur euidenter tales esse:quales esse deinbent secundum regulas huius artis. hoc est secundum definitionem eiusdem demonstrationis, tradendam in x. cap. huius lib.quae priam a regula est totius artis,& scieritiae.Et tandem : quia in hoc Opere,docetur modus iste resoluendi demonstrationem, per reductionem praemissarum usque ad prima principia per se nota , aut inde monstrabilia,ideo inscribuut de resolutione.

4 Sed quia demonstratio duplici forma eonstat svi iam diximus

communi,aut generica ex modo,& figura desumpta,& speciali deis sumpta ex modo concludendi: duobus modis resoluitur: nempe, secundum formam communem, quae examinatur, & probatur peCilla principia,Disi de omni, & Dici de nullo:& etiam secundum sesemam specialem, quam resolutionem modo ostendimus:& resolutio secundum formam generitam,ptior est resolutione secundum formam specifieam: quia uniuersaliora sunt priora : & genus est prius specie : ideo libri agentes de syllogismo in communi, appellantur de priori resolutione, hoe est de resolutione syllogrisi, secundum

formam generi eam, quae prior est. Hoc vero opus docens resoluere syllogismum seeundum formam specialem, quae est posteAor, inseribitur de posteriori resolutione. Sed contra hoc est argu. Quia in his libris non solum docet Α-tist. resoluere demonstrationem,usque ad prima principia,sed etiam componere illam ex talibus praemissis, & partibus:& prius est demonstrationem componere , quam eam resoluere: quia resolutio

est quasi examen compositionis: eigo de compositione potius tanquam de prima, quam de re ictium.&bent aerellari. Rese, pondeo, Om issis aliis solutionibus: concesso antecedente, ieci ε-gata eonsequentia: quia lieet de compolitioue per te tractetur, de prior sit, resolutio tamen est pei sectior: quia est quas forma , δι

anima compositionis, per quam constat euidenter, faciam eise seineundum regulas artis , & ideo honam esse : S demonstrationem compositam elle exactam,firmam,& stabilem, atque generativam scientiae.

Ex quibus sequitur . non esse distinguendam resolutionem ra-uonis in Logicam, & Mathematicam : ut distinguit Toletus, ia

567쪽

sso In lib. . de Posteriori re olui. Proclem.

procum io huius ope tis q. i. quia si reso itio certar sit, per veras nioni rationes fieri debet. Omnis autem resolatio facta per demonstiationes: est logica: quia ad solam logicam pertinet eam docere Quocirca solun potest api ellari Mathematica , in quantum ad hanc scientiam applieatur, sicut etiam potest appet Iari Physica, aut Metaphysica, ut applicatur ad has scientias. Nam licet omnis scientia resoluat suas conclusiones, & demota strationes, usque ad prima principia,tamen modum resoluendi per veras demonstrationes, a Dialectica accipit,cuius proprium est id docere. Explicatur quem locum obtinere debeat opus hoe, intercueras partes Dialacticae.

QVidam sui Villalpande uso in prooemio lib. de priori resolu Is

totae, asserunt, unum,is eundem, tractatum componi, ex libris priorum,.pseriorum: de ideo eundem locum esse concedendum his lib.& illis. Alij vero, ut Philoponus,& Avicena, Distinctum tractatum esse dicunt, tamen libros Topicorum collocant immediate, post lib. Priorum: hoc vero opus statim postlib.Topicorum. Verum eommunis sententia,duo asserit. Primum : in hoc di- sinctum esse a lib.priorum. Quia in eo agitur de syllogilmo secundum formam specialem, in lib. vero priorum .de eodem, secundum formam communem tractatur , di considerationes iliae diuersae sunt,ideo ad distinctos pertinent tractatus. secundum : Hos libros immediate ρυὶ libros priorum,o ante libros Topicorum, Θ Elmehorum esse eouocandos: ita D. Tho. in prooemio huius operis, Alberia

Mag. I. Poster lorum, tradi. I. Caieta. botus,LOuanten. Tolet. Merc.

de moderni omnes, in hoc plocemio:& ratio est manifesta: Quia in libris priorum agitur de syllogismo in genere, sub qua conii ae ratione prior est, quam secundum suas species de quibus agitur in caeteris libris : ergo libris priorum . debetur primus locus ,rospectu 1 aliorum,m quibus agitur de syllogismolsed inter species syllogismi, perfectissima est demonstratio i de qua agit hoc opus & ex consequenti prima ergo statim post lib. prioriim collocari debet. aeviαν tu stativa hae pars posterioristica, mravero topica inuent a.

SEd quaeri tandem solet in hoe proce nio,ctuare hae pars Dialectica dicatur Iudicari C ii omissis aliis opinionibus: Respo- deo. ex doctrina D. Tho. in hoc prooemio posu a, rationem rei halus esse: quia iudicium inteli edius Lebim de veritate iei, est

quaedam lententia: & persectum iudicium, ii quaecunque sente

tia ab intellectu prolata, sed ima,atque ccita: firmam autem, Sc

568쪽

D Ib 1. de Posteriori resolui. Prosem. ys I

certam sententiam, non potest ferre intellectus, nisi simiter, becerto ad aereat alteri parti contradictionis. Hoc autem conle-quitur per demoni rationem : cuius non solum praemillae, sed

etiam conclusio ex eis deducta,certa atque euidens est: ψt docuit Ariit. lib. 2. cap. I.dicens : Oportet sitientem simpliciter a credulitate, I 8 impermutatilem esse. Merito ergo dicitur, haec pars posteriorati ica iudicat tua: quia in ea docetur modus certum iudicium ferendi,

de veritate propositionum : quod persectissimum quid est. Pars vero Topica, non vocatur iudicativa, quia per syllogismum Topicum,non fertur iudicium certum de conclusione, sed probabile

tantum. Inuentima vero dicitur, quia ad inuentionem lut bene D.

Thom. inquit 9 non requiritur certitudo : quamuis loca ipsa inuenta , per certam demonstrationem probentur in parte Topica , in quantum pars est logicae docentis. Per Topicam quoque eadem logica docet, in caeteris scientiis, loca ad inuenire , ad cruenda argumenta probabilia. Itaque quaelibet pars Dialecticae, habet aliquid in entionis, & aliquid etiam iudici j. Sed iudicare, quas per α si conuenit huic operi posterior istico,caeteris

vero per participationem eius , & inuenire loca argumentorum probabilium, eodem modo con enit parti Topicae,& caeteris ex eius participatione.Ideo pars posterior illica, vocatur Iudicatιua. Topica vero Inuentrua e quia ab eo, quod principale est,uel pn cipalius conuenit, simitur appellatio. Modus procedendi ,-diuisio totius operis.1 , Urca moduId procedendi: An do tendo ae diuidendo proce-

dat Arist. vel etiam demonstrando , non omnes conueniunt.

Sed Venetus cap. I.huius operis, assirmat, diuisionibus, ac definitionibus, uti Atilio. in discursu huius operis, non demonstiationibus: quod probati potest testimoni Aristo.qui in L. c. I. lib duplici definitione definit demon thrationem. Et etiam hoc argum. Arist. in hoc opere, agit de demonstratione: ergo non procedit demonstrando.Probatur consequentia, quia si per demonstrationes procederet, daretur processus in infinitum: & idem probaretur per seipsum. Probatur consequentia , quia si per demonstrationem probaretur natura demonstrationis: ergo natura illius demonstrationis:qua uteretur, esset probanda per aliam demonstrationi ;& ita in infinitum. Et si per demonstrationem probatur natura dc monstrationis, illa eadem demonstratio, per quam probaretur , se ipsam probaret, cum sit vera demonstratio : vel ignotum per ignotius . cum ante demonstrationena, per qua PIO-batur natura demonstrationis, non sit illa demonstratio cognita. Duo tamen dicenda sunt in hae re. Primo: onmem scientiam

ut amnem partem set e va,υς lurimum procedere definiendo. Quia

569쪽

s s et In lib. 1 de Posteriori resolui. Prorem.

neeelse est proprium obiectum in principio definite, ut definitio eius assumi possit, tanquam medium ad probandas passiones de illo: & ideo in hoc opere non sic procedit Aristo. demonstrando,

quin etiam procedat definiendo. Secundo dicendum est : P-ρνιum modum procedendi huius operis, esse per demonstrarionem , ut in v & io cap. piri ibusque aliis ostenditur, in quibus demonstrationibus utitur Aristo. ad ostendendam naturam demonstrationis,& proprietates ei us,& de hoe nemo potest dubitare. Adargu. vero: negandum est inconuenientia illa sequimam assignata prius definitione demonstrationis, iam per illam cognoscitur naturacumstimque demonstrarionis: etiam illius,quae postea adducitur ad probandum aliquid de demonstratione. Nec tamen demonstratio, quae adducitur, indiget alia, per quam probetur: sed seipsam probat, diuersa ratione: quia in quantum conuenit cum caeteris demonstrationibus,in natura communi demonstrationis,

explicata per definitionem, est id, de quo aliquid probatur: & ia quantum est medium , per quod probatur, est id, quo aliquid de natura eadem communi probatur: non vero de qua id probatur. Diuersa autem ratione esse id, de quo aliquid probatur & id,quo illud idem , probatur , non est inconueniens: quia definitio, per uam explicatur natura communis definitionis seipsam explicatiuersa ratione:vt notum est.

Generalis diuisio totius operis est in duos libros: In quorum Primo , de nasum demonarationis .e, partibus eius agit Aristo. In Secundo: De modo constituendi definitionem: quae potissimum medium est eiusdem demonstrationis : particularis autem diuisio, cuiuscunque libri suis locis designabitur.

T EXT VS A R I STomnis doctrina, omnisque disciplina intellectiva, expr. existexui sit cognitione, &c.

Breuis expositio textus.

PRimus hie liber, de posteriori resolutione, in tres partes di- ruiditur. In prima , docet Aristo. Demonstrarionem esse. In secunda : Quid so demonstratio, o quibus partibus eonaei. In tertia : Quatis Ν, hoc est, quas habeat passiones, auu proprie

totes.

Intentum huius capitis, Quod actualis rerum notitia , atque fientia, veia sit in nobιs: t, ex alia notitia priori generetur. Habet autem duas partes, in quarum prima, tradit Aristo. uniuersalem, quandam propositionem, praedictam veritatem continentem: easnque prQbat in omni geaere intellectualis cogestionis. In secunda

570쪽

In tib .de Posteri resolutione, sin .n

cunda quot,&quae sint praecognitiones,& de quibus habeantur.

Duo versabantur errores in scholis tempore Arist. circa a

quisitιonem scientia. Primus , Heracliti, M Craiylli antiquorum Philosophorum : qui non distinguentes notitiam intellectivam a sensi riua , nec putam es aliquid esse in rebus uniuersale , sed sollim singularia sensibilia , quae in continuo motu, & fluxu sunt, consequenter afferebant, nec dari scientiam de rebus, nec dari posse : quia scien a si esset possibalis,de uniuertalibus,atque perpetuis deberet este. α Secundus error, fuit Platonis, vi testatur idem Arist. l.& 7. lib.

Meta. concedentis quidem scientiam,non tamen de nouo acquisitam, sed a principio habitam, hoe modo: ut dum materia,ex qua generatur homo, disponitur ab agente naturali, statim per im-Preisionem , atque virtutem ideae hominis separatae, infundatur anima,plena speciebus rerum omnium:per quas posset scire omnia . solum quod non exeat in actum cognoscendi,propter impedimentum corporis, de quasi ligamentum lensuum, quousq; tale impedimentum exercitatione tollatur: quo sublato cognoscerencipiat anima, non ea, quae prius ignorabat, sed quae a principioicognouerat: impcdita tamen fuerat ab actuali consideratione eorum:& ideo ita se habuit, ae si obliuioni tradidisset, quae prius cognouerat:Unde inferebat Plato, Scire murum esse, quasi reminiscentiam quandam eorum, qua prius cognouimus. Quod hoc argu

men . probabat, in quodam dialogo de scientia,& virtute qui vocatur Menon, a Menone persona quadam ei uidem appellationis in eo introducta. Dum homo vult aliquid sciretaut scire vult, id quod iam sciebat, vel quod nesciebat: primum est impossibile, quia nemo scire vult ea,quae iam cognoscit. Nee minus impossibile est secundum , quM scire velit id quod ignorat: nam sicut

se ultra aliquis quaereret hominem,quem non nouit: quia etiam si illum inueniat, cognoscere non poterit : ita Rustra quaeieret aliquis scientiam eius: quod non cognouit, quia non poterit illud cognoscere,etiam si ei sese offerat. Necesse est ergo dicere, quod ea velimus scire, quae prius e gnoscebamus: sed quasi obliuioni tradidimus: & ideo non de novo, sed quas per quandam remi ni scentiam illud modo cognoscimus.s Aduersus hos duos errores, proponit Aristo. hanc propositionem uniuersalem: omnis doctrina.ea si Me disciplina,intem Mua. ex praexistentisie cognitione. Cuius senius est: omne iudicium intellectus , non ex sola notitia terminorum habitum , sed aliquo medio, aut ratiocinatione acquisitum, siue propria industria, aut labore, ita ut doctrina appelletur: siue a magistro acceptu:& ideo disciplina vocatum, fit,hoe cit,verὸ datur aduersus Heraclitu, α de noao: ua vi res per illud cogaita,non fuerit eognita prius:

SEARCH

MENU NAVIGATION