Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

specie agit de indiuiduo, atque etiam de specie subiicibili, quae

non sunt uniuersalia: quia in4iuiduum non est in multas nec species subiicibilis, in quantum talis, respicit indiuidua. Secundum illud est obiectum formale scientiae, sub cuius ratio ne formali considerat omnia, sed omnia quae tractamur in hoc libro considerantur sub ratione praedicabilis,& no sub ratione uniuersalis ergo uniuersale non est obiectum, sed praedicabile: Minorem probo,ex definitionibus praedicabilium; quas tradit Porphyrias, per praedicabile;vt definitionem genetis, quod sit praedicabile de pluribus disterentibus specie in eo quod quid:& sic de caete ris, unde & librum praedicabilium vocat opus hoc. Secunda opinio asserit Vniuersale potius esse obiectum quam

enet D.Tho.qu. . de obiecto huius libri. Solus quaest . uniuersa lium. Toletus Quaest. I.& videtur nobis probabilior, εἰ tenenda. Pro eius declaratione notandum est,ex doctrina D.Tho.Opus 8. cap. I.quod intellectus tribuit naturae uniuersalitatem , ranquam fundamentum eae terarum denominationum: quia primum quod

in ea intelligit, est esse in multis: te ideo vocat eam uniuersalem: δc quia ex ratione essendi in militis, sequitur posse praedicari de multis, statim ei tribuit denominationem praedicabilis: deinde alias denominationes speciales, generis , & speciei. Vnde sequitur; quod sicut primum quod est in aliqua re,tanquam fundamentum aliorum .est eius essentia: ita uniuersalitas,quae est prima denominatio naturae: sit quali essentia eius in ordine Logico: praedi-eabilitas vero, pallio omnibus uniuersalibus communis. Ex haedoctrina D. Tho. vera & necessaria, hoc argumentum colligitur, ad probandam eius sententiam,& nostram. Vn: uersale,

dc praedicabile, considerantur per se in hoc libro:& illud se habet

tanquam essentia: hoc vero tanquam Propria passio ergo uniuersale potius est obiectum, quam praedicabile. Probatur consequentia: Quia ossicium scientiae est , probare passiones de subiecto. sed in hoc libro probatur de uniuersali, quod sit praedicabile; tanquam posterius de priori i ergo tanquam propria pallio de subiecto: quod non potest conuenire praedicabili, cum nullam ha beat passionem , quae de illo probati possit: ergo nec potest ella

obiectum.

Ad primum argumentum alterius opinionis, neganda est mi- 8 Inor,quia species stibii cibilis,& individuum, suo modo continentur sub uniuersali non quod uniuersalia sint formaliter, sed quia termini sui relationis uniuersalitas generis,& speciei:genus enim uniuersale est , quia est in multis speciebus, de quibus aptum est praedicari:& ex hac relatione generis ad species, resultat in eis relatio alia subiicibilitatis, per quam dicuntur illam terminare, Ut in cap. de specie explicabitur. Et eadem ratione individuum , est

terminus

82쪽

terminus relationis speciei,a qua uniuersalis, & praedicabilis denominatumquia in multis indiuiduis est,& de illis apta praedicati:& ideo indiuidua,& species subiicibiles, ta genus, & speciem,

tractatum eorum, reducuntur.

Ad secundum respondeo,distinguendo minorem. quia Viriue sale considerari a Porphyrio in hoc libro,sub ratione praedi ea φlis,duobus modis intelligi potest. Primo,ita ut praedieabilitas sit

ratio obiectiva,quae conlideratur, & in hoc sentu negandum est. quia cum uniuersalitas sit essentialis ratio,& fundamentum prae dicabilitatis, atque aliarum denominationum , quas intellectus tribuit naturae,ratio obiectiva est, sub qua considerantur omnia.

Secundo modo potest intelligi, sub ratione praedicabilitatis fonsiderari omnia,tanquam sub passione communi, quae de quinqtie uniuersalibus ire hoe opere demonstratur ; & in hoc sensu concedenda est minori sed ex eo non bene infertur, quod praedicabilest obiectum sed solum,quod sit passio , quae de obiecto demon stratur. Demonstratur autem hoc modo: Quidquid est unum in multis est pridie bile de multis:sed genus est in multis speciebus: ergo praedieabile de illis est :& sie de caeteris praedicabilibus quae per praedirabilitatem definiuntur a Porphyrio,tanquam per propriam passionem, magis nobis manifestam:& ideo definitionibus non quidditativis r sed descriptiuis, ut in cap. de genere explica bitur.Εt eodem modo intelligendum est,Librum quinque praH1cabilium , vo fari hoc opus , denominatione sumpta a communi passione , quae de illis demonstratur magis nota, potius quam ab uniuersali, quod eius obiectum est.

An pradicabilia sint quisque,vel plura, aut pauciora. νQIcut praedicamentorum artem inuenit Arist. vi modos essendi omnium rerum, ad certa quaedam capita reduceret; & ira facile pollemus agnoscere earum naturam , cognito praedicamento,in quo collocatur; ita Porphyrius inuenit artem praealea bilium et ut ad certa capita reduceret Omnes praedicationes: nos facile possemus cognoscere,qualis sit praedicatio quaecunque: Essentialis,aut Accidentalis:& essentialis,gunerica; aut specificar& eodem modo accidentalis: accidentis proprij, aut communis ex quarum cognitione naturas rerum eognoscere possimus. ut autem hanc artem praedicabilium melius possimus intelligere necesse est determinatum numerum eorum cognoscere: & ideo quaestio ultima uniuersalis de eorum numero inquirit, An quinque sint. ita ut nec plura , nec pauciora: & licet non sint diuersae opiniones,circa numerum sed omnς Porphyrium sequantur a diorem

83쪽

c x octaua uniuersalis.ctorem huius libri,ponentem tantum quinque.

Quaedam tamen argumenta in contrarium proponemus: quae videntur probare , ex una parte pauciora esse : ex alia vero esse pluIa: ut ex eorum solutionibus veritas manifesta fiat. Probatur ergo pauciora esle quam quinque duobus argumentis .Primo,

praedicabilia,& praedicam,solum distinguuntur, tanquam potentiae,& amas:quia praedicabile est , quod potest praedicari de alio:& praedicatum, quod praedicatur actu: sed Pradicat sunt quatuor,& non plura: ut docet Aristoteles primo lib. Topicorum, C.2 3.&4. nempe Genus,Definitio, Proprium, & Accidens: ergo quatuor tantum erunt praedicabilia.

Secundo, Porphyrius distinguit duo praedicabilia, generis, &differentiae: quia genus praedicatur in quid,& differentia, in quale quid: sed definitio eontinet utrumque.ergo pro duobus praedicabilibus sussiciet. Probatur consequentia : quia de eisdem praedicatur definitio: de quibus praedicantur genus, & differentia: Sc Praeterea continet modum praedicandi utriusque , in quid, & in quale quid , per modum unius praedicabilis. Nam si definitio sit speciei subalternae,ut vivens sensibile, praedicatur M pluribus differentibus specie,nempe de homine, & leone, sicut genus: si vero se speciei infimae,ut asi mal rationale , praedicabitur de pluribus disserentibus numero, ut de Petro & Ioann ne praedicatur disserentiarurgo non sunt distinguenda duo praedicabilia generis, x differentiae, sed sum ciet definitio pro utroque , dc ita erunt quatuor tantum & non quinque.

Altera vero pars,quod praedicabilia sint plura, qssam quinque, probari potest. Primo,quia Porphyrius in cap. de genere, distinguit praedicabilia per ea, de quibus praedicantur, ut genus ab specie : quia praedicatur de pluribus differentibus specie r haec

vero de pluribus differentibus numero:& sic de caeteris. sed si ita distinguantur, seqnitur septem saltem esse ponenda, ita ut duo snt praedicabilia disserentiae, & duo alia proprij. Probatur consequentia : quia disserentia subalterna, ut corporeum: praedicatur de pluribus differentibus specie,nempe de corpore vivente, &non vivente e si vero sit infima, ut rationale , solum de pluribus disserentibus numero: nempe de Petro & Ioanne : ergo distincta efficient praedicabilia. Proprium etiam si se subalternum , ut sensibile,quod sequitur naturam speciei 1 alternae anImalis, pri-dreatur de pluribus differentibus specie, nempe de equo, & leone:si autem sit infimum, vi tisibile , praedicatur soluin de differentibus. numero,ut de Petro, & Ioanne ergo erunt septem prae-

dieabilia. Secundo individuum vagum, ut quidam homo, praedicatur de 3 pluribus differentibus numero,ut de Petro,& IOane:& tamen ,non . . ' est ste

84쪽

est species quia n6 praedicatur in eo quod quid. Et etiam, actualis existentia idem habet: ergo aliud praedicabile distinctum ab

hecie , ponendum est pro illis. Probatur minor: quia sicut quidam homo non dicit essentiam , aut quidditatem indiuiduorum, sed communem rationem indiuidui, quae vel aecidentalis est,

' vel saltem extra essentiam eorum ita existentia actualis non per tinet ad essentiam alleuius creaturae, facile eam amittentis percoTruptionem,aut potetis eam amittere per anni hi latione. Quare non praedicatur in quid,cum praedicari in quid,idem sit, quod

praedicare quidditatem, aut essentiam rei. Vera tamen est sentetia Porphyrii,&communis in schola. Sed totadirieultas eius insistit in assignada ratione,per qua lassicienter probetur,praedicabilia no esse plura,aut pauciora quam quinque:& diuetis assignantur adiuersis.Na quidam praedicabilia distinguut per ea,de qubus praedicatur,alij per ea, quae de re aliqua cognosci possur,quae videtur esse quinque. Sed rationes i ite inliiDficietes mihi videntur ussicies vero. per qua probatur emcaciter pr dicabilia no esse plura,nee pauciora,qua quinque cx modo sor

mali praedicadi, aut se habedi in ordine ad lubiectu, sumenda estiquod sic probatur. Modus praedicandi,qui ex modo se habedi pra dicati ad subiectu sumitur, est formalis ratio praedicationis:ergo trit etia ratio formalis praedieabiliu,sed essentialis distinctio rerum,sumitur ex diuersis rationibus formalibus earum:ergo praeis

dicabilia distingui debent per diuersos modos paedicandi. Hoc igitur diseursu probari debet, quod non sim plura, nec

pauciora quam qninque. Ea quae constituunt praedicabilia,in primis debent esse uniuersalia , quia praedicabile tamquam pro pria passio uniuersalis, eum eo conuertitur : sed uniuersale est unum in multis: ergo nihil erit praedicabile, si non sit unum. Ut autem sit unum, simplex debet esse, hoc est non complexum:

quia complexum non est unum , sed plura : vi, homo albus , aut animal rationale. Praeterea ,si unum est,uni vocum eris,non aequi-uocum,neque analogum. Per primam igitur conditionem excluduntur praeditata coplexa a ratione praseicabilis,ut definitio. Pessecundam verὁ equivoca,& analoga , ut canis,ens,accidensin similia. Deinde,quod unum est,hoe est incomplexum,& vniuocum,

quinque tantum modis se habere potest in ordine ad subiectiim: ergo quinque tantum modis potest de illo praedicari:quare qui

que tantum erunt praedirabilia. Probatur antecedens : nam vel praedicatur essentialiter,uel accidentaliter i & si essentialiter: aut per modum totius actualis; quia totam essentiam subiecti actu eontinet, ut praedicatur homo de Petro & Ioanne:& est praedicabile speciei;aut per modum totius potentialis, quod vere est pars materialis eiula species; ia ideo contrabibile Nr differentias,

tanquam

85쪽

tanquam per sormas; &est genus: vel per modum partis sorma- Iis,actuat is,& eontrahentis; & est disserentia. Si vero praedicetur accidentaliter; aut per modum eius, quod ab essentia proeedit re cum ea conuertitur; & est proprium :& si per modum accidenti extrinseci, aut communis, dicitur praedicabile accidentis : & eum non sint possibiles alij modi praedicandi , praeter istos;& ad eos reduci possint omnes praedicationes, sequitur quinque tantum esse praedieabilia, ita ut nec plura, nec pauciora. Pro solutione primi argumenti notanda est differentia inter pra dicabile, praedicatum ,&praedicamentum; quod praedicamentum est quaedam ordinatio essentialis praedicabilium, secundum debitam subiectionem, & praedicat ionem a supremo genere, Viaque ad ultimam speciem,& individuum:vt praedicamentum subsantiae, est ordinatio hace ; substantia,corpus,vivenS,ammat,h

mo, Petrus.

Praedicata vero sumpsit Arist. primo lib. Topicorum, cap. . 3. 8σα 4.per ordinem ad propositionem Dialecticam,seu probabilem; ex qua efiiciatur syllogismus Dialecticus, aut probabilis. εc quia forma syllogistica petit propositiones de subiecto communi: nam ex propositionibus singularibus non fiunt, nisi syllogismi expositorij, qui non habent modum , nee figuram, nisi per ordinem ad

propositiopes uniuersales ,' ideo sumit rationem praedicatorum. ex ordine ad subiectum commune. 'Ex quibus sequitur, quatuor tantum esse praedieata: quod sieprobatur.Species non est praeditatum , sed subiectum commune, in ordine ad quem sumitur distinctio praedicatorum : quod adeo verum est, ut non sit aliud subiectum comune praeter illam. Quo supposito et praedicatum conuertitur cum specie, aut uniuersa- Iius est,si conuertitur eum ea: vel est intra esstentiam eius, & erit definitio , ut animal rationale e vel ex ea naturaliter sequirundi erit proprium , ut risibile respectu hominis: si vero uniuers Ilus est speeie;vel ad quidditatem eius pertinet, & est genus ς aut

extra illam est, & erit commune accidens. disserentiam vero, Cum genere numeranda esse docet Arist. .illo 3.his verbis:Disserenita cum generatust,cum genere er Luanda est.. Et loquitur de disterentia subalterna, quia haec tantum generalis est , quia cum genere conuertitur ut Corporeum cum eorpore : si vero sit infirma ad definitionem reducitur. In distinguendis vero praedicatis, nihil dicitur de modis praeditandi in quid, aut in quale quid, generis & disserentiae: quia in ordine ad propositionem Dialecti eam,& syllogismum, nullam distinctionem effieiunt; cum idem sit modus diipatandi probabiliter in his propositionibus, in quibus praedicatum est uniuersalius subiecto, & intra essentiam eius

est: siue sit geniis, vel disterentia..Nec sunt diuersa praedicata

86쪽

complexa ab incomplexis ; si eodem modo se habeant in ordine ad subiectum commune:quia eodem modo disputatur de propositionibus Dialecticis , ex utroque factis, & ideo definitio inter praedicata numeratur: quae tamen a praedicabilibus excluditur

Propter complexionem.

Praedicabilia tandem in ordine ad praedicamenta sumuntur:&ideo definitio excluditur:quia praedicamentum ex ibi is simplicibus fi , genus vero,speciei,& descrutia, in eo collocantur.Nume-1 Vero praedicamentorum, lex diueius modis edendi accipitur: quorum primus est modus citendi per te. Modi vero esseudi iualio,qui accidentibus conueni uiu . nouem 1u'i: & ideo sequitur decem esse praedicamenta,quatuor prλdicata , &. quinque praedicabilia. Et ad formam argumenti, negandum est antecedens, quod praedicatum,& praedicabile tolum distinguantur tanquam actus,& potentia: nam si praedicatum communissime accipiatur,non est actus praedicabilis,nec etiam si accipiatur speciali modo,pro prς- dicato topico,sed solum se habet ad praedicabile.sicut adlus,li accipiatur tali modo, nempe ut petit natura eiusdem praedicabilis. Secundum vero argumentum huius partis , ex doctrina tradita

lutum est.

83 Ad primum vero alterius partis respondeo , quod Porphyrius non distinguit genus ab specie per ea,de quibus praedicantur,nisi adiuncto tali modo praedicandi ,ex quo essentialis dii Unctio prae- 'dieabilium sumenda est. 'Ad Rcundum argumentum , respondent quidam, indiuidpqm

vagum non praedicari uni uoce de Petro &Ioanne; sed aequi uoce: quia eum individua talia sint per disserentias indiu duales omnino diuersas,nihil eommunς haberς possunt,praeter nomen. Oxero probabilius es le teneo , quὐd a disserentiis indiuidualibus, possit abstrahi conceptus communis modalis: quia Omnes conueniunt in eo quod sint modi particulares,& lubstantiales,dete minantes speciem: unde ratio modi particularis, in communi s siderata,quam significat indiu uiuum vagum,uni voca est respectu indiuiduorqi Ideo alio modo respondeo,concedendo qudd indiuiduam vagum non praedicetur proprie in quid , sicut specius, sed praedicatur modo simili, eum fgnificet modum substantialem:& rat1one huius similitudinis reducitur ad praedkakilς. speciei:quia eum non sit praedicatuin naturae, sed modi eiusdem naturae, non debet pro eo poni distinctum praedicabile, sed ri praedicabile naturae reduci. Et eo modo sentiendum est de adluallexistentia.

δ' Sed duo testant breuissima dubia, quae aliquo modo pertinent ad numerum praedicabilium: & ideo in fine huius quaestionis, E

87쪽

66 sua lio nona uniuersalis.

solueta sunt.Primum est, An supposito, quod quinque predicabilia sunt species uniuersales. Vniuersale sit genus immediatum eorum,vel remotum: ita ut inter illud, & praedicabilia , detur aliud genus immediatum: sicut vivens dicitur remotum genus hominis,& equi. quia inter ipsum, & species has mediat animal. Cui respondeo,non esse immediatum genus,sed remotum : quod hoc argumento probatur. A quacumque conuenientia essentiali, abstrahi potest conceptus communis eis , quae essentialiter conueniunt:sed praedicabilia conueniunt essentialiter in aliqua ratione

inferiori uniuersali: emo illius rationis dari poterit conceptus uniuersali inserior; qui praedicabitur de eisdem specie ditarentibus : & ideo erit genus eorum immediatum; uniuersale vero remotum. Probatur minor : quia tria praedicabilia conueniunt in modo praedicandi intrinseco,aut essentialisnempe genus, species Et differentia: & duo alia in modo praedicandi aceidentali; nempe,proprium,& accidens:ergo praedicabile essentialiter erit commune illis:& praedicatum accidentale erit commune his; & magis proximum, quam uniuersale: Sc quodlibet praedicatur de pluribus speciebus. illud de tribus,hoe de duobus: ergo erunt genera magis proxima. quam uniuersale; & consequenter non erit unia uersale genus proximum eorum,sed remotum.

Secundum dubium est , An quinque praedicabilia sint specie subalternae,habentes sub se alias species;sicut animal, aut vivens; vel infimae non habentes sub se alias species,sed solum indiuidua; vvhomo,vel equus, & reliquae species infimae aliorum generum. Si enim dicatui esse species subalternas; sequitur praedicabilia plura esse quam quinque ;3uia cum eis debebunt connumerari species,quas sub se habent: u vero sint infimae; non erit maior numerus praedicabilium. Respondeo esse species infimas , quod ita probo. Praedicabili distinguuntur specie per diuersos modos prudicandi,led isti modi non sunt diuisibiles in alios:ergo praedic bilia non habent alias species. Probatur minor;quia modus praedicandi generis est, quod praedicetur ut pars materialis speciei: Myer modum totius potentialis,contrahibilis per differentias: sed impossibile est dari genus , quod non praedicetur eodem modo: ergo modus iste non est diuisibilis in alios; & hoe est genus esse speciem infimam uniuersalis. Et idem argumentum ni de ea teris praedicabilibus: qu re nullum sorum speetes subalterna

88쪽

TRACTAT Vs DE NATURAENTIS RATIONIS, ET SE-

cundarum intentionum.

EpTEM hoc ordine disputanda sunt de snte rationis. Primum, An sit.secundum , Quid sit. Tertium, Quotuplex sit. Eartum, An . solo intellectu , vel ratione fiat;aut etiam ab aliis potentiis. Quintum,An a solo intellectu nostro vel etiam ab angeli eo, & diuino. Sextum, Ad quam scientiam pertineat de eo agere. Postremum,Quonam modo ad ordinem p dicamentalem reducatur.

An Ens rationissit. x T Auci quidam,& spe fundamento,negant Ens rationis esse,ut

A Vallesius controuersia 9.ad Tyron.& alij: ideo non est opinio, vocanda,nec tenenda,sed communi sententia totius icholae, quid Em rationis sit. Vt autem eam intelligamus notandum est duplexesIe ens rationis. Primum;quod directe,& per se fit a ratione, vel

inteIlectu & in eo inhaeret,ianquam in subiecto k & hoc est operatio ipsius intellectus: & id eo est Ens reale; sicut operatio visus :& solum dieitur Ens rationis , quia sit a ratione. Aliud est Ens rationis i, quod non fit directe ab intellectu, nee per se : sed quasi per accidens sequἱtur operationem eius, ut si intellectus componat hane propositionem; Homo est animat: eompositionem ipsam: quae est operatio reat is intellectus seqaitur denominatio propositionis, & praedicati, atque subiecti; quae denominationes non sunt aliud, quam relationes quaedam rationis , totius propositionis comparatae ad praediratum , & subiectum, tanquam ad partes: & eiusdem praedicati, & subiecti inter se: nam eo ipso, quod unum attribuitur alteri; illud aieitur praedicatum, εc noe subiectum. Et primum Ens rationis, non propriὰ dicitur tale;cum sit Ens reale: & ideo non agimus qe eo, sed. solum de seeundo: quod non eis in aliquo tanquam in subiecto sed solum habet esse, dum cognoscitur ab intellectu: de ideo dicitur solum esse obiective in intellectu.De hoc ergo Enterationis,est nostra conclusio:quodsit in rerum natura: quae colli Sit ex Arist. .inta. x. 3.lio. .13.& 4 lib. 6. tex. 8. quibus loci

89쪽

68 Tractati de natura Entis rationis. docet, Em uniussalissimum, diuidi in illud, quod est in rebur, is aliud quod non in rebus, sed solum in mente dicitur esse, Quod est

solum esse obiective in intel lectu: ia eandem eonclusionem sequitur tota schola. - Probatur ratione:quia intellectus componit propostionem ex duobus extrem s,quae non distinguuntur a parte telivi ex hor nex Petro:& ex solo Petro faeit propositio iem identieam, efficiens

ipsum praedicatum & subiecti lim sed distinctio,& attributio unius ad alterum,est ordinatio ad illud:& ordinatio est relatio inter il-Ia ; non realis: quia a parte rei, nec distinguitur petrus a seipso; nec ad seipsum ordinatur ergo est,relatio rationis,aut ratio nis sequitur prgo,quod Ens rationis detur,& sit. ὶ - u Quid sit ens rationis. 'CIrca essentiam Entis rationis, est prima opinio asserentium;

omnem denominationem extrinsecam esse Ens rationis,ut denominatio,a qua paries dicitur dexter: quia est a manu dextra hominis:aut lapis dicitur visus,quia videtur a nobis. Quoa probant primo, Quia denominatio est opus rationis:ergo non datur ante operationem intellectus,sed denominationes extrinseeae nihil in rebus denominatis ponunt,praeter denomin tionem ipsam, quam intellectus essicit:erso sunt entia ratismis Probatur minor;

quia lapis nihil acquirit per hoe, ouod sit ad meam dexteram, nisi denominationem dextri;& sic de reliquis.

Secundo;denominationes extrinsecae sunt relativae:& non fiunta relationibus realibus erso a relationibus rationis:quod est esse Entia rationis.Maiorem sic probo: uia per denominationes extrinsecas reseruntur res denominatae ad alias.ut paries dexter ad hominem,ad cuius dexteram est : Minorem vero : quia per tale

denominationes nullam relationem realem acquirunt res denominatae: ut paries ex eo quod videatur, non acquirit relationem realem ad nominem eum videntem.

Sed haec sententia falsa est.Probatur duobus argumentis. Primo. Ens rationis non habet aliud esse , quam cognosci ab intellectu : & ideo non datur ante operationem intellectus: sed den

minationes extrinsecae dantur ante operationem intellectus: ergo non sunt Entia rationis. Probatur minor, Deus dicitur creator:& parius qui videtur ab aliquo animali, dieitur visus:non solum antequam cognoscantur ab intellectui sed etiam si nullus sie intellectus in rerum natura: ergo denominationes extrinsecaedantur δnis operationem intellectus:& ideo non possint esse E lia r tionis.

Secundo : Istae denominationes quamuis non fiant ab aliqua forma inhaerente in rebus denominatis, & ideo appellentur ex-

90쪽

trinsetae reales sunt: ergo non sunt talia rationis.Consequentiaeuidens est quia Ens rationis nihil habet reale,sed solum cognosci ab inteflectu. Antecedens probatui: ciuia Deus realiter dieitur creator, & paties realiter visus. Ergli denominationes istae lane

Ad arsumentum huius opinionis, distinguendum est anteeeadens: quod denominatio sit opus ratibnixNam deno minatio duaplex est. Vna,quae fit ab aliqua forma reali,siue inhaereat in re denominata:quales sunt denominationes intrinsecae:aut in alia ab ea diuersa,vi denominationes extrinsecae:& istae no sunt opus rationis,nec ab intellectu dependent: sicut nee dependet forma re Iis,a qua fiunt quia si dependerent .sicut non denominatur paries visas,ante operationem intellectus,ita nec denominaretur homo

albus ab albediner quod patet esse salsum. Alia est denominatio;

quae non fit a forma reali; sed solum tribuitur ab intellectu rebus intellectis.Vt denominatio subiecti,aut praedicati :& de hae denominatione verum est, quδd sit opus rationis:sicut forma a qua fit. Quae est relatio rationis icitur fieri ab intellectu.

Secunda opinio asserit,Non omnes denominationes extrinse- eas esse Entia rationisueu eas tantum,quas res cognita accipit ab

actu intellectus,per quem cognoscitur:& a quo denominatur intellecta dc cognita.Et ut uno verbo sensus huius opinionis dees tur , Ens rationis asserit esse, illud esse cognitum: quod aequirieres,quando cognoscitui ab intellectu: quod pater esse extrinse

cam denominationem. , . . l

Sed haec opinio eisdem rationibus probatur falsa,quibus salsitas alterius probata est , quia non est minus realis denominatio cogniti quamuis sit extrinseca quam denominatio visi in patiete , aut denominatio creatoris in Deo: ergo non potest esse Ens rationis quia Ens rationis nihil Teale habet. .. IV Communis sententia duabus conclusionibus explicatu Prima.

Ens rationis non est aliquid inhaerens in rebus denominatis, nee denominario extrinseca ab aliqua forma reali existente in alio, sed sola denominatio,quam eis tribuit inrellectus. Probatut hoe argumento : Esse genus, itiit esse speciem, non conuemi homini, aut animali a parte rei,sed has d4nominationes tribuir eis inret, lectus yere inparati maditisseri orarergo,nec sum illiquid inhaeren3,nec fiunt ab aliqua fot reali existente in alio Pti, consequentiar quia id quod inhaereralicui, vel fit a forma inhaerente in al1o:eonuenit illi a parte rei. H is 3 uSecunda conclusio : Licet Ens rationis non sit aliquid inhaerens,& Meo possit gies extrinsera denorninatio: tamen habet tinuis i tudinem eum forma inhaerenre, εc propter hane fimilitudinem

potest diei denominatio intrinseca.'Prima pari balus, alluin

SEARCH

MENU NAVIGATION