Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

6onis, smalim euiclanter ex tonci usione praecedente iam proba ta : secunda vero pars : quod possit diei denominatio intrinseca, propter similitudinem probatur: quia denominatio generis,spe ciet,praedicati, Sc subiecti: similes sunt denominationibus reali-,bus, prouenientibus a sormis inhaerentibus:ut denominationibus albi,& nigri, ergo sicut istae sunt vere denominationes intrius e-cae: ita illae possunt dici intrinsecae per similitudinem.

auoluptiae sit Enι rationis. PRima diuisione diuiditur Ens rationis ; in illud quod habet

fundamentum in re:& aliud, quod non habet fundamentum sed vere impossibile est. Ens rationis habens fundamentum , est denominatio illa, quae attribuitur ab intellectu rebus tali modo

ab eo eognitis,quam denominationem petit natura earum,ut talis modo cognita. Verbi gratia,dum cognoscit intellectas naturam humanam abstractam ab indiuiduis,& eam comparat eum eis,petit ut ita cognita, denominationem speciei:& ideo talis denomiis natio est Ens rationis,habens fundamentum in re..

Sed fundamentum hoe duobus modis intelligitur a diuersis mode inis. Primo , ita ut solum eonsistat in modo nostili intelliis gendi ; qui ea quae vere non sunt distincta, distinguit, & ea quae vere non sunt separata ab inferioribus,separat,val abstrahit, non tamen in rebus ipsis. Ab aliis vero non solum in nostro modo intelligendi ,sed in rebus ipsis cognitis landamentum habere Entia

rationis, affirmatur.

Sed pro huius intelligentia notandum est; Primineces larium esse ad effieienda Entia rationis, & attribuenda rebus cognitis, quod imperfectὸ cognoscamurcho est,per plures conceptuS,cum tamen per unum cognosci possent ab intellectu perfecte cognoscent Exempli gratia: ut intellcctus attribuat homini denominationem speciei praedicati,huius propositionis:Petrus est homo debet illum cognoscere quasi abstractum,aut separatum, at que distitastum ab eo, cum tamen a parte rei, non distinguatur, nec separatus sit.Verum hoe sine mendacio faeit, quia sine affirmatione aut negatione,sed per hoc tantum, quod Vnum cognostic sine alio:& hoc prouenit ex imperfecto modo cognoscendu quia non totum simul, sed quas er partes cognoscit, vel perdi-ue s sindus. Ut dum distinguit in anima rationali, gradum v getandi, sentiendi,atque intelligendi; eum tamen anima ipsa sit limplex quaedam substantia. I b- Seeundo notandum est;in rebus ipsis cognitis dari etiam sin-damenturni e cognoscantur duunchae, aut ut eis attribuatur: talis 'dicitur Ens rationisat in rebus compositas ext a. materia,

92쪽

Tractatus de natura Entis rationis. TI

materia,& krma,reperitur unitas formalis; quam tribuit ei forma ; & etiam unitas numerica, quae ex hac materia,& fornia iurui tar; aut si ex sola forma diuersa ratione ac luinitur numerica quia Formalis sumitur a forma, ut est principium,& radix praedicator uin essenti aliun Numerica vero ab eagem, ut est principalis pars componens Ex hoc ergo reperitur fundamentum in natura humana, ut intelligi possit in ea unitas sormalis , non intellecta unitate numerica : quod est abstrahi ab indiuiduis e atque

etiam, ut cum multis eorum comparetur,& denominetur species, aut cum vno tantum, per modum attributionis , & denominetur praedicatum. LHis suppositis,nostra sententia explicatur duabus conciulionibus.Prima est: Ens rationis aliquando habet sundamentum, non

solum in nostro modo intelligendi impersecto,sed in rebus ipsis,

quae ex propria natura habent fundamentum,ut eis tribuatur talis denominatio. Probatur unico argumento, ex doctrina tradita.

Non solum in nostro modo cognoscendi imperfecto , feci in rebus quas concipimus,datur aliquando sundamentum,ut pciuit in eis cognosci unum sine alio ergo datur fundamentum, ut pollini ἡis tribui denominationes,quae sunt entia rationis. Probatur antecedens,Primo:In natura humana , in qua datur fundamentum, cognoscendi unitatem formalem,non cognita unitate numerica: ergo datur iandamentum abstrahendi eam ab indiuiduis,& comparandi cum multis,comparatione simplici,& attribuendi ei denominationem speciei,aut cum vno tantum comparatione comis

posita per modum attributionis, & tribuendi illi denominationem praedicati. Secungo:in anima rationali, in qua datur fundamentum distinguendi gradum vegetatiuum,sensitiuum,& rationalem ; & hoc fundamentum non est aliud, quam eminentia leupersectio eius,ratione cuius sub gradu formae superioris non dependentis a materia,continet alios gradus,qui in diuersiis fornus

inserioribus reperiuntur' . . . , cru

Secunda conclusio. Entia rationis aliquando non habent trun-y damentum in iebus quibus attribuuntur, sed in atras, aut In toto modo nostro intelljgendi impersecto.In hac conclusione conue niunt omnes,& probatur duplici exemplo. Primo, m Deo,in quo distinauimus iustitiam a mis ricordia: non propter fundamen tum in eis existens, sed in creaturis,in quibus virtutes istae distinctae sunt. Secundo, in Propositionibus, quae dicuntur Identacae,

quia idem praedicatur de se ipso , ut in hac, Petrus est Petrus : in qua intellectus distinguit Petrum a seipso , eum faciens quassiduos:& tribuit illi denominationem praedicata,& subiecti, cuius distinctionis nullum est fundamentum in eo, sed istum In modo

cognoscedi imperfecto,qui distinguit quasi in duo extrema allud.

93쪽

1 Tractatis de natura Entis rationis.

quod in se nec distinctum est,nee habet fundamentum,ut a seipso

dii tinguatur.

Ex h s eones usionibus sequitur, distinctionem rationis duplicem esse,ut communis consensus scholae asserit. Vna est quae habet fui damentum in rebus ipsis, & haec dieitur distinctio Rationis ratiocin ytaeiquam ponimus inter uniuersale, & singularia, &inter diuersos gradus vegetandi ,sentiendi, & intelligendi animaetationalis: Alia est distinctio,non habens fundamentum in re ipsa cognita, sed in aliis; aut solum in nostro modo cognoscendi imperfecto;ut ea,quam ponimus inter Petrum.& seiplum,dum prPdicatur in propositione identica. Et haec de kntibus rationis ha- ibentibus fundamentum in rebus.

Alia sunt Entia rationis,quae nullum habent fundamentum in rebus: sed ex quibusdam impossibilibus ab intellectu coniunctis finguntur , ut Chimaera. & Sphinx. Ex impossibilibus coniunctis fieri dicimus: non quod impossibilia in se sint , hoc enim est necessarium sed quia licet possibilia sint, coniunctio tamen impossibilis iudicatur:& hoc modo dieitut chimaera impossibilis:quia ex rebus diuersae speciei , ut ex parte aliqua hominis, & ex alia parte leonis,alteriusve animalis quasi composita fingitur. Et huiusmodi Entia rationis, in infinitu possimi multiplicari ab intellectu, sicut infinitis modis potest res diueris speciei coniungere. Secunda diuisio Entis rationis quasi subdiuisio est primi mem- sbri . nam Ens rationis habens fundamentum in rebus,diuiditur in

tria membra ἔ nempe, in Negationem,Privationem,& Relationem:quam diuisionem insinuauit Arist. .lib. Met.tex. a. & lib. s.c.7.rex I4. prens priuationem,θ negationem, esse non Entia:ut significarent non esse vera Entia realia ; sed ad similitudinem eorum facta ab intellectu. Et in secundo loco praeter vera Entira quaedam alia esse docet,non tam vera secundum entitatem quam secundum veritatem praedicationis,lam assirmativae,quam nega. tiuae:quae non possunt esse,nisi Entia rationis;quς vocantur priuationes,& negationes.De relatione veri rationis,egit c. I s. eius derlibri,explicans relationes terti j generis mensurabilis,& mensurge, docensque mensuram referri acinaclarabile, non per relationem intrinsecam,sed extrinsecam mensurabilis ad ipsam ; cum tamen

certum sit, nihil posse ad aliud ordinari, nisi per relationem in

se existentem : quam certum est etiam non habere mensuram in D:quae potius est res absoluta. Intelligit ergo Aristo. inferri, petretationem factam ab intellectu, eandem mensuram ordinante ad menserabile, ac si ex propria natura ordinaretur. Eandem diuisionem videtur colligere ex his Iocis D. Tho.quaest. II.'de veri

munis in schola.

94쪽

Tractat in de natura Entis rationis. Te

sed circa Negationem, & Privationem , duo sunt adnorandavi eorum natura, &distinmo intelligatur: Primum est, duobus modis posse utramque considerari:Primo secundum se,aut secui dum suas ellentias, nempe , ut sunt negationes alicuius forma: realis; & in hac significatione dicuntur ab Aristotele non Entia realia: quia cum Ens reale habeat esse ab aliqua forma reali; negatio aut priuatio quae sormam realeni negant i consequm terdicuntur negare Ens reale:& ideo non esse ent a realia, sed potius non entia, ut Arist. I.& s. lib.Physicoruin docuit. QSod de Entet simpliciter intelligendum est.nam negationes formae reali S, trarealia secundum quid vocantur, hoc est, non positiva, sed negativa. In hac etiam significatione docuit Aristoteles i. lib. Physi- eorum de priuatione , quod sit principium rei naturalis. Et de ne gationibus,docet D.Tho. in opusculo de Ente , & Essentia , quos sint de essentia natura realis. Vide essentia hominis en esse non equum, aut non hinnibilem. In hac tandem significatione sumptae, verum est, & necessarium , quod dentur ante operationem intellectus, & ab eo non dependeant. Probatur euidenter, quia non potest priuatio esse principium generationis naturalis , si dependeat ab intellectu, ante cuius operationem certum est eandem generationem dari. Nec potest esse negatio de essentia naturae realis, si non detur ante operationem intellectus , hoc modo sumpta.

Alio modo sumi possunt Privatio, Sc Negatio;vt attribuuntur rebus in propositione : & hoc modo non accipiuntur secundum rationem negationis,& ptiuationis , sed ad similitudinem sol mae sitiuae; quia quod alteri attribuitur , forma positiva esse debet, aut similitudinem eius habere :& quia sumi per modum. formae positiuae non habent ex se , sed solum ab intellectu, ideo

hoc modo sumptae, ab eo dependent: ante operationem eius non dantur, neque ullo modo possunt esse Entia realia , sed sunt Entia rationis. Quod hoc exemplo explicare possumus: dum dicimus hominem esse caecum , non sumimus caecitatem Vt negationem , seu priuationem visus: quia hoe modo sumpta , non

proprie dicitur esse in alio , sed potius tollere formam ab eo: ergo nec ut priuatio est , alteri attribuitur in propositione , sed in quantum concipitur ad similitudinem sormae positivae: & cum hoc habeat a solo intellectu; ab eo etiam necessario dependere

dicitur, & ante operationem eius non dari: quae sunt conditiones propriae Entis rationis. Secundo notandum est, pro intelligenda distinctione priuationis a negarione , quod in uno coueniunt in in alio distinguuntur: Conueniunt in eo,quod utraque est negatio formae realis in subiecto .disserunt veso: quia Neaatio solum negat sormam in sub -

95쪽

M Tractaim de natura Entis rationis.

lecto:siue sit aptum eam habere,siue non : Privatio vero dicit negationem formae , non in quocunque subiecto; sed apto habere illam: unde non dicitur lapis caecus, etiam si non habeat visum, quia non habet aptitudinem habendi illum , sed bene homo, vel animat:in quibus si non sit,est tamen aptituήo habendi visum. Ex quibus intelligitur, quonam modo distinguantur Privatio, di Negatio : distinguuntur enim distinctione formati,quae vocari

solet Includentis,& Inclusi:quia priuatio includit negationem,&addit supra illam ordinem ad determinatum lubiectum , aptum babere formam, qua caret , cum tamen negatio non dicat ordine iri,nisi ad subiectum non habes, siue aptum sit habere siue non. Ex his, quae de diuertitate Entium rationi dicta sunt; sequitur non elli absolute asserendum,quὀd ens rationis,sit Ens confiinctum ab intellectu , sed solum esse veram hane locutionem ; de Ente rationis non habente fundamentum in rebus, quibus attribuitur:vt Chimaera aut Sphingemon vero de iis,quae habent fundamentum. Et huius ratio est manifesta : quia fingere solum dicitur ille,qui sine aliquo sundamento loquitur: locutio vero aliquo modo sundata in veritate , aut natura rerum, non Propriἡ

dicitur ficta:sed si proprie loquendum est,ia his Entibus rationis, dicendum est, quod facta sint ab intellectu, praesupposito fundamento in rebuS.

. Per quam ροιentiam,Gr operaisonam sat Em rationis. AD hoc dubium respondent aliqui, non solum intellectumessicere Entia rationis, sed etiam sensus interiores, praesertim imaginationemi vel phantasiam; de qua scimus, quod fingumontem aureum, qui clim non detur in rerum natura, vocabitur

Ens fictum ab imaginatione; quod est Ens rationis. Nos vero sub distinctione respondendum esse asserimus : nam Entia rationis ficta , hoc est, non habentia sundamentum in re, non solum ab intellactu, si d etiam a phantas Mi, fieri possunt: ea vero, quae habent Madamentum, solum ab intellectu. Et de primis patet, fieri a phantasia, quasi componente unum aliquid non

existens in rerum nat*ra ex duobus vere existentibus ; ut ex speciebus montis,& auri,cumponit montem aureum; quod non potest fieri ab aliquo alio sensu ; nec a voluntate aut appetitu : quia non habent talem virtute componendi. Entia vero rationis, quae

habent fundamentum in rebus non possunt fieri ab alia potentia, nisi a solo intellectu. Et ratio huius est, quia haec Entia rationis sunt denominationes quae*m , vel relationes, quas intellectus tribuit naturis, iam cognitis a se , per aliam cognitionem: vn quasi per cognitionem reflexam fieri dicuntur : sed nulla Hia portentia praeter intellectum habet hanc virtutem reflexivam , peria . quam

96쪽

Tmolatus de natura Emis rationis. γῆ

Mam possit sumere pro obiecto rem , ut a se cognita alia cΟgm Mone:ergo nec habebit virtutem essiciendi Eni rationis. Maior est manifesta ex his,quae diximus in qu. s. uniuersaltu, det mod*ν quo uniuersale fit ab intellectu per simplicem comparatione. D Timus enim Comparationem esse coguitionem, perquam in rei Iectus quasi reflectitur supra naturam iam cognitam, per simpli cem abstractionem : & naturam ita cognitam comparat ad inse Iiora. Minoi veri, manifesta est,quia reflexio haec non potest co- uenire voluntati, quae nihil cognoscit, sed tendit in obiectum cognitum ab intellectu: nec minus potest tribui sensibus, quorum cognitio impersectissima est:& ideo non possunt operari circa re, ut a se iam cognitam: quamuis possit contingere , quod eandem

Iem iam cognitam, iterum cognoscant, non tamen cognitione

reflexa,sed pluribus cognitionibus quasi directis. Sed iam , quod a toto intellectu fiant Entia rationis, poterit quis dubitare; per quam operationem eius fiant: Aa per primamὴ quae est apprehensio si inplietum;aut per secundam; quae est com positio,& diuisio, per discursum; qui est tertia. Respondent qui dammon posse fieri per primam:& probant hac ratione: tia rationis fiunt per comparationem naturae cum inferioribus; a

praedicati cum subiecto: sed omnis comparatio est compositio, aut diuisio,& actualis praedicatio: ergo non possunt fieri per simplicem apprehensionem. Communis tamen sententia a nobis sequenda tenet, ut vidimus in qu. s. v niuei sali) quaedam entia rationis fieri per primam operationem intellectus, alia per secunda, & quaedam alia per tertia. Quod hoc argumento probatur. Quaedam Entia rationis conueniunt simplicibus,priusquam ex eis fiat copositio:alia conueniunt

ei sidem simplicibus, ut sunt iam in compositione, vel ipsi compo sitioni:alia denique compositionibus,ut sunt in syllogismo : ergo per singulas has operationes fiunt diuersa Entia rationis. Probatur antecedens; quia per fimplicem comparationem naturae cum

inferioribus fit Eus rationis,quod est uniuersale; fit etiam genus. dc species,quae omnia conueniunt praedicabilibus,priusquam acta praedicentur:ergo exiusquam ex eis fiat propositio.Quare necesse est fieri per siinplicum apprehensionem, per quam cognoscimus unum in ordine ad alterum Nam haec simplex cognitio,prior est. compositione. Dc Entibus rationis, quae conueni ut compositioni,& discursui, manifestum est fieri per secundam, & tertiam opera tionem intellectus, & talia sunt denominatio praedicati, & subiecti,atque etiam propositionis: & praeterea denominationes argumentationis & syllogismi. Ad argumentum vero alterius opinionis, negandum est, quoa omnis comparatio sit compositioiaut diuisio; cum probatum sit

97쪽

6 Tractatin de natura Entis rationis.

in quaest. I. niuersali, dari comparationem , quae sit simplieiam

apprehentio;per quam cognOlcimus unum in ordine ad aliud,vel

ad multa. , i

An Entia rationis fani ab intelle tu damno,vel angelsco. PRima opinio affirmat,diuinum & angelieum intellectum efficere entia rationis: quam tenent moderni quidam. Et proba tur I.testimonio D.Tho. I .part.quar. I s art.2. ad 3. ubi habentur haec verba: Huiusemodi respectvi quibin multiplicatur idea non cau-

fiantur a rebus, sed ab ineollectu diuina . comparante essentiam-am ad res, &c. Ex quibus hoe argumentum colligitur a Distinctio idearum in Deo non est realis; cum ideae eonueniant essentiae dianinae, in qua non potest esse disti ctio realis: ergo solum est di stinctio rationis: sed distinctio rationis est relatio rationis: ergo Ens rationis fit ab intellectu diuino, seeundum mentem D. Tho. Probatur consequentia;quia dicit distinctionem idearum, causari ab intellectu diuino. Probatur etiam duplici ratione.Primo,Intellectus diuinus eo gnoscit persectissime Entia rationis: sed Entia rationis non habent aliud este,quam cognolei: ergo habent esse ab intellectu diuino,quod est fieri ab eo. Secundo antellectus diuinus distinguit ea, quae a parte rei non sunt distincta: sed hoc non potest fieri,nisi emetendo Ens rationis: ergo diuinus intellectus efficit Entia rationis. Maior est manifesta:quia distinguit suam iustitiam,& misericordiam, atque etiam ideas in se existentes, inae non distinguuntur a parte rei.Probatur minor,quia distinguere ea,quae non lunt distincta,fit per relationem rationis,quae est Fns rationis. - ' . .' Secunda opinio asserit;diuinum intellectum non efficere Entia rationis,& haec est probabilior,& tenenda. Quam explico duabus conclusionibus. Prima Intellectus diuinus perfectissime cognoscit Entia rationis, quae sunt ab intellectu nostro. Hanc omnes eoncedunt: & probatur euidenti ratione. Entia rationis fiunt ab intellectu nostro : ergo eognoscuntur ab eo: sed quidquid ab intellectu cognoscitur conti netur sub obiecto eius: ergo entia rarionis , continentur sub obiecto intellectus nostri: sed obiectum diuini intellectus non est minus uniuersale,quam nostrum i quin diminuta,& imperfectissima comprehendit:ergo non minus co

tinet Entia rationis nee minus ea cognoscit.

Secunda conelusio : Diuinus intellectus nullum Ens rationis faelat sed nee potest illud facere. Quam ut probemus, supponen dum est,quod ad effetendum Ens rationis,duae sunt imperfecticiones necessariis requisitae, in modo intelligendi.' Prima quod res,

quae non iunt a parte rei distinctae, sed unum 1 distinguantur ab intello

98쪽

Tractaim de natura Entis rationis. 77

Intellectu, dc per plures conceptus concipiantur. 1 et Secunda,quod obiectum repraesentetur intellectui,& ab eo intelligatur, non sicut se habet in se, aut a parte rei; sed alio modo. Vtraque conditio manifestatur hoc exemplo: Vt intellectus eriticiat naturam uniuersalem, genus, aut speciem,necesse est, ut eam

diltinguat ab inferioribus a quibus non est distincta;& eam ab eis abstrahattacum non sit secundum te abstracta, sed a parte rei sit eis coniuncta : & hoc est alio modo eam intelligere , atque est a parte rei; hoc est pluribus conceptibus, atque distinctis intelli ere ea, quae a parte rei sui t unum. Sed utrumque iacit intellectus ine mendacio: quia sine amrmatione, & negatione. Et quod de his Entibus rationis dicimus,euidens est in caeteris. Ex his colligitur argumentum, ad probandum esticaciter nostram sententiam. Entia rationis non possitiat fieri ab intellectu, nisi distinguendo ea , quae a parte rei, aut secundam se non sunt distincta; de concipiendo per plures conceptus ea, qtue in se sunt unum, atque etiam alio modo ea intelligendo, atque se habent a parte rei: sed modus sic intelligendi, est imperfectissimus, & qui non potest conuenire intellectui Divino: ergo nete poterit emcere Entia rationis. Probatur minor: nam diuinus inte Ilectus unica cognitione dcvnico conceptu,& simplicissimo intelligit omnia,&secundum eundem modum , quem habent a parte rei: ut si sint unum, cognoscit ea per modum unius: si vero sint distincta, tanquam distincta:ergo non potest ei conuenire talis modus imperfectus intelligendi, per quem necessario debet fieri Ens rationis:& ideo nee poterit illud emcere. Ad arg.alterius opinionis respondeo,& ad primu testimonium D. Tho.Sensum eius ex alio loco colligi inempe ex qu. l . de potentia art. 6.ubi docet distinctionem rationis,quae reperitur inter diuina attributat ut inter iustitiam, & misericordiam, aut interideas,diuerso modo reperiri in intellectu diuino, & nostro : quia in illo reperitur innquam in radice,& qua ii virtualiter: in nostro vero formaliter.Quod hoc modo explicandum est: idea non est

aliud quam essentia diuina, pro ut participari potest a creaturis Et cum plures creaturae sint distinctae secundum essentiam , diastinguimus in ea plures ideas,ita, ut ea ratione, qua potest parti ei pari ab homine, sit idea hominis, & non leonis: Ic ut participari potest a leone , sit idea leonis Sc non elephantis; & sie de eaeteris. Quamuis autem diuinus intellectus intelligat estentiam diuinam, ut imitabilem ab omnibus creaturis, unico ae simplicissimo conceptu, & ideo non distinguat in ea plures ideas, per illum tamen unicum conceptum intelligit, quod a nostro intellectu impersecto modo eam concipiente, hoc est per plures ac distinctos coceptus, distinguatur in plu zs ideas,horpinis,leonis,di aliarum

rerum. Disilige

99쪽

- t natratin de natura Entis rationis.

rerum. Nam reieci inceptu intelligimus nos essentiam diuinam,

ut participari potest ab homine, & per alium conceptum distinctum,ut participari potest a leone:& hoc est distinguere in essentia diuina plures ideas distinctione rationis,& ideo evicere entia rationis,intelligendes diuinas ideas. Ex quibus intelligitur differentia inter diuinum intellectum,& nostrum: quod ille,non distinguit ideas io essentia diuina distinctione actuali, aut formali, sed fundamentali, aut virtuali, inquantum cognostit dis ingui possie a nostro: noster vero intellectus actualem distinctionem rationis inter ideas facit: &quia omnis nostra intellectio causatur, & regulatur per diuinam, docuit D. Tho. intellectum diuinum causate distinctionem idearum , non essiciendo eam actualiter, sed solum virtualiter , inquantum intelligit essentiam diuinam , vi intelligi potest a nostro intellectu per plutes conceptus , & ideo distingui possunt a nobis plures ideae:quam distinctionem a nobis factam, causat intellectus ipse diuinus per suam intellectionem. & iste est sensus illius testimoniJ.

Ad primum argumentum concedendum est antecedens, quod diuinus intellectus,pei sectissima cognitione cognoscat Entia rationis, sed neganda est consequentia, quoes ea faciat. & ratio est, quia non cognoscit res cum duabus illis imperfectionibus ne- cellario requisitis ad essicienda Entia rationis. Et ut uno vel solutionem declaremus,dicendum est; diuinum intellectum non cognostere Entia rationis, cognitione factiva eorum;sed cognitione,per quam facta a nobis intelligit. Ad secundum distinguenda est maior; quia distinguere ea quae non sunt distincta,duobus modis potest intellisti. Primo,essiciendo actualem distinctionem inter ea; & in hoc sensu neganda est: Alio modo, solum effetendo distinctionem quasi virtualiter, aut fundamentaliter;& hoe modo concedi potest. Nam eum latellectus diuinus intelligit ea quae non sunt distincta: ut distingui possunt a nobis imperiscia cognoscentibus per plures conceptus; virtualiter dieitur incere distinctiosem, quam noster intellectus facit actualiter: in quaatum intellectio nostra causatur, ®ulatur per diuinam. Et quae de diuino intellectu dicimus , de angelico etiam,suo modo intellisi debent: qui eum perfecte in telligat, non dicitur facere Entia rationis; sed ea eognoscere a nobis facta.

qua lentiam pertineat agere de Ente rationis. DVabus distinctionibus praesuppositis respondendum est huiudubio.Prima est,quam superius adduximus de Ente rationis, habente

100쪽

assatis de natura Entis rationis. 7'habente iandamentum in rebus, & non habente tale sundamen tum. Et de hoc secundo certum .est, ad nullam scientiam per se pertinere.Quod duobus argumentis probatur:Primo, Quia ea de quibus scientia per se agit,determinata esse debent: sed Entia ra. tionis,quae non habent fundamentum, pollunt in infinitum murutiplicati ab intellectu ; ergo nulla scientia potest per se agere de illis. Secundo, Illud de quo agit scientia, debet habere determinata principia, per quae probentur de illo determinatae passio et sed haec Entia rationis non habent determinata principia; ergo nulla scientia potest agere per se de illis. Minorem probo , quia

componuntur ex rebus disparatis, aut specie diuersis; ergo ex eis non potest sumi determinatum principium nec tale compositum impossibile potest habere determinatas passiones. Alia distinctio est Entis rationis, habentis fundamentum in re. Quod si sit relatio rationis, duobus modis considerari potest. Primo , secundum se aut secundum propriam Entituem : & hoe modo pertinet ad Metaphysicam : non per se. qaea obiectum per se huius scientiae est Ens reale; sed quasi per accidens,in quantum habet quandam similitudinem eum relatione reali; de qua per se agit haec scientia. Secundo potest considerari,ut est denominationaturae, cui attribuitur ut denominatio generis, speciei,praedicati,& subiecti. Et secundum hane considerationem dicitur Ens rationis logicum; de quo agit per se Logica, tamquam de proprio

obiecto. Si vero sit priuatio , aut negatio; ad illam seientia reduci debet,quae per se agit de forma, aut cilcnsa,quam negat,vel qua priuat; ut priuatio formae naturalis, pertinet ad Philoso phiam; tanquam unum ex tribus principiis naturalis generationis,ut docet Aristoteles r. lib. Physicorum; & negatio quae est de Essentia huius,aut illius naturae; reducitur ad scientiam, quae petie agit de tali natura,vi non esse equum,ad scientiam de homine,& sie de caeteris,2 uonam modo Em ratιouis reducatur ad ordι-. nem praedicamentalem. DE Ente rationis non habente Andametum in rebus,certum est non posse reduci ad ordinem praedicametalem; quia coponitur ex rςbus diuersis secundum essentiam: & ideo non habet

unam aliquam determinatam naturam,secundum quam possit in praedicamento ordinari. De Ente autem rationis, habente fundamentum, quantum ad priuationem, & negationem ue etiam est certum habere quandam similitudinem eum qualitatibus. Quod sic probo. Privatio,& Negatio,iant Entia rationis,ut considerantur ab intellectu,tanquam formae positivaeac attribuuntur alicui - subiecto

SEARCH

MENU NAVIGATION