Operum Bartholomaei Riccii Lugiensis tomus primus tertius Tomus secundus, continens epistolas ad Atestios principes, ad Jo. Baptistam Campegium Balearium Majoris episcopum, et ad familiares. Accedunt epistolae quaedam ineditae, argumenta, epistolarum

발행: 1748년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

D6 DE IMITATIONE

prius loqui, atque ingredi, quam canere , atque saltarenasti tuo: nec longius eo mihi res, quo dicebam, producitur instituto . Mox enim Terentio aliquid etiam ex Cicerone adjungitur ex eis , quae mihi in eo facillima,

quaeque ad pueri captum videbuntur accommodatiora: ut sunt ad Terentiam uxorem quaedam familiariter, item ad Tyronem ea ratione , atque facilitate conscriptae epistolae . In quorum utroque locutionem in primis observamus diligentius, non admodum inter se dissimilem , nisi uod Terentii magis popularis D ut pauca quaedam vetua omittam J ac quotidiani est sermonis, quaeque in eo

genere cum ad provocandum, tum etiam lacessito ad resipondendum magis arguta, ac paratior videtur. Ad hanc atque jam tum meum Discipulum instituo , hanc unam eum doceo, in hanc unam totus incumbo; neque id solum in ea, quam nraesens attulerit pars , sed, si quae alio etiam modo alibi aut ab istis ipsis , aut a quopiam alio ex nostro grege prolata sit , eam dedita opera cum praesenti conserimus parte : quam ipsam locutionis multiplicem copiam ut in suos codicillos describat , sedulo

commonstro : ad cujus etiam rationem ut mihi ex tempore respondeat, paulatim instituo . Ut vero . paulo liberius cum eo agere mihi licere, ac quasi a remis ad vela navigationem nostram transferre posse sentio ; paulum

Terentium sepono : non quod hunc unquam quicquam contemnam nam semper in eo est , quod in usum meum commode sumere possim J sed ut ad securius, atque splendidius loquendi genus meum Discipulum traducam; merotum uni Ciceroni do , atque ad dico ; in hunc unum studiosius incumbo ; in hoc haereo ; huic uni pςne omnem operam do. Id autem hoc modo. Sumo miri partem aliquam ex eo, quae magis libeat ; eam illi in nostrum sermonem dicto , quam mihi Latinam ut faciat, jubeo . Paret , refert , corrigitur . Quo sedulo persecto, Ciceronis locum astero integrum , consero ; Discipulum , quae ejus sunt , doceo ; quae communia cum Cicerone, hortor, hem, sic reliqua. Ubi is sit paulo pressor , contra Cicero ornatior, uberior, admoneo; ut monitus alias meminerit, suadeo: qui sonus ex suorum verborum aspero concursu nascatur; qui ex Ciceronis structura nobis concinnius moduletur, ut sentiat, curo diligenter. Contra Vero , quando item indiligens diligentia minime in nrata ut γ

122쪽

si, ae vocalium hiatus molle quod habeat , atque aspditum, quod , etiamsi aurium judicio respuatur , non t men inepti , & parum consulti hominis esse , common-stio. Postremo cum longo nimis Verborum anfractu ora tionem suam determinet, ut eam intra moderati spiritus conclusos terminos contineat ; tum si contra eam angus et nimis , quoad laxanda sit , sedulo commonefacio.

Non soleo ego ne hoc quoque dissimulem J meum Discipulum cogere , ut fit plerumque in scholis , quicquid

ei dicendum usu veniat , Latine ut id proferre conetur. Utrum enim plus commodi , an damni ad Latinam elegantiam, quam nos quaerimus, hoc afferat studium, non plane satis habeo compertum. Equidem si meo Discipulocum iis versandum sit , qui tantum eo modo egregie, atque splendide loquantur , in eam consuetudinem eum inducerem omnino. Id enim fieret , quod nos in nostra lingua, & Romani in hac ipsa sua Latina faciebant , ut nulla difficultate, multa etiam cum dignitate , quicquid ζostea vellet, commode loqueretur : feci , cum hic a liris discessit, aut etiam a magistro suo , alio locutionis suae rationem referre cogitur ; domi , in viis, cum famialiaribus, ruri, in Urbe, alio etiam modo loquendum est. Huc accedit , quod infanti puero, dum ea , quae vult, ex tempore, atque subito proserre laborat , multis partibus ea plura excidant , quae barbare, quae inepte , quae incondite , atque incomposte , quae denique nullius di-nnitatis sint, quam quae vix tolerabilia snt, necesse est. Ita fit , ut dum locutionis studeant celeritati , orationis

ornatum C mnem , atque dignitatem corrumpant . Quoniam autem quod in quotidiano sermone positum est, nihil admodum Latinae orationi prodesse videtur ad eam dignitatem , quae ejus linguae mere germana est , ac Omnino ea nobis aliqua exercitatione, atque artificio com- Paranda , atque confirmanda est : equidem id diligentia

ab uno stylo, qui dicendi magister , & opifex est optimus , petendum esse censeo . Ad hunc igitur eo modo, quo est dictum a nobis paulo superius , exercendus est suer . Cum vero is in eo tantum profecerit , ac iam quod ajunt J sine cortice natare didicerit, tum denique In eo se contineat, in eo dies, & noctes studiose versetur : scribat, rescribat, deleat, reponat; libros, volumina conficiat: materia nulli deesse potest, quam sumat ad

123쪽

scribendum. Quotidie adsunt res novae, ampla , privatae, publicar: quaeque aetas semper aliquid secum affert, quod posteris memoriar mandetur . Sed sic ut vera desint mmnia; nihil aaant homines; cessent bella ; studia omnia conticescant: nunquam illi deesse poterit, quae suo arbitratu sibi effingat , atque componat . Sed quicquid ille aut verum, aut a se confictum scribendo persequi volet, id unum primum , & postremum ei praecipimus , ut optimum semper Auctorem sibi habeat egregie propositum , ad cujus omnem scribendi rationem suam & ipse totam diri Sat, atque conformet orationem. Habes, Alphon se Princeps , quid ego de imitatione sentiam , ac ruibus ea praeceptis a me tradi potuerit: opus mihi quiem & multarum vigiliarum, & summi laboris plenum; piod si tibi gratum erit , hoc est , si scriptionem tuam ad ejus rationem institues, & me mei suscepti studii minime poenitebit ; & ipse, summam in scribendo facilit tem te consecutum esse, mirum in modum hetabere. BAR

124쪽

et Ist

De evitanda , atque compescenda

IRACUNDIA 'AD IULIUM COCHi Al

Libellum de evitanda , atque compescenda iracundia ei inscribens id eo animo a se fieri significat, non quod ejus praeceptis quicquam indigeat , sed ut eum imitetur , qui speculum formosissima: stminae mittit , in quo pulchritudinem suam conspiciens magis laetetur , quam ut quicquam parum compositum corrigat.

Cribebam, Mussi, ad Julium Cochium meum Discipulum de cohibenda , a

que evitanda iracundra , ut quem a puero eo vitio maxime laborantem uois ram I quem Libellum cum nunc edere vellem ,

si quid etiam fortasse quempiam alium in eo juvare possem , ut is sub tuo nomine exiret , βa- tui I non ut ipse quicquam ejus praeceptis indigeres , quem nunquam multis , iisque etiam noulevioribus in/uriis lacessitum , hac animi perturbatione commotum sens ' sed feci tamen, ut qui speculum formosissimae Faemime mitteret , in quo H 4 oris

125쪽

gsto

oris sui pulchritudinem muli conspiciens laetareis

tur , quam ni quisquam in eo parum compositum emendaret. Quam animi erga te mei significatio. Mem, ut eo animo accipias , quo caetera accipere soles , hoc es , quo me plurimum amas , te eliniam , atqNe etiam rogo.

126쪽

De evitanda , atque compescenda Iracundia

AD IULIUM COCHIUM

Suum Discipulum Libellus.'m sunt, Iuli, quibus natura hominem cae.

teris animantibus praestare voluit, ratio , &oratio . Nam , quantum in horum utroque& utilitatis , & dignitatis positum sit , qui

non videt, is omnino ex iis est animalibus, quibus hominem praestare dicebam. Quid enim , quaeso, in ratione aut prudentis, aut sortis, aut iusti , aut moderati animi inesse non potest Hac ventura multo a te, quam veniant, perspicimus; hac secunda, atque adversa aequo animo perserimus; hac, quod suum eli, cuique recte datur ; hac denique moderatiores sumus ad quicquid fiat agendum . Cui vero hae desuerint, illi contra omnia; nullum consilium; omnia iniqua; omnis animorum abjectio ; nullus denique certus modus , atque constitutio adhibebitur . Quippe qui in huius locum ut appetitus ingruat, necesse est, quo uno imperante, quicquid in nobis hominis est , prorsus aufertur ; quod alienum est, relinquitur. oratio vero, quantum aci hominis persectionem conserat , quantumque ejus dignitatem avi uvet , atque adaugeat, ex iis hominibus, qui hac carent,

quique contra hac plurimum valent, facile intelligi potest , quando illi prope ad nullum hominum usum nati esse; hi vero inter caeteros homines principatum obtinere videantur. Ratio quidem in nobis ipsis dominatur ; or tio vero in aliis , iisque etiam interdum , qui nobis ravissime sint insensi , idem possidet imperii. Quae duo ominum bona tam egregia, tamquam optabilia , atque ad veram vitam agendam maxime necessaria, qui habebit, hie sibi a Diis immortalibus optime consultum esse sciat ; sed longe ipse sibi melius consuluerit, si ea diligenter custodiverit, atque eam curam adhibebit, ut nullo tempore horum quicquam sibi aut auferri , aut contu bari

127쪽

Tra DE EVITANDA, ATQUE

bari possit omnino . Quoniam autem res utraque unaem iracundiam gravissimam habet adversariam , quando huius morbi tanta vis est, tantusque impetus. ut cum hominem invadit, ita eum ex omni mente deturbat, atque

omni oratione spoliat, ut per illud tempus magis furentem , ac mugientem belluam, quam hominem imitetur; ab hac nova Circe omni consilio, omni diligentia, omni

denique conatu nobis est magnopere cavendum; qua una animi te terrima pellε, quando etiam nune, cum Puer es, te gravius intercum laborare video, estque sapientis Me dici continuo nascentibus morbis remediat adhibere , nyque expectare , dum ii graviores fiant, quique sanari non possint; ea ratione de isto animi impetu separatim ad te aliquid scribere statui ; si possein & meo consilio,& istius monstri odio, ante, quam morbus ingraVesceret magis, eam tibi medicinam afferre, qua si non landitus eam sustulissem , saltem maxima ex parte levassem . Sed iam institutum nostrum aggred1amur, ac, quae isti mor-ho remedia snt adhibenda, ex proposito nostro videamus. - Duplex igitur irae genus est I alterum , quod cum virtute conjungitur ; alterum , quod totum in vitio est positum . Quod virtutis est particeps , ejus generis est, ut parentum in filiorum erratis accusandis ; ut in bonis Viris a nefariis latronibus oppressis aut Videndis , aut defendendis ; ut item in Oratore in reorum criminibus acriter detestandis ; ut in iis , qui pro libertate in Tyrannum , & in caeteris ejus generis , qui virtutis caussa in impios, ac sceleratos homines honelie commoventur; quam animi aequissimam commotionem ille significabat, cum diceret e Irascimini , sed nolite peceare ; quaque ille etiam aliquando commoveri est visus, cum ex Templo, hoc est, Patris sui domo, quae Orationi constructa erat, ementes, atque vendentes verberibus ejiciebat. Nihil enim admittitur , cum aliorum sceleri succensemus , atque eos aut corrigimus, aut etiam aliquo supplicio afficimus; de quo arae genere nobis hoc loco nihil amplius est dicendum. De ea vero iracundia , quae vitiosa est , totus hic reliquus sermo est futurus. Haec item duplex est; altera, quae statim totum hominis animum occupat ,' altera , quae , ut res caeterae , sensim crescit ; illi , ne aceidat; huic, ne in surorem hominem rapiat , providendum est. Sed ante , quam ad hanc tractationein veniam , placuit

128쪽

referre, quae prudentissimi Viri de hac ipsa animi pertul-batione sensere, quo breviter persecto, ad nostrum institutum revertemur . Continuo igitur isti duo faciunt; Ι-ram alterum ; Iracundiam alterum. Iram vero animi perturbationem esse dicunt , quae quibus de caussis , quibus hominibus decet , ac quemadmodum , quomodo , ac quandiu decet, noscitur; quae ab ea, quam supra cum virtute coniunximus, parum distare videtur, quando eum hominem, qui hac animi commotione afficeretur, Virum sortem , qui non , lapidem appellent; Iracundiam veroeam esse dicunt, quae hisce nullis terminis contenta longius effertur, hominemque in furorem inducit; quam ita efferre videntur, ut cum sortitudine eam conjungere non

dubitent, cujus cotem etiam appellant. Id quod re ipsa facile cerni dicunt , ut in gladiatoribus , qui usque eo languido , ac molli brachio pugnant , quoad unius irae abfuerit impulsus ; ubi vero eam conceperint , nihil non strenue, nihil non fortiter gerunt . Pari item ratione in Oratore fieri contendunt ; ut qui hac nihil affectus sit, sedate , ac remisse agat ; ubi vero incaluerit, fulminare videatur. Quorum sententia mihi nullo modo comprobatur. Nam si sortiorem gladiatorem furore actum, quam, qui sedate agit , ese volunt , continuo illum prudentia , quae quasi sortitudinis mater est , spoliant . Tunc enim non solum omne consilium, quod saepius in arena capiendum est , prorsus auferunt , sed ut in sedati hostis semrum impudenter irruens, eo se ipse induat, efficiunt. Oratori vero eorum cognitionem , quae caussae suae prose rint , adversarii vero obfuerint , quando etiam ne verbo quidem caussae noceatur , ut videat , recte praecipitur, prorsus abstulerint . In quam gravem animi commotionem cum C. Gracchus vehemens Orator natura magis, quam caussae impulsu saepius incurreret, ac ardentius,

quam res postularet, ad Judices ageret , servum a tergo positum habebat , a quo ad moderatum fistulae signum datum ad sedatius agendum revocaretur , atque in hac honesta ira contineretur ; ut hic perinde , atque ille faciat, qui in lapsu sit , qui aliquid manu apprehendens, ne labatur, se sustinet. Sane quidem irati , quam sedati

fortior, atque vehementior est actio: Virtus autem neque ullo modo augetur, neque minuitur. Nam si ita sit, iracundia , quae tota in vitio est , quia ex medio excedit,

129쪽

r14 DE EVITANDA, AT UE

sitque extremum alterum , sortitudinem ut de oratore nihil amplius dicam 4 acuat, atque adjuvet omnino, nae omnis virtutis vis, & ratio sublata est. Nam ea quoque ratione sequetur, ut mercedis spem nobis propositam, liberalitatis cotem esse dicamus . Ut enim ad istorum rationem sortitudo una iracundia excitatur , ac magis R-Cuitur ad sortius agendum , sic dandi ratio , spe illa commodi alicujus recipiendi sibi proposita , promptior ,

ac paratior fiet ad largiendum . Quod quam ex virtute sat , non admodum multis opus est pronare . Siquidem quamdiu quis libere , ac gratis dat , tamdiu cum Virtute agit se ut vero specula ulla injecta ad benigne faciendum ducitur , continuo benignitas esse desinit, fitque mercatura. Sic de sortitudine dicendum est , quae quamdiu per se sola nititur, ac suopte tantum agit impulsu,

tamdiu virtus est; ut vero iracundiae vis accesserit, tum in vitium transit , nihil virtutis retinens . Pari ratione timori accidit cum prudentia ; ita avaritiae cum temperantia . Sic enim se metus ad prudentiam ; avaritia ad temperantiam habent, quemadmodum iracundia ad fortitudinem se se habet . Illa videtur sortitudinem adaugere; metus autem in prudentia ; avaritia in temperantia idem efficere videntur . Quod tam longe abest , ut itast, ut etiam nihil eis tam adversetur. Siquidem in avaritia nihil non detestabile; in metu nihil considerati, nihil

nop abjecti, ac vilis esse possit. Praeterea vero, quae Vi tutis extrema sunt, numquam se sic in medium m sinuabunt, ut cum eo quicquam conveniant, nedum illi ulla in re adsint , aut quicquam opitulentur . Metus autem,& temeritas sortitudinis extrema sunt ; horum neutrum umquam cum virtute commisceri poterit; ita neque iracundia , ex qua plerumque temeritas exoriri solet, recte umquam cum sortitudine copulabitur . Deinde vero si

virtus ea est , quae nihil extrinsecus desideret ad suam persectionem , quaeque sua sponte , atque suapte natura suum officium cumulatissime praestet, totaque in se una

apta sit , nihil aliunde pendens , quid huic alienae opis

sit opus, non video; multo vero eius, quae maxime adversetur , minus . Fortissime quidem fecit Regulus , cum sciens , ac volens ad insensissimos hostes , atque incertissimos cruciatus rediit ; minime , si cujuspiam hortatu ; multo vero minus , si aliqua iracundia pulsus

130쪽

C OMPESCENDA IRACUNDIA. Ias

sus rediisset. Postremo vero si pro virtute sit iracundia, quando hanc , ut dictum est , viros enicere contendunt, numquam illos homines, qui illam superant, quique sortiter compescunt , tanti Scriptores Omnes fecissent, quos etiam cum Diis conferre non dubitant; neque contra qui iracunde faciunt , eos inique facere constantissime detessarentur, ac maledictis omnibus acriter insequerentur. At id quidem emcit iracundia, ut in ea periculum non cernatur , atque ea ratione metus , qui sortitudini maxime adversatur , ex eorum animis violentius auferatur , qui iracundia animum commotiorem habeant ; quo uno dato , ut sortiores sint irati, necessario sequitur . Hoc autem tantum abest , ut probetur , ut maxime ridiculum sit , quasi omnis privatio metus sortitudinem eiciat, aut, uno dempto ex hominum animis timore , continuo

ii Horatii, Fabii, Marcelli , Scipiones fiant. Nam si ita

sit , vino , ac desperatione s ut nunc de caeteris animi perturbationibus , in quibus homines omnia pericula facillime contemnunt J sortitudo maxime comparabitur. Siquidem homines in vinolentia , atque ebrietate nihil

timent ; omnia pericula aeque , atque res tutaS , adeunt securissime. In cesperatione vero ita vires interdum adaugentur, ut quam ratione salutem tutari non poterant,

eam etiam ad victoriam, atque ad gloriosum triumphum traducant; ut his, & multis aliis, quibus brevitatis caussa supersedeo , validissimis rationibus ira tantum , non autem iracundia ad Aristotelis divisionem cum virtute conjungi possit . Sed jam ad institutum nostrum redeundum eri . Quoniam igitur illa in periculo est, ne augeatur ; haec vero cum ad summum aucta est , in furorem hominem impellit , utrique teque consulendum est . Primum autem ne irascamur ; deinde cum id omnino vitare nequiverimus, ut ei moderemur , neve furentes fi

mus ; in quorum altero sanos, qui de medicorum consii lio , ne in morbum incidant , probe curant; in altero aegrotantes, qui ut omnino in morbum inciderint, ne is gravior fiat, atque , ut levius seratur , omnem medic, nam adhibent, prudenter imitabimur. Ut igitur in hac, qua sumus, animi tranquillitate perstemus, his remediis assequemur, si omnes irae, unde oriri solent, caussas prudenter obstructas habebimus ; ut, qui agro suo amnis, irruptionem timet , aut altioribus illum aggeribus commmunit,

SEARCH

MENU NAVIGATION