Operum Bartholomaei Riccii Lugiensis tomus primus tertius Tomus secundus, continens epistolas ad Atestios principes, ad Jo. Baptistam Campegium Balearium Majoris episcopum, et ad familiares. Accedunt epistolae quaedam ineditae, argumenta, epistolarum

발행: 1748년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE CONSILIO PRINCIPIS

LIBELLUS.

BARTHOLOMAEI RICCII

DE PRINCIPIS CONSILIO,

Ad Bartholomaeum Ferrinium Herculis Atestii Ferrariae Principis Scribam Integerrimum .

Vitae suae rationem ob oculos ponit, opera singula a se consecta , & publici juris facta recenset , quibusque ea inscripserit, osteresit . Cur autem opus hoc de Consi-ιio Principis ipsi potissimum dicandum censeat , subjicit , ejusque sanctissimos mores , & totius vitae singularem integritatem extollit.

Go re , Ferriui , minime fugere scio , quam omnibus Scriptoribus liberum sit,

ac sine ulla controversa coucessum , ut unaquaque 3u re, quae magiS quemque delectet , distionem exerceant suam . Neque vero mter amicos negatum minus , ut de alio quovis genere beneficentiae mereat alius , te eundem minime praeterire, ignoro. Nam te in altero pervarre versari τιdeo ' in altero etiam friptus expertus sum , atque adeo in dies experior magis . Quam utramque m scribendi sedi liberam permissonem cum ego quoque Iampridem animadverterem , tu utraque quoad vus facere potui, m fictum oe scriptionem exer ιιι meam .

142쪽

Nam admodum adolescens ad bonorum Aulborum Latime locutionis observationem me dedi , atque eo modo , quo ante me nemo. A quo meo insistuto non desiti prius, quam ad eam magnitudianem volumen illud perduxi, qua vulgo octo jam annos sub Latinae Locutionis Apparatus inscriptione a doctis omnibus legitur, γ, ut audis , non ingrate legitur . Quo interea quoque tempore I id sudii in multos annos productum es ς multorum hominum, alicujus sunt nomianis , ut legenti Occurrebat , vitam breviter pera Bringebam . Cum his. Joannis Cornelii Somniumco ungitur , in quo Civem illum primarium p rentis Georgii nomine vita jampridem functi ad Remp. capessendam hortabamur . Huic Cortitii vita, quam ipsi Latinam fecimus, accedit . Ab Apparatus autem editione Sebasianum Grisbium duabus perpetuis Orationibus majestatis accusavimus , qui , spreto Regis Diplomate , Apparatum nostrum excusserat, in omnibus Galliae BLbliothecis venalem proposiverat . Post Grisbii a cusationem sub Italicam Latinam cum propriam ,

tum figuratam locutionem ad ingens volumen colis legimus ex bonis nostris . Quod quoque opus ab

solvemus aliquando, s vita superst . Post hunσ

ad Italicam rationem Latinum Apparatum eam Orationem scri mus , qua ego meorum Civium

nomine Herculi Alesio Alpbonsi Filio Ferrariae Principi gratulabar , quod re salva , atque ex sua sevientia apud Caesarem Neapoli consituta

143쪽

ad suos tandem sese incolumem recepisset . Vix

dimidiatus intercesserat annus , cum Ravennam accessor , qui publice tu ea Civitate htimaniorestiteras profiterer . Eos Cives de more in no ira ipsus muneris publici initio Iusa accepimus Ο- ratione . Quo vero tempore in docendo Ravenna. ii Iuventuti operam Eamus, Particulas , quae in tertiam Apparatus noseri partem veniebant, planitis expolivimus. Interea in alterum irenuium a Ravennatibus delasti Ferrariam Ab Hercule Principe accersmur , qui Alphousum situm in hisce iras sudiis insilueremus . Ab adventu Ferra riens Principis pueri mitam scrips=mus. Vix hac

perscripta , Manutianam suasonem aggredimur Altero autem anno Londriim Principis Herculis canem egregium miserabiliter a suis venando fossum, novo modo pro funere laudavimus. Londri laudationem duae aliae consequuntur orationes , una ad Herculem Priucipem altera ad populum Ferrariensem, eis neutra tamen es habita. Cum his condiunximus de Iatidibus eloquentiae Librum , quem sequitur ad Lanfraucum G psum Pνincipis Herculis Procuratorem de Procuratisis vis ratione episeola bene longa . Ad haec accedit de Iudicio . Huic poseremo ad unctum es hoc, quod habes de Principis Conflio ; quae tamen poserema studia mitationi tanquam advenistitia accidebant. Nam de mitatione semper aut aliquid scribebam interea , aut saltem quod iaesim conjicerem, attente observabam ς quod opus

144쪽

eum ἰis duos libros disribuissem , jam alterum

paene expolitum; alterum non imperfecte informatum habebam ' quos se ad optatum fuem perduxero , spero , studiosis non ingratum opus futurum. Hac ego hactenus scribendi libertate Jum usus , ac utar posbac , quamdiu mihi per vitam Iis bit quam scribendi rationem benigne faciendi ratio par secuta es . Nam cum me res mea pem renuis de me optime meritis alia gratia memorem atque gratum praestare non seneret, illud scri- Itis, quoquo id possem modo, assequi conabar . Itaque meis Corneliis in primis me gratissmum Irobavi, semel cum Filio Apparatum inscripse 'iterum cum Parenti Somnium attribui . Quod idem proxime cum duobus Atesiis Principibus f cimus , cum Parenti Casrutii Uitam , Filio suam ipsius conscripsemus. Quiu etiam de Imitatione ,stut ea res non minimum adhuc o temporis oesudii des ieraret , cui tamen ea quoque mitteretur , jam non apud me tantum consitueram sed

illi quoque , cui eam desinaram , per literas meam hanc gratissimam animi voluntatem Ani

caveram . Quod meum vetus insiturum cum in hoc quoque meo Constio servare pervellem, quaerebam cuinam id ex amicis recte mitti posset , qui cum multi occurrerent , iique omnes eo munere perdigni, omnium tamen tu mihi, Ferrini, tinus extitisi, quem jure optimo caeteris omnibus anteferrem . Neque id ea ratione , ut quicquam eo consito in rebus decerveadis out prudentior

145쪽

fieres; aut fides tua magis probaretur , qui haec eadem praecepta , quae nos in nostrum ConsIιum conjecimus, ex iis fontibus , nos hausimus , te omnia certo sciremus hausPe ς', cum tu

omni studio ac prudentissimo consito tuo ut

nunc reliqua in me tua omittam collata ossicia

non pauca rem mihi Ferrariensem , hoc est , senectutis meae honorificentissimam quietem oe diu, O fortiter sustinueris , laudem feliciter conis

feceris , ut ex tanto tuo tu me beneficio alistia ex parte animum erga te meum gratum memorem probarem; deinde ut quodam etιam modo tibi felicius ominarer, qui eo loci jampridem consitutus es , unde ii, qui Principi nosero in conflium adbibentur , constantisima ratione deligi

solent ' ut cum is numerus quod equidem mutito mallem augendus sit, omnino in alterius locum deligendus sit alius , is a me tibi locus quas divinitus consitutus videatur, qui aut numerum illum plane impleas, aut omnino alteri se- Iiciter succedas ' tametsi, qui ex bonorum omnium sententia, casus venerit, recIius flat, video Meminem. Nirin praeter eam operam, quam eo in. loco Principi sio Iro jam multos annos in scribendo optimam navas , ac multas Italicas Legationes , interea prudentissime obire non inter-. mittis , accedunt tui isti sanctissimi mores , i a totius vitae sngularas IntegrataS , ac UtImorum sudiorum ratio minime imperιta I pHIremo

tua isa υultu sermone suavitas omnibus

146쪽

gratiis condita , cujus quidem innatae humanitatis quanta vis sit, quamque hominum animos facile sibi deυinciat, nihil attinet disputare, cum ea virtus unius hominis sit maxime propria , maximeque ad amandum necessaria . Unum fortasse a te ad tantum munus obeundum desederari potes ζ hoc es , paulo plusculum annorum quorum tamen prudentiam ipse cum tuopte inge-vio , tum summo sudio atque artiscio longe superasi . Sed locus hic non es , ut de tuis laudibus pluribus agatur, jamque eo perventum es, ut quales esse debeant ii , qui Principi in con

flio ad ut , quoad melius seri possi , planius

disputetur.

147쪽

BARTHOL. RICCI IN omni igitur recte capiendi consilii ratione duo in primis spectanda sunt , ut prudens , ut fidelis sit, quem in re decernenda nobis sequendum esse proposuerimus . Nam si prudentia sine fide adhibeatur, pejus nullum Uenenum consilio admisceri potest ; fides vero sine prindentia quid in rebus dubiis valeat , nemo non videt . Altera itaque alterius ope, atque auxilio maxime indiget. Nam ad quorum prudentiam fraus adjungatur, non modo periculum erit, ne nostra ii caeteris consilia prodant , sed consulendo etiam ne nobis mali sint authores consilii . Fidelis vero sine prudentia in re magi S lege Π-da, atque , ut iusseris , conficienda , quam in decernenda , atque invenienda usus erit accommodatior . Plane enim hic partes suas omnes executus fuerit , cum quod ei secreto commiseris, nullis id tormentis adhibitis, nullis maximis praemiis propositis indicarit . Quibus autem rebuS res haec utraque comparetur , aut quibus facilius esse soleat , videndum est ; ut eo consilio uti possimus , cujus neque noS pudeat , neque poeniteat. Ac quod ad prudentiam attinet, quam eandem gravissimo nomine Sapientiam appellant, ea duabus his potissimum rebus contineri videtur; rerum scientia, earumque usu & tractatione . Nam qui de unaquaque re prudenter consilium capere lvolet, ejus rationem Omnem reste ante, ut teneat, oportebit; quando consilium nihil sit aliud, quam, de rebus maxime venturis quid statuendum sit , sapienter decernere. Hic igitur mihi Consiliarius maxime probabitur, qui primum Iuris Civilis scientiam optime calluerit, quando in hoc genere consilii , quo Civitates , atque Imperia conservantur , illi is pius versandum est ; deinde qui de unaquaque re quamvis ad deliberandum facillima in utramque partem consultandi rationem probe perceptam habuerit, ac, quemadmodum pro omnibuS, ac contra Omnia sapienter disputetur, perdidicerit; ut omnibus dubitationis numeris recte cognitis atque perceptis , mature ac tuto constituere possit, quid agendum, sequendumque sit, quid non . His illa accedant ; ut multa in primis Virorum illustrium facta , consita leaerit, audierit non pauca, meminerit Omnia, Rerumque publicarum , Principum , Populorum deliberationes in rebus dubiis fideli

ter Diuitiaco by Cooste

148쪽

DE CONSILIO PRINCIPI r. I r

ter comprehenderit; postremo multarum Nationum, Gem tium instituta , consuetudines , qua re quaeque maxime moveatur, quiὸque fugiat acerrime , egregie noverit. Huic autem rerum multiplicium cognitioni frequens volumus

accedat usus . Nam si hic sorte absit , quodammodo ea intelligendi ratio tota iacebit, fietque multo in dies o, tusior , atque ignavior . Multos enim multi novimus , qui poene omnium omnia consilia , facta probe teneant; si tamen eis quid aut agendum , aut deliberandum accidat, parum ia apte facere norint, neque ad illorum comsulendi rationem quicquam suam consultationem accommodent , quoniam nullum usum, nullam exercitationem attigere; ut vere dicant, rerum experientiam effectricem esse & magistram omnium ; cum contra multos sciamus ex solo rerum usta & tractatione eam agendi comme

dationem sibi consecisse , quam numquam ex sola rerum cognitione consecissent . Hic autem , qui nobis propositus est , usus , duobus modis maxime perficitur; altero, cum in re ficta atque ludicra ingenium exercetur alte. TO, cum res agitur ipsa, ac quasi in conflictu, atque in Sole ; non autem in praestudiis , atque in umbra vers tur; quorum etsi prior minime improbatur, ut qui viam alteri munitissimam expediat , atque inde magis parati ad veram deliberandi rationem homines deveniant ; quae

Iamen sequitur , certiorem atque tutiorem rerum deliberationem adhibebit. Neque enim gladiator, qui tantum sese ad arenam instituerit, in eam tamen numquam deinscenderit, continuo ea vulnera inflixerit, aut eius praesenti vi animi rem geret , quo qui serrum hostis sanguine sepius concalefecerit . Nunc igitur deligendum esse cem seo , qui ex eo genere sit , qui serio in rebus gravissi mis diu , assidueque versatus sit . Verum quoniam horum hominum mira est paucitas , ac quos a parentibus nostris accepimus, ii perpetuo non sunt habendi , ad alterum genus confugiendum esse, nemo non videt. Quare magna Principibus quoque cura adhibenda est , ut in suis Civitatibus huius ordinis quasi Consiliariorum sem, narium quoddam frequens numerus seratur, quod in Rep. Veneta & in iis , quorum opera & in scribendo & in legendo utitur assidue , factitatum est , & aliquando in iis quoque, qui in ordinem Senatorum postea venire possent, servatum audio . Siquidem illi domi optime insti-

149쪽

d 44 - BARTHOL. RICCII muntur , qui postea soris Legatis a manu sint ; ex his

autem , quasi facti Senatores, in eum ordinem Venirent . Nam cum in Senarum, nisi cum natu grandioreS , tum qui summa Viri essent prudentia, de more legerentur , quique de rebus gravissimis prudenter atque e Rep. maxime decernerent , aliquando tamen non parvus adolescentum numerus ad Seniores ascitus est , qui paulatim

rebus publicis tractandis assuesceret ι Hic enim primum literis quibusdam legendis intererat ; deinde etiam cum aliquid disputaretur , quod non ita ad summam Rei puta pertineret, una simul assidebat, neque a quorumdam Principum Legationibus audiendis excludebatur verum cum res venisset ad sustragia, tum missus hic fiebat Senatus. Hi postea, cum per aetatem liceret, paene facti in Senatum veniebant . Sed quid ego te alienis exemplis moror λ quasi Alphonsus Princeps noster hoc ipsum cum

Hercule Filio non persecerit , quem Vix quatuordecim annos natum ad quaedam publica consilia admittere non dubitavit , ac non multis annis post poeiae omnibus rebus gerendis interesse voluit . Valet certe plurimum ad unamquamque rem instructum , atque exercitatum accindere. Quare ego id in primis curarem diligenter, ut haberem, qui mihi ex superiore ordine in consissendo operam suam navarent ; cum vero' is potior usus deesset Omnino , ne ex altero eam opem admodum desiderarem , aeque providerem . Altera vero pars , quam in fideliter consulendo positam esse diximus , tantam vim habet , ut si haec ab omni consilio absit , quaevis res privata , quaevis publica brevi , ac facillime subverti pos-st . Quamdiu res Romana fidelibus consiliis gesta est , domi cumulatissime familiarem adauxit ; foris imperium maxime dilatavit ; de omnibus Gentibus triumphos reportavit ; ut vero in suam quisque ambitionem discessit , ac magis simulationi, quam virtuti, Imperia, Magistratus mandari coeptum est , continuo ea labi coepit , brevique ad interitum suum corruens, funditus interiit. SMne pejor hostis nullus reperiri potest , quam qui verbis amicissimis se ostentet , re autem vera infestissimus inimicus existat . Nam quem mihi sciam aliqua levi suspicione insensum , ab eo in omni re minima mihi attentius cavebo ; ac , ut quaedam negligentius curem , certe

nullam illi in rebus gravissimis fidem habebo ; hic ve-

150쪽

DE CONSILIO PRINCIPIS. 14s

ro cum intra nostra praesidia Versetur, cuique nostra non modo consilia sint aperta omnia, verum eorum plurima

ex ejus sententia & constituantur , & gerantur , hoc nulla perniciosior pestis , nullus capitalior hostis rebus nostris adhiberi potest . Et profecto cum duobus modis homini injuria fiat maxime ; vi uno ; altero fraude& malitia ; multo , quod postremum est , perniciosius habetur , dignumque odio est majore . Sed jam ad fido litatem redeamus. Eam igitur Consiliarius noster praestare debebit, quae multis propositis praemiis, multis obiectis periculis, neque minui, neque labefactari quicquam possit; quae fidelissimum consilium det; quae datum alligenter tegat , atque custodiat. Sed quoniam hujus quoque ratio ad eum maxime pertinet, qui ejus opera indiget, non lienum est visum, si, quae ipse praestare debeat ad hane

consequendam, brevi percurrerem. Haec igitur una ea re potissimum conciliabitur, atque conservabitur ardentius, si1 Princeps ipse ametur, perque charus habeatur. Nam ut, quos odimus, periisse cupimus; sic, quos amamus, quique nobis charissimi sunt, maxime incolumes, pote tesque ut sint, expetimuS, tantumque aberit, ut nos illis ullas insidias moliamur, ut, quas ab aliis factas deprehenderimus , simus vel cum summo Viis periculo constanter propulsaturi. Qui autem hςc tanta hominum benevolentia , atque tam fidelis animi propensa voluntas comparetur, paucis nobiS Videndum est. Duo eorum genera sunt, quae amanturi unum, quod sua ipsius caussa; alterum, quod cujusdam alterius studio tantum expetitur. Ex superiore genere sola est Virtus; ex posteriore caetera, quorum caussa homines maxime laborant; divitiae, opes,

dignitates, gloria , & si qua sunt ejus generis reliqua. Qui igitur Princeps a suis Confitiariis amari volet, omnes enim velle debentJ eum saltem, ut speciem aliquam

virtutis , quando non cum persectis hominibus vivituri prae se serat, moneo . Tanta est enim ipsius virtutis vis,& dignitas, ut in quibus ejus aliquod lumen appareat, ii vehementer ab omnibus amentur, atque colantur. Sed cum omnium virtutum proprium sit homines ad sese amandum allicere, una tamen justitia, ac , quae cum ea conjuncta est , beneficentia, magis homines ad hanc animi gratissimi propensionem cogunt. Omnino commendaniatur ii quidem, qui, ne adverti aliquid accidat, sapienteo. Tom. III. Κ pio,

SEARCH

MENU NAVIGATION