장음표시 사용
151쪽
provident, quique cum id prorsus evenerit, sortiter peris serunt; neque ii non optime audiunt, qui sese intra modum agendo continent; verum qui suo contenti, quique illud ipsum suum nomine, re autem vera sua liberalitate
poene commune cum Omnibus habent, amantur , coluntur , observantur . Hi sunt , quorum laudes in omnibus sermonibus, in conviviis, in foro, domi, serisque maxime celebrantur ; qui a populo, qui a Patribus, qui ab omnibus ordinibus, qui ab omni sexu in Coelum seruntur ; pro quibus denique homines vitam propriam est undere , si opus sit , minime dubitant . Quae duae divinae virtutes elli psne dignitate pares inter se esse videntur;
quae tamen magis posularis, quaeque evidentiorem utilitatem prae se ferre videtur, vulgus ei quoque certa quadam ratione majorem laudem tribuere solet. Nam qui, quod suum est, cuique aeque tribuit, is quod ad hominum inter se conciliandorum rationem pertinet , facile assequitur , & propterea etiam , quamobrem ab iis observetur, magnopere dignus habetur . Verum is tamen omnes amoris , atque benevolentiae numeros in se transfert, qui non solum ab alieno abstinet , sed de suo etiam cum incommune omnium beneficium ; tum in unumquemque
separatim, quantum potest, & quoties opus est, benigne consert ; qui sua sponte de pluribus rogatus , de Omni bus Optime meretur ; a quo nullus repulsam tulit ; qui suis, qui alienis, pecunia, opera, studio, commendatione nunquam defuit . bHque igitur dando Princeps , quia suis maxime diligatur , dignus fiet ; in qua una vi tute quid servandum sit, ne e suis terminis excedat, se lasse Civi , qui in mediocri fortuna constitutus sit, fuit praecipiendum. Certe Principi, quique ab omnibus bonis cumulatissime paratus sit , ac cujus census ad Iargissimam beneficentiam uberrime suppeditentur, ne fuit quidem indicandum ; multo etiam minus , quae caetera ad hanc benigne faciendi rationem pertinent , verbiS attingenda fuerunt , cum eorum praeceptis veterum , iique
vulgatissimi, pleni sint libri . Ex hoc item illa sunt genere , facilitas , humanitas , comitas , quae , cum λXimarum Virtutum pedissequae sint , eas quoque nonnulla
amnitate attingunt . Itaque ii , in quibus hae sitae sunt,
non leviter ea quoque ratione amantur . Nam quemadmodum nemo difficilem leviter non odit ; ita facilem
152쪽
nemo quisquam non minime diligit . Neque isti sunt audiendi , qui in Principibus hanc adeundi facilitatem,
colloquendi humanitatem, atque comitatem accusant, atque in iis horum loco duritatem , severitatemque desiderant. Ego, Principem cum dignitate, & animi magnitudine, tum facilitate, & humanitate caeteris antecellere hominibus , par esse existimo . Nam , quod ad rem n stram attinet, & cum facili, quae sentimus, liberius explicamus , cum comi etiam hilarius . Sane magis in rebus agendis, quam in consulendis, severitas adhibenda est . Haec si in reliqua vita comitate sit condita, multo omnia in Principe sunt laudabiliora . Illud postremo h minum benevolentiam conciliat maxime , si rursus ment , qui diligi volunt . Nulla enim major vis inesse solet, quam in quaque re par pari , ut aiunt, respondere. Nam ut beneficentia beneficentiam , fides fidem giagnit , atque etiam ex odio fit odium , sic amorem creat amor, & amari cogimus amando. M. Accius Plautus senem inducit in Casina , qui amoris virtutes locupletissima oratione prosequitur. Is multis eum ut modis dilaudavit , postremo rerum omnium condimentum , quasi ejus laudes omnes unico verbo complecteretur , appellat; cujus sunt haec carmina. Omnibus rebus ego amorem credo , nitoribus nitidis Autevenire ἰ nec pote quicquam commemorari , quod
Plusque leporis habeat hodie. Coquos equidem nimis
Demiror, qui tot tituntur condimentis, eos eo Condimento uno non utier, q&od praestat omnibus. Nam ubi amor condimentum inerit, quoivis placiturum
Neque salsum prorsus , neque suave sise potes qui
quam , ubi amor Non admiscetur. Fel quod es amarum, id mel faciet zHominem ex tristi Iepidum oe lenem. Haec Plautus de suo amore ; nos vero ad nostrum . Is est igitur non solum rerum omnium condimentum , sed amicitiarum auctor optimus multarum . Nam ut a na
tura gigni sensum amandi & benevolentiae charitatem minime inficiamur, id plerumque tamen fit aut in eos, quorum aliqua probitatis signincatio facta sit, aut a quibus nos amore provocari sentiamus , ut ex altera parte Κ a ad
153쪽
ad amandum cum virtute ponatur amare , atque diligε re. Quin etiam si improbi homines , atque vitae omni turpitudine notati nos aliqua benevolentia prosequantur, eos cogimur , ut ita dicam , redamare ; inter se vero, quin ament ipsi, nulli dubium est ; ut quasi in M. nevolentia concilianda una amandi vis magis pollens , potensque sit , quam ipsius solidae virtutis attractio, atque compulsus, quae nisi ad se, aut ad sui simiulima amandum hominem compellit . Sed , quoniam in consilio versamur, qui Princeps recte ac sapienter provisa non levi , non odiosa commendatione prosequetur, hoc est , qui virtutis suae laudem integram Consiliariis
suis , ut a se auferant , concedet , quique contra , quae minuet interdum recte consulta , quando homines sunt homines omnino, & rerum omnium non iidem sunt exi intus, atque consilia . cum reprehenderit, castigarit, magis parentis lenitatem, quam heri inclementiam im trahitur, is se sciat ma)orem facultatem ad sese amandum sibi communire vix posse. Nihil est enim, quod tam a nobis aliorum animos abducat, quam si ne commendatione sua quidem eorum osticia erga nos recte adhibita prosequamur ; tantumdem vero ii eorum ipsorum errata insectemur acerbius. Sinat eo se quoque nomine Princeps amariri , quod homines sperent quaedam sua commoda facile consequi posse. De quo genere toto quoniam satis abunde paulo supra, cum de liberalitate agebatur, dictum esse arbitror , non eadem hoc quoque loco retexenda sunt
vita. Illud satis sit, . si addam , quid ii sperent Principi
diligenter esse odorandum, neque dum rogetur, expectandum , & ne frustra eos jpes illa aut fallat , aut etiam diutius teneat, accurate illi erit providendum . Nam eo homines loci destinunt amare, ubi initium faciunt desperandi ; neque majus ullum beneficium conferri potest, quam cum ultro, quod Opus est, cum cito , quod expectatur, consertur; ex qua una multiplici amandi ratione ea, quam nos in primis quaerimus , hdes existit integerrima , quaeque nullis adversis temporibus Principem suum deserit, quae nullis maximis ostentatis periculis quicquam de statu suo commovetur, quae se nullis denique propositis amplioribus praemiis , quicquam violari , atque labefactari linit; qua una integerrime comparata sciat Princeps sibi
nihil reliqui fieri ad recte consulendum , in quo ei ad
154쪽
modum elaborandum sit . Nam quae sequuntur, sunt ea quidem ad rem pertinentia, sed non in quibus rei totius summa versetur. Cuias igitur esse debeat , quem Consimitiarium delegerimus , an quem nobis nostra , an quem aliena Civitas tulerit , videndum esse arbitror . Ac quo niam in utroque plures dantur gradus , quem mihi natura propiorem dederit, si caetera sint paria, naturam in deligendo magis sequar omnino. Minus enim caussae habet, quem ex nostris delegerimus , quamobrem nos proindat, quam quem alienum asciverimus. Nobis enim cum hoc Patris cnaritas intercedit, cujus vis quanta sit, quan tumque qui eodem in loco orti sint , natura ament in ter se, longus ero , si coner explicare . Huic parentum . filiorum, propinquorum adjuncta est pietas , quibus, ne sita ulla culpa gravius affllictentur, a quibus & dignit ris gradus omnes, & commoda amplissima expedient , magnopere cavendum est . Bona deinde , sortunae , qum interdum per se ipsae pςne satis habent inimicae suspicionis ad auferendum. Suos vero prodere, ad alienos trans fugere, monstro magis est simile, quam homini, qui ullius sit aut consilii, aut rationis particeps. Nostri postremo cum nostra meliu3 norunt; tum eo quoque nomine illae chariora habere solent , quod cum illis sua etiam con juncta videant commoda . In hoc etiam caeteris Civibus spes afferetur non levis , posse eos quoque ad eum diagnitatis gradum aspirare, si eam operam dabunt, ut i les probentur , quales jam delectos esse videant ; neque quodam illi modo indignabuntur, molesteque serent, cum viderint sibi alienos in fide, atque in consilio longe anteferri ; qua una opinione nihil in Civium animos perinniciosius , nihil magis odiosum illabi potest . Numerus autem etsi nullus certe prςfinitur , quoniam is ad Principis rationem maxime accommodandus est; si plures t men adhibeantur Consiliarii , solet id consilii multis rationibus magis probari. Continuo enim quo plures sunt, qui in consilium adhibentur, eo etiam & consultius decernitur . Quis enim non videt , ubi multi sententiam dicant , planius , quid sit verum , indagari , quam ubi paucorum sit judicium t ut vere dicant , omnes omnia scire, pauciores pauca noscere. Nam quod unum fugerit
f cum plerumque in re perdifficili versandum sit J Quelasse alterum praeteribit , certe plures minime fallet . Ad
155쪽
haec illud accedit, quod cui cum multis decertandum sit, ut is undique munitior existat , maxime illi providendum est; sic nostris eveniet, qui, ut in sua quisque diacendi sententia prudentior videatur, certatim elaborabunt, atque in eo ipso Principi operam suam studiosius navabunt, in quo se magis illi profuturos arbitrabuntur. Adde illud, quod si alius impedimento aliquo ab ossicio interpelletur , atque eo interdum tempore, cum ejus opera
maxime sit opus , alii praesto adsunt , suamque ipsi ita
operam impertiunt , ut unius absentia nihil desideretur. Quin si quis diem suum tandem obiverit, non unius de siderio Consilium orbatum videbitur. Ac ne illud prorsus dissimulem , agamque fideliter in meo Consilio , nisi ex multis unus detur omnino facilius, quam ex paucis, ad Corrumpendum, eorum sane, qui consulendo nobis complures adsint , sententia magis probanda est , quam qui pauci constituant, atque decernant. Certe qui rerum pC tiantur, pauci, atque adeo solus sit 3, qui illi in contilio adsint, cum plures omnino esse debebunt . Quoniam vero& rerum certior cognitio, & earum ipsarum facilior pertractatio , quae duo Consiliario nostro maxime supra attribuebamus , grandioris aetatis est omnino , grandiorem hominem natu magis , quam adolescentulum in consiliis dandis ipse deligerem . sttatis enim maturitatem consilii maturitas sequi solet; nisi, Ferrini, in te , atque in tuis millimis, qui aetatem prudentia, fide Omnia officia superatis , facile aliter sentiam . Finis autem, quo omnia sua consilia reserat, is mihi constituendus esse videtur, qui caeteris quoque in rebus recte constituitur, honestum. Neque ego unquam cum illis sentiam , qui in Rep. decernenda tantum utilitatem spe fiandam esse praecipiunt ,
magiique Aristidis consilium, quam Themistoclis excogitatum semper equidem probarim , cum hic de incendenda hostium classe , quod factu erat quam facillimum, excogitasset ; ille vero sapienter ad Senatum retulisset, perutile esse quidem, quod Themistocles afferret, sed minime honestum . Vera Aristidis, hoc est, aequissimi Viri sententia ; quem Fabritius Consul egregie imitatus est.
Nam cum P. R. cum Pyrrho acre ac magnum bellum
gereret ; Pyrrhi familiaris quidam ad Consulem detulit, ii gratum P. R. futurum sciat, se habere, qui Pyrrhum veneno de medio facillime tollat, de quo non prius Coa
156쪽
sul ad Senatum retulit , quam eum ipsum ad Pyrrhum remittendum curavit, eumque per litteras admonuit, ut ab huiusmodi insidiis posthac diligentius caveret. Contra vero turpissime Q. Fabium Labeonem fecisse a sapienti Dsmis Viris iudicatum est. Nam cum is inter Nolanos, &Neapolitanos de agri finibus disceptantes inter se arbiter a Senatu datus esset, ita cum utrisque egit, ut eorum quisque inde, quo fines suos protendebat , longe se reciperet, quod vero in medium agri relictum fuerat, id Populo Romano adjudicavit; quod quidem fallere potius fuit, quum judicare, atque ex levissima re tante Reip. notam inurere sempiternam. Qui igitur Principibus in consilium adhibentur, ab eo, quod illis propositum est, honesto in suis consultationibus ne latum quidem, quod aiunt, unguem discedant; hoc unum intueantur; huc reserant quic uid in consultationem cadat; videantque in primis, nepecie quadam honesti, atque umbra decipiantur. Hac enim una ratione & communibus omnium rationibus optime consulent , & ipsi Principi suo Viri boni habebuntur, qui quanquam hujusmodi utilitatem interdum sequi cogatur; plane tamen videt , quod ea fugienda sit , quodque vituperanda, ut non tam illi ea accidat, si assequbtur, grata, quam eorum consilia, quibus ad eam impellebatur, efficiantur insensa . Neque id non probe meminerint , quicquid Princeps ipse in Cives suos admittit, id totum in se converti solere , Principem id immune auferre . Vulgo enim palam hae statim voces iactantur rab eis haec mala Civitas patitur , qui Principis rem curant; qui ejus consiliorum participes sunt, haec nobis insigunt incommoda . Quin Lepius cum diu ab istis pes Iime audierit Princeps , ut suorum Civium gratiam sibi conciliet, tandem caussam aliquam repetat , quamobrem se ea suspicione liberet , illos ulciscatur , ac illud fiat, quod tritum est , ut malum consilium Consultori pessimum evadat . Fugienda omnino est Principis adulatio, in quam ut semel incideris, perpetuo universa recte consulendi ratio tua interierit , necesse est . Haec habui , Ferrini, quae mecum disputarem de iis, qui Principibus Consiliarii adhiberi solent. Non vereor , quin complura alia & inveniri argutius , & copiosius disputari , & o natius dici possint; sed illud pervulgatum est, non Omnia in quaque sucultate perdoceri. Quin etiam in multis sa-
157쪽
is 1 BARTHOL. MCCII DE CONSILIO,
tis est, si ea quasi digito ostendantur. Nam quod a me factum est , id magis amoris erga te mei significaridi, quam prudentiae ostentandae gratia factum esse scire te volo; tu caetera , quae tua est prudentia, cum hunc locum tenebis , re ipsa Principi tuo , atque universo populo facile comprobabis. Vale. BAR
158쪽
Latinas voces ab eo male perceptas.
Um hodie in tuam Bibliothecam , Camille fili , ut sere quotidie facere soleo , venissem , offendi Alciati volumina, quae a librario pa
lo ante conglutinata acceperas , in suis locis, suoque ordine composita. Ea singula in manus sumpsi , aperui , atque versavi , ut Viderem , an Tecte , atque composite consuta , atque compacta essent . Quae Omnia cum satis probassem , tanti hominis nomine invitatus, quemque etiam hic noveram per illud tempus, quo Ius Civile in hoc Ferrariensi Gymnasio profiteretur , placuit etiam ex ejus eruditione aliquid degustare , praesertim ex eis , quae cum nostris studiis essent conjuncti Ta. Quare me ad quorumdam Capitum propositam summam dirigo , si quid in eo Capite , quod aci nostram is
Cultatem attineat, offendam at, eo disputatum ; in quibus cum continuo quaedam offenderem , quae ab eo mini me recte cum percepta , tum exposita essent , placuit ea tibi , ut vere te haberent, explicare. Continuo igitur Parergon lib. o. cap. 23. in Modestini responso in suis prolatis rebus crasse lapsus est. Nam cum in eo varie Caprelata vox legeretur , ipse caeterorum semientiam contemnens ex Caprelata prolatam fecit , prolarasque res sibi effecit , quas Cives secum rus afferunt , quibus totum illud tempus, quo rusticantur, postea utam tui . Quam suam sententiam ex Plauti loco comprobare Conatur . Quam autem id recte , paulo post , cum ejus Verba protulerimus , demonstrabimus . Is igitur inquit . Vocantur prolatae res , quas pater familias ex Urbe rus ad vehit , ut usui Abi sint, dum rusticatur. Pignoraverat enim
Eebitor sile non solum domum, oe possessionem , sed etiam
res prolutas, id es, quae ex Urbe eo advexerat. Locum de
inde Plauti adduxit ex Captivis, ubi ait:
159쪽
Ubi res prolatae sunt, cum rus homines eunt. Simul prolatae res Iuni nostris dentibus, uasi cum calet, cochleae in ocetitio Iatent, Suoque succo vivunt, ros s non cadit. Item parasiti , rebus prolatis, Iatent, In occulto m seri vict itant succo suo,
Dum ruri rurans homines, quos I uriant. Prolatis rebus, parasiti venatici Stimus ; quando res redierunt, molossici,
Odiosicique, multumque comeὰissici Haec ex Plauto, quem locum Alciatus, si ut Grammatici, in quos tam saepe, quam etiam insolenter , invehitur , intellexisset , tam foede in tam manifestum errorem non incidisset. Magis mirum est, quod Ciceronem hoc ipsum planius agentem non intellexerit ; nam pudet dicere non viderit a qui omnia & legerat, & meminerat . Sed iam ejus errorem; nam de correctione alii viderint ; aggrediamur . Prolatum igitur , sive res prolata significat illud tempus , cum Praetor cessat a Iure dicendo , cum justitium indictum est , quod tempus nostri caussarum vacationem appellant . In quam significationem Plautus quoque eo in loco commouissime vocem illam usurpat. Queritur enim apud eum parasitus sibi accidere solere , cum res prolatae sunt , quod cochleis per aestatem accidit , quae per illud tempus suo succo victitant . Quamdiu enim Cives in Urbe manent , parasitis Victus commodior accidit; modo enim hunc, modo alium Civem sectantur, atque apud eos laute accipiuntur : cum Vero ii rus commigrant , tum suo sibi succo , ut cochleae faciunt per a statem , victitandum est . Haec autem Civium rus commigratio quoto quoque anno , cum iudicia tollerentur ,
fiebat: id quod erat Septembri mense, ut Cicero ad Atticum, cum ait: Et fortasse , quoniam videtur in suffragiis multum posse Gauiam , cum Romae a iudiciis forum refrixerit , excurremus mense Septembri ad Pi ouem , ut Jantiarioreυenamtir : ubi etiam res prolatas serum refrigere a judiciis optima translatione significavit . Ut prolatae res apud Plautum sit, cum iudicia non exercentur, non autem ut Alciatus somniavit - Id quod Cicero modo iudi-eiorum prolationem dixit, modo prolata iudicia, quae in aliud tempus essent dilata. Nam proferre , de cujus Participio nunc agitur, idem nunc est , quod disperre , atque
160쪽
is aliud tempus aliquiae reiicere, ut proferre diem, iudicium , mn , & multa alia . Ut plane videas , quid sit proferrevem, & res prolatas esse, cum judicia ipsa tolluntur , ac
Praetor a Iure dicundo cessat. Cum vero ejusdem libri cap. Io. Vallam accusat, quod dixerit alterum de duobus , unum vero de pluribus usurpari, Caesaris exemplum asserens , qui dixit in divisione Galliae, Gallia diυisa est in partes tres, quarum unam in uni Brigae, aliam Aquitani , tertiam Celtae . Ubi secundo in loco Hiam dixit , non alteram . Ego sic intelligo , Grammaticorum hoc in loco esse sententiam , ut cum duo tantum proposita sunt, pro secundo semper alterum, numquam sit dicendum, ut Caesar, & Pompeius, quorum alter neminem sibi parem, alter superiorem ferre non poterat. Quam sententiam Cicero confirmat, cum ait in Tusc. I 69. N cesse est enim alterum sit de duobus; dixit altertim non alium. Verum cum multa proposita sunt, alia ratio est, ut etiam s Cundo in loco, alterum, & alium, ut nobis magis libet, recte dicamus, & ut Caesar in alio, sic Cicero in Hiero se- Cit, cum ait in Antonium, quia, ut tui υoluerant, liber.
ratem pax consequebatur, proximo altero, tento, denique rein istiis consecutis diebus non intermittebas . Ubi alterum posuit, non autem alium . Ut in pluribus distributis secundo in loco, modo secundo, modo alio, modo altero, ΠΟ- tro arbitratu uti possimus . Cesset modo Alciatus illud suum iactare, illo sed nondum tempore factus erat. In septimo vero lib. cap. 2o. particula partim Contra Budaei correctionem conatur probare non semper iterari , sed solam interdum poni solere , ut apud Pomponium usurpatur . Quo in loco mihi videtur particulae usum non satis anim lavertisse, quae etsi non geminetur; tamen Vincem alteram habere , quae pro partim accipiatur , ubique constat; ac continuo in suo Hirtio, ubi ait: quod nisA- eorum notitia reliqui se texissent , partimque in naves , qui bus sumen transierant , recepissent , fundims deleti essent . Quo in loco alteram distributivam praecedere in reliqui non vidit bonus Alciatus . Fac enim ita : quod nisi Acorum notitia partim se texissent , partim , circ. Idem erit sensus ; ut reliqui pro altera partim sit positum . Neque refert, utrum partim duplicetur , an vox alia Pro eadem ponatur, id quod Cicero de Divinatione a. Σ. fecit, cum ait: bestiariam remenae stini Hii partim aquatiles: hoc est,