장음표시 사용
131쪽
munit , aut certis obicibus alio fluminis impetum ave tit . Fontes autem, unde ista animi perturbatio emanet,
Ilures sunt , sed unus is est praecipuus , injuria. Siquiem ita ira definitur, ut sit libido animi ejus puniendi ,
qui laesisse videatur iniuria . Hac igitur una ostensa devitata, omnem irae motum devitaveris. In primis autem nulla injuria existimanda est , cujus culpam ipsi praestiterimus . Siquidem ea nulla injuria habenda est , quae nostro merito nobis insertur. Ergo , si non injuria, neque dolenda , neque digna , ut inserenti succenseamus; si vero praeter omnem nostram culpam evenerit , magis id solatium , quam injuria appellanda est , quando eam
recta conscientia, non autem ex inserentis ratione dimetiri debemus . Ut Scipio, qui ab ea Republica , cujus Imperio tertiam Orbis partem subjecerat , in exilium mimis est , in quo ita se gessit , ut si princeps Senatus
in Urbe mansisset , laetius non egisset , quia eam injuriam nihil de sua gloria sibi detrahere sentiebat , ut quam iniquissimam sua conscientia pendebat ; imo vero ex qua non minus gloriosum triumphum , quam ex devicta Africa duxisse. judicatus est . Certe ex hac gloria nullus huic Centurio , nullus miles , nullus exercitus , nulla locorum melior ratio , nulla denique sortuna quicquam decerpsit. Totam eam sibi integram habuit , ac quamdiu literae vigebunt , tamdiu illa perseuetur ; quia Vir prudentissimus nihil adversi sibi accidisse putabat , neque virtutem ex meritis, sed ex ejus sola dignitate compensabat , in una sua conscientia , quam in ptime se praestitisse sciebat , laete conquiescens. Contra vero Coriolanus , qui pari ratione a suis Civibus affectus , adversus eos arma sumit , obsidione cingit , Legatos ad se de pace missos nihil audit. Tantum enim Injuria in animi radicibus inhaeserat, ut nisi una vindicta evelli posset. Ita Salinator iniquam suam damnationem se vindicaturum minatus est, cum Fabio respondit, se aut de hoste victo gloriam , aut de suis Civibus superatis gaudium esse reportaturum ; qui si , ut Scipio innocentiam suam iracundiae objecissent , multo rectius ab omnibus saeculis audissent. Quare utroque modo Π bis nihil dolendum est. In altero enim magi S culpam nostram accusare , quam damnum inserenti irasci debemus ; in altero latari, quod omni ejus damni culpa Va-
132쪽
camus. Sed quoniam non agitur cum perfectis hominibus , qui cum nullam culpam ad injuriam accipiendam attulerint, ea ratione illatam non sentiant ; aut sit attulerint , eam sibi ipsi acceptam reserant ; istis maxime providendum erit , qui secus omnia imprudenter accipiunto Injuriae igitur, unde homines potissimum irascuntur , tria sunt genero , unum, quod damnum alterum, quod dedecus , atque infamiam y tertium , quod utrumque affert. Haec autem aut ab homine, aut a fortuna , ac casu homini maxime insertur. Qui igitur hac animi commotione carere voIuerit fomnes enim velle debebunt I' omnia prudenter cavebit , atque tamquam ec alta specula animo collustrans , quae ingruentia mala viderit , ut melius poterit , declinabito In coniugio multae caussae sunt , quamobrem homines excandescant . Qui huius rabiei expers esse voluerit, is uxorem ne duxerit, caelibem
vitam vixerit. Vulgo tritum est , quot Ierυi , tot hostes ;qui servorum perfidiam ferre nequiverit, is sibi adsit ,1ua sola opera utatur. In ludendo pecuniae amissio graviter hominem commovet y qui hanc iram vitare cupiat; is a ludo se se abstineat. Qui per tenebras iter faciat,ne , si uspiam offenderit , irascatur , aut diei Iucem expectabit , aut cereum sibi praelucere jubebit o Si Menelaus vidisset Helenam uxorem suam sua pulchritudine ncn solum animos hominum rapere , sed se illis quoque quasi rapiendam offerre , non ejus Paridi tantam copiam fecis.set , neque tota Graecia pollea in tot miserrimos decennali illo bello luctus incidisset. Prudentius secit Iulius Carfar , cum suae ob solam criminis suspicionem repudium misit , ne , quoties ejus facti in mentem venisset , totiexin eam acrius incenderetur. Coti Thracum Reai fictilia vasa, atque egregie facta dono missa suerant. Haec Rex; iat satis eorum opus contemplatu& est , atque ut Rege dignissimum laudavit, magnaque pecunia illi, qui ea sibi attulerat, dinumerata; sua manu in terram proiiciensi minutatim contrivito Interrogatus , quamobrem id secise set , prudenter , atque argute respondit ne gravius in
eos saeviret , qui postea suo malo fato illa confregissent. Quod Pollio non vidit , qui puerum ob vasa item pretiosa contrita jussit murenis m Piscinam vivum demitti , nisi Augustus illi praesto affuisset , qui non solum ili tum incolumen servavit, sed Piscinam etiam compleri jussit.
133쪽
iussit. Pari prudentia Antiochus sophista se purgavit .
Nam cum a suis accusaretur , quod ad Remp. non accederet : non me ille , inquit , Reip. onus , sed meae natura ab ea gubernanda deterruit ; iram suam sanificans , in qua se omnium maxime pronum esse sciebat , quare hoc quoque modo publicas ejus occasiones devitavit. Legerat enim apud Platonem , qui iracundiori e Glant ingenio , eos quidem ad disciplinas percipiendas maxime aptos esse, ad Rem p. autem gubernandam minime.
Si uxor noverit f quando soboli omnino legitima danda est opera , J se viro suo inseriorem esse , nullam caussam
habebit , quamobrem cum eo litiget; contra vero Caeam ille ut alteram sui partem tractabit, sine rixa Vitam aget.
Haec vero , & horum caetera similia , iis dicta sunt , qui
ne in iram incidant , providere debent. Restat modo , ut secundo in loco ea praecepta demus , quibus , cum in iram inciderint , ira tantum maneat , furor devitetur. Cum igitur irae vis omnes rationis nostrae aggeres superarit , atque mentem nostram occuparit , in primis ad videndum erit , ne haec in iracundiam transeat. Est enim ira , quoad intra suos certos terminos continetur ;cum vero ex iis excedit , fit iracundia , quae nihil a su- rore distat. Nam cum ita animo aflecti sumus , ut rebus inique adversis commoveamur, hactenus hominis est; ut vero in surorem animus raptim fertur , tum a seris homo nihil distare videtur. Saevit enim in puniendo; in ulciscendo vero nullum adhibet modum. Hunc igitur furorem , hanc animi abalienationem devitabimus , si hic animi motus irae terminis continebitur; hoc est, si, quantum decuerit , tantum irascamur. Quam ut ita dicam Idecentiam , modo ad caussae , modo ad personarum, modo ad temporis, atque loci rationem retinebimus. Quemadmodum si quis in levi caussa leviter commoveatur , neque sinat , ut primus ille motus se se amplius augeat et ut Cato , qui a baiulo eo onere , quem ferebat , in alterum humerum percussiis , cum ab eo post ictum imprudenter admoneretur , ut caveret , quasi per jocum ei
respondit : numquid aliud Καὶ Alius ad convitia , ad
manas , atque etiam ad manus venisset : ut Alexander ,
ut Clitum amicissimum suum quam levissima de caussa
ua manu intersecit. Qua ratione neque sceminis , neque
senioribus , neque egenis acerbius iraicemur : quod Η
134쪽
COMPESCENDA IRACUNDIA. Iroratium Trigeminum fugit , qui si iram suam in sororem & sceminam motam esse sensi siet , eamque Sponsi ssui mortem lamentari animadvertisset , numquam ejus sanguine manus suas , atque adeo Penates Deos tam im-l te conscelerasset. In pueros vero, atque in seniores nula iracundia non vituperatur. Utrique enim ad iniuriam inserendam impotentes sunt. Egenum vero quis potius non commiserescat, quam ut in eum desieviat λ Ut vero infimae , atque impotentis conditionis hominibus vix aeque irascimur ; ita potentioribus nihilo aequius succensebimus , quia cum illis humane agere , his autem cedere debemus. Parentes vero , & filii, si qua inter eos ir cundia aliquando intercesserit , si, quam uterque utrique teneatur , considerabunt, non solum ne illa ad insaniam non perducatur , sed ut ad nihilum magis redigatur, curabunt. Illi enim in filiorum vel maximis injuriis mitiores ; hi vero Parentibus in Omnibus obtemperatiores esse debent. Id quoque ad hanc animi gravissimam commotionem devitandam maxime opportunum erit , si animadvertatur , utrum injuria dedita opera , an per i prudentiam nobis illata sit. Nam cum alieno vulnere
percussi sumus , quid tam indignum , quam illi irasci ,
qui nullo animo nobis eam injuriam fecerit 8 Nam , quemadmodum eos , qui imprudenter nobis prosuere, amare non tenemur ; sic iis inique irascemur , qui coacti, atque per imprudentiam nobis damnum intulerint. Quoniam vero stulti in eo sunt hominum genere . qui imprudenter iniuriam faciunt, his quoque ignoscendum est.
Nam qui in se ipsi injurii sunt , quod praecipuum est stultorum , qui accusari possunt , si in alios siri stultitia
invehuntur λ Cum stulto iratus quoque conjungi potest , nisi quod ille semper imprudenter agit; hic vero interdum etiam suriose ; ut qui in hoc hominum genus iracundia commoveatur , parum ille hominis habere videatur. Si vero illud , quod nos mordeat , joco sit aut dictum, aut factum, nihil turpius, quam id non risu quoque accipere. Quid enim feremus, si ridicula injuriae loco accipimus λ Alexander usque eo arguta dicta pertulit, ut piratae ita se acerbius jocanti cum vita ipsa ingentia
etiam munera condonarit. Ferunt enim cum eum cepi Dset , atque capitis damnasset, hoc illum dicto contra Regem verberasse. Ego , AleXander , quia parvarum na- . Tom. III. I vium
135쪽
vium pirata surri , mortis reus fio ; tu vero , quia Urbes ,& Provincias furaris , Regnaque legitimis Regibus eripis , Rex ab omnibus excoleris. Sensit iocum Alexander, atque illi ignovit. Pompeius Magnus neque hujusce jocosae iniuriae expers suit. Quaerenti enim a Cicerone indissensione illa Civili , ubi Dolabella ejus gener esset Φargute inquit: cum tuo Socero; par pari reserens. Quaerenti item Augusto de quodam adolescente peregrino , sui quam simillimo , numquid ejus mater umquam Romae fuisset J numquam re pondit ; sed pater tape. Retorsit dictum adolescens , quod Augustus ridens accepit. Philippus autem non solum insulsum , sed etiam immaniter in se dietum placidissime tulit. Nam cum Atheniensium Legatos domum remitteret , atque omnia illis , ut fit , polliceretur ; neque se quicquam habere diceret , quod non eorum Rei p. caussa veller : tum unus ex iis magis impudenter , quam iocose. Si ita est , inquit , tu funem ca-Pe , atque te , quod ea maxime cupit , suspende. Acrem hanc maledicentiam Philippus ita amice accepit, ut suis
committerer, ut eum domum usque comitarentur , ne
in reditu ob istam ejus insolentiam in itinere a suis intemficeretur. Si vero qui nos aliquo damno affecerit , maiora in nos alias beneficia contulerit , huic non irasci , aut saltem leviter irasci debemus. Majoris enim beneficii ratione minoris injuriae damnum compensare debemus. In primis autem in sedanda iracundia conducere videtur , si Iratus, ante quam ad ultionem veniat, vel pusillam aliquam moram interposuerit. Quare etiam non defuere, qui arbitrati sint , Romanos secures suas ea ratione fascibus alligatas habuisse , ut irato Magistratui saltem ad tantulum morae ad sedatius in reum agendum daretur , quantum spatii esset ad fasces dissolvendos; quod sanctissimum praeceptum Athenodorus Augusti Magister, cum ab eo in summa sua senectute domum volens remitteretur , postremo, sed non postremum illi praeceptum reliquit, ut in ira prius , quam illi quicquam obtemperaret, secum animo Graecas literas percurreret. Sperabat enim optimus Philosophus non parum irato profuturum, ne quid leverius ageret, si ad supplicium id tantuIum morae interponeret. Certe , ut subita ira est, citoque animus illa incalescit, ita etiam non diu in ea commorari videtur . Natura enim comparatum est , ut , quod brevi crescat , brevi etiam concia dat ,
136쪽
dat, atque intereat, neque siit diu duraturum, quod suis bito emerserit. Qui igitur aliquod spatium inter ulciscendum posuerit, is multo aequiori vindicta inimicum aste-cerit: quam sententim Antiochus sequutus est, qui villico suo iratior factus, his verbis illum castigavit. Quo te modo, inquiens, accepissem, nisi iratus essem λ Lingua ,& manus duo sunt quasi irae instrumenta . Lingua nulli verbo parcit, in amicos , in propinquos , in Deos etiam ipsos acerbe invehitur ; manus autem in quos potest ,
vires suas exercet . Non enim ita manus, ut linguae, liberum est opus. Qui igitur iratus horum utrumque cohibebit , is se sciat magnum opus egisse . Plerumque enim non solum quae vera inserentis injuriam crimina , atque turpia novit , sed quicquid etiam in buccam , modo horridum , modo criminosum sit, in eum erudiat, atque e
vomit lingua. Quid autem gladio faceret , si ita illo libere uti posset, nihil attinet dicere. Sed ut , vi adhibi
ta, manus corrigitur ; ita silentio lingua erit communienda. In ira igitur sapiens se colliget, atque solus habitabit, ne quemquam habeat, quicum illa furiose jactitet, seque eo magis in iis incendat. Ebrietati similis est
iracundia . Ebrius enim , quo seratur , nescit; iracundia percitus furit; vino graviter affectus, omnia aequa, iniqua effutit; ira oppressus , vana , somnia ingerit ; vin lentia homini mentem & pedes eripit ; ira mentem , &visu in aufert; ebrietas vultum conturbat ; irae vis impo tens pari eum invertit modo . Ut ergo illa somno , &quiete pellitur; sic haec silentio magna ex parte mitigatur . Haec item extinguitur , vel subito injecto metu , vel magno exorto gaudio . Metus enim , ut iratus sibi magis caveat, quam hostem ostendat , esticit ; gaudium autem iracundiam delinit . Si vero qui injuriam intulerit, se peccasse , atque ejuS se ingenue poeniteat, atque demisse fateatur , dici non posset , quantum ad mitiga dam iniuriam, atque adeo ignoscendam , valeat ; quemadmodum contra iis gravius succensemus , qui id se admisisse negant , quod manifesto tenetur ; aut , si latentur , in eo se exaltant , & jactant insolentiuς . Verum quoniam iis crebrius irascimur , quibuscum assidue agimus, quam iis, quos raro videmus , familiari iracundignunc subveniendum est. Uxori ille parum pudenti ; se vo alius inepto , fraudolento , quod succenseat , saepius I a ha-
137쪽
habebit . Hoc in loco Socratem imitabimur , qui Xad-tippam uxorem suam in mensae eversione gallinae similem esse dixit , neque ulterius excanduit . In servorum autem iracundia praesto nobis adesse poterit eorum crebra commutatio, quando cuique liberum sit , suum nostro more emittere , novum alium illi subinducere . Amici, ac familiares cum his sunt conjungendi , sed nonii tamen amici, qui idem volunt, idemque nolunt, inter quos nulla iniuria oriri potest . Sed quibus familiariter utimur in congressibus , atque inter agendum , a quibus cum aliquo modo amicitiam violatam sentimus , ab eorum usu , atque consuetudine sensim nos recipere ,
atque eam injuriam veteri familiaritati condonare possit-mus . Qui vero pro Vindicta , quae iracundiae finis est , de qua etiam infra , clementia in injuriam inserentem utatur , is magis inter Deos , quam inter homines est reponendus , ut C. Iulius Canar , qui illis , quos vicerat, siepius ignovit, ut saepius haberet, in quibus virtutem suam ostenderet ; quin etiam periniquo animo tulit, quod nonnulli suam clementiam vel propria morte,
eaque sua manu accersita, contempserint. M. autem Marcellus hanc in Nolanum Principem Civem publicam exercuit. Erat enim quo tempore Annibal in Italia bellum adversus Romanos gerebat , Nolae Bentius Princeps Civis , qui ad AnnibaIem inclinabat , nihilque propius erat , quam ut aut Nolam hosti proderet , aut ad eum cum nobilissimo , atque potentissimo comitatu transfugeret. Hunc Marcellus ad se accersiri jussit, atque ita cum eo cum suo , tum etiam Rei p. nomine egit , ut nemo postea Reip. perpetuo magis fidelis extiterit. Sunt etiam
quidam , qui in se admittunt , quare etiam sibi postea succensent; quod qui per imprudentiam faciunt , ut illi
satisfecerint , in posterum , ut cautius agant , providebunt; qui vero scientes, ac volentes, horum nulla ratio est habenda. Amatoribus vero, inter quos crebrae nascuntur irae, ne ad dissidium, atque odium veniant, id suta sidio erit , quod amantum irae sunt amoris redintegratio; qui eo etiam ardentius postea amant , quo iracundius litem inter se exercuissent . Hactenus ae iis injuriis, quae homini ab homine inseruntur. Sequitur, ut de iis, quae a fortuna, atque casu proficiscuntur , praecepta tradamus , cujus offensio tanto gravior est , quanto ea
138쪽
minus patet ad vindictam . Calamitas illi messem O..1Nnem , atque vindemiam abstes it ; navem alii pretiosis simis mercibus onustam mare depressit ; tegula alii ex impluvio in caput decidit ; equo alius excidens crus per e fregit ; alius aliter fortuito offendit ; omnibus sua causiasa est, cur irascatur; at in ventum omnes, qui nihil sentit, neque ullam vindictam pertimescit ; ut cum se frustra queri videant, cito eos questus deserant. Quin multis etiam haec consolatio adhiberi potest , ut secum dicant : multo pejus mihi accidere potuisset. Pars bonorum adempta est maxima; superest tamen tantum , quantum satis ad universam familiam opus est alendam . Alius ,
cuid, si ego in illa suissem navi λ nihil postea reliqui fa-ilum esset ; atque ita secum melius actum csse fatetur . Novi ego adolescentem , qui noctem cum amica nobili constituerat . Aberat enim vir eius , aut abesse simularat. Hic, dum ad eam se comparat , casu in ensem altero pede graviter ostendit, quo vulnere accepto in omnes Deos omnia mala ingerens, domi coactus remansit. Postridie vero ejus diei mane a viro eam strangulatam fuisse vulgatur . Quod ut audivit adolescens , Dais gratias agere coepit immortales, qui sibi melius, quam ipse secisset, cavissent. Quid vero ille, qui adolescens in morbum Gallicum incidit , ex quo postea numquam convaluit, sed in dies magis miser torquetur λ ut hic omneni medendi artem , ex Indico etiam ligno suos dies biberit, neque quicquam profecerit; ad unam animi patientiam , de qua mox dicam , tamquam ad ultimum remedium confugiet , aequo ut melius facere poterit J animo suos , cruciatus perserens , ita Deo , ut suam imprudentiam , atque immodicam libidinem excuset , placuisse , cui nihil mali placere potest, existimans . Atque hoc satis ad
eam injuriam , quae damnurn asteri ; nunc de ea , quae ad honorem pertinet . Haec autem inde maxime exori- Titur, cuina contemnimur. Quare pauperes, atque intime
conditionis homines sὰpius irascuntur, quia ab omnibus
contemnuntur . In contemptu autem haec insunt et nos ,
Nostraque caeteris, atque adeo indignioribus, posthaberi, atque etiam derisui haberi. Hoc autem in comparatione maxime ; ut de Aiace , atque Ulyste in Achillis armorum contentione , in qua Ajax indignans , ut se qui Gquam sibi conserre auderet , perpetua exarsit iracundia ;
139쪽
contra mitius Ulysses, naturam suam sequens, in eadem modestissime est versatus . Sed in suffragiis , atque petitionibus facilius sentitur; cum is repulsam fert; ille vero alter decernitur; cui id remedii esse poterit, si in facto Rei p. stiae, quam in se, melius consultum esse vid rit , culus utilitatem propriae dignitati ante ferre debebit ; aut cum in celeberrimis locis , qui nobis inserior sit, superiori in loco collocatur . Ferunt, Dantem Aldigerium, aliquando ad convivium invitatum , nulla pretiosa veste indutum accessisse: quare etiam in infimo mensae loco positus fuit . Cum vero hoc idem illi evenisset,
serica veste , atque aureo torque collo circumvoluto venit ; tum in mensae capite est honorificentissime repositus. Fercula jam apposita erant: quil que suis instat, ac, quicquid obsonii magis placet , id i umit , atque comedit. Dantes Vero eo instrumento, quo cibus ex esculemtis ori ministratur , es cuiantum in vestis modo hanc , modo aliam partem infundebat ; elixum deinde in alterum humerum imponens ; ex utroque Vero integras aves appendens. Quod ut convivae viderunt, rati id, quod erat, non sine aliqua bella caussa tantum Virum tam inquinate aetere , quid hoc sibi vellet, omnes quaerere coepere. Tum ille r optimi convivae , vestis meae , non autem meus hic est locus. Quare aequum est, uti ego eam, ut videtis, pascam; atque ita Dantes iniuriam illam hac urbanitate est ultus. Imprudentiae supra Menelaum accusabam , qui nimis familiariter Paridem accepisset ; nunc contra Paridem ipsum injuriarum ago , qui hospitium adulterio prius, deinde rapina violasset . Quare Menelaus ita exarsit , ut illi prius non pepercerit , quam Trojam ejus Urbem incendio sustulisset; siquid tamen mitius ag
re voluisset, a qua saepius contemptus fuerat , is eam pariter contemptam habere potuisset , atque illi repudium, quod ei litabat, misisset. Duo sunt reliqua, quae huic in niverso morbo maxime mederi possunt ; alterum patientia; vinducta alterum Haec enim omnis iniuriae finis est; quae si aliena opera fiat, nos maxime delectat ; si vero nostra, nos eosdem seliciter beat . Certe ex Caesaris nece magna ad omnes, qui Rem p. salvam esse cupiebant, la titia pervenit ς Bruto vero , & Cassio , qui suis manibus
eam secere , inulto majorem 1enisse non dubitatur . V
rum quoniam mihi cum Christiano Viro nunc agitur ,3 qui
140쪽
qui omni hac ulciscendi ratione vacare debet, quique sive ulla iniuria ab alio homine , sive a fortuna , ac casu cuiquam prosecta sit, ac quaeque ea sit , illam ignoscat,
neve quicqtiam recordetur , oportet immo Vero magis ut ad novam accipiendam, quam ad acceptam vindicandam, se comparet; de hac nihil amplius dicam; hoc remedium bestiis , quique bestiarum more vivunt , relinquens . In una Vero patientia Ianto salutarius remedium ,
quanto etiam aequius, sentitur. Hac igitur, qui quanta quanta sit affectus iniuria , se communiet, atque in ejus praesidiis se se collocabit , ut inde nulla vi , nulla recentiori, ac majori injuria deturbari pollit , sbique non solum patientissimos cujusque generi S Viros proponet ad imitandum ; sed unum tantum , qui quicquid supra cernitur, quicquid infra spectatur, creavit, atque confecit,
qui cum nostra culpa omnes ignominias, omnes contemptus, omnes denique cruciatus a Gente illa, de qua saepius ad universam salutem optime promeritus erat, qui vel uno nutu Omne eorum nenus perdere potuisset , pro ea tamen vindicta Patrem suum , ut iis ignosceret , neque eorum tantam ignorantiam quicquam ulcisceretur , in medio cruciatu rogat; hunc, inquam, si Optimum Magistrum imitabimur , atque in una patientia cum illo mnes nostras vindictas obliviscemur , atque Deum rogabimus, ut eorum ignorantiae misereatur, secreto nobis ille in his humanis contemnendis , atque sortius perserendis, numquam deerit; cum vero hinc discesserimus, uim de omnino aut citius, aut serius sumus discessuri, ad se,
ut ex suis, seliciter revocabit. Haec habui , Cochi, quae tibi de Iracundia devitanda perscriberem . Non me fugit, multo plura a caeteris Scriptoribus te habere posse , at- ue etiam sertasse potiora , ut qui in iis studiis omne
uum studium posuerint; nostra tamen neque ea indignitate esse videntur, quae prorsus contemnantur certe que
a Magistro tuo tibi veniunt, minime ingrata esse debebunt . Sed ego , ut Athenodorus Augusto suum illud de Gra carum literarum lectione ultimum praeceptum dedit; ita hoc tibi do ; ut te semel iratum in speculo videas .
Spero enim , ut ex oris deformitate animi turpitudinem facile conjiciens, ab hoc te terrimo monstro abhorrescas , atque in tua animi sedatione conquiescas.