Operum Bartholomaei Riccii Lugiensis tomus primus tertius Tomus secundus, continens epistolas ad Atestios principes, ad Jo. Baptistam Campegium Balearium Majoris episcopum, et ad familiares. Accedunt epistolae quaedam ineditae, argumenta, epistolarum

발행: 1748년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

IN BARTHOL. RICCIItione, & scientia , quarum ipsi minime ignari sint PLctor, atque Statu 1rius, qui ille de figuris, hic de signis vere judicare poterat, nasi suam quisque prius artem & probe didicerit, &diu in ea versatus erit s Neque Magiolius noster ut ad nostros redeam J cujus egregium factummodo omnes tantopere commendamus, nisi ex suis optimis studiis, quae virtus eloquentiae , quae contra infantiae indignitas esset , atque Ssortiorum suorum illustria faeta, quae a tam infanti homine scriberentur , prorsus indigna esse , certissimam cognitionem habuisset , numquam tam praeclare in istum egisset. Ex ea enim multiplici cognitione facile judicavit , iniquum esse , si illa inculta , atque rudis scriptio in elegantissimoruin hominum manus exisset . Quis praeterea de Oratore vere judicabit , nisi qui , quae ad eum persecte absolvendum , omnia ante prudenter noverit λ ex quibus postea. quid is in dicendo valeat, judicet λ ut quia ad exordium , ad narrationem, ad divisionem, & ad reliquas Oratipnis partes pertineat quibus item doceatur , quibus detestatio afferatur , quibus persuadeatur, qui verborum delectus, quae lententiarum gravitas , quia sit ornatus, quid numerus, quid figurae , quando amplificandum , quando contra extenuandum , uti humilia demisse , grandia elate , quae inter haec utraque , medriocriter tractentur , qua denique actione,

quaque dignitate, quo decoro haec , & reliqua multa a- antur , prius non cognitum habebit Iudicavit Ciceroe omnibus Oratoribus in Bruto. Qui id tam egregie facere potuisset, qui singulis singulas cum virtutes, tum vitia tam copiose , tam judiciose tribuit , nisi totam illam artem, nisi multiplex illud dicendi studium non solum pernovisset, sed aliis etiam multis modis ore, atque

scriptis ejus praecepta tradidisset λ Idem de Poeta dici potest, de quo ille tantum judicium secerit, qui ejus virtutes calluerit. Maro prius omnes Scriptorcs Latinos , dc Graecos diligenter versavit, eorum Vero cognitionem Iudicium secutum est, cum ex omnibus, quae in suum Opus conserret, optima delegit; sed neque majus ejus Iudicium suit in

deligendo , in quo multa reiecit , multa neglexit , quae pari ratione mutuari potuisset, quam etiam apte, & luo loco in suo opere ea omnia collocavit, ut interdum dubitari possit , utrum unde sumpta sunt , an apud hunc. aptius collocata sint. Pari item ratione de Historia allit- mari

182쪽

DE IUDICIO. 1

nori potest , in qua , qui egregie versabitur , is ante ,

quae ejus propria sunt , ut notissima habeat , oportebit. Primum ut uni veritati deserviat , a mendacio prorsus abhorreat; deinde ut suo rem Ordine , ut gesta est, narret , atque ita , ut ante Oculos eam ponere videatur, haec autem erit cum in locorum , tum actionum d

scriptionibus; neque etiam ut res gesta erit, sed ut m lius quoque geri potuisset ; postea quae Imperatoris consita probarentur, quae contra; quod fortunae, quod prudentiae suisset, utrique ut suum daret; neque minuta singula interjecerit, sed magna , atque hominum memoriae digna ; quo postremo dicendi genere eam tractet , leni scilicet, lucido , brevi, ac fluenti . Sallustius, qui Asricanam Historiam scripsit, ut eam fideliter, hoe est, cur1 Judicio scriberet , sertur in Africam transmisisse, atque ea loca omnia , quae ad Historiam suam pertinebant , diligenter animadvertisse ; quae Historia temporum iniquitate desideratur ; non autem ut hic noster, qui omnia conturbarat, falsa veris immiscuerat, e vero stylo rem totam conspurcarat, ut ad ejus purgatio nem tantum unum ignis , quod factum est , remedium adhiberi posset . Plautus denique & Terentius duo reliqui sunt ex Latinis Comicis , hi tam dictione , atque natura , quam etiam aetate diversi sunt . Plautus enim scurrilitatem quasi de industria sectatur; Terentius autem ingenue, atque cum summa gravitate agit. Quis horum naturam , si in Iudicium veniat , discreverit , nisi , qui sales urbanos, qui scurriles, qui ingenuitatem, qui severitatem pernorit ut ubique constet, ita Iudicium rei cognitione niti, ut suis radicibus arbores nituntur. Sed ut recte de iis judicabitar , de quibus certa cognitio haberi poterit ι ita contra nullum de illis Iudicium erit , quae sub humanam cognitionem non cadunt . Nam quae resce ita sui cognitione carent , de illis quoque nullum ceditum Judicium fieri potest , ut quae fortuito eveniunt Quare casus , & fortuna huic nostro Iudicio non sunt subjecta , neque etiam in quibuς haec duo dominantur;

quo fit, ut dissicile judicari possit , quid nobis in bello,

in quo maxime dominatur , prolaturum , quid contra hosti obsuturum sit . Certe in metandis castris , in acie instruenda, in opportunis locis occupandis, & in caeteris

eius generis , facile prudens Imperator sibi providebit;

183쪽

i 8 BARTHOL. RICCII verum in ipso conflictu , in quo rei summa est posita,

atque una sertuna dominatur, difficilem habet judicationem. Ita qui aliqua animi perturbatione affecti sint, qua tantum abest, ut quid in ea re, quam agunt, venturum sit , ut etiam , quae adsunt praesenilia , non discernant; nihil enim ab ignorantia animi perturbatio distare vide- Iur . Quare etiam in propria causa nullum fidelem J dicem esse posse vulgo usurpatur. Itaque parentes in suis liberis , amatores in suis amicis laudandis , ea etiam in illis interdum extollunt , quae propius ad deformitatem, quam ad pulchritudinis speciem accedunt ; ut ille , quin aevum puero suo Venustatem non parvam addere dice-hat . Contra Vero qui quem odio habuerit , nunquam cum eo, aut cum ejus rebus sano agere poterit Iudicio.

Ita in iracundia, quae suapte natura consilio inimica est; ita in spe; ita in metu. Qui enim avide cupit, nihil ad id assequendum videbit; qui metuit, totum in suga animum habebit occupatum . Res igitur, de qua Iudicium est futurum , ejus generis ut sit , necesse est, quae cum cognosci, tum etiam usu exerceri possit; is vero, qui utrunque faciat ad Iudicium, omni animi perturbatione vacuus esse debebit . Haec autem rerum cognitio, atque animadversio D ne huc ego omnes, quas ' circumstantias dicunt , revocem J in his tribus maxime servabitur , si loci , si temporis , si personae diligens ratio in agendo adhibebitur , a qua tripartita considerandi ratione Clitipho adolescens Terentianus non discedit , cum veretur,ne , se absente , amica sua corrupta sit, atque alio omnelii amorem suum transtulerit. Ejus autem verba f si recte recordor J haec sunt.

Sed vereor, ne, me absente, mulier hic corrupta sit. Concurr&nt multae opiniones , quae mihi animum exau

geant is

Locus, occasio, aetas, mater, cuiussub imperis es, mala. Cui nihil iam, praeter pretium, dulce es. Quibus rationibus recte adolescens ita de amica suspicari poterat. Quintus vero frater cum agit cum Cicerone se, tre de ejus Consulatus petitione , hanc quoque animadversionem majori ex parte servavit. Primum enim ut in

qua Civitate esset; deinde quid peteret; postremo quis is esset, ut etiam atque etiam diligenter consideraret , eum admonet. Sed nos de singulis, ut est propositum, expli-

184쪽

satius agamus . In loci igitur ratione consideranda murutum stucili, atque diligentiae ponere debemus. Nam, qui aut villas in agro , aut aedes in Urbe sit aedificaturus, nisi eas in saluberrimo, atque commodo Ioco aedificabit, Judicio carere judicabitur; quin etiam in iis ipsis aedibus quae loca sunt turpia, sed ad usum tamen hominum necessaria, nisi ea in suis locis abdiderit, malus aedium a chitect his habebitur . Multo vero illi inconsultiores , ac sine ullo Iudicio esse videbuntur, qui aut in foro, aut in publico , quae domi , quae in privato, sive cum liberis, sive etiam cum naturae operam damus, facere audebunt . In sacro autem non sine scelere fient profana. Praeterea vero quis nescit, alio modo in Urbe , alio ruri, alio in Patria, alio cum peregre sunt, se se homines gerere λ neque unum esse omnino agendi Iudicium λ &quo apud cognitos, &quo apud nostri ignaros utimur, ut neae licuerit se apud alienos pium appellare , apud suos non ita . Sequitur secundo in loco temporis ratio , in qua summi Iudicii summa vis est sita . Videndum igitur erit , ut quid quis agat, id suo certo tempore semper agat : aut si id alieno omnino , habeat tamen ,

qui Iudicium nihil offendat . Quare solent , qui alia quid petunt , in primis petitioni suae tempus observare

Per quam accommodatum . Itaque iuneas Didonem aditurus, se palam suis dicebat tentaturum aditus, & quae mollissima fandi tempora , quis rebus dexter modus , &quae sequuntur . Hinc illa vulgo, opportune , in ipso

tempore , per tempus advenis ; item cum tempus venerit; ita idoneo, ac suo tempore aliquid fieri; ita e comtrario , alieno , alienissimo , non suo tempore rem alia quam geri . Quae praeterea tam Vecors , tamque petulans

mulier f de nostris loquor J inventa est, quae in mariti

sunere se sic ornarit , quemadmodum si se eandem in eius nuptiis compsisset y In hujus ratione Leonardo Lau- redano Venetiarum Principi summa difficultas aliquando oblata est , ut eodem tempore , eodem in loco , eadem de re, sed cum diversis personis & doleret, & laetaretur. t Nam cum Rex Galliae cum Caesare conflixisset , victoriamque Caesariani reportassent, uterque eorum Legati in Senatum de more accedunt, ille suam victoriam illi gratulatur ; alter contra suam fortunam conqueritur. Tum prudentissimus senex his aeque verbis utrunque accepit: M a cum

185쪽

cuin laetantibus, inquit, ad victorem conversus, laetamur deinde ad victum se coneertens , cum maerore affectis,

ceremus. Occasio, quam eamdem opseortunitatem appel-jant, in tempore maxime sita est. Siquidem ea est temporis pars , quae alicujus rei vel faciendae , vel non faciendae , facultatem ex tempore praestat ; hanc qui non amiserit , quique oblatam arripuerit , is sano , & recto uti Judicio existimabitur. Si Troiani , quo tempore Ηe-Jena a marito repetebatur, eam illi reddendam curassent, an ullo rectius vidissent, quam id se ad exactum bellum, atque ad inclinatam in Graecos fortunam facturos polli- .cerentur . Unde Proverbio locus est datus : Iem sapiune Thringes . Claudius contra Nero non solum hanc Olcasonem non omisit , sed longe etiam illi obviam prope-λans cccurrit . Hic enim Consul adversus Annibalem in Apulia bellum gerebat; cum autem a Consule alter O ce tior feret , Asdrubalem Annibalis fratrem cum magno exercitu Alpes transisse , neque se , neque L. Portium Praetorem suis copiis obsistere posse , quo se minus cum aeratre coniungat; quod si casus serat, rem Romanam esse conclamatam ; hoc nuntio accepto , consilium ipso in tempore capit Nero , ut clam utroque Poeno cum magna, ac meliori suarum copiarum parte ex castris suis ad Livium in Hetruriam advolet , atque ita, conduplicati Scopiis continuo collatis signis cum Asdrubale , manum conserat ; ratus nullio facilius Poenum disclusum superaxi, quam conjunctum sustineri posse . Quod suum consilium non poetae ille prius re ipsa , quam fortuna felici eventu comprobavit . Sic enim cum Asdrubale pugnarum est, ut ejus caput Annibali paucos post dies in pugna Nero objiceret. In magnum omnino Rempublicam Nero , cum castra deseruit , induxit periculum ; verum quoniam temporis occasio urgebat , non tam eius even-rus saluberrimus extitit , quam Judicium est maxime commendatum. Sed ad tempus redeo . Hujus autem tanta vis est interdum in rebus agendis , ut quae suapte natura sunt honestissima , nisi hujus ratio habeatur , turpissima fiant . Fides vel hosti praestanda est; surioso tamen , cui sano ensem promiseris , non redie dabis . Si quis item pecuniam apud te deposuisset, eam reposcenti omnes Leges , ut redaas , cogunt ; sin autem eo tempore , quo Patriae tuae bellum inferret , eam repetat , nulla

186쪽

' DE IUDICI O . 1 trulla Lex te prohibebit, quin eam in aliud tempus dister streddendam. Tertio vero In loco personae ratio posita est. In hac autem ea consulerantur , sexus , aetas, conditio, genuς. Alio enim modo cum scemina , alio cum viro, cum puero alio , alio cum natu grandiori agendum est

omnino . Alia item illi agendi ratio , qui publicus ; Ddia , qui privatus; Religiosus alia ; alia , qui nulla Re ligione sit adstrictus, convenire videtur ; ita & in caeteris . Quare in primis ille recte & prudenter videt , qui

foeminas domi rem curare familiarem , virum foris cum familiari publicam gerere, primum instituit. Neque enim hae satis commode aut cum uterum gerunt , aut infantes uberibus alunt , Legationes obirent ; longissimas vias per dispositos equos quasii devorarent ; montium dith cultatem superarent ἰ bellum gererent ; neque in Urbe privata ad usum familiae satis procurarent; aut soris amicis praesto essent ; aut in agro assiduum opus agerent, ararent , sederent , messem conficerent . Caetera sunt infinita , quae isti generi sunt provisa ; idque in primis,

ut ab omni injuria , vel si ea summa hominem affe-l cerint , maxime sint liberae . Nimis enim vile est , in sceminam irasci , atque manus armare . Ut equidem verear , an Horatii manus ex sororis sanguine se se magis contaminarint , quam in tribus fratribus Curiatiis sortissime caesis se se cohonestarint . Neque enim tam sororicidii Iudicio exercitus est ad Iudices, quam etiam pravi , ac temerarii Judicii a caeteris est damnatus ; qui si steminam eos questus edere Γ ut illi 'Sponsi nomen condonem J animadvertisset; ac quam prudentiam , atque Judicium in pugnando paulo ante demonstraverat , tam subito , tam inconsulte non deseruisset, nunquam salutem suam in id discriminis adduxisset,& sororem habuisset , cui secundas Nuptias felicius conciliaret. In senem vero & ingenio, & viribus consectum quis saeviat, nisi furensi Is puerum , atque adeo infantem in cunis vagientem , ut in quem adversus se arma contulisset, quis serrum convertat, nisi iuria Cuique videlicet aetati suum quid proprium est condonandum. Adolescens ex amore insanat : is eius est furor aetatis . Id si seni ut fit interdum J accidat , ille magis

delirare, quam amare, Teque Uera , non autem ex am

re, insanire iudicabitur. Caetera autem, cujusque aetati&

187쪽

quae sint propria, tam plane , quam etiam breviter peris 1equitur Horatius, cum ait: Reddere qui voces iam scit puer , s pede certo Signat humum , gestit paribus e ludare , O iram Coliuit , ac poetis temere , mutatur in foras. Videtis , quam brevi , quamque plene pueritiae naturam expresserit. Jam , quae sequitur aetas , videamus.

Imberbis itiυenis tandem , custode νemoto , Gaudet equis, canibusque rico gramine campis Cereus in vitium sessit , monitoribus asper sinit rem tardus prου sor , oe prodigus aeris', Sublimis , euhiὰ que amata relinquere pernix. Mirus ubique & Divinus Poeta. Sed jam tertia aetas acincedat . Multa senem circumυeuiunt incommoda , vel quod Derit , inυentis miser abstinet , ac timet utis Vel quod res omnes timide , gelideque miniserat ;Dilator , ne longus , iners , aυidusque futuri ;Diocilis , querulus , laredator temporis actι Se puero , censor , castigatorque minomm .

Nullus Apellis tam doctus penicillus in aliquo certissimis coloribus effingendo fuit , quam Horatii stylus , atque facilitas in his naturis extitit exprimendis. Haec autem Horatius de aetatum naturis ; ad quarum rationem& qui in iis constituti sunt , & qui cum iis agent , agere debebunt , si cum Iudicio agant. Nos vero ad personae rationem redeamus. Est apud Terentium adolescens Clitipho , qui graviter de parentibus conqueritur , ctui hanc aetatis rationem in suis filiis censendis nullam adhibent. Eius verba haec sunt: Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes Judices, ut aequum esse censent , nos iam a pueris silico nasci

senes Neque tuarum affines rerum esse, quas fert adolescentia. Et sua libidine moderantur , qua nunc es , uou qu

olim fuit. Mihi s umquam filius erit , ne ille faciti me utetur

patre.

Nam frendi , s ignoscendi dabitur pereati

locus a

Certe una cum aetate prudentia accrescit simul , nec nisi multorum annorum sapiunt homines , fiuntque ad recte

188쪽

DE IUDICIO. I 8r

vitam a endam prudentiores. Sed aequior Iudex est in AEGchinum Mitio, cujus haec verba sunt in fratrem Demeam, filium gravissime insectantem: Non est sagitium , mihi erede , adolescentulum

Scortari , neque potare , non est , neque fores uringere. Haec si neque ego , neque tu fecimus , n j it egestas facere nos. Nunc tibi

Id laudi ducis , quod tu fecisi inopia . Iniurium es . Nam s esset , unde id fieret ,

Faceremus. Et tu illum tuum , si esses homo , Sineres nunc facere , dum per aetatem licet , Potius , quam tibi re expectatum eiecisset foras , Alieniori aetate poss faceret tamen. Multo mea sententia Mitio rectius, quam Demea, sentit, idque ex aetatis ratione ; non recte tamen fecisset , si haec

prςsenti filio dixisset , ne isthac nimia indulgentia licenti

sior fieret , atque aetati pejus obsequeretur. Hac aetatis ratione Iulia Octavii filia se defendere videbatur. Nam cum sorte ludi gladiatorii spectarentur , aderat Livia honesto

hominum genere comitata : non longe item ab ea spectabat Iulia inter suos adolescentes petulanter lasciviens. In harum utramque ut oculos conjecit Augustus , atque ad exemplum ambarum comitatum existimavit ; arrepto

stylo, in codicillis Iuliam ad hunc modum commoneseiscit . Vide , filia , quid inter tuum , s Liviae comitatum disserat. Parentis aculeum sensit Iulia, neque inepta caussae suae defuit. Iisdem enim in codicillis in hunc ad eum modum rescripsit. Et hi mecum, pater, senes fient. Reiecit in aetatem , quod sibi vitio a patre dari senserat ; se scilicet cum aequalibus suis Versari , ut Livia cum suis.

Jam vero quanta regula sit ad recte sentiendum , atque agendum ex ejus rei , de qua agatur , conditione perspecta , videndum restat. Nunc ergo separatim a sexu , atque ab aetate personae conditionem appello reliquam, qua homines inter se multis aliis rebus differunt. Neque enim arbitror , quemquam sugere , honesto loco natum

illi , qui obscurissimos parentes reserat , jure optimo anteferri ; publicum privato praestare ; bellicam gloriam ,& literarum studia caeteris artibus facillime praeserri. Quis praeterea nescit , alio modo cum propinquis , alio cum alienis , alio cum amicis , alio cum quibus inimicitias gerimus , esse agendum t ut cum de his aut separatim

189쪽

a3itur , aut comparatio fit inter hos , res plane secum afferat , quid homo cuique pro eius conditionis ratione tribuere debeat , quid non Neque Cicero recte vidisset, si aut amicitiae laudem ei homini, qui nullum hominem in vita amicum habuisset , aut senedtutis defensionem admodum dedisset adolescenti, quo nihil utroque magis imperite, nihilque ineptius feri potuisset. Contra vero quoniam maxime personae conditionem rei aptam sequutus

est, recte, & cum Iudicio secisse probatur. Sed quoniam in quaque facultate sui cuique tunt certissimi gradus ;non enim omnes Imperatores summa sunt laude cum uintandi, neque Castellani triumphi cum Provincialibus sunt conserendi ; quin etiam minutis Imperatoribus egregius orator; rabulis , atque infantibus caussidicis pictor eximius praeferendus est. Quare quo quisque in gradus to co constitutus sit , ei plurimum in audicando considerandum erit. Iulia Octavii filia, de qua paulo ante meminimus , cum Regio ornatu quodam die ad patrem accessisset , neque se in eo satis illi probasse animadvertisset , postridie multo modestiore , ac mundiore eum adivit , quam pater , simul ut vidit , quanto , inquit , filia , hodie comptior es , quam eras heri Cui stati m argute, ut solebat , respondit : Viro heri s parenti hodie me, pater, ornasse scito . Quo dicto luxuriam suam correxit , vestiatum suum ad mariti rationem accommodans. Ob hanci eandem vestitus prolatam luxuriam cum accusaretur , praesertim cum ejus pater Octavius modestissime vel iret, respondebat ; patrem suum nescire , quam perscinam gereret ; se certo scire Caesaris esse filiam. Magna quidem vox , amplissimoque Viro digna , qui Caesaris egregia

Eta magis aemularetur , quam petulantissimae , ac procacissimae sceminae , quae turpitudinem suam iniquiti metueretur. Neque hanc personae conditionem egregius pictor non videbit. Fecerat Timanthes Iphigeniam mactandam. In caeteris , qui aderant , virgini propinquis

continuo omnem moestitiam consumpserat ; cum vero ad

Menelaum parentem venisset, nec quicquam esset reliqui, quod adderet ad maiorem , ac patre dignum maerorem exprimendum ; perbellum consilium commentus, parentis vultum velo contexit. Tam divinus Apelles Judicio,

quam felix fuit penicillo. Qui autem hoc non vidisset , satis hic quidem habuisset, si aeque omnibus unum min-

190쪽

DE IUDICIO 1R

xorem afinxisset. At minime recte vidit Apelles. Debuit enim initio cujusque pro personae ratione moestitiam e fin ere , non autem parentis in patruo exprimere. At in ea 'mirificus suit ; qui cum quod caeteri fecissent , optime vidisset, ad illud tamen optimum judicium aliud melius adjunxit. Quantum autem Scriptor in personae ratione servanda prudens esse debeat, nihil attinet disputare, cum praeceptum sit , multum interesse, Daυus loquatur, an Heros. Neque Aiax sedatum hominem , contra vero Ulysses iracundum imitabitur; neque Mesentius Deorum reverentior , Medea vero magis in repudio pia mater , quam amoris impatiens, inducetur. Id quod Maro prudentissime enicit in omnibus personis ; verum in uno 2L-nea etiam prudentius. Nam cum est apud Didonem , investitu ejus mollitiem notavit dicens:

AEneam fundantem arces , tecta noυantem

Conspicit , atque illi sellatus iaspide fulsa

Ensis erat, Drioque ardebat murice iana Demissa ex humeris , diυes quae munera Dido Fecerat , oe innui telas discreυerat auro. Amatorem , atque uxorium Virum melius induere noti poterat. Non autem ita cum hunc eundem Trojae suprema illa nocte armit ; non item cum in deserta Lybia ex positus est. Nisi Eunc quoque ea ratione excusemus , qui apud alienos don o pulsus , mari ejectus , eorum , apud quos detentus esset , morem agendo sequeretur ; contrae vero timidos , atque imbelles homines etiam in bello , cum vestitu egregio , tum fulgentibus armis solet armare, quemadmodum illum: Stabat in egregiis Arcentis filius armis Pictus acu chiamdem , s ferimine clarus Ibera. Ita etiam de Antonio: Hine ope barbarica variis Antonius armis ,& quae sequuntur. Habet tamen interdum ubi aptissime a sese discedat. Nam & a persona, quam ipsi gerimus, aut quacum agimus , ut aliquando discedamus , recte permitti videtur. Agesilaus Rex cum , in privato deambulans , Legatis responderet , ecce tibi ejus filius puer longa arundine per conclavia , puerorum more , ex equitans . Hic cum ad patrem Regem accessisset , arundinem illi alteram obtulit , eamque quasi conscendere, ac se equitando imitari coegit. Quod facilis pater ut ei concessit, ac se eo.

SEARCH

MENU NAVIGATION