장음표시 사용
191쪽
modo brevi egisset , ad Legatos conversus, cum liberos, inquit , habebitis , tum hoc factum meum mirari vobis licebit. Idem Laurentio Medicio ut nos dicimus, ut alii Medices J evenisse serunt. Hic enim Florentini Senatus Princeps , atque in ea Civitate Regia auctoritate praeditus , cum , Senatu ad vesperum dimisse , magna Senatorum manu comitatus in serum descendisset , sorte fit ei cum paedagogo suo filius puer obviam , qui avenae stipulami id enim erat anni tempus J ex qua sibi tibi olam conficeret , in manu gestabat. Ut patrem Vidit , continuo eum rogat , ut ex ejus avenae calamo tibiam sibi conficiat. Pater , ut erat urbanus Princeps , arrepto gladio lo , eam illi consectam in manum dat , eumque exoscu-
latum dimisit. Quod fastum suum perfacete cum suis Collegis ad hunc modum postea excusavit. Percommode nobis accidit , inquit , Collegae, quod tibiam quoque inflare non jussit e nam id quoque hic faciendum fuisset. Tanta vis interdum est huiusce conditionis , ut summa utilitas, quae in omnibus rebus maxime valet , in publicis autem sola spectatur , quoniam ab impuristimo nomine veniret , contempta sit. Lacedaemone aliquando in Senatu a quodam Cive, qui ab universo populo pessime audiebat, ea sententia est dicta , quae magis e Repub. esse non poterat ; sed ejus sanctissimus Senatus usque eo honestatem coluit, ut eam dissimularit ; postridie vero curavit, ut eadem , sed a probatissimo Viro referretur ;quo facto, ab omnibus in eam itum est sententiam. Sed hodie dicendi finem non faciam , si quae ad hujus generis conditionem pertinent, omnia persequi voluero. Quare ad id , quod initio proposueram , redeo, atque meam sententiam 1 ta concludo ; ut , qui rem iudicare voluerit , is ejus rei , de qua Iudicium si facturus , omnem
cognitionem optime teneat , atque in ea atque exercitatus sit , oportere. Haec vero quoniam plerumque in i ci , temporis , personae , atque etiam caeterarum rerum conditione versantur, harum quoque minime imperitus
esse debebit. Qui igitur his ira a doctrina , atque usu instructus erit, is , mea quidem sententia , in judicando numquam falletur. Cum autem Delius dicendi finem secisset , atque etiamdum Omnes tacerent , tum MagiOlius. Erudite quidem , atque copiose Delius, quantum ad suum artificiosum Judicium attinet , peregit; sed haec
192쪽
minime mihi nova accidere. Nam cum ego quoque haec eadem mecum saepius pervolverem , atque in nanc ipsam Delii sententiam traherer , cum contra postea multos e truditissimos Viros nullo prorsus esse Judicio ; contra v ro , qui parum admodum scirent , & acute videre , &prudenter judicare viderem non raro , sententiam muta bam , neque mecum constabam ; ac nisi hodie me hoe dubio explicem , nusquam alias sperem explicaturum . Quare quid de hac ipsa re Flaminius dicat , avide expecto. Tum Flaminius. Recte mea quoque sententia, Magioli , Delius noster erudite , f ut tu dixisti J atque accurate de Iudicio disputavit ; cum, illud ex cognitione,
atque usu rerum nasci , comprobare conaretur ; ego tamen ab co multum dissentio , quam meam sententiami ut vobis initio promiseram J ut nunc aperiam , fidem
que meam liberem, tempus postulare videtur. Quare, ne vobis , ac mihi ipsi desiim, id exequi exordiar. Vix haec ultima protulerat Flaminius , reliqua persecuturus , cum ecce tibi Romulus Amase)us , ac Lazarus Bonamicius , qui Saulium in hoc ejus discessu visum accesserant , in triclinium ingrediuntur. Quibus omnes continuo assurgiis mus , eosque laeto vultu , laetioribus etiam verbis accipimus. Quo persecto , iterum Omnes consedimus. Ac sta. tim , ut fit , qui nostri sermones essent , percontantur.
Tum Magiolius e Amasei , tuque Bonamici , opportune accessstis. Quid ρ tum Amasejus, inquit. Paulo ante , sequitur Magiolius J quam vos adveniretis , Delius noster de Iudicio praeclare disputavit , cuius sententia suit,
ut id ex rerum cognitione , atque usu nasceretur nunc vero Flaminius , qui ab eo dissentire videtur , in quo id faceret, erat disputaturus ; atque cum vos accessistis, id facere incipiebat. Tum Bonamicius : opportune, Romule , accessimus . Nam cum Delio ego ex Aristotele
idem sentio qui in primo Ethicorum s nisi fallor J id
testatur , mireque expecto , quid contra Flaminius sit allaturus. Tum Amasejus. Recte quidem, Bonamici, hanc horam melius ponere i etiamsi optio data esset J non poteramus , qui hujusce nostri tanti officii, tantam mercedem simus ablatur1. Nam quem Delius sequatur, probe novimus ; quod vero contra Flaminius attulerit, id amplius auferemus. Tum Flaminius. Mihi vero gravius
cnus impositum est, quod, duobus Rosciis spectantibus , sim
193쪽
sim acturus. Nam quod familiariter inter nos agebamuν, admodum leve erat , in quorum sermone nullus Verbo rum delectus , nullus reliquus ornatus inquirebatur ; s lis enim quisque nostrum habebat , si rem planius ex-ricatam audisset ; nunc vero horum duorum Latinae eoquentiat luminum accessione , is labor accessit , ut mihi sit diligenter videndum, ne istis stomachum moUeam, si quod mihi verbum aut barbarum , aut a bonorum usu
exclusum , aut etiam minus tritum imprudentius exciderit. Tum Amasejus. Nihil est , Flamini, ut te nobis futpro Bonamicio etiam dicam J ita excuses , qui scimus ,
quantum tua scripta tam in soluta oratione , quam etiam in carmine cum veterum scriptis contendant , quamque promptus sis etiam ex tempore perpolite , atque pereleganter dicere. Id quod cum omnes astirmassent, tum Fl
minius sic exorsus est . Equidem , Deli, Judicium hoc,
de quo nunc nos agimus , a natura homini magis dari , quam ista tua rerum cognitione comparari , existimo . Hoc autem ut sentiam , tribus hisce potissimum rationibus adducor. Primum , quod sunt, qui nullam rerum cognitionem calleant , neque ullum usum habeant , & tamen prudenter iudicent ; deinde , quod contra non pauci reperiuntur , qui in summa rerum cognitione , atque earum pertractatione , omni tamen Iudicio carent ; postremo , quod de una , atque eadem re alii alia sentiunt. Ac quod ad rerum ignaros , qui tamen recte sentiunt videmus pueros , qui omnis rerum cognitionis sunt expertes , interdum prudentissime judicare. Memoriae proditum est , Catonem puerum , atque adhuc sub paedagogo agentem , cum ab eo ad Syllam salutandi caussa duceretur, &semper multorum proscriptorum capita ad eum afferri videret , de eo aliquando quaesivisse , cur nullus tandem inveniretur , qui tot, ac tantas omnium iniurias ulcisceretur Cui cum respondisset Sarpedo f id enim erat paedagogo nomen J omnibus quidem voluntatem , sed nulli
facultatem esse ; tum ipse : modo mihi ferrum detur , inquit , reliqua ego cum ad eum ad letitum , ut suo , accessero , fortiter transigam . In quo facto Cato puerbis recte sensit ; semel cum tyrannum tot illustrium Virorum interfectorem omnino tollendum esse iudicavit ; iterum cum qua ratione id facere posset , optime vidit.
Neque tamen hic illud genus vitae quicquam attigerat
194쪽
'ut de alterius consilio dicebat ; sed id totum a natura exhauserat , quae jam in eo puero pro Republica vigere incipiebat . Alcibiades vero & ipse adolescens , ac poene puer, cum Periclem avunculum suum tristem , atque animo omnia assidue versantem videret: ecquid , inquit, hoc est tantae solicitudinis , atque mentis inquietae tum Pericles. In Minervae Propylaea ingentem pecuniae publi- car vim insumpsi ; ejus ratio mihi nunc reddenda est . neque qui id faciam , habeo , atque ea caussa , ut ubdes , anxie solicitor. Tum ille subito , atque argute 2 quaeras igitur, qui rationem eam non reddas. Non quaero hoc loco, utrum Patriae Alcibiadis consilium salutare suerit ; satis mihi est , quod puer acutius natura magistra, quam Pericles ipse natu grandior sua rerum cogpitione vidisset. Alexander vero & ipse admodum adolescens , RPhilippo patre invitatus , an ipse quoque in Olympiis
currere vellet ; curram , inquit , s mecum Reges comcurram . Gravius respondere non potuit ; neque tamen
id ab ullo Magistro , quam a natura ipsa, respondit. Tanta enim hujus vis est , ut quidam arbitrati sint , eam in hominum animis , antequam nascantur , omnia infundere , idque , quod postea addiscitur , potius sit reminisci , quam addiscere , ut qui a natura optime institutus sit , is satis habeat ad recte , atque acute Uidem dum. Tritum autem apud nos illud est , mulierum cons lium ottimum esse , si ex tempore sumatur i contra vero nouita : fortasse , quia earum natura talis sit , ut subito rectius videant, quam cum maturius animadvertunt. Quid uod constat inter doctos Viros , hominem ignarum Ainrologiae , ornatissimis , atque optimis versibus, Aratum de Coelo, atque de Stellis dixisse λ Nicandrum vero Colophonium & de agro colendo, cujus scientiae ignarus e rat , optime scripsisset quorum uterque rei naturam se cuius , eam gloriam , qua celebrantur , sunt consecuti. Quin etiam in iis , quae fortunae , quod multo magis
est , subjecta sunt , atque in ipso belli medio , ut DFlius dicebat , cerui non possunt , Hostilius suo ingenio ,
atque divina natura optime vidit , cum fortunae suae proditionem una voce correxit. Hic enim , audita Metii Fufetii ad hostes desectione , alta voce , ut hostes etiam audirent, in hanc sententiam clamavit; ne timete, fortissimi milites : ego Fufetium illue . misi , qui hostem circum
195쪽
veniret , atque etim a tergo adoriretur : quae vox suis pugnandi alacritatem restituit ; hcsti vero maximum metum iniecit. Quod neminem aliunde depromptum, quam a natura ipsa , dicturum arbitror.
At hi sunt, qui naturali Iudicio sine ulla rerum aut cognitione, aut traelatione recte iudicarunt. Quid autem , quod multi etiam , qui omnibus scientiis plurimum valent , & in earum exercitatione non parum Versati sunt; tamen omni iudicio carent λ ac quid in iis boni , quid contra insit mali , pessime videnti Noverat omnia Politianus , ut de recentioribus agam ; fuit enim Vir ille omnium scientiarum peritissimus ; neque in Oratoribus ingratam operam posuit , dixitque etiam saepe;
hic tamen eloquendi rationem in veterum imitatione versari non vidit ; quem etiam non puduit adolescentes ab ea , quantum in ipso fuit , deterrere. Quare etiam ipse impolite scribebat. Erasmum qui doctissimum Virum , atque locupletissimum Scriptorem esse neget , is Solem
ducere negabit. Hic quoque tamen in suo Ciceroniano quam imprudenti Iudicio fuerit, nemo non videt , cum& ipse ad Ciceronis imitationem scribendum esse perneget . Egnatius non solum non recte sentit , sed , qui e iam cum illo versantur , maxime in dicendo corrumpit, di multos tamen publice docuit annos , & complures etiam scripsit orationes. Ex veteribus autem Sedigitus de Comicis pejus judicare non potuit , cum Terentium Caecilio ; quid enim dicam Plauto λ postposuit ; & tamen
ut videtur, non ejus facultatis imperitus suit. Ac ut ad caeteras etiam facultates transeam , Marcus Antonius
multis quidem miles hellis interfuit ; Dux etiam multa
praelia, non pauca Imperator cum externa , tum C
vilia consecit , ex quibus omnem belli rationem , atque visum percipere potuit ; numquam tamen sbi peius consuluit , quam cum in ea navali pugna , in qua postrema cum Octavio ad Actium conflixit , mollissimam Reginam Cleopatram secum habere voluit. Si enim belli rationem consuluisset , prorsus vidisset, a muliere illa maximum periculum sibi imminere , quae in sua , quod fecit , fugam caeteris compararet , aut , si mansisset, Regiis opibus hosti ad se facilius superandum maiorem animum addidisset. Hac enim una capta , totus hostium exercitus perpetuo ditatus esset. Neque Pompeius qui plu-
196쪽
plura bella consecit, quam alii pugnas Imperatores, non potuit & ipse hoc Iudicio aliquando non carere , cum pro Italia relicta in Graecia, quam in ipsa Italia, quam tenebat , pugnare maluit ; ex qua fugiens, vel , ut cum eo modestius agam , decedens , ut nihil aliud peccarit ,
certe suis animum adimebat , hosti contra maxime adaugebat. Ea enim victoriae est natura , ut quantum de altero adimatur , tantum alteri virium addatur. Copiis non erat insertor ; caussam honestiorem habere putabatur ; Italiam ipsam tenebat ; cum eo denique boni mnes , atque Senatus ipse consentiebat. Neque vero Annibal horum utroque rei militaris imperitior suit ; hic quoque tamen in victoria imprudenter vidit, cum post tertiam stragem Romanis inflictam in Campania luxuria
contabuit, Romanosque victos, Romamque prope captam Neque Vincere , neque capere scivit. Neque mihi nunc uuisquam Romanam fortunam objiciat , ne ego contra Brenni , atque aliorum Ducum direptiones illi pariter objiciam. Restat tertio in loco , ut hoc quoque ex diversa eadem de re hominum sententia comprobemus . Nam quod de eadem re diversae sint hominum sente tiae , aut ex rei ipsius varia , ae multiplici significati ne , aut ex eorum, qui judicant, non una natura, fieri dicendum est ; ex rei vero significatione , quae una tantum sit , multiplex judicium esse non potest. Ergo ex eorum natura , qui de ea diversa sentiunt , magis ut nascatur , dicendum est. Martialis , exempli gratia , idem semper est Scriptor tum re , tum etiam scriptione ;non de eo tamen omnibus unum est Iudicium. Multi enim sunt , quibus ejus versus placent; non fortasse pauciores , qui eosdem valde improbant. Continuo id ipsius Martialis nul Ia caussa fit, quod unus his, alius aliis sit. quamobrem de eo diverse judicent ; sed ii secundum naturam suam de eo sentiunt, hoc est , qui , quod naturae suae convenit, in illo aut agnoscunt, aut aesiderant. Ita de caeteris dicendum est ; ut undique constet, quem
que naturam suam sequi in iudicando , quod idem est , ac si dicerem , quemque judicium suum a natura sua habere. Tres item Latini , qui caeteris praestent, sunt Historici , Caesar mihi nunc liceat Caesarem in Historicis numerare J Sallustius , Livius , nihil tam dissimile, quam hi sunt inter se, stylo, atque scriptione. Cin
197쪽
sar purus, neque, quam par est, aut pressior, aut laxior; Sallustius vero ita interdum anguste agit , ut obscurus fiat ; Livius in suo illo candore quiddam luxuriare videtur ; neque tamen dici potest, horum diversalii scribendi
rationem ex Historiae diversa ratione natam esse , quae una tantum est; in qua, qui posteriores suere, facile imitari poterant; sed quisque suam magis, quam alterius, naturam sequi maluit : unde etiam ejusdem rei varia secuta est tractatio . Alii enim alium , ut magis placuit , s 'cuti sunt . Quasi vero Aristoteles a Platone Magistro suo in Philosophiae praeceptis tradendis non discesserit , atque eadem alia via pertractarit ; quorum alterutrum Judicio caruisse dicendum est ; quod, nisi, qui Iudicii expers sit, numquam dicere audebit. Quid igitur λ naturae diversa ratio, quam uterque non sine Judicio secutus est , cum ille Dialogi ratione sub velo quodam ; hic vero perpetua ratione rem eandem persecuti sunt . Id quod in omnibus , liis facultatibus fieri videmus; ut in re rustica, in re militari, in Oratoria, in quibus multi, diverso quisque modo , versati sunt in postrema vero Cicero non lotum a caeteris , sed a se ipso etiam discessit in ea pertractanda . Nunc enim hoc modo, alias alio, laxius, pressius , solus
in Dialogo absolvit . At hac ratione multas homo naturas, ut habeat, oportet , si haec rei unius varietas ab eis jus natura proficiscitur . Immo vero una est tantum natura, sed quae, quasi materies , caeterarum rerum imaginem recipiat , atque eam postea dicendo reserat . In diversis quidem rebus hoc ferri potest ; in eadem autem qui fiat , non video . At pictor id tibi facile ostendet ,
qui una sua tantum natura non solum omnium animalium imaginem exprimet , sed cujusque etiam multifariam, ut in hominis, quam modo infantis in cunis, modo pueri, modo imberbis, modo adolescentis, viri postea, deinde etiam cani , rugisque pleni depinxerit ; & tamen una tantum est natura ; ita & in caeteris animalibus ;non quod is pictor tot naturas habeat, ut modo puersit, modo vir, modo senex, sed qui , quam habeat, ad
ea omnia tanquam ceream ad omnes formas percipiendas habeat. Ad eundem item finem multi , sed non eadem via tendunt. Cato Carthaginem solo a quandam esse censebat, ne quarto quoque anno bellum Romanis superiori recens atrociui inferret ; Scipio vero Nasica con-
198쪽
si sons est , unde reliqemanent. Iudicium quoq
tra , qui tantum abesse , ut ea Urbs everteretur, ut , si jam pridem sublata esset , magis Romanis conducere , ut restitueretur , omnibus rationibus contendebat . Brevi e . nim fore dicebat , ut cum a Vicino , atque potentissimo hoste otium haberent, ac omnis belli metus sublatus esset , ne Romani ea arma in se converterent , quae stantes Carthaginienses in se excitabant , ac mota diutius continebant. Horum, ut videtis , magis dispar sententia esse non poterat; par tamen & eadem erat utriusque voluntas , & finis in una Reipub. suae 'salute conservandae , quorum Iudicium a natura cuique natum esse plane constat . Postremo vero si natura in homine qua-ua ejus sive bona , sive mala Iue cum caeteris animi partibus a natura homini datum esse, convincetur. Quin ille, cui
crassum , aut parvum , ne dicam , cui nullum , datum fit, nullo studii, atque cognitionis praesidio adjuvari potest . Perinde enim uini homines in sua vitiosa natura , ut etiam arbores , quae vitiosae sunt genitae , quae nullo postea cultu , nullo studio , nullo artificio ad rectiorem formam dirigi possimi ; ut paulo ante comprobatum est in iis, qui summa praediti eruditione; in ea tamen, quid boni inesset, nunquam videre , semperque in una intelligentia , nihil differre existimantes , an barbare , atque impolite , an Latine , atque splendide scirent , haesere . Cui meae sententiae Horatii quoque sententia consentit , qui praecipit , ne quid invita homines facerent, dicerentque Μinerva; non autem dixit , repugnante , atque invita cognitione. Sed paulo etiam, si placet , copiolius
rem pertractemus . Quaero ego , an rerum inventio , an
earum scientia, atque usus antiquior sit λ Non arbitror, ruemquam posteriora dicturum . Si ergo inventio p ce-it , scientia postea , tertio vero in loco usus sequetur ;quaero item , qui primi lanas ad fila , qui postea fila ad
telas , telas vero ad vestium usum convertit, unde id
Iudicii suis artibus mutuati sinit An ab earum scientia,
atque usu , quorum neutrum erat , an ex naturae , quae semper est, rerum omnium sive procreandarum, sive in-Ueniendarum optimae magistrae tacito quodam Iudicio exceperint Certe ab eo, quod semper est, id, quod postea sequitur, magis, quam contra, nasci dicendum est . Sed ut ad nostros redeam qui primi de dicendi arte scripse- m. III. N re,
199쪽
re , unde eam didicere t aut a quo fonte in sua scripta
eam derivarunt λ ut continuo caussam suam benevole exinordiantur, deinde ut breviter, dilucide, explicate, atque ordine narrent ; postea ut in partes dividant ; praeterea. ut adversariorum rationes suis argumentis diluant ; his vero consutatis, sua confirment ; quo utroque persecto , rem aut amplificent , aut extenuent ; postremo ne totum Oratorem hic vobis concludam J aut ad miserico id iam, aut ad graviter agendum, Iuda ccm commovendo, perorent. A quo haec, inquam, Rhetore didicerunt, ni-1i ab ipsa natura λ quando ars nihil sit aliud , quaena naritura descripta λ Cicero vero gravissimus Aucior hanc nostram sententiam aptius tenere non potuit, sum pro Archia dixit: ego multos homines excellenti animo , ac virtuta
fuisse, sine doctrina, naturae ipsius habitu trope divino , per se ipsos moderatos, s graves extitisse fiat or ,' etiam
illud adjtingo , saepius ad laudem , atqtie virtAtem Naturam e doctrina, quam sine nat&ra υaluisse doctrinam . Atten-idite quaeso : naturam sine doctrina , quam sine natura varitalise doctrinam . Quod si ita est , ut inventioni cedat etiam rei inventae cognitio , & usus , quique invenere , in trunque ut antecedant, necesse est ; quo item sequitur , ut Iudicium , quo inventores praediti suerunt, a natura ipsa non autem ab ulla rei cognitione oriatur . Quid vero, si postremo ego quoque Delii argumento meam multo magis , quam ipse suam faciebat , confirmem sententiam λ Ille enim Judicium prudentiae fructum esticiebat , ut qui prudens sit, is solus in rebus dubiis optime videat,& iudicet ; prudentiam vero ex rerum cognitione nasci volebat : pari ratione ego quoque facto . Prudentem nullum esse posse , qui naturae adiumentis careat : quo dato
sequetur, ut prudentia naeturae beneficio homini data sit , atque ita quoque Iudicium magis a prudenti natura, quam ab ullo artificio proficisci probabitur . Quod vero naturae
omnis prudentia tribuenda sit, id probat ; quod si quem
illa stupidum , mentis impotentem , atque a sese abalienatum genuerit, potius ex quovis lapide, atque limo fi- ctor aut manu, aut caelo quamvis sormam exculpserit , quam Omnis ars , atque solers praeceptio ab hoc scientiam ullam elicere possit . Iste item ipse rerum cognitionem omnium actionum magistram esse dicebat . Quid mihi obstat, cur ego quoque hoc ipsum naturae meae non
200쪽
tribuam , atque eo etiam rectius , quod ipsa quoque cognitio ab ipsa natura nasci videatur ' Quibus rationibus , atque exemplis planissime constat , Iudicium naturae , non autem Dei cognitionis , atque usus omnino bonum esse , ac qui hoc a natura non habeat, hunc nullo quoque studio habere posse . Haec cum dixisset Flaminius ,
tacuit; cujus sententia multum omnes commorat ; cum
Magiolius; ecquid, inquit , tibi Amasei , tibique Bonamici, videtur de Flaminii sententia ρ Nam quod Aristo.
teles magis cum Sebastiano consentiat , omnes scimus eneque hic tamen in sua natura inanis est. Tum Amaseius.
Nostrum est, Magioli , s id quod Bonamicium etiam
arbitror dicturum J tantum audire . Accessimus enim isti vestrae Disputationi magis audituri , quam iudicaturi , idque etiam casu adducti , quasi qui quintam perlonain
in scenam inserunt , aut in circulis coronam complent .
Nostri Iulii Camilli haec est provincia ; cui non arbitror
defuturum, quod contra utrumque, atque pro utroque e iregie disputet , resque ut sese nabeat , postea prudentere monstret , atque nos inter se , ut videmus , maxime discordes, amice componat, atque conciliet. Ad haec Julius Camillus . Magna res est , Romule , ut ego tantam controversiam tot, ac tam valiὸis rationibus utrinque confirmatam quasi Iudex sim compositurus, ac de istorum Iudicio agens , meum sim Iudicium in periculum adducturus; quicquid tamen alias cum ab aliis de hoc Iudicio audierim , tum etiam mecum constituerim , Vobis perquam libenter exponam , quandoquidem quantum isti inter se discordant, tantum ego ab utroque dissentio. Hoc ipsum, tum Magiolius , a te expectamus . Scimus enim , te primum fuisse, qui , quae ad hoc Judicium faciunt , in tuis
cum Latinis, tum etiam Hetruscis observationibus , non parum indicasti, cum eorum scripta aut secum, aut cum
alienis conserebas . Ita quidem est , Magioli , inquit Ju.lius Camillus ; neque id mihi studii parum cum ad judicandum, tum etiam ad intelligendum profuit, cum ex collatis sententiis iisdem , quae prudentius dicta esset , aut etiam quae alteram planius aperiret, facile deprehendebam . Sed ad meam de isto Iudicio sententiam venio. Ego igitur adolescens , de hoc ipso Judicio varie, atqi e copiose a doctissimis Viris disputari audisse me , recordor . Quidam enim nullum esto. diccbant Iudicium , ne N a quet