Operum Bartholomaei Riccii Lugiensis tomus primus tertius Tomus secundus, continens epistolas ad Atestios principes, ad Jo. Baptistam Campegium Balearium Majoris episcopum, et ad familiares. Accedunt epistolae quaedam ineditae, argumenta, epistolarum

발행: 1748년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

que quicquam eo fieri ,' sed casu , atque fortuna omnia

gubernari, rerumque actiones uno exitu comprobari contendebant ; quemadmodum in una Claudii Neronis i meritate , ut Delius dicebat, comprobatur, quam ex eius exitu Senatus quoque , se comprobaturum , decrevit .

Conthi vero in Fabii Maximi prudentissimo Iudicio ,

qui dum Annibalem cunctando ducit, remque Romanam eo consilio satis seliciter gerit , ecce tibi ex transverso fortuna, quae eius consilio adversans , quod in armis palam facere nequivit, in Urbe , atque adeo in Senatu id effecit . In eo enim quosdam excitat, qui eum cunctatorem appellarent , ac nimia imperandi cupiditate bellum trahere, criminarentur ; quae calumnia usque eo illum insectata est , quoad salus imperii Romani per novos Imperatores in summum adducta est periculum, atque hac quoque ratione sibi prudens consilium obedi re coegit . Et profecto cum hominum egregia facta aut a

consilio , aut a rerum exitu laudentur , cumque magis exitus consilio adversetur , quam contra ; atque eventus

ipsi sonuiti sint , sequi videtur , ut Iudicium casui prorsus obediat . Quoties item Romani , Carthaginienses , Athenienses , & reliquae Respublicae , atque etiam populi , aut in suscipienao , aut in gerendo bello optimum

consilium secuti sunt ; & tamen ejus exitus infelix extitit , ut qui a fortuna nasceretur . Quare etiam plerique mortales suas nobilissimas actiones magis fortunae, quam ulli recte consultationi committere non dubitant ; ut in procreandi ratione, quae omnium rerum nobilissima est,

in qua nullum L praelertim in homine gignendo J consilium adhibeatur . Quisquis enim quam casus , aut dos maxima obtulerit, aut appetitus comprobarit, eam in uxorem duxerit , deformem pulcher , infamem honestus , prudens fatuam , optime corpore atque animo Valens uintroque graviter affectam I etsii id contra in bestiis optime servari videmus. Haec autem eorum, qui nullum dari Judicium tenebant . Qui vero hoc omnino dari assi

verabant , horum alii quid hoc esset , aut unde fieret , prorsus ignorari affirmabant . Ita enim in ingenii interioribus partibus latere dicebant , ut comprehendi non rosset. Hinc illud esse, quod dicitur, rem esse, quae cumt, quid sit , tamen dici non posse . Quod si ita est , in natura nostra id situm est , quodque sub nullam artem

202쪽

D E IUDICII.

tem cadat , quando ne sub vocem quidem veniar . Alii Iudicii ossicium rationi attribuebant , ut quae sola videat , ac statuat quid agendum, quid non ; atque ita

Iudicium cum ratione idem esse 'olebant. Nam ut ex appetitu voluntas , cupiditas , desiderium suam generationem agnoscunt, atque idem cum eo sunt; ita se I dictum , consilium , deliberationem , opinionem cum ratione habere , & idem inter se esse dicebant. Nam fi Judicium est , existimare quid aeque faciendum sit , quid

non, quid hoc melius facit , quam ipsa rationis consutitatio λ Nisi enim ratio in consilium adhibeatur , atque eam Iudicium consulat, nihil reele sentietur . Hac enim una homo ex praeteritorum ratiocinatione, quae sutura sunt, facile cernit, atque dijudicat. Quare etiam bestias , quae ratione carent, Iudicio quoque carere videmus . Crassori alii Minerva agentes, noc cum rebus ipsis, qugin deliberationem caderent, homini occurrere putabant δruemadmodum voluptas in formosa muliere conspiciena, atque ejus simul potiundae cupiditas; quae ita praesto cum visu adsunt, ut quae in ipso intuitu habitare videantur . Ea item animi affectio , quae, vix visis duobus i ter se decertantibus , continuo in alterius victoriam deinclinat ; alterum odio habet; & in caeteris ejus generis innumerabilibus evenire videtur I quod nullo nostro consilio adhibito , sed suapte sponte cum re ipsa nobis excistatur . Argutius alii commentabantur, cum dicerent, in reipsa , ut in materia formam, inesse Iudicium omnino, sed non , ut superiores , id se ipsum indicare ; vςrum aratione ex ea esse eruendum ; atque ut fictor ex materia

scalpello formam elicit ; ita rationem sua consultatione Judicium ex re exprimere contendebant. Quin etiam quis dam altius excogitabant, ut cuique rei sua certa idea in rerum natura servatur, unde postea Omnia , quae in terris gignuntur , sermam suam capiunt ; pari item ratione sequi, ut quae animi sunt , ea quoque ab ipsa magistra natura ex 1 uis ideis sint constituta , ut mens , ratio, consi lium, appetitio, metus, spes, dolor, gaudium , caeterie que animi perturbationes ; ita Iudicium in hominum ingenio informaretur , atque pro materiae facilitate ejus se

ma aut expressior, aut minus eminens emceretur . Postre

INO Vero qui rem prudentius attigerunt , duo Iudicia s ciebant, naturae buno alterum , studio alterum esse acquis

N a situm

203쪽

esse videtur . De quorum omnium sententiis , quid ego sentiam, prius mihi dicendum est ; postea ad meam deveniam . Ac quod ad eos , qui Iudicium tollunt , aut magis fortunae subjiciunt, quia, quae Cptime consulta sunt, ea sua improbitate saepius evertit; contra Vero, quae te mere suscepta sunt, feliciter absolvit; atque ita a sortuitis eventis, non autem a recto consilio res laudari volunt; hoc vulgarium hominum esse dico , qui consilia eventis ponderant ; & cui bene res processerit , eum prudenter vidisse , cui secus , nihil sensisse dicunt ; cum sapientes contra, etiam quae infeliciter evenerint, modo eorum s sceptio prudenti consilio non careat , non improbent, in quibus unus Ovidius ad numeratur, cum ait: Succesis careat felicibus opto, Duisquis ab eventu facta notanda putat. Damnat eos Ovidius, qui factum ex ejus exitu aut probant, aut Vituperant, quique consilium pro nihilo habent. Qui

vero J udicium ita in reconditis ingenii quasi penetralibus abscondi , atque sepiri dicunt, ut inde erui non possit ;isti ii de suo judicio agunt , possum concedere ; si de a- Iiorum , non ita ; cum multos in suis actionibus perpetuo reste sentire videamus . Quod vero ad eos , qui Judicium quidem dari dicunt , sed , quid id sit , dici non

posse amrmant, ii ridiculi , non autem prudentes Videntur . Ego enim qui linguae vitio , ut nostis , interdum

valde laboro; si quid est , quod dissiculter proferam , id

profero tamen, certe facile scribo. Qui vero Iudicium idem esse cum ratione, atque in ea inhabitare disputant, nonnihil dicere videntur . Sed ego nunc Iudicium separatum, ut ut potest, a ratione , ac per se solum quaero; ut si de consilio , de opinione , cognitione , prudentia , caeterisque virtutibus faciam , quas non nego originem suam a ratione ducere, atque suas certas sedes in ea habere, sed tamen harum cuique suas partes attribuam ; ut Justitiae sit cuique, quod suum est, dare; nulli injuriam in-

serre ; illatam, si possit, propulsare ; Fortitudinis in iis, quς

aut secunda, aeut adversa eveniunt, peraeque versari. Ita& de caeteris virtutibus agam , nullam rationis mentionem faciens. Jam vero qui cum re ipsa sua sponte Judicium se nobis offerre allucinantur, quique idem a ratione ex re dubia evellendum este censent , illi , quasi

204쪽

DE IUDICIO. I '

qui tot specula , quot res dubiae occurrerent , homini ,

quae secum cuiusque rei imaginem propriam afferrent , Proponere; hi vero tot atomos, quae quidem nisi per So-Ιis radios cerni non possent , inducere videbantur . Qui vero a naturae idea illud repetendum esse existimabant , veritati propius accessisse videntur , Quia a natura non discessere , quae omnium rerum sons eii , atque Origo . Duo autem postiemi reliqui sunt , quorum lententia: omnino cum re ipsa magis faciunt . Altera enim suum eertum Iudicium habet; neque altera suo caret, ut a Delio, atque Flaminio paulo ante disputari audistis , cum ille in cognitione Iudicium ; hic vero in natura tantum versari, acutissime tuerentur; de quorum sententia, quid ego sentiam, paucis prius dicam, postea mem explicabo. Ac quod ad absolutam rei cognitiόnein, unde Sebastianus Iudicium suum sibi constituebat , is quidem recte sentit . Qui enim aliter judex in caussis rectam sen- identiam ferret, nisi rem totam aut argumentis, ac rationibus, aut testibus ipsis prius percognitam haberet multo etiam minus Medicus de morbis , ita caeteri in suis ficultatibus judicarent . Neque contra Flaminius minus p rite , ac iudiciose faciebat , cum Judicium , ut caetera omnia, natura nasci allirmaret. Nam qui hoc bono praedatis sit , non parum in judicando valebit , ut in Cat nρ , atque Alcibiade pueris satis comprobari videbatur ;ir horum uterque ex altera parte recte senserit ; cum ut rque suam partem aeque defenderet; in eo vero, quod a teram partem ad Judicium faciendum rei ceret, inique figo vero , ut tandem meam sententiam explicem , cum D horum alterutro, ut isti volunt , Iudicium duci, mi I me nego ; tum vero , ut ab utroque simul conficiatur ,Πagis probo; atque ita , ut, qui optima natura praeditu si , is Dene iudicare , neque qui rerum cognitionem per- fcte calleat, is quoque eJus rei , quam optime teneat , nate ; qui vero hoc utroque bono abundet, Omnium orti me judicabit ; ac perinde fiet , atque si natura , & rerum cognitio duo sint amnes , qui aliquando simul una

onfluant , ex quorum alterutro commode , sed ex eo , cui ex confluvio fit , multo tamen' commodius , atquempiosius aqua derivari possit : ut Cato , & Alcibiades aratura sua tanquam ex altero rivo recte judicare potue-rr . Neque contra qui rei peritis limus sit, suo is quoque

205쪽

2oo BARTHOL. RICCIIIudicio carebit ; qui vero natura & rei cognitione vaIehit , is recte judicare dicetur . Neque enim mihi quisquam unquam persuadebit , Politianum scisse , quantam dignitatem haberet dicendi elegantia, & eam tamen, ut pulchram virginem, contempsisse , sprevisse, atque inter suas Musas non coluisse ; nisii hic sorte Solem videns , quia in eum ipse intueri non posset , illum ea ratione aliis non lucere postea praedicaret . Quod si ita esset, id malitia potius , quam Judicii vitio accidisset . Sed ego

culpam hanc magis in illa tempora, quae, ut ex illorum 1 criptis constat , nullum delectum verborum sequebantur, nullum orationis cultum atque ornatum habebant,

recteque fieri potuisse , ut in caeteris studiis omnia viderit , in quibus etiam plurimum & valuit , & rectissime sensit ; hanc tamen , de qua tam male iudicavit , non

cognoverit. Id quod de Erasmo, & Egnatio dici potest ;de Caecilio vero nihil dico amplius , quam quoa monstrum fuit; ut qui natura plus, quam homo, fuerit, Iudicio vero multo minus . Quod vero Cicero Arato , atque Nicandro earum rerum ignorationem dederit , de quibus tamen optime scripserint ; ad quorum imitatio. nem oratorem tuum sacere posse contendit; eo modo e ponitur ; quamquam ille siderum , hic vero agricultura nullam cognitionem teneret; tamen utrumque de aliqu earum scientiarum peritissimo , quae ipsi postea versibis suis praeclare scriberent, abunde habere potuisse. De Amtonio, de Annibale facilis est responso ; haec, ut amor, impatientes , non vidisse; quae etiam si vidissent, amon tamen victi , armis vincere nescivissent . Quod ad Pompeium , Senatum objicere possem , cujus sententiam sentasse tum sequi coactus est ; certe in re bellica Iudicie falli cum ex multiplici eius ratione, tum ex sortunae in. constantia, haud mirum videri debet. Neque quod item Cicero dicat , se magis naturam in homine desiderare , quicquam nostram labefactat sententiam. Is enim utrumque probat, & doctrinam, & naturam ; cum tamen discat, se malle naturam sine doctrina , non propterea d ctrinam ut inutilem respuit, atque aspernatur ; sed perinde facit , atque ille , qui in genero sibi deligendo ,

Virum probum sine re, quam malum vel in locupletissima, malit; quem tamen si cum probitate locupletissimum

nactus sit , multo eum libentius , multoque iacilius sis

206쪽

DE IUDICI O. IOI

accepturus . Sed cum hoc nihil nobis advetietur ; illud

quidem ejus ipsius Ciceronis nostrae sententiae magis conis Venire non posset, cum pro eodem Archia inquit : cum ad naturam eximiam , atque iuusrem accesserit ratio quae

Eam , confirmatioque doctrinae, tum Elud nescio quid praeel rum, ac singulare exsere solet . Ubi conjungit ad aliquid Praeclarum , ac singulare efficiendum naturae , atque doctrinae vim, ut ego in meo persecto Iudicio facio, quod ab harum utraque derivari mihi constituo . Cui me se tentiae Horatii quoque sententia accedit, cum ait:

Natura fieret laudabile carmen, an arte,

uaesitum est. Ego nee sudium sine disite vena , Nec rude quid possi vidis ingenium: alterius se

AEtera poscit opem res, oe coniurat amice.

Alteram sine altera Horatius nihil proficere dicebat. Qui igitur ab harum utraque multum adjuvabitur , is etiam in judicando multum valebit ; qui vero erit optime in

situtus , huic ad persectum Iudacium nihil deesse poterit ; ut apud nostros Andreae Navagerio, Bembo, Sad latio, Longotio, vobisque s liceat mihi, quod verum est, vobis etiam praesentibus, dicere J Romule, atque Bon

mici, qui cum optima natura studiorum quoque rati nem non pessimam , atque rerum cognitionem minime vulgarem conjunxistis , evenisse constat , non autem ut

illi , quorum paulo ante Flaminius meminerat . Quare illi semper inculti, horridi, asperi ; vos vero cum Ue stro nobilissimo comitatu , quod a natura habuistis, ita postea studio, atque usu adauxistis, ut vestra scripta Romanam elegantiam redoleant, atque oratorium splend rem sibi praeluceant ; eorum vero quidvis aliud , quam ullum omatum , atque dignitatem, prae se ferant omniam . Nam quod Flaminius ait, ex diversa hominum ejusdem rei 1ententia probari Iudicium magis α natura, quam ex rerum cognitione , facile occurritur. Qui iud, cant aut ex iis esse, qui naturam, aut qui cognitionem , aut qui simul utrumque faciunt, qui a natura sua non disceaunt, si bona est, recte: qui a cognitione pendent, si eam probe perceptam habent, haud improbe: qui vero tertii & naturae bonitatem, & scientiae rationem com

junctam habent, atque ad eas Iudicium suum dirigunt, ii soli recte sentiunt, & persecte judicant ; ut hac qu que ratione persectum, atque absolutum judicium tam e

207쪽

intelligentia, quam ex naturae bono perficiatur. Ubi vexo de rerum inventoribus agit , quos negat ulla cognitione earum rerum , quae nullae erant . , adjuvari potiue ;respondeo, semper ex imitatione aliquid animadverti posse; ut qui lanificium, atque texendi inventum excogitarit , alterum a bombyce vermiculo ; alterum ab araneo

id mutuari potuisse ; ita qui specillum , ubi nostram imaginem spectamus, adinvenit, id ab clara aqua, unde sam referri videmus , facile sibi excogitarit ; ita qui superioribus annis f quos archιbu os appellamus J commentus est , a fulminibus, atque Coeli tonitruis ad eam inventionem excitari potuit ; ita in caeteris, ut semper aliquid a certa re sua, aut ab aliena, qua id constituat , habere posse videatur . Duo postremo ad summam pulchritudinem opus sunt; natura unum; studium alterum . Nam quae natura suapte conformata sunt, ea semper pulchra sunt; nec cui studium aderit, parum id quoque ad pulchritudinem prosuerit . Id quod in mulieribus nostris ruotidie cernitur . Quibus enim a natura optima forma ala est, continuo a se ipsae , ut pulchrae , probantur ;cui Vero aliquid vitiosum acciderit , si id studii beneficio emendetur , pro studio inter sermosas , plus minus , adnumerabitur, quando etiam L ut nihil de ori fuco superlito , nihil de capillo commutato , nihil de ciliis aut evulsis, aut abrasis, & reliquis ejus generis dicam J si quae claudat natura exortae sint , f vulgari enam modo naturae vitium nunc appello J ita solearum beneficio id vitii corrigant, ut inteῖrae elegantius non incedant . Verum cui utrumque aderat bonum, & naturae adiumentum, & artis studium , huic nihil deesse poterit ad omnem pulchritudinem ; ut etiam lapides, qui a natura omnino pret insi gignuntur , si vero ars adhibeatur, non parum illis aceedat cum ad pretium , tum ad pulchritudinem augendam . Ita ego in hoc meo tertio Judicio constituendo facio, ut hinc natura, inde studium , seu rerum cognitio, hoc mihi perfecte conficiant ; tum fiet , quod nos dicimus de absoluto Iudicio , quod a naturae bono , atque arsum scientia atque tractatione conflari volumus . Atque

ita dicendi finem fecit . Tum Saulius ; ecquid ais , M gioli 3 Non tibi Proteus iste , primum horum duorum retibus probe involutus , postremo etiam a Julio depreliensus esse videtur Tum Magiolaus . Mihi quidem, Sauli,

208쪽

DE IUDICIO. zoI

quoniam de me nominatim quaeris , t isti suam quoque postea sententiam dixerint J Iulii Camilli explicatio valde arridet , qui , ut suis au vel sariis , quod eorum erat , Concessit , ab utroque postea ipse, quod suum sibi ad perfectum Iudicium faceret, modeste sti mpserit . Et mea quidem sententia ita est , ut eruditio per se .multum Iudicium adjuvet ; natura vero nihil obsit utrumque vero simul conjunctum illud Iudicium eiciat, cui nihil desideretur . Nam si Cato , atque Alcibiades , caeterique eorum similes a sua natura , ab ortu suo secum Iudicium extulerint , neque qui eius optimae naturae loco , optima rerum scientia erunt instituti , suo quoque judicio carere dicentur. Quin illud addo quia non omnibus ea optima natura est ingenita J si paulo obscurioribus naturis studium, atque rerum cognitio praesto aderat , id non parum adiumenti illis afferre ad judicandum, ac perinde neri , atque si lumen obtusum in crassori cornu anclusum , quod quidem seras aliquid splendoris emittet , sed multo id clarius emitteret , si quod ab artificio habebit , subtiliori

Cornu , atque eo peruncto , includatur , atque aurum, quod & ipsum in venis terrae gignitur omnino preti

Ium , sed terreum , atque sordidum ; cui si masti stra manus , fi purgatio accedat , multum quoque & splendoris , & dignitatis accesserit . Quam Magiolii sententiam cum Omnes comprobassent , ac probe Julium C milium sensisse affirmassent , tum surrexere , atque ut cuique magis visum est , hic huc , ille alio deambularum disicessere . Romulus vero & Bonamicius cum Saulio , qui domi cum Magiolio remansit , consectis aliquot brevibus spatiis , & ipsi eum valere justhre , d mumque suam se contulere . Haec sunt , Aloysi amplisi sine , quae a nobis de I udicio habere potes: in quo meo officio fi tibi satis cero, mihi erit quam gratissimum; si minus, neque id tamen ingratum est futurum, quod ibbi omnino morem gesssse videbor.

209쪽

Duca Quarto di Ferrara.

L Giorno seguente, che su a ventistite di N vembre, si secero te esequie dei Duca morio; ii Corpo dei quale era nella Capella della Corte , che h nel gran Cortile contiguo alla Plaeteta , & vi era stato per tutio it tempo che it Duca nuovo stetie absente. Questa Chiela dat me-m verso la porta era tutia cinta di panni neri , & versol' Altare maggiore tuita di vellutonero con varii compa ti per dentro, & d' intorno era una comice coperta di vel luto con l' armi Ducali , & con te inscrtitioni convenienti , & con torchi in tanto numero , quanto vi poth capire. Il Catafalco , sopra ii quale stava ii Corpo, havea alle bande quattro Piramidi cariche di lumi , &quatim grandissimi torchi proportionati ai pari delle Pir

midi , & sopra vi era una cupola di broccato , & a torno risplendeano diversi colori melanconici , che ustivanodalle bogete di vetro plene d'acque , ch'haveano di dieintro te lampadi. Tullo it palco era coperto di brOccato , & anche tutio it circoito infino a mego la Chieta. Et per tutio it tempo detrabisneta dei Duca nuovo ,

che su per cinquanta due giorni, sem pre in questa Capella si celebrarono gli Umci sacri , e vi stavano di ¬te alcuni Genti Phuomini della Camera , & alcuni Alabardieri della guardia , che si comparti vano di volta in volta , & ogni mattina vi andavano alia Messa i princi-yali Magistrati con la Nobilia , & sem pre vi ardeano tut-ti i lumi sopradetii. Stando la cosa di questa mani era, ilDuca it Luni mattina , che su do po it glorno delia sua

Creatione , ando alia Capella , e fu cantata una Messa funerale , & pol a venti una hora tornb at medesimo tu

210쪽

o in meo spacio ; ma nondimeno sontuoso & appropriato , quanto era l' altro , & net Cadiletio era it Sig. suo Padre finio di stucco assai simile alia propria effigie, vestito alia Ducale , & dali' una tanda stava ii Sig. Cornelio Bentivoglio con la Spada , & dat Paltra M. Iacomo Troiti col bastone , & per ordine vi si vedeano tre Stendam

di , quello della Lega det Papa & det Re Christianissirio , quello di Luogotenente Generale dei detto Re , &quello d'Huomini d'arme. Ιl Duea nuovo si pose allamano destra deli' Altar maggiore sopra un palco atquanto alto da terra quasi incontro at Catafalco det Signorsuo Padre , & di solio erano messe due banche in unmego cerchio per quelli det sangue. Dimi seguivano i

Magistrati & i Gentit' huomini. A rimpello dei palco dei Duca flava un pulpito, sopra ii quale M. Gio: Battis a Pigna suo Secretario sece una oratione in laude dei Duca morio di due tereti d' hora , che sarii nella fine diqueste esequie . Et finita , ch' ella fu , s' incomineth ad inviare la gente , la quale passava per ii Cortile , ch' e-Ta tutio tapeetetato di panni neri. L'inviarsi su in talguisa. Cento Putti vestiti di camiscie di Cendado nero , chehaveano in mano torchi accesi , a i quali erano attac-

Tulle te arti coi loro Confatoni. Tulli i Battuli. Tulli i Frati. Tullo it Clero. Tuite te Croci. Tulli i Confatoni da morio. Et tuiti i inpranominati haveano in mano torchi di

precedente haveano annonitate te essequie dei Duca. Paggi ventiquat tro sopra Corsieri coperti di velluto ne-ro intino a terra con gran Croci di raso blanco. Ιl Conte Camillo Montec coli con to stendardo d'Ηuomini d'Arme.

SEARCH

MENU NAVIGATION