장음표시 사용
481쪽
Disp. V. De Adiuratione, sty siversit. m illa reperta. , yi
etiamsi seruus sit, neutiquam est periurus , quod reverae et , s i e iurasset, licet sat criminis inobedi.
ideo in primis Deus ipse , comestatione tui nomini, , mouere potest creaturas ad aliquid faciendum : ergo & adiurate. Deinde Angeli , & homines , inad &dati nones, idem possunt , cum omnes hi possint repraesentare aliis nomen Dei , &chorum , ut illius amore moueantur ad aliquid faciendum. Sic ut certum , supponit Palaus tom 3.
An ex transpresione praecepti superioris , ad
iuratione vestit consιrgat duplex peccatum, nempe ct contra virtutem Religionis , o comtra iustitiam , obedientiam , aut castitatem praceptam.
An omnes creatura rationales positi sole iter adiurare. AFfirmabunt Authores primae sententiae, quaest.
Sed probabilius Respondeo , Non conburgere, nis unicum peccatum , nempe contra Virtutem praeceptam , non contra Religionem. Quia , ut supra est habitum , adiuratio etiam praecepto. con iuncta , selum habet excitare adiuratum ad execu-xionem praecepti : ergo ipla non imponit piaecep-rum : ergo, &c. explicatur amplius. Nam adiuratus restituere non remanet oblig'tus exequi restitutionem , sub ratione adiurationis , cum sub quocumque fine restituat , obligationi satisfaciat ergo adiuratio non inducit obligationem Religionis distinctam a praecepto cui adiungitur , tametsi intra illam speciem faciat , ut efficacius obliget. Sic Palaus punct. a. num. 4. Suasez , &Sanchez loc. it.
An Miurans imperative eum , in quem nullam habet potestatem, peccet mortaliter. AF firmant communiter Doctores , eo qubdiu hoc casir adiurans assumit nomen Dei in Vanum, cum usurpet potestatem in alium , quam non habet , quantum in se est. Ita Angel. verb.
diuratio, num. I. D. Anton. 1. Part. tit. lo. castit. 8.
Armilla , &Tabiena verb. adiuratio,π.6. 3c alij apud Siluestrum. Sed clarius Respondeo , Peccare quidem mortaliter, si res est notabilis , alias non. Sic Siluest. verb. adiuratio, quast. vltima,expiliciaris hoc modo aliquos Authores , quos pro prima sententia affer , Vς Angelum , Richard. & Archidiaconum. Sic etiam Margarita Confessor .in primo pracep. fol.6I . Sanchen
g. II. De his, qui adiurare , , adiurari po s
An omnis creatura intellectualis , vel rationalis ρήfit adiurare.
REspondeo tanquam certum, Posse. Quia quae libet creatura intellectualis , aut rationalis dc REspondeo tanquam cerium : Quod non ponsiunt solemniter , bcne tamen priuatim. Pr mum constat. Quia adiurate solemniter , solum est datum Ministris Ecclesae , quales sunt insigniti gradu Exorcistae , vi diximus p. h. Secundam etiam patet, quia omnes alij possunt priuatim , dc per fidem in Christum , & iiii: ationem eius Sanctissimi nominis daemones adiurare. Sic omnes. Su Iezlib.4. Gyit. .num. I . s D. Sanche E libro 1. in Decalog. cap. 1. num. ι8. Palaus d:θμι at . q. punct. .
REspondeo tanqnam certum , quod non . Quia certum est, quod persona adiurata , debet elle distirusta ab adiurante, Quia sicut nemo se ipsum rogare, aut deprecari potest, ita nec adiurare. Sic
Q V AE S T I o XXII. An possis licite ab homine adiurari Deus.
REspondeo tanquam certum : Posse. Quia sic ii possumus orare Deum , ita possumus ei aliquid diuinum repraesentare , ob cuius amorem, aut merita , nostras orationes exaudiat. Id constat ex scriptura, in qua legimus Moysen , & alios Prophetas orasse Deum , propter semetipsum , & pr pter Abraham , & alios iustos sibi dilectos. Et Eeclesia semper sere orat , per Christum. Igitur iam Deus adiurari potest ab homine : quamuis verumst quod haec adiuratio , potius obsecratio appella
An etiam Angeli Sancti, necnon homines beati, possint a nobis licite , ae 1ancte
adiurari. io .REspondeo etiam tanquam certum : Posse licite , ac sancte, si debito modo fiat. Constat. Κ κ quia
482쪽
392. Trach. IX. De mitiis religioni oppositu.
quia repraesentatione Dei, & Sanctorum , moueri possunt ad praestandum postulatum : ergo pollunt adiurari. Sicque habet usus Ecclesiae , nam omnes p timus a Virgine, aut per filium suum , aut per Conceptionem , Natiuitatem , vel Assuinptionem suam, M. ergo. Verum est, quod haec adiuratio Sanctorum , non est aliud , quam obsecratio quaedam , &pars orationis ad ipsos. Nec enim adiurare pollumus Sanct s eum imperio , sed cum reuerentia eos humiliter precari, non ut auctores bonorum , sed ut intercelsores, ut bene aditertit Suare E loco cit. Sic etiam Palatis num. 3. licet non ita clare. Qua autem ratione possint adiurari homines viatores, habesset a
' TEgandum videtur. Quia hi, nec amore , nec ti- . more Dei , nec Sanctorum , ad operandum mouentur ρ sed omnia ex odio operantur : ergo non Vi
detur polle adiurari. Sed tanquam certum de fide , Respondeo : Adiurari posse sancte , ac licite , si debito modo fiat. Patet ex usu Ecclesiae, quae ab initio consueuit adiurare Daemones: qui usus sundatur in Christi verbis, ac virtute, aixit enim Maret Oltimo , de suis fidelibus ' In nomine meo demonia esicient. Et Luca ict.
Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, &c. unde est etiam in Ecclesia peculiaris ordo Clericorum ad exorci gandos , seu quod idem est in adiurandos daemones institutus : ergo si haec adiuratio debito modo fiat,licita & sancta est. Sic omnes. S.Thom.
p. 42.π.rD Qui bene ad rationem dubitandi respondet dicendo, Ruod quamuis a daemone non petatur,vi exeat a eorpore obses , vel nocere desinat, ob gloriam
Dei, ct ob euia nominis reuerentiam , quod adiuratio
nis ratio petit ut supra est habitum frustra enim
id ab eia peteretur ; quia ea voluntatis PeruersitaIe ob stinati, quidquid agunt, ex odio Dei agunt: nihilominus dicuntur bene per exorcismos adiurari , propter similitudinem, ct analogiam in hoc consistentem , quod scut dum homines adiuramus, inducimus eos , ut propter Dei nomen aliquid liciant , vel caueant: ita damones in virtute , s potestate Nominis diuini υ- cedere compelluntur. sic ille.
An etiam Creatura insensibiles, ut sal, aqua, n bes,grandines, M. licite adiurari possint. AFfirmandum videtur. Quia ex usu Ecclesiae
constat, quod Sal Ac aqua , imo & nubes exoris
cizantur,aut adiurantur : ergo.
Sed tanquam certum Respondeo , Non posse proprie adiurari. Patet, quia creatura insensibiles minimὸ sunt capaces ad percipiendam adiurationem , quae fit per obsecrationem , petitionem , aut imperium t ergo. Nec obstat ratio dubitandi: quia cam sal, & aqua exorcizantur, non ipsa,sed Deus,& daemon adimantur. Deus, ut in eorum usu assistat, fauorem piaestans . daemon , ut fugiat, & a nocendo desistat. Similiter quando adiurantur nubes, & gra dines , non adiurantur ipsae per te, sed Deus ipse , ne illa noccre permittat: & daemon, ne illis utendo nobis noceat. Sic omnes. D.Thom. 2.2. quast. 9O. art. MValentiae ibi, diff. 6. qitis. S. punet 1. Lessiis lib. a.
An saltem ereatura sensibiles irrationales , locustae ,pulon , ct similia bruιa ,possint
proprie a Vari. AFfirmandum videtur. Quia animalia bruta vidε-tur capacia passivi imperii: atqui adiuratio erga huiusmodi , potissii: um consstit in imperio : ergo. Maior experientia probatur. Primo . nam saepe videmus animalia , etiam scrocissima, imperium hominum formidare , atque ab operando desistere : ergo ob ipsena poterit etiam a nocendo cessa I e. Secundo , quia coniuratores locustarum , bruchi & aliorum laedentium albores, sata, & alia virentia vermium,excommunicant eas,vocant in iudicium, de similia : ergo poterunt eas adiurare. Ita sentire sine sensu certe in posset , qui teneret bruta animantia aliquam mentem , seu rationem habere : uti impie , &inepte tenuere Empedocles, Porphyrius , Plutarchus, necnon ex modernis Anton. Citadinus lib. i. poster. Ars.c. 3. Laurentius Valla east.'sua Dialemca,apud Raphael. de la Torre 22.q. yo .art. 3.disp.Unica . 4. Sed tanquam certissimum Respondeo, Non posse. Quia irrationales creaturae nullius rationis sunt pari cipes : ergo incapaces adiurationis,cum haec sit opus rationis practicae. Sic communiter omnes DD. cum D.Thoma quast 9o. art. 3. cit. Raphael de la Torrenuper adductus. de alij quast.antecedenti. Nec obstant
Ad primum enim Respondeo negando bruta esse proprie capacia imper ij. Quod si aliquando ad imp
rium hominum videmus si gere,aut formidare, vel a cedere, iton ideo est, quia vocum significationem per cipiunt, sed quia ex gestu truci,aut verborum stridore horrido , naturali instinfitii iudicant esse figiendum: sicut e contra ex vultu amicabili,& oculis laetis esse accedendum : hoc autem non sufficit, ut adiutationis
vi aliquid faciant. Ad secundum iam dicam quaest.sequenti. Quas T Io
483쪽
Disp. V. De Adiuratione, oec. s. v. 393
ventis , ct mari imperat, ct obediunt ei Z Ita se tui
An sit Deitum , locustam, bruchum, o alios
vermiculos , in ruoltcium euocare , ct contestata lite , excommunuare , ct anathe mali Rare 'AFfirmant elle licitum , nullamque in hoc
modo coniurandi superstitionem contineri, Felix Malleol. in Malleo Male'. tom. h. libro 6. Sprenger in Malleo tom. 1. quastione χ. cap. I. Chas- saneus consed. i. numero in s. pari. s. dc Anonym. yractat. χ. de exorcismis. Et probant , quia praxis est, apud aliquas nationes , contra praedictos vermes instituere iudiciarium processum ; sicut fit contra facinorosos, dc contestara lite , anathematis censi ra exterminari , ut refert Deirius lib. 3. Mag.
Sed tanquain certum omnino Respondeo omnino esse illicitum , superstitiosum, vanum, ac ridiculum , tales vermes ad iudicium simul cum pie.
be , cui nocent, vocare et ac constituto ex utraque parte procuratore , & aduocato , accusare , dc auditis rationibus ex utraque parte , tandem eX-
communicare, dc anathematizare , & ab illis i cis exterminare , ac abigere. Probatus manifeste. Quia si lis contra irrationalia intentetur ; sunt litis, & sententiae percipiendorum incapacia. SiveId , ad tersus daemones, a quibus mouentur saepe 3 nil refoti illos accusare , aut defendere , aut excommunicare : ergo.' Nec refert , quod dicta animalia saepe sententiae obediant , aes nocere desinant. Quia id non euenit ex virtute sententiae larae, sed ex potestate dae nonum , qui auferunt dicta animalia nocentia , ut sic vana haec , &Ω- perstitiosa hominibus persuadeant. Sic Nauarr. libro scorsit. tit. de sent. excommvn. consi. I. alias s. Solus libro f. de Ius . questione 12. artic. h. st libro 8. quaestion. 3. artic. 3sne. Detrius disquisit. Magic. loc. citat. Suareet tom. iv kp. displuat. se sedi. I. Hen-Liquea & RodrigueΣ , quos omnes citat , ac sequi- tui Sanchez libro x. sum. capit. 42. numero 9. Valentia a. a. disputat. 6. quamon. 8. punst.2. Palaus rom. . tract. r . disputatio. . punis. 3. numero 6- Trullench. libro i. in Decalog. cap. to. dubιο νε in sine. Rapilaei de la Torre a. a. quast. 9 . art. v disputat. unica , numero septimo,Bonac. in noua edit. difflutat. 4. in a. pracep. Decalog. quaestion. i. punEt. vltimo rumero quarto res An autem. Fili lac. numero M'. late Torrebianea libro 9. Iuris stirit. capit. l . de alij. Qui communiter dicunti, non excuselia mortali , qui has creaturas irrationales modo enarrato,adimant. Legatur Palaus.
An Ditem possit quis prudicra bruta adiurare, si non Obsecratione , aut imperio morali, plasica tamen se e caci virtute supe
Rξspondeo , Posse. Quia sime Christus Do
minus virtute propria imperauit ventis , dc mari , dc facta est tranquillitas mapna, ita ut videntes mirati fuerint, dicentes : cuis est hic qui eius in fide , de virtute illius pollunt idein facere. Pol Iunt enim imperare huic monti , ut hinc transferatur , dc faciet ; de locustis, ut recedant, dc obedient; non morali, sed ut ita dicam ) phys ea obedientia. Sic Suarea libro . eapit. 1. fine, dc ex illo Palaus punct. fine. Qui bene aduertit, adiurantem in hoc casu debere cognoscere , se ad hos operandos effectiis , supernaturali virtute praeditum esse : quod facile cognoscet , an ex Vir tute diuina, an ope daemonis haec praester, ex dictis supra trant. de superstitione. Legatur ad idem Sanchez c. h. cit . fine, & Lupus in edict.Inquisit.parr. 3.
g. III. De assistentia daemonum in corporibus ob-s ssis. Q IEs T I o XXIX.
An ut quis daemonium habere iratur , sit necessiim , quod daemon sit in ino homine , ct
aliquam potestatem in eo habeat. RE 'ondeo , Assirmative. Pro quo sciendum, quod duplici modo potast daemon homini
assistere 3 exterius nempe , dc interius. Si igitur solum exterius homini assistat ; non dicitur homo daemonium habere ; alias S. Iob , D. Antonius scalij Sancti , imo de ipse Christus Dominus dicerentus habere daemonia , elientque daemoniaci, cum saepe illis daemonium assisteret tentando , dc vexando , quod est blasphemum t. igitur, ut quis daemonium habere dicatur , requiritur , quod hoe illi interius assimi , dc habeat aliquam potestatem in eius corpus. Sic omnes. Legantur Thyreus lib. de damoniacis,capit. 2. Sancheg libro a. fum. V. 42.num 6. Palaus tom, trau. I . disyntar.ε. de Adiurat. pu Q. s n.vltimo, Iodocus verb. damo
An Limon uniatur corpori obsessi , sicut anima unitur corpori, quod informat. REspondeo , Tanquam certum. Non uniri se,
sed diuerso omninό modo. Nam anima unitur corpori tripliciter , videlicet ut forma , ut motor intrinsecus, dc ut finis. Vt forma, dat esse specificum ; ut motor , dat vegetationem , 8e sensationera ; 8c ut finis, dat ipsi perfectionem. Daemon vero soldio unitur corpori iγbsesso, ut motor ex trinsecus ; 8c ideo non vegetat corpus, nec dat ei sensum ; nec audit, nec videt per corpus , dc ideo non talis est motor, sicut est anima. Sic Tostatus 1.per Matth.cap. 8. qua l. i i D ad a. Sanchez num. 6. citat. Lupus in edict.S.Inquisi. par . .lib. 2 2. dist. I. art. I.
484쪽
re locis citatis. Difficilius est determinare loquendo de facto , quas partes hominis obsessi occupent. Pro quo sit,
An damo assistens corpori obses, exerceat in
eo omnes vires erus corporales ad motum sic
lem pertinentes. REspondeo exercere. Quod facit duobus modis. Primo, mouendo ipsum corpus ad motum per se ipsiusmet daemonis coniuncti , seu adhaerentis corpori. Et fecundo, per apprehensionem ad imperium voluntatis mediante potentia executitia. Sic Bartholom. Sibyllarentic. de Assia,quos citat, &sequitur Lupus loco citat. di f. . ubi aduertit , 2μod licet corporalis natura obediat imperio spirituum, uantum ad motum localem , v. g. suscipiendo impulsum , impetus , proiectionem, ste. oportet tamen in- redigi eum limitatione scilicet ad certam Metionem, sto Oentiam ipsorum stirituum ad corpora , qua mouere volunt.Sic ille.
An damon possit ingredi in coryus humanum, . ct ab illo egredi , per quamcumque eius
partem. lum videtur. Quia omnes fideles oscit tantes , os signo crucis muniunt , ut daemonibus introeundi in illos , tali signo , pote stas auferatur: ergo signum est, quod per os in
Sed tanquam certum : Respondeo , quod licEt daemones saepe per os obsessorum Intrent , ac exeant i nihilominus possint facile per quam
cumque partem corporis ingredi , ac exire , nempe per os , aures , nares , perque alios quoscuminque meatus , & poros ; imis & per quascumque alias solidissi uas partes , quia has penetrare sne apertione , & ruptura spiritibus est facile. Neeler hoc potest improbari , sed potius laudari de- et consuetudo cruce signandi os , eo quδd per ipsum saepe daemones ingredi , ac exire soleant.
An damon post residere in quavis hominis
purae r necnon totus in toto , ct totus in qualibet parte illius , instar anima rationatis. R Espondeo ut certum, Posse daemonem pro
arbitratu suo , totum hominem , ac omnes collectim eius partes, vel divisim orcupare , Ut caput , brachia , ventrem , tibias , & caeteras partes seorsum , & omnes simul : verum est , quod ab anima in hoc discriminetur ; nam cum anima omnium partium corporis sit forma , omnes vivificet , non potest aliquas vivificare , & alias non. Daemones verδ , cum in corporibus , ut motores resideant , non vi sormae , possunt pro sua voluntate omnes , vel solum aliquas partes occupare. Sie omnes, praecipuE Thyreus, Sanchez , & Tor-
An Damones de facti , regulariter loquendo, in . corde , aut prope illud resideant.
Espondeo Affirmariu . Quia quamuis , ut nuper diximus , daemon in qualibet corporis parte possit esse , & totus in toto , ac totus in quain libet parte instar animae rationalis non unitus, sed per se stans , sicut motor , & gubernator nauis naui assistit in & nunc in una , nunc verb in alia i tamen de facto eius assistentia regulariter est in corde , aut prope illud , vi inde prauos motus excitet 2 quia cum principium omnium acti num corporis humani sit cor , ut facilius vexare , ac exagitare totum corpus possint , sitas sedes in corde , vel prope cor eligunt. Sic Τhy- reus , Sanchez , & la Torre citati. Palaus di=a
An in uno is eodem homine possint esse multa
g roni quidam , suppressis nominibus , cutati ab Aoulensim 3. Matth. quast. 6. eo quod obstet odium crudele , quod daemones habent inter se ἔ propter quod nequibunt in eodem domicilio habitare. Sed tanquam de fide certum respondeo dicendum , quod possint esse. Constat ex Matth. cap.8. ubi dicitur , legionem daemoniorum unum ve rasse hominem : & Luca 8. Christum eiecisse , Magdalena septem daemonia et ergo. Deinde constat , quia daemones carent quantitate : ergo ubi unus est , ibi innumeri esse possunt. Sic omneselegantur Abulens & Sancheet Ioc. cit. Raphael dela Torre 2.2. q. 9 O. art. 1. di put. 13. Qui ex D. Th ma bene ad rationem dubitandi dicit , quod quamuis daemones maxime inter se d ssideam : tamen innocendo hominibus societatem inierunt, & vnanimes conspiragum.
An plures Damones plus vexent corpus obsessi,
quam unus, cst quomodo. D Espondeo circa primum , plus vexare, commum niter loquendo. Quia plures sunt ad id intenti.
Constat ex illo daemoniaco a legione daemoniorum, idest a 6666. occupato , cui plures daemones plura tormenta inferebant: habebat enim habitationem in monumentis , non poterat eum quisquam catenis constringere e diu , & noctii in montibus vagabatur , lapidibus se concidebat , &c. sc la Torre dissutat. 13. citat.num. 1. Dixi, communiter loquendo , quia certum est,quod unus daemon solus tantum potest nocere homini quantum plures , ut ait Iod cus verb. damones,n. F. Circa
485쪽
Circa secundum , ex eodem Respondeo quod multis modis postumus imaginari , daemones iuhabitantes in uno homine tot, Sc tantas molestias inferre. Primo modo , ut singuli in propriis , ac
distinctis partibus t ominis resideant, in quibus quiLque operetur, cruciando, torquendo , Sec. secnudo modo, ut omnes in omnibus pata ibus hominis ellendo , quilibet diuersa in Nant nocumenta : ita ut v. g. quidam cor conmingant, alis peccutiam, dcc. Lega tur la Torre loc.cit. pleri ille Epileptici non sunt, optime sentit Deirius tib 6.dviqi i Isagie.c. a se t. r.quaest. .vers. Samma Iu , pag. mihi I 3 .
An sit iudicandus daemoniacus homo ille, qui oculos terribiles horribilem, ac Iruculentum vultum, dici habet.
An daemones , ex in mo solum ordine , vel gradu hominum obsideatnt corpora, eaque
AFlirmandum videtur. Quia Angeli supremi Ot-dinis , v Cherubim, ac Seraphim , non se immiscent mundanis negotiis , sed contemplationi soli,& amori Dei vacant: ergo neque mali spuitus Ordinis superioris mala nostin meditantur, puta ingressum in corpora, aut animarum tentationem ; ted solis malis spuitibus inserioris ordinis vcseruatur, caeteris nil de hoc cogitantibus, flammis perpetuo in inferno detrusis. Sed omnino Respondeo ut certum , quod non lo-lum daemones ex infimo ordine, vel gradu hominum ingrediantur corpora, illaqtie vexent : sed etiam ex ordine luperiori. Quia id eolligitur ex Paulo ad Ephes. 6. dicente r Non est nobis colluElatio aduersus caruem , or sanguinem , sed aduersus Principatus, is Potestares,aduersus mnndi rezlores tenebrarum harum, contra rituales nequitias in coelest ibus. Ecce, Principatus, Jc Potestites, qui sunt ex ordine superiori daemonum , dicuntur ei te nobis infesti : possunt igitur ingredi humana corpora. Quod ver b ex in . fimo ordine daemones malestent , dc ingrediantur mortalia corpora , nulla potest elle ratio dubitandi , cum iniimus eorum gradus exposcat, ut in his cui is se intromittant. Igitur ex omni gradu , ac ordine daemoniorum , cupiunt ingressum in hominum corpora , S perficiunt , quando Deus hoc illis permittit. Si e Raph. de la Torre
f. IV. De signis , quibus aliquis cognoscitur esse damoniacus , 6, a daemonebbssus. Qv Es Tio XXXVIII.
An si quis non possit continuare sum earnis haedinaepre dies triginta, iudicari debeat
daemoniacus. AFfirmat Sammarilaus i. p. Sacerdotalis,tract. de Exoret imo, cap. . Sed omnino oppositum , Respondeo. Quia tale indicium este optimum , ad cognoscendam , dc detegendam epilepticorum affectionem et non vero
obselsorum a daemone, seu Energamenorum , qui AFfirmandum videtur. Quia ipsi daemones s lint terribiles , crudelissimi, ac truces : ergo tales Mimas illis, in quibus habitant imprimunt. Ita sentium Sammatinus loco citat. cui consentit Del-
Sed clarius Respondeo , Eise iudicanduin daemoniacum , coniectiiraliter tantum : Non certitudinaliter : eo quda possit Eonnunquam quis ira cere oculos tertibiles, ac vulsum truculentum , ab infirmitate aliqua , aut a natura. Sic Raphael de la
Qv K s T 1 o X L. An sit certum signum ossidentis daemonis stupor
mcmbrorum , vita tim omnium Iereopcratiouum priuatio. AF firmandum videtur : ex obsesso illo qui , ut
dicitur Matth. y.ct Luca I l. priuatus erat visu, auditu, de locutione.
Sed Respondeo dicendum , esse signum quidem, sed non omnino certum , de indubitatum : sed conia tecturale tantum. Quia talis stupor , & operationum vitalium priuatio, interdum prouenit , morbis caducis. sic Raphaci de la I orre dispκtat. 26.
vires , quae excedere vIdeans ursacultatem hominIs.
R Espondeo dicendum , quod quamuis sit signum generans vehementem suspicionem. ac coniecturam inhabitationis daemonum in tali homine , non tamen eii certum, Ac infallibile. Quia multi sunt adhuc nostris temporibus ingentium virium , quos tamen non proinde obsessos elledicimus. Sic la Torre loco citato , ni m. tertio : sed ut dixi , vere generant suspicionem vehementem : constat ex Rituali Rom. Mi. de exorci et andis obsessis, Jc tradit Lupus pari lib. 22. disi. .
Q V AE s T i o X LII. An sit certum , ct indubitatum signum , ene gumenit , aut obsessii ue si loquatur sermonem
alienum a patriasia, quem anIe morbum non didicerat. NEgat adhue hoc signities ellia infallibile Lem.
nius , qui libro 1. capite I. de OcculIis naturae, docet
486쪽
3ys Trach. IX. De Vitiis Religioni oppositis.
docet, elancholicos,& phreneticos,ex frequentissima humorum ebullitione , & vehementi spirituum agitatione, polle variis linguis loqui,quamvis antea nullam
Sed ut quid certum Respondeo , Esse certum , &. indubitatum signum energument. Quia impossibile est , hominem proferre tuos conceptus peregrina lingua , quam minime didicit: ergo debet esse ab aliquo spiritu inhabitante talem hominem : siue spiritus ille bonus sit , siue malus , uterque enim Omne genus linguarum probE sciunt. Sic communiter
Doctores. Sammarinus , quem citat , & sequitur Deirius quasione 3. eitat. vers. Sammarinuε. Solus . . libro 8. de Instit. quas. 3. articulo 1. ad 2. vers. Primo argumento subnotatur. Ciruelo desuperstit. 3.part. capit. 8. Thyreus de D amoniacis capite Q. Sanche E libro a. capite 42. numero nono, Raphael de la Torre 1. h. quastione so. artic. s. disputatione 16. numero quarto. Qui bene addunt, ad idiomatis peregrini cgnum , referri scientiam legei di , au scribendi, aut cantandi , aut rerum natu ralium nullo studio comparatam. Sic etiam ex Rituali Roman. docet Lupus loco citato , Io locus versdamone si . 4
An possit certo quis iudicari daemoniacus ,si quando leguntur exorcismi super eum,
R Espondeo , Posse certis. Quia est signum es-
ficax , ut ait Sammarinus loco citato, & ex
illo Deltius. Qui addunt haec alia signa , quae inter coniurandum energumenum occurrunt. Nam
quando Sacerdos sinquiunt ponit manum super caput Energument, tunc aliqui sentiunt sub manu rem frigidissimam, tanquam glaciem. Aliquibus descendit ventus per humeros, & renes , qui est stigidissimus. Aliquibus caput in immensum agis
grauatur. Aliquibus cerebrum constringitur , &perforatur ,.sicut si gladio percuteretur. Aliquibus iustaminanir caput , 3c facies , dc aliquando tota persona , ac si esset vapor ignis. Aliquibus febris immensa cum doloribus capitis evenit, & totum corpus extenuatur , & tangitur : sed omnia ista accidentaria parum durant, quia coniuratio tollit Lemonis vigorem. Aliquibus constringitur guttur, adeoque videntur strangulari. Aliquibus ad orifi-eium stomachi mouetur quaedam res ad modum pilae , ac si essent vermes , ac formicae, aut ranae. Quibusdam accidit vomitus magnus stomachi. Aliquibus magna tortura in visceribus. Nonnullis venter vehementer inflatur. Quibustiam constringitur cor, ae s intolerabiliter ferirentur. Ostenditur etiam daemon in aliqua corporis parte palpitando , sicut piscis, aut in modum formicarum. Aliquando perintransit a capite usque ad digitos pedum , scut ventus, & e contra. Sic illi.
V AEsTIO XLIV. An suspectι sint de daemonio inhabitante , qui
recusent inuocare nomen Iesu , aut Maria, aut recitare aliquem Pselmum . μι altam piam
R Espondeo omnino elle suspectos. Situti sime
illi , qui concutiuntur , terrentur , fiunt impatientes , & blaspheinant , quando eis adhibentur sanctorum Reliquiae , Agnus Dei benedicti, aut Crucis signum frontibus eorum imprimitur , aucaqua benedicta asperguntur , aut Sacrosancta Eucharistia ostenditur , vel in autem ipsorum lingua peregrina insusurrarum fuerit illud Deuteron. 32. Deum , qui te genuit, dereliquisti , ct oblitus es
Domini Creatoris tui. Sic ex Thyren lib.6. cos. 26. docet Iodocus veν b. damones, num. s. Raphael de la Torse 2.2. qn λ.9o. art. 2. disput. 26. num. 9. lege de aliis signis loquentem Iodocum loco citat .num. 27. 23. 3 i. s 4 q.
s. U. De Modo eliciendi daemones ex obsessis.. V AE S T I o X L U. An in Ecclesia sit potestas a Christo data eoe
cendi , ct imperandi daemonibus , eosque ex obsessis eiiciendL
REsipondeo tanquam certum de fide, Esse tu
Ecesesia. Constat primo ex Luca io. ubi di centibus Api stolis suo Magistici Christo : Domine etiam daemonia stibiiciuntur nobis in nomine tuo intellige , propter potcst.uem ab ipso Domino eis collatam , Matth. io. 9 subdit Christus , quasi renouans talem potestatem : Ecce dedi vobis talem potestarem caIcandi super serpentes , ct scorpiones idcst, daemones ὶ ct super omnem virtutem iniis mici id est , exercitum daemoniorum. Et Marci ultimo : In nomine meo daemonia eiicient. Secunia constat ex multis miraculis , quae patrarunt Ap stoli circa expulsionem daemoniorum , Ut con stat ex loco Lucae adducto, & ex lib. Actuum Apostol. cap. s. ct i s. Et tandem constat ex Exorcismis ad hunc effectum ab Ecclesia institutis. Sic omnes Catholici.
An etiam in Eeelsa sit potestas immittendi
dammes in homines , ut eos corpor ister vexent. AFfirmant aliqui Authores esse nunc in Eccle sa talem potestatem : eo qudat in primitiua, sitisse Apostolis concellam , constat ex Scriptura Sacra , in qua habetur, quod Apostolus Paulus tradiderit Sathanae incestuosum Corinthom, I. CV.F.& Hymeneum , atque Alexandrum ob eorum bl sphemiam , s. Timoth. h. Confirmans suam sentenistiams
487쪽
Disp. V. I, Adjura tione, s. V.
tiam, quia tape cum daemones eiiciuntur ab hominibus, petunt ab exorcist s , ut eis liceat intiare in alios homines, ut petiit quidam daemon, quem ex Artemisia Imperatoris Diocletiani filia eiecit S.Cy
riacus, ut resori Surius rom. 4. ergo daemoncs co-
Enoscunt hanc potestatem habere Exorcistas. Ita
lentire videtur Iodocus N.d mones, numer. 39. versa
Trais,s num.18.vers. Tratio, ex Thyreo tibro sexto, cap. 26. or so. Negant vero contra alii, docentes , quod licet Apostoli omnes habuerint dictam potestatem immittendi daemones in aliquem hominem; tamen ad posteros nunquam sui ne derivatam ἔ quia sinquit si derivata fuisset ad posteros, S: modo e X taret in Ecclesia, mel,aut iterum executioni man daretur , quod certe non fit. Sic Raph .de la Torre
Sed ego clarius, ac probabilius Respondeo, 3c fuisse talem potestatem in Apostolis , ut omnes utriusque iuris Doctores a stirmant; de derivatam fuisse ad posteros, de nunc in Ecclesia extare : non tamen occurrere pol Ie morali tetr casum , in quoralis potestas possit executioni mandari , eo quod aliis modis , & poenis criminosi puniri queant. Et sic in concordiam redigi possunt Authores pro utraque sententia adducti. An autem possit id exorcista sacere , casu quo id petat daemon, dicemus in a quaest. 6 7. s 68.
An potestas expellandi d.emones psit esse naturalis' AFfirmarunt quidam Medici, inter quos sue
re Fulginas , Forti uius, Garbus, de alii, attribuentes hanc potestatem hominibus temperaturam quandam aequalitatis, ex humorum , de qualitatum activarum ad pondus aequa mixtione habentibus. Sed tanquam certissimum Respondeo , Minime posse esse naturalem. Patet, tum quia nullus homo mortalis, de corporeus potest habere imperium,aut potestatem cogendi daemones, qui incorporei , de immortales sunt, ut fugiant, aut aliquid aliud faciant. Tum etiam , quia potestas ejiciendi daemones connumeratur inter gratias miraculorum, ut ait D.Thom. de Potent. q. 6.art. 9. argum. F. Estque Donum Dei, ut dicitur 3.ad Corint. Ir. ergo talis potestas supernaturalis est. Unde opinio Medicorum relata omnino rejicienda est. Sic Raph. de la Torre
Q V AESTIO XLVII I. An hae potestas ejiciendi daemones solemniter, sit selli Exorcistis concessa.
M spondeo, Tanquam certum, dicendum,quod solum Exorcistis sit concessa potestas ejiciendi
daemones ex oblussis, scitemni ritu. Quia exercitium
huius potestatis est actas ordinis Ecclesiastici, vi alias diximus : ergo solemniter nequiς exerceri, nisi ab ordine tali insignitis, qui sunt Exorcistae. Dixi, flemniter, quia adiurare daemones praecipiendo illis
exire, da,ae simplici adiuratione,omnibus vitiusque sexus est licitum , ut omnes latentur. A. P. Leand. in Decalogum.
An omnes Exorasae potiantur dono actuasiepctenia daemonia PNegandum videtur. Quia gratia haec ejiciendi
daemonia pertinet ad gratiam miraculorum: at huiusmodi gratiam, sicuti alias gratis datas , diuidit Spiritus Sanctus singulis prout vult, ut ait Paulus I . r. ιχ. ergo gratia haec eiiciendi daemo nes , non conuenit omnibus Exorcistis , sed quibusdam sic , quibusdam non. Propter hoc, 8c alia argumenta, hanc negativam partem esse probabilem, assirmat Raph. de la Torre 2.2.quast.9O.MN. 2. diripui. 3 .uum. 1 6. Sed ut certum mihi Respondeo, omnes Exoreistas potiri dono actuali eliciendi daemonia , quotiescumque se offerat occasio , δέ ejectio illorumst expediens. Probatur. Quia ordo Exorcistarum est verum Sacramentum a Christo Domino institutum , inter alios effectus, ad pellendos daemones c corporibus obsessis , ut diximus a. para. tra f.6. H0. I.quo. 6.s HII. 2.q. 3.ct I .ergo ex vi Sacramenti recepti omnes Exorcistae habent hanc gratiam, de potestatem ad abigendos daemones: ergo quotiescumque se offerat occaso, dc expediar, actualiter ijicienr. Sic tandem hanc paItem , Uxprobabiliorem, tenet Raphael loc.cis. T '
REsipondeo , Tanquam certum. Essic quidem,
quod experientia docet: de Historia memorant. Sed unde proueniat, obicurum est. Nam in primis non prouenit a Sanctitate , quia interdum sunt homines mali,qui hac gratia pollent.Proueniuigitur vel ex deputatione Spiritus Sancti diuidentis dona sua prout vult, vel ex multiplicatis actibus potestatis expellendi, ex qua multiplicatione fides, dc fiducia adiurantis robustiores fiunt, experientes Desicem euentum. Legatur de la Torre loc.ck.n. 7.
An sanctisas , ct morum integritas f requisita in Adjurante daemones, ad ejiciendos illis P
Ffirmarunt aliqui , quos recenset Tostatus I ,sup.7. capit. Matth. quast. 33. docentes, minime frui potestate ejiciendi daemones, illos quibus gratia, dc Charitas deest. Sed Tanquam certum Respondeo , Minime en
necessariam sanistitatem , aut morum integritatem, in eo,qui potestatem ejiciendi daemones, per ordi nem receptum, habet. Constat id ex Scriptura Sa- cra Matth. 7. Luca 9. σ io. ct Marci ci. ubi fit mentio quorundam hominum, qui daemonia ejecerunt , tametsi peccatores fuerint. Sic Sancheae lib. 2. sum. cap. 2. -m.r6. phr haec verba : Potestas autem haec, nim innititur Sanctitati Ministri;
488쪽
etsi ea non parum iuuet, sed inuocationi nominis diuini, Fidei, & Sanctitati Ecclesiae, in cuius persona exorcismi ab eius Ministris dicuntur. Sicut nec Sacramentorum essicacia a Ministri iam titate pendet. Sic ille ex D.Thoma,Suario,& Thyreo. Sic etiam Iodocus v. demones, num. II. Raphael de la
Et alii , qui omnes tamen fatentur sanctitatein, ac morum integritatem maxime conducere ad cx terminandos daemones.Quod idem dicunt,loquendo de necessitate fidei virtutis Theologicae,& fidei, quae annumeratur inter gratiaε gratis datas.
ciA S, quam caetera, ab obsessis abigatur'
M spondeo, Tanqnam certum : Eslc. Id namque
constat tum ex Scriptura, narrante de illo daemone, quc in Apostoli non potuerunt elicere, cum quam plurimos alios expulissent A1.itth. T. Er MANci 9. Tum ex cxperientia Exorcistarum , assismantium else aliquos daemones, qui facito, alios ver b,
qui dissicilius , & magno cum labore expelluntur
An genus daemoniorum , qua difficilius ab obsessis peltantur, sint daemones lunatici, surdi or muιι Negant aliqui existimantes,quod daemones,qui
dissi ei lius pelluntur, dc ad quos fugandos necessum sit Exorcistas oratione , ac ieiunio muniri, esse daemones superio ruin ordinum,eci quδd maiOres vires possideant. Alis dicunt,non hos csse,sed illos daemones,qui neque tantillam requiem miseris obsessis impar
Alii neque hos, sed illos,qui diutius Energume
Alii denique, non praedictos, sed solum daemones, q ii sunt lunatici, turdi,ac muti, dissicilius exinpelli volunt. Quia id videtur clare eolligi ex scriptura Matth. l .s Marci 9.ubi Apostolis sciscitaribus, quare Non potuerunt daemoniacum puerum liberare Respondit Iesus, Hoc genus Guram ισΜm mnulla potest exire visi in Oratione. ct ieiunio. At sic est, quod ille daemon crucians,ac vexans illum puerum erat lunaticus, surdos, & mutus , ut constar ex locis Scriptura citatur ergo. Sic tenet Raphael Dc. citat. num.6. Qui num. Io. reddit rationem , aut causam,quare huiusmodi dissicilius expelluntur,dicendo, caulam clye ; quia cum maiorem potestatem
accipiant supra obsessos , maior subinde vis requi ritur in eos pellentibus. Sed ego Respondeo dicendum, quod licer regulariter loquendo , dissicilius expellantur daemones lunatici, surdi, ac muti, ut bene probat Raphael, tamen aliquando potest accidere, quod alij daemones maiorem a Deo potestatem accipiant ad ve Xandos homines, de consequenter dissicilius expelli
muta, omnino sit necessum , Exorcisam oratione, o ieiunio muniri t
TEgandum videtur, quia nec sanctitas, nee fi- l des, nec morum integritas est omnino requisita in adiutante daemones , ad illos expellendos: ergo nec nectitaria erunt ad idem oratio , de ieiunium : Erunt lolum ergo ad effectum expulsionis valde conducentia , sicut sunt alia cnumerata q. F I. Sed omnino Respondeo orationem,& ieiunium esse omnino necessaria in adiurante ad expellenda daemonia lunatica , surda , & muta. Quia sie colligitur ex verbis Iesu dicentis M./rc. 9. Hoc genus Damomorum non potest elies, nisi ιn oratione , O te iunio. Vbi ut vides , absolutam potestatem negat, nisi praecedentibus oratione, de ieiunio. Et hoc non ob aliam causam . nisi quia sic placuit ipli Christo Domino. Sic la Torre ioc.eh.disp.9.n. i . ben Econtra aliquos addit,orationem,& ieiunium dcbere piaecedi,& inueniri in Adiurante,non in Adiurato: quia cerie in puero illo a daemone vexato haec non desiderabantur , cum sere infatuatus ab illo teneretur, & ineptus ad orationem, & iciunium.
An Exorcismis , quibus nane utitur Ecclesia ad expellendos daemones, Ffuerant
REspondeo, quod non. Nam in primitiua Ecclesia Apostoli omnes, & alij Patres nuda, ac smplici forma , & breui ritu usi sunt in daemoniis' expcllendis , veluti hac : Praeipio tibi Linon per
Iesere nomen , ut exeas ab homine isto. Nunc autem nostris temporibus , ampliori exorcis mori m sorma, plures res, & verba , nempe orationes, Euarilia, preces, crucem , Reliquias , &c. complectenti, utitur , ut constat ex Rituali Romano. Sic Io-d Ocus, v.da non es, .umer. 3 4. docet, per haec vel ba :Hornm Ea orcismorum Ecclesiasticorum) usi s fuit, etiam D. Θpriani Episcopi, σ Martyris te oribu . Et quanta eorum virtus sit, manifestarunt hactenus in mera exempla obse serum , per eosdem liti ratorum. Nec refert multum , quod veteres Paveis νι ι precibus , ac ritibus in suis Exorcismis sint es, quam fiat hactenus ab aliquot faculis in Ecelasia. Omnia enim pleras suasit, eruditio digesit , Uur comprobaui1 Sic ille ex Thyreo lib.6.e. 6. Legantur etiam Raphael. loc.cit.dUDI 2.num.7s
pestendi daemones, ex opere operato PMspondeo dicendum, Habere virtute ex opere
Operato, nempe vi ipsorum Exoreismoru: scut& Sacramenta colarendet gratii; Nani Christus D minus facultate tribuit Eccles et hos Exorcismos instituendi,quibus tanqua instrumentis , Ministri Eeclesiet,virtute Christi,daemones expellui.Sic Sanch.
489쪽
Au Exorcismi EcHesia habeant vim , virtutemque infallibilem expellendi
Fsirmant apud Raphael de la Torre, in Cale
tan in cap. intim. Marci, & Castro contra lare. se ,verb. Exorcismus, docentes, Exorcismos vere ha bere essica iam , secundum orditiariam Dei legem ad expellendos daemones, impediri tamen quan doque , ob modicam ministri si dem : sicut Sc gra Lia est infallibilis Sacramentorum effectus , nisi zscipientis obex obstet. Hanc sententiam elicvalde probabilem dicit Valentia ubi supra , eamque , licet non tueatur, multis argumentIS complo
bat Raphael. scd probabilius Respondeo , Non habere virtutem infallibilem ; se.l ex congruitate quadam, Bequenter , fle prout diuitiae prouidentiae conueniens fuerit. Constat. Quia Apostoli vientes solitis tunc exorcismis , quibus multa daemonia profligarunt , nequiuerunt puerum quen .dam daemoniaciain liberare, I f. trib. 17. ergo exorcismi, etiam Apost IorΠm , non se , per it salii biliter sortiebantur effectum, aut eri acus piere. Et CCnfirmatur. Nam etiam ri me vilemus i isti υ , Exoicismos Ecclesiasticos non assequi hunc cifcctu. u : ergo expcllere de facto, & med ib. liter daemones, nyn competit exorcismi usic Valentia Σ. i. disi. 6. quaest.8. fune . i. v b. Nihilominus Deltius tib.6. MVtc. v. 2. quaest. . sedi. 3. remeaιo . Timeos de Damomac. cap. 47.n.6. Victoria , Solus & Suar et . qa ,s citat, de sequitur Sancheet lib. i. cap. a. num. i6. Raphael Ioc. citat. di0. s. num. 3. Palatis , Je Machadis loc. cit. de Philiberi. Mardun. loc. cit. per haec verba : Caeterum non habent exorcismi infallibilem est ι mim ex opere operato, scut habent Sacrameuta in non ponentibus obicem. suare statriendum est. essem in chara feris in ordine hoc Exoresatus infallibilem e se , quoad potestarem adiurandi daemones : eos velo expellendi, si diuina Placuerit voluntati, ut saris constat ex forma huius ordinis , ct ex catechisemo Romano fart. 1. ubi de Orci tu agitur. Locus autem ille , In nomine meo damonia eiicient e non fundat pro omnibus diuinam
promisionem ; sed pro aliquibus , ct necessitate Eeclesia μ postulante, ct iuxta diuina voluntatis , ct prouidentia leges. Sic ille.
An causa, cur Exorcimi contra daemoniacos effe
ctum nonsemper habeant, sit sola voluntasor beneplacitum Dei. REspondeo dicendum . quod licet praecipua, ut
diximus , sit beneplacitum Dei, eo quod ipse non velit semper operari per Exoreismos sicuit
operatur per Sacramenta , quotum maior est necessitas, nisi quando id iustum, de utile iudicat, R. P. Leand. in Decalogum.
vel ad confundendos malos , cum eos oportet coninsundi ; vel ad monendos bonos, ut proficiant in fide, ut dixit D. Augustin. lib. 83. nihil minus aliae pollunt assignati causae , tam ex parte Ministrorum , quam ex parte obsessorum , Cur non semper effectum Exorcismi habeant. Sic igitur, Secunda , Negligens praeparatio aut consuentia mala Ministri exorcietantis, quia licet non sit a solute necellaria Sanctitas Ministri, ut supra est habitum , potest aliquando tamen impedire effectum. eo quδd non velit Deus hoc admirabile opus per
eius exorcismos perficere. Tertia est, peceata obsessorum , quae nolunt conia fiteri , neque deserere. Ani quae necdum satis Antpunita: Aut quia non expedit eis,ut cito curentur, ne grauiora peccata committant.
auarta est occultum Dei iudicium , qui aliquando effectum Exorcisvi suspendit, ex caulis nobis occultis. Legantur Authores citati . praecipue lodocus verb. Damones , num. ys. Raphael numer. . Delcius loco cisat. ubi sic ait: Si quaeras cur non semper daemon pellatur , res clara est, id peremis obsessi. vel adiurantis posse contingere , vel ob maiorem inius aegri υtilitatem , Deique gloriam. Sic ille. Qui etiam ex Tostato aduertit, non solere exorcismis omnes mole sitas, s vexationes , qu.ti damones inferunt hominibus repetii 1 sed Hlum illas , ad quas repellendis Exorat mi ab Ecclesia ordiuantur et ut sunt molestia. quas inferunt manendo in corporibus , cr ιlla vexando : sitie dum interius manent , siue dum exterius obstaent. Et
ista inquit Tostatus 3 regulariter sanantRr per exoriacismos e maleficia autem demonum, ct alia mala ι qua nobis inferunt, contra qua non ordinantur directὸ exorcismi , non curantur per exorcismos nisi raro. Sic Detrius ex Tostato , & ex utroque Sanchez loc. etia
An expulso uno damone , omnes consequenterpellantur. R Espondeo dicendum , quod communiter, &vt in plurimum , omnes pellantur : non tamen sit necessum. Primum constat experientia, nam nunquam legitur, uno daenrone expulso , socios eius in corpore manere. Deinde quia exorcismi, quibus . daemon expellitur , omnibus daemonibus obsidentibus aeque sunt molesti: ergo credi potest, quod sicut virtute illorum unus ex eis sugatur, ita & caeteri fugentur.
Secundum etiam liquet : quia non omnes gaeis Mones habent eandem potestatem in obsessum; sed quia am maiorem , & alij minorem : ergo fieri potest , ut soli daemones qui minorem habent potestatem , exire cogantur , caeteris in eodem obsel manentibus. Sic Thyreus de Damoniacis capio. s s.
490쪽
Tract. IX. De Vitis Religioni oppositis.
An liceat daemones adiurare deprecatiue, ut ob Dei nomen exeant e corpore obsessi. REspondeo tanquam certissimum , Non licere.
Quia deprecari, aut obiccrare daemonem , ut
exeat S corpore obsessi, est societatem eum illo habere . dc operibus illius malignis communicare , Scquasi se illi stibiicere : at hoc omnitio est prohibitum:
ergo minime licet adiurare daemones depiecative. Sic communiter DD.d icentes id secere,esse mortale grauissimum. Legantur D. Thom. 2.2. q 'O. art. 2. Ra
phael , de alij Theologi, solus lib. 8. de Inst. quo. s.
an. i. Suar. lom. 1. de Rctu. lib. . de Aditi t. cap. h. n. 8. s. Lessius lib. t. cust. εχ. dub. I . n. To .ct Ti. Valent. 1.Ldi f. 6. q. 8, punct. 2. q. a. Sanctit Elib 2. cap. 41. n. I 9. Nauarr. ω8- I r. 28. & alii. Silum igitur licet daemones adiurare , imperando , de obsti ingendo eos per modum coactionis.
An saltem licitum sit rogare , aut praecipere ι- monibus, ut nobis aliquod obsequium praestent. R Espondeo tanquam certissimum: Nec id licere. Quia id efficere , est velle uti eorui a ministerio & obsequio , de consequenter velle habere &inire societatem cum ipsis : quod est mortale , ut ait
Nauarrus Ioe. eis. Eis verbis : Octauo peccat mortaliter , qui damonem per modum obsecrationis adiurat, ut ab eo aliquid discat , vel auxilium ab eo accipiat, cap. Istud, 16. q. 1. Quamquam licitum sit damones adiurare per modum cs.lEtionis, ebfringando eos Eccle- soleis exorcismis , vel quando sine invocatione ipsi adsunt, τι solent in arreptitiis aduse. Nam licet tune eos interrogare, sime prece tamen , ct siue aliquo societatis pacto ad aliquortiis utilitatem , secundum B. Anton. 1. p. tit. ι 2. cas. i. g. s. Sic ille. Et Salichizcum aliis Authoribus q. antecedenti adductis.
An liceat adiuranti petere a daemone superiori, ut inferiorem e corpore pellat. AFfirmandum videtur. Quia haec petitio maxime conducit expulsioni ; imδ est ipsus expulsionis
petitio: ergo licita. Sed ut certum Respondeo , Non licere Adiuranti petere a daemone superiori, ut alium inferiorem residentem in corpore alicuius hominis pellat; casu ad minus , quo daemon superior simul eum inferiori in eodem corpore obsessi resideat. Quia peteres 1 daemone beneficium , ac subinde inires pactum, de amicitiam cum ipso , quod esse mortale nuper diximus. Sic omnes Authores nuper citati, praecipuo Palaus num.'. Lupus in edictum Sancta Inquisitionis, 3. pari. lib. i 6. dist.8. arais. i. disi. SuareE , Solus, Lessitis, α sq.
- saltem licitum sit adiuranti praecipere Lemo
ni superiori, v. g. Lucifero existentι in inferno, ut daemonem inferiorem residentem tu aliquo homine pellat. AFfirmandum videtur. Quia Adiurator potest
praecipere Lucifero , ut daemones sibi inobedientes excruciet in inferno, ut dicunt FlagAl. daemon. 2. 8art. ca' q. & alij, quos citat , de sequitur Lupus loc. eit. ergo etiam porcst praecipere illi , ut alios daemones ab obtalis pellat : quia in hoc nulla reperitur petitio , milla obsecratio , sed praeceptum,3c obiurgatio. Ita sentit Siluest. verb. Adiuratio,
Sed omninδ respondeo dicendum, adhuc id non esse licitum adiuranti. Quia Christ is Dominus non reliquit potestatem Ecclesiae cogendi daemones sup Iiores, ut inferiores expectent; sed solum ad expellendos eos qui in corporibus resident. Sic Sotus, bua-rez , Lessius , & ali, quos citat, & sequitur Palaus n.'. San.cbez n. i'. 9 1i. Et constat ex nuper dictis, quia re vera vellet per hoc beneficium aliquod i dae
An ad minus liceat adiuranti praecipere damni
superiori , simul cum assis inferioribus hominem obfidenti, ut exeat, os cum pellat in
feriores alioLAFfirmat siluest. loco nuper citato , quem Cirat,& sequitur Bonacina in h. pracep. Decalogi, disputat. 4. quaest. I. punct. vltim. num. s. ita dicenx: Potest enim adiurator prae ere demoni superiori , urtotam suam legionem secum taeat, nastumque sui coe-im in corpore Perelinqviar : hoc autem non est expecta e benes eium a daemone , nee est societas cum δε- .mone, sed recessu/,ut fugetur, es expellatur. Haec ille. Negant comi a SancheΣ , Solus , Suarc E, Leisius,
sic alij supra citati. Quia putant hoc esse braeficium
Sed probabilius sic eum distinctione Respondeo: si superiori daemoni praecipiat Adiurans, ut perfecte exeat cum omnibus satellitibus suis , licitum est tale praeceptum : Quia tunc fit non solum ipsi , sed & fa
tellitibus omnibus , dc cohabitantibus. Si verb expulsionem praecipiat superiori daemoni , de exeundo secum pellat quemcumque daemonem inseriotem ibiadem existentem d non licebit. Quia illo modo praecipiendi iussio non dirigitur in daemones inferiores, sed in solum superiorem, a quo petit auxilium ad illorum expulsioncm , quod non licere ex dictis constat. Si e Palaus vlt. n. ro. Qui bene addit, tale praeceptum supeissmim eme : quia si virtus adiurationis efficax fuit ad pellendum superiorem daemonem , a fortiori inferiorem pellere poterit: nulga ergo necessitas est imperandi superiori, ut in seriorem exinpellat. . QvAE STIO
