Sigismundi Storchenau ... Institutiones logicæ

발행: 1825년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

CAPUT II.

De probatione, se demonstratione. Quid CXCvI. Ideae mediae, quarum ope convct-Prob uo,nientia, aut repugnantia. duarum idearum de- ., hE ' tegitur, veritatem probare dicuntur; igiturpi, t probatis generatim accepta. est talis talium iὸ earum mediarum dispositio, ut ejus ope relatio, quam aliae duae ideae ad SBse habent. , reluceat. Enunciationes ex illis ideis. mediis conformatae, quibus velut totidem fulcris omnis innititur probatio, ejus principiss nuncueantur. Coron. Cum idea media utimur, ratiocinamur β. rar.) ; ratiocinium porro per argu mentationem cum aliis communicamus t . 327. r. igitur omnis probatio argumentando

conficituris

Schol. Utimur . sero in probationibus nostris syllogismis , quorum praemissae ipsa sunt principia, etsi id necesse non seret; quaevis enim argumentationis species aequE semvire posset. Perinde vero est, seu unus, Seu

plures adhibeantur. Quandoque nimirum rei ustritas unico syllogismo conficitur, a Fias non item; quo in casu polysyllogistica β. argumentandi forma in auxilium vo

CXCvII. Principia probationis vel sunt rem Ira tu, ac evidentia, vel incerta, attamen Probabilia, vel denique solum precaria, id est,

talia, quae aut omni rati Θ destituuntur, aut sine probatione assumuntur: in primo Casu habetur demonstratio: in altero probatio prouuld de- babitis: in ultimo. nulla. Demonstratio igitur monstra. est probatio ex principiis certis, ac eviden-riol tibus ducta . GroII. r. Demonstrationis principia non sunt, nisi propositiones evidentes, qualos Sunt definitiones, axiomata,postulata,experientiae certae, ac propositiones jam demonstratae .

202쪽

De Probat. Θ Demonstr. 2OICO II. a. Demonstratio impertit veritati evi, dentiam ; cum enim conclusio contineatur. in praemissis β. Ias, cor. 5. nequit illa. non esse. evidens, si hae sint; sed in demonstratione praemissae sunt evidentes: igi- tur & conclusio; atque conclusio ipsa est veritas demonstranda : ergo veritas demonstrata sive per demonstrationem fit evidens. . Evidentiam porro hanc mediatam esse pater.

Coroll. 5. Propositio . evidens falsa esse nequit. β. 166. ; cum igitur propositio demonstrata sat evidens, ut ea salsa sit, absolu-- te repugnat ac Proinde, si quidpiam, quod . a nonnullis demonstratum dicitur, falsum esse. Subinde detegatur, ea demonstratio

illegitima, atque ad paralogismos ableganda

erit.

Schοι. Duplici potissimum ex capite demo stratio illegitima evadit; vel enim vitium formae, quod quidem rarius contingit, in. argumentando admittitur, vel quod longe frequentius est, propositioni dubiae, princariae, aut plane falsae inter principia locus datur. Exempla ejus rei complura tam inveterum, quam recentiorum philosophia prostant, ut Cum molfius.Leibnitii insistens vestigiis, cumque eo alii plurimi ejusdem sectae fautores demonstrant mundum. huycesse omnium possibilium absolute optimum; Dei, hominumque voluntatem in actionibus, quas sensus intimus. liberas esse testatur, egere ratione sufficiente externa ; non dara posse neque per Dei omnipotentiam. duo persecte similia M. quae tamen omnia ab , aliis solidissimis argumentis resutantur. Opera igitur danda es , ut nullis nisi certis,ae evidentibus principiis utamur; cavendum, ne ex majorum solum .instituto, aut aliorum auctoritate, aut longissi i tempo- ris usu axiomatibus adnumeremus ea quae

203쪽

monstra

uuid di

Tecta l

,o, Pars III. ca P. IT . . - vore in se talia non Sunt; in constituendis desfinitionibus nominalibus ab usu vocabulo- rum recepto non recedendum, ipsaque rei possibilitas clare evincenda . 86. cum schol. β. 87. schol.): in realibus vero solide comprobandis vires omnes impendendae. Accidit tamen nonnumqaam, ut princi piis . dubiis, aut etiam falsis uti tuto liceat, . .quando videlicet Congrediendum nobis est cum determinato quodam adversario, qu Iea in certis, ac evidentibus habet: tum' vero Κατα ανυωποκ argumentari dicimur; sicvsteres Christiani ex libris Tris megisti, Sy- billarumque oraculis potissimam partem Suppositis idololatriam impugnarunt, quod ad . ea veluti genuina, ac prope divina ipsi gen-. tiles provocarunt. ' . ' . .

CXCVIII. Demonstratio est a PrIOrb, Cum principia, ex quibus Ba petitur, rem demon strandam vel actis, vel saltem cogitatione n stra antecedunt ', ut si eae Simplicitate anιmae numanae ejus incorruptibilitarem demo tres. A posteriori vero, cum principia rem demonstrandam consequuntur, qualis est demonstratio Dei existentis ex rebus creatiS. . Coroll. i. Caussa ante effectum, egsentialia rei ante attributa, haec Ante reliqua, quae rei conveniunt, Concipiuntur .' Igitur omnis demonstratio ex his principiis ducta est a priori, quales sunt pure geometricae, & complures metaphysicae . . ., oroII. a. Demonstrationem a posUerlori na- . bebis, si ab effectu ad caussam, v l ab attributis ad essentialia argumentaris, &uni v rsim . quoties per Experientiam aIiquid demonstras; nam experientia non nisi de

- CXCIX. Demonstratio dicituostensisa cum ex ipsa idea subiecti evincitur eidem convenire, vel repugnare praedicatum ;, ut cum sic arguis : ens nec marium est aerer-

204쪽

De Probat. 9 Demonstr. 205num I sed Deus est ens neces Sarium ergo

Schol. Demonstrationem directam conditurus primo ideam distinctam, ac completam tam' subjecti, quam praedicati, propositionis de monstrandae animo informet, eamque perlegitimam definitionem exprimat; tum eliciat indo axiomata, aut recepta alioquin, atque ad praesentem materiam accommodata, uti & propositiones, si quibusdam egeat, alias jam . domonstratas conquirat :haec denique omnia in po)ysyllogismum coordinet. Ita si demonstrandam habeas. hanc. ympositionem: anima humana est incor- . ruptibilia . . SBcund*m instructionem datam sic progredieris : quod cogitat, est ens Simpleae propos. demonstr. suo lsco . Sed Gni- ma humana cogitat defin. animae): ergo. anima humana eSt ens Si Ieae; en3 Sim-

rex non habet partes desin.); sed anima

umana eu eus simyleae sςonclus. praec. bergo anima humana non habet partes ; quod - non habet partex, non Potrat resolvi inu ted . R iom. sed Gnima humana non abet partes s concius. praec. : ergo animoe. Aumans non Pstrat remIDi in partes; quod non potest remit in partes, est incorrupti, bile defin. thcorruptibilis); sed anima humana non: istest resolvi in partes co clus. Praec. : ergo anima humana est incorruptibilis, quod Brat demonstrandum. CC. Demonstratio indirecta, sive GPOgogi ω, vel deductio ad Obsurdum fit, cum contradictoria propositionis demonstrandae .inte-Fea ut vera assumitur, atque ex ea legitime Argumentando conclusio denique manifeste absurda deducitur ; sic sit demonstranda indirecte haec propositio: Deu3 eyt aeternus; primum ejus contradictoriam pone Θsseveram:

Deus non est aeternus: tum vide, quae con

clusiones ex bac. legitime profluant; igit

auid in

modo condenda .

Quomo

denda l

205쪽

, Deus nsn Sit aetemus: ergo non semper fuit:. ergo habuit initium eae istendi: ergo est productus: ergo Dei a se, Dei ab alior utrumquet ' Vero ΘSt evidenter absurdum; nam si a se est

productus, aliquando simul exstitit, is simuι . non eaeStitit: si ab alio: Deus est creatura. An anxia CCI. Demonstratio indirecta intacte con-- scit veritatem propositionis demonstrandae Cum enim conclusio falsa, & absurda legitime deducatur ex contradictoria propositionis demonstrandae . praec. ), necesse est, ut ea lcontradictoria sit falsa β. I 25. Cor. 5. can. a. ; pysso ex falsitate unius contradictoriae CSrto infertur alterius veritas 9. 256. schol. l. 5. Cor. I. r igitur vi demonstrationis indi- irectae modo prorsus non fallibili elucet veritas propositionis demonstrandae. muiniis ζ' xRmen haec demonstratio a praedi ed t'ntλ'. directae deficit, quod intellectumanent VeritatΙs perspiciendae avidum non satis illuminet ; neque Θnim ostendit, quare, aut quomodo res sit vera; sed solum falsam non esse irrefragabili ter evincit, atque adversarium eas in angustias conjicit, ut aut Evadenter absurda admittere, aut veritatem pertinaciter adhuc negatam fateri cogatur.

AtquΘ inde est, quod ejusmodi demonstraelone non facile utamur, ubi directa in promptu est, aut illam cum bac consociemus, ut majus veritati pondus accedat . quando praesertim de rebus majoris momenti

quaestio Instituitur.

eulus in monStrando committitur, cum una proposi-

. Aiti' p r stera n demonstratur, ita videlicet diuna alteriss principium agat, & vicissim: ut sὲ quis eae spiritualitate animae humanae ejus immortaIινatem , dc deinde ex immortalitates dem spirit-Ιitatem demonstrare niter

Schol. Cum demonstratio bisvis esti hoc vi.

206쪽

De Probat. D Demonstr. aQ tium. facile in omnium oculos incurrit, at- que inde grande periculum non est, ut tu lud praesertim ab . eruditioribus committatur; at vero . ubi longiori ratiocinio opus est; ubi quaestiones suis in locis separatae

pertractantur, persaepe contingit, ut viri etiam doctiores post multas demonstrati O- l num ambages rursus eo redeant, unde primmum exorsi sunt. Quot enim insallibilitatem Sensus communis a summa Dei bonitate, Veriloquio, ceterisque ejus persecti

nibus deducunt, & tamen ubi deinde de ipsa Dei existentia demonstranda agitur, sensu communi tamquam infallibili veritatis araumento utuntur quis Cartesium ab hoc vitio. immunem pronunciΘt, cum Primum ex idea clara, & distincta Dsum existers; tum vero ex Dei existentis bonita te ideam claram, .& distinctam fallere non posse. demonstravit 3 sed haec alias r nunc res tironum exigit, ut ea adserantur, quae ad demonstrationes legitimas condendas Sci- . tu Sunt necessaria, quae quidem ejusmodi

sunt uti & ea, quae adhuc a f. io8. de

demonstratione nominatim diximus , ut . nullo negotio, paucis solum mutatis, ad quamvis in genere probationem applicara

possint.

Leges' Demonstrationis. r. Status quaestionis quam accuratissime determineturi secui enim in incerto omnis vagabitur oratio. Sapientissime Tullius: Gmnis enim, quae a ratione suscipitur de re σἰiqua institutis debet a desnitione proso, ' η'

sci, ut intelligatur, quid sit id, de quo di-

sputetur. Id vero obtinetur . accurata voca- . bulorum definitione; a. divisione quaestionisi propositae in suas partes, si quas habeat; I. secanda ea, quae aut certo salsa, aut ceris vera, aut huc non pertinere, aut prorsus in

tilia esse perspiciunturi έ. his praestitis codi

207쪽

a. e. q.

. 206 'rs III. cap. II. rigendo quaestionem propositam, & simplici

simis, quantum fieri potest, terminis exprimendo ; 5. subordinando, si plures remaneant, quaestionis partes, ita ut eae praecedant, quarum demonstratio aliis evincendis inservit, Singulaeque seorsum, ac suo in ordine pe tractentur. . Proseramus exemplum: quaeritur in metaphysica, utrum anima humano sit

immortalis: definienda igitur primum immortalitas: quod sit perpetua non tantum existentiae, sed etiam vitae duratio : tum dividenda in essentialem, naturalem, S gratuitam. Jam uliserius examinando facile deprehendes, Sentialem immortalitatem animae humanae

certo non competere; num Vero mere gratuita eidem conveniat, ex sola Dei Revelatione certo sciri posse : resecabis igitur has duas partes, illam, ut per se certam; hanc ut ad metaphysicam non pertinentem, ac quaestionem simplicissime sic enunciabis: utrum anima humana spectatis . suis eroprietatibus naruralibus sit aeternum eastitura semctura λ statum quaestionis . in qua cum duae.adhuc partes remaneant, singulae seorsum demonstrandae erunt, & priori quidem loco existentici perpetua; tum denique vita; quae absque illa esse non potest... summi haec lex momenti est, pcoptereaque alti sime omnium mentibus infigenda,' sesquentissimo enim solum ob ejus nΘglectionem ad verit rem non pervenitur, lite que inanes longissimo tempore inter philosophos aluntur. Exemplo est quaestio .cilla Cartesianos inter, ac P . ripateticos tanti animorum, laterumque comitentions agitata: mam calor in igne lito Gn.

a. .constitum qu aestionis statu aueinte, -

pendendum, quid foriossis ipsa in re jam no

208쪽

De Probat. D Demonstr. 2o xa, se omnes inter Se aptae, Colligataeque e se Dideantur: ita verita eum tam arcta est inter se colligatio, ut ex una, etsi prima fronte levissima videatur, complures gravioris m menti successive profluant: quare eorum, quae

in quaestione jam nota sunt, habitudo, relatioque ad incognita diligentissime indaganda

est. Ρraeclare hanc in rem monet CartEsius : De -- Plurimum interest cogitationes nostras certo c. Mordine promotere, incipiendo scilicet ab iis rebus, quae cognitu nobis sunt faciliores, atquct ex uis pauIlatim, ac veluti Per gradus ad dissciliorum, magisque abstrusarum investigationem progrediendo dcc. m. 5. In toto demonstrationis progreSSu eadem Conmmetur identia ; tum enim solum propositio demonstranda evidentiam consequitur, qui tamen demonstrationis finis est g. I97. cor. a. , cum ea ex . principiis evidentibus evidenter profluit: id quod fieri nequit, si, antequam ad ultimam conclusionem perveniatur, evidentiae filum rumpatur. Opera. igitur danda, ut mens tu quolibet passu, quem ratiocinando facit, simplici intuitu convenientiam, aut repugnantiam ideae mediae cum extremis pervideat, quin necesse sit ad novas isemper & novas ideas. medias recurrere, ut

ea palam fiat. Hoc qui negligunt, in errores gravissimos facit' praecipites eunt : ubi enim evidentiam securissimum viae comitem dimiserunt, tenebris involvuntur, & veritas quandoque detecta non tam industriae, aut ingenio, quam casui fortuito debetur. Id periculi subeunt illi, ut de iis taceam, qui falsas propositiones subrepere eatiunturin qui nimio: verborum ornatu delectari, stiloque Copioso, . ae prope declamastorio uti solent; fit enim hac ratione, ut mens speciosis umborum phaleris distracta id, quod. maxime deberet, non videat, ipsumque ei evidentiae lumen prorsus

dispareat. His illud Tullii dictiun velim: μ

209쪽

168 Pars III. cap. II.mne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi

praeclare dici videtur. Istiusmodi autem res dicere ornate DeIIe, puerile est; plane au- rem is perspicue expedire posse, docti, is intelligentis viri. 4.) Demonstratio tentanda non est, ubi successus prudenter Sperari nequit; secus enim oleum perdes, & operam. Accidit id i. cum quaestio resolvenda postulat scientias, in quibus quis. Versatus non est; sic actum agit, qui

geometriae expers ad resolutionem astronomicorum, aut physicorum problematum aggreditur. 2.. Cum desunt adjumenta, ac necessaria ratiocinandi principia, ut in. rebus physicis, naturalique corporum constitutione investiganda nobis frequenter usu venit. Atque inde non continuo in falsis habenda. sunt, quae demonstrari nequeunt, neque res ideo duntaxat negari potest, quod modus, quo ea fiat, ignoretur; tenenda potius est . in his, ac similibus decantata S. Augustini regulae tene certum, dimitte incertum. Quo & illud spectat; ut non exigatur major demonstrationis certitudo, ac evidentia, quam objectum, circa quod ea versatur, admittat; sic utique in rebus naturalibus non oportet certitudinem, ac evidentiam metaphysicam quaerere, Cum eae res per naturam suam non sint nisi physico Capaces. 5. Cum res pertractantur, quae limitatas humani intellectus vires. excedunt, qualia sunt mysteria a Deo nobis revelata, quae propterea a nobis quidem infallibiliter credi possunt, sciri non possunt: quare insignis i meritatis reum se facit, qui in iis evidentiam, ac demonstrationem postulat. In his, ut rursum sapienter monet S. Augustinus: rota rario facti est potentia facientis, tenendumque certissime, Deum emcere Plus posse, quam nos brevi nostro intellectu assequi .. Ε rant proinde gravissime profani illi, qui racionem humanam adaequatam rerum creden-

210쪽

De Probat. O Demonstr. aos

darum regulam constituunt, noluntque inter sacrosancta Religionis mysteria locum concedere iis rebus, quas lumine solum naturali

investigare, ac perspicere nequeunt.

CCIII. Polysyllogismus duplici modo con-uuotmoa 'struitur β. 144. cum igitur in demonstra- sis fittions potissimum polysyllogismus adhibeatur g. I96. schol. , patet eam quoque duplici modo confieri posse. Schol. Nimirum vel propositio demonstranda est conclusio primi syllogismi, ejussue praemissarum una. fit conclusio sequentis, laque eo usque continuando, dum denique ad primcipia universalia, & per se evidentia perveniatur et vel ab opposito principia illa unia versalia primo loco collocantur, eaque fit

progressio, ut semper conclusio praeceden-

tis syllogismi fiat praemissa sequentis, donec tandem ipsa propositio demonstranda in conclusione ultimi syllogismi inseratur. CCIV. Demonstratio primo modo consecta avid a- Propositionem singularem, & compositam , Ity iςR, Cujus veritas quaeritur , . resolvit in sua prin' ilieti icipia, ideoque analytica .' altera ex principiis universalibus, & simplicissimis componendo descendit ad propositionem compositam, &specialem demonstrandam, ideoque synthetica appellatur.

Schol. Exemplum demonstrationis syntheticae habes s 189.schol. , quam si inverso ordinelegas, obtinebis analyticam . Ceterum res tota eleganter illustrari potest duobus illis

mentis actibus, quorum unum abstractionem

g. 63. 3, alterum compositionem β. 6a ,

Compellavimus ; sicut enim. per abstractionem ab idea singulari ad universalem ascendimus, atque hac ratione ideam singularem in suas partiales, ex quibus ea. coalescit , resolvimus; & sicut per com ositionem vicissim ab idea universali a. singularem descendimus: ita cum proportione hic circa

SEARCH

MENU NAVIGATION