Sigismundi Storchenau ... Institutiones logicæ

발행: 1825년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

alo . . III. Cap. IV. Iustre, publicum, aut ejusmodi est, ut sine

ingenti strepitu nec contingere, nec promulgari potuisse videatur; agitur Exempli caussa e serie sommorum Pontificum, Episcoporum, Rut Principum aliorum, non possunt proferri documenta coaeva, sed catalogi ante tempus memoria anti uius conflati: potest tuto teneri talis traditio; cum nullo modo credibiles sit rem adeo publicam. , ac in vulgus notam vel prorsus oblivioni datam, vel aliqua docipientium fraude adulteratam fuisse. Contra vero ob solam traditionem credi sine haesitantia nequit factum, quod in se, vel in suis adjunctis ejusmodi est, ut sub initium a paucis duntaxat cognosci potuerit, qualia sunt Irivata quandoque prodigia, quae a muliercu a nimis credula. vel ab enthusiasta primum conficta, sensim denique in vulgus di-

manant. -

5.ὶ Si factum quoddam memorabilius testes

recentiores enarrent, cujus nullus aequalium meminit, jure in dubium vocari potest, ac vero etiam debet, nisi silentii hujus gravis ratio adserri queat. Argumentum hoc acriticis negati et um compellari solet, utque eo rite utamur, Sequentia notanda veniunt. Primum constare debet auctorem certam habuis-sti facti illius notitiam ,. pronamque ejus reserendi occasionem ; dubia enim posteris transmitti non debent, neque ea, quorum com mentarios scribendi non est occasio: multa ab eruditis nostri temporis, & quidem digniora sciuntur, nec tamen scribuntur, quod vi- 'delicet vel occupationes, vel Vitae rationes, vel ipse etiam scopus, quem in elucubratio

nibus suis viri docti sibi praefigunt, id non ad

mittunt. Porro Occasione non caruisse auctorem ex his fere arguimus et si sit factum valde m semorabile, & notatu dignum, ad filum

historiae pertinens, multumque tortasse aa alibi γ, qvae in ea pertractantur confirmati

242쪽

De Fide. . inem faciens; si auctor habuisset singularia motiva illud adducendi ; si ex ejus relatione nul- . .

tum incommodum an se redundaturum pruden, ter timere potiasset; 'pronum siquidem est, ut quis veritatem retineat, cum ex ea offensionem populi, Principis, aut alterius cujusdam, apud quem gratia valere quam maxime ipsis interest, vel aliud quodcumque incommodum praevideat ori turum: His ductis rati nibus fidem non habemus Philostrato, qui centum post annis prodigia maxime stupenda ab Apollonio Vyanaeo patrata suisse enarrat, quo-rium nullus coaevorum meminit, etsi id ad idololatriae superstitionem, quam promovere conabantur, confirmandam quam plurimum contulisset. Si jam vero supra dictis opposita obtineant, silentiique coaevorum ratio emax reddi possit, nullum inde argumentum pro rei a recentioribus relatae falsitate Ieti potest ἔ . sic haereticis rationem damus EmcacisSimam, ..cur de sanctissimis Beligionis nostrae Sacra

mentis , eorumque usu non tam multa ac minuta in antiquis primorum Christianornm libris consignata deprehenduntur, disciplinam nimirum arcani, quam inter primos Christianos viguisse ex Origene, Tertulliano, aliisque discimus. Atque id multo magis tum observandum est, cum aliis coaevis tacentibus alii rem enarrant ἀ tum enim locum habet recepinapud criticos regula et qui aliquid c ycet, ita

P Pterea Vmn MCMt, esto, etiam, quod id hi - storiae leges exegissent; nam convenien ius est .judicare, unum illum fortassis in historiae leges peccasse , quam reliquos omnes in PBaudis, aut ignorantiae suspicionem vocare Sic veritas Librorum triangeli coram non infringitur ex eo, quod non omnia a quovis Evangelistarum reserantur, sed in uno extent, quae ab alio praetereuntur. Inde vero sequi 'tur, universim argumento hoc negarito admodum Caute utendum esse, cum rarissime cor- .

243쪽

to constare possit, an nullus omnino aequa μὰ lium ejus, de quo quaeritur, facti mentiones in

secerit cujus rei ratio Est: quod multa vel Erum monumenta tam hominum incuria, quam temporum iniquitate interierunt.

Schol. Indicia duobus his ββ. allata tanti

sunt roboris, ut si ea omnia simul in tota sua latitudine pugnent pro veritate cujusdam tEstimonii , eam jam non probabilem , sed omnino moraliter certam ess ciant ; indu enim conflantur characteres in schol. h. I 8o. memorati, qui humanae auctoritatis insali bilita- tem commonstrant. Id cum primis obtinet in Libris Evangelicis ; nihil enim' omnino .eSt, quod .eorum auctoribus, aut veri dicendi voluntatem, aut factorum, quae narrant, notj-tiam defuisse, vel minimam prudentis suspicionis umbram movere posset. Quare libri hi, Et si a revelatione abstrahamus, Spectata SO-lum Aatione naturali fidem, quae in rebus humanis dari potest, maximam merentur, atque - rationem ipsam :exuisse censendi sunt, qui, nεScio quo malo genio, aut imprudenti scepticismo acti fidem, quam tamen Livio, Cu tio, aliisque longe inferioris notae scriptoribus liberalissime tribuunt, iisdem pertinaciter denegantis Ad EX tremum nequeo gravissimum hoc in argumento errorem Lockii, viri ceteroquin' acutissimi silentio praeterire; maximi enimis est momenti, videturque eo quam proxime tendere, ut traditiones Apostolicas Romanae Ecclesiae convellat. Docet Lockius universim cujusvis testimonii probabili taxem ea proportione Imminus qua a primo fonte recedit : virg, ai sde dignus, inquit, Cum testatur rem quam- pHι. Piam sibi esse notam, srmum adfert argu- Vnc. r mentum ; verum cum secundus aeque sde di- idem testatur nixus testimonio prioriS, cc. 16. . teStbmCΠtum DCC Imm evadu debit tu S, , te-ἐ. io. Sνimonium tertii, qui ex ore Praecedentium lin l

244쪽

etC. Hujus porro novae atque absurdae doctrinae . rationem sibi videtur invenisse in lege per Angliam recepta, vi cujuS, etsi exemplum ex instrumento authentico deScriptum, ac per legitimos 'testes comprobatum aequale m adhuc fidem faciat, hujus tamen exempli Exemplum, uantumvis summae auctoritatis testibus con-rmaretur,4n nullo amplius tribunali legitimae probationis vim obtinet. Tum conquesritur apud plurimos morem e diametro oppositum invaluisse, atque inde evenirct ait, ut opiniones nonnullae , saepe Solum Senescendo no- vag vires acquirant, ac ea nunc in certissimis, ac indubitatis ob succedentium testium, Oxprimi tamen ore loquentium , auctoritatem habeantur, quae ante mille annoς, & ob t

stimonium primi ne probabilia quidem vide-

bantur. Miror Vehementer, virum qui in opere tam eleganti ratiocinandi praecepta suppeditat, in patentem adeo paralogismum prO-

labi potuisse ; sed nempe & doctissi arus quiς-

ue suos paritur manes. Ut a pOStrEmo Ordiar, manifeste deseritur hypothesis assum ra, atque ad aliud, quod in quaestione prorsuS non versatur , ΘXcurrit oratio ; utrum testimonium mendax, aut opinio falsa sola annorum

. diuturnitate, & suo quasi senio robur obtineat, hic non quaeritur; id enim fisri haudquaquam posse luce meridiana clarius est, nΘc quemquam esse mihi persuasero, qui ignoret, commenta procedente temporΘ adeo non confirmari, ut ea contra deleat dies, aut si neque hoc eveniat, contra veritatΘm tamΘnnulla temporum diuturnitate praescribi posse; ad do etiam consuetudinem, si qua vigeat, O - .pinionem quampiam eo solum ex capitct, quodilongo annorum intervallo obtinuerit, inter

245쪽

stu Tars III. cap. IV.

ueras reponendi magnopere improbandam esse. At haec, omnia Lochio parum proderuat; in hypothesi enim ab ipso statuta quaeriturdes testimonio Dero a teste primo flde digno per quam plurimos alios sibi ordine succedente aequa liter Ide dignos transmisso; hujus vero auctoritatem longa annorum serie, non minui , vel ex eo patet , quod eadem omnia, quae ad fidem primo testimonio habendam moverB poterant, etiam pugnent pro centesimo, vel millesimo, vel pro quocumque alio, cum hypothesis ponat testes Omnes Subsequentes esse aequaliter sde dignos, ade qae tales, qui id, quod acceperunt, fideliter sine omni mutatione, additione, aut subtractione adjunctorum renuncient, quamvis id fatendum sit hypothesin rei veritati saepe non

respondere, cum talium testium rarus admodum sit numerus, nisi facta sint publica, &solemnia, taliaque, quorum accuratam memoriam conservare multorum plurimum interest. Ouod vero ad legem illam jure Anglicano introductam attinet, quis ignorat praesumtiones juris rerum veritati non obesse, multaque universim a legislatoribus sapientissime constitui non alio ex capite, quam ut bominibus malevolis remotiores quoque alios fraudibus circumveniendi occasione extorqueantur 3

Atque unicus etiam hic finis videtur legi huic propositus : exemPlum exempli, etsi testibus idoneis confirmatum, non. amplius in locum ι gitimae probationis admittitur, non quod in casu quodam singulari non possit in se mereri fidem; id enim neque lex exprimit, sed ut universim omnes fraudibus quae in ejusmodi descriptiostibus frequentissimae sunt, occasiones eripiantur; sere uti certae personae, quae in quibusdam ςaussarum genaribus a jure inter stes non recipiuntur, non tamen Propterea mendaces esse declarantur. Patet igitur testimonium etiam longissima annorum

Diuitia

246쪽

I De Interpret. D Leci. Libr.

seria per testes aeque idoneos transmissum nihil de sua firmitate deperdere : immo adeo ASSErere, Saepe traditionem eo magis esse fides, dignam, quo est antiquior, non quidem solius antiquitatis ratione habita; sed quos eo annorum decursu viri insigni α ingenii perspicacia, dc intellectus. acumine pollentes , quorumque imprimis interfuit primi testimonii,

unde omnis ea traditio ortum, ducit, ponduS summa cum ratione investigare, sua eam auctoritate confirmarint. Quod si a temporis diuturnitate abstrahamus, facile suspicio locum inveniet, an non primo testimonio eX praejudiciis quibusdam , aliisque pinistris motivis fides fuerit adhibita ; at cum longam annorum seriem, quam praejudicatae, falsaeque opinion ES non stiStinent; cum acutissime videntium judicia toties rου petita expendimus, novum quoddam primo testimonio robur accedere videtur , omnisque ille metus evan sescit. ΝΟ-Πm tamen id ad' ea quoques facta extendi, quae cum veI privata, paucisque nota.sint, vel quam plurimis, diversisque vestiantur ad

junctis; facillimes tum ob infideslΡm hominum

memoriam, tum ob naturalem linguarum imperfectionem, tum denique etiam ob imperitiam, aut nonnullorum malitiam Corrumpuntur ; quare in similibus sola traditio vix ullam auctoritatem habere potest.

De interpreta tione, O rectione librorum.

CCXXV. Ars Hermeneutica, Sive Interpre- uald ars candi est ars determinandi sensum, quem au- herme-ctoris verba, seu scripta, seu ore prolata conia nς xi ttinent.

coroll. Qui igitur alterius verba interpretari aggreditur, is mentem auctoris persecti si- me aiaequi debet, ac proinde easdem, quas

247쪽

stu id

eius prin

cipium l

CCXXVI. Nullus urnquam sensus Derbis tribuendus est, nisi qui clare probari potest

cum enim a posse ad esse non valeat illatio, ut loquuntur philosophi, ex eo, quod verba possint determinatum aliquem SenSum facere,. in serri nequit eum re ipsa esse in ca Su proposito di igitur quis ex omnibus possibilibus nunc. sit determinare vocabulorum Sen SuS, pOSitive ratione constabiliri debet. Indicia ex quibus

id essicitur, principia interpretandi compel

lanturcSchol. Indicia haec ex triplici potissimum sen- . te petuntur, videlicet vel eae usu loquendi recepto, vel eae intentione loquentis, vel deniquo eae Subjecta mes texis. Et pro se to nihil magis rationi consentaneum est: primum

siquidem prudenter praesumere pOSSumus, , verba auctoris eumdem senSum. continere,. quem in usu communi, & vulgari habent ;cum nemo, qui quidem ideo' loquitur,. ut . intelligatur, ab eo sine ratione gravi rece-d Ero possit β. 85. schol. n. 4. Deinde vero, cum, ut frequentur evenit, vocabula Etiam ex recepto loquendi usu ad plures sensus sint indisserentia, quomodo citius, faciliusque nodum solvemus, atque reSpiciendo, & indagando loquentis intentionem , cum a cujusvis arbitrio pendeat voces ad significationem unam aliquam ex pluribus usitatis determinare λ Denique si hisces ominibus nihil proficiamus,quo tandem recurrendum erit 3 nonne ad subjectam materiampnisi enim auctor vel ob imperitiam, vel ob malitiam, quorum . neutrum suspicandum si, aliud positive intenderit, necesSe ESt, ut is sit verborum sensus, qui argumento, quod tractatur, quam maxime Congruit. Qua porro ratione triplici hoc fonte ut uii sir, sequentes te canones docebunt

248쪽

. LegeS Interpretandi.

i. Usus loquendi exigendus est ad eam aetatem, eamque regionem , in qua auctor librum exaravit, siquidem in aperto es e Complura vocabula decursu temporis vim ac potestatem suam permutasse r ineptus sit oportet, qui, dum in' veterum aliquo deprehendit AEgyptios geometriae admodum peritos suisse,

putet, ea voce scientiam adeo completam, qualis nunc extat, denotari. Ad hoc sturimum conducit diligens niorum, gentium, dcantiquitatum studium . Eligendus porro tum Est sensus maxime naturalis, is scilicet, quem primum verba nacta Sunt, , cuique translatus Opponitur, nec ab eo, nisi gravi de causa recedendum , qualis foret, si secus significatio aut nulla, aut absurda, aut instituto auctoris Parum congrua Oriretur. uuod si nonnumquam necessitas cogat, ut ad sensum allegoricum recurratur, - id ita fiat, ud una potius enunciatio, quam plures, metaphorice exponatur. Nemo autem est, qui non, videat ad haec ex aequo praestanda requiri praeterea persectam linguae, qua liber exaratu S est, notitiam, atque hac quoque de caussa libros Ori3inales versionibus praeserimus, cum experientia teste frequentissime contingat, ut, qui translationis laborem in se suscipi ζ, eZquisita' utriusque linguae cognitione non polleat; quamquam etiam hac non deficientes ob, idiotismos cuivis linguae proprios omninst arduum sit, quam accurati Ssi me , ut necesse seret, auctoris ideas alieno idiomate e X primere. 8 2. Intenti loquentis ex definitionibuη ab ipso auctore statutis clarissime elucet : hae igitur primo Omnium loco exquirendae Sunt.

ιQuod si eos de si it, exempla singularia, quae

nonnumquam adjunguntur, praesertim si ab

stratiionis ope in universalia transmutentur,

249쪽

'248 Pars ILL Cup. IV. planam ad auctoris intentionem detegendam viam sternunt. Deinde, cum diversae seu in philosophia, seu in religione sectae, uti &

artes fere omnΘs, etiam non liberales, propria sibi frequenter vocabula habeant ; quin vocibus quoque alias receptis in alieno tamen significatu saepius utantur, attendendum magnopere, quam sectam auctor seu in Religi ne, seu in philosophia profiteatur di sic aliudisonat vocabulum calor in ore Cartesiani, alius: In ore Peripatetici : & Theologi norunt, quan ii ad verum sensum in antiquis S S. PP. monumentis doterminandum intersit advertero, eos plerosquθ omnes philosophia ecclectica, ita qua tamen Platonis placita dominatum tenuerunt, imbutos faisse; n minus haereticis tam veteribus, quam recentioribus perfamiliare est, ut certis quibusdam vocabulis alienam prorsus significationem substituant, num id ad tegendos paulisper suos errore S quandoque faciant , decidere non est hujus loci diuuanti porro haec animadversio sit momenti vel ex eo patet, quod pronissimum sit, uequis principia, quibus jam imbutus est etiam in diversis rebus sequatur, ex iisquct nonnulla ubicumque pro data occasionΘ inspergat; re gulariter autem illud factum suisse censeridsbet; quod facto pronissimum est , ac pru-dΘns sempor pro illo sensu stat praesumptio, qui facilius auctori occurrit, quique arctius

cum principiis, ideis, & objectis ipsi fami

liaribus, addamus etiam, education Θ, conSuetudine, praejudiciis, & affectionibus, quibus

agitur, sive bonis, siv* malis Connectitur .. Denique intentio Ioquentis censetur rESpicctro ea quae ipsi magis obvia sunt, ac nota, id quod cumprimis usuvenit, cum de significalion Θ tΘrminorum relativorum determinanda agitur; sic magnus olim in Graecia exercitus nunc omnino parvus foret; audis virum .esse

magnae doctrinae; vide, num qui id asseriri

250쪽

De Interpret. 9 Lecf. Libr. 249

sit ex natione culta, an barbara Utrum eruditorum ex numero. an de ignorantium gre

bulorum sensum detegendi suppeditat, cum textus. Sermonis integer, totaque doctrinae cohaesio rite expenditur; is enim propositionis, aut termini significatus esse praesumitur, qui reliquae doctrinae, integraeque rerum connexioni aptius respondet. Necesse igitur Cumprimis est, ut antecedentia cum consequentibus conserantur, exquiranturque loca Parallela, quae inter se comparata id, quod obscurum esr, non parum illustrabunt; verum ea,

ubi obiter duntaxat, & per oceasionem rei mentio fit, sollicite discernatur ab iis, in quibus auctor copiose, ac dilucide id ipsum vel probandum, vel declarandum, vel etiam refutandum sibi sumsit, seu in quibus, utrajunt, SedeS eSt argumentri, atque . PX hiis non vero ex illis sensus verborum definiatur.

Hac in re praecipue peccant ii, qui propositionibus ex toto orationis nexu avulsis eum sensum affingunt, quem fortassis seorsum Spectatae continere possent, ut nullo tamen in Odo reapse continent; cum certum' Sit auctorem eam, quam tota connexio exigit, significationem intendisse : solemne hoc est lis te-rodoxis, dum S. Scripturae effatis ad errores suos confirmandus abutuntur. Quod si, ut nonnumquam evenit, alterius interpretationi standum sit, ea ceteris paribus praeferatur aliis, quae a coaevo, familiari, aut discipulo ipsius auctoris proficiscitur, vel sal rem ab eo, qui linguae, ac argumenti, seu disciplinae, quae pertractatur, majori prae reliquis notitia pollet.

CCXXVII. AEquitas in interpretIndo est uis

studium verbis auctoris, quantum fieri poteSt, aequitas non nisi verum sensum tribuendi, famaeque in inter-

ipsius, ac honori, quantum licer, per inter- π'' Fretationem consulendL

SEARCH

MENU NAVIGATION