장음표시 사용
111쪽
neque antiquis velle se refragari neque recentioribus, qui verba s. Bernardi Secus explanantὶ duo oggerit ex quibus colligit s. Bernardum nullatenus pro pia stetisse sententia. Unum, quod B. Virginis in utero conclusae sanctificationem aequiparet sanctificationi qua et Hieremias et s. Ioannes Baptista in parentum utero sanctificati sunt, si tamen sanctitatis gradum excipias. Hos porro labe originis suisse vitiatos Oxploratissimum eSt. Λlterum, quod aperte concedere videatur in Serm. 2 in assumptionem, B. Virginem a parentibus originalem maculam trarisse. Perperam, inquam, haec a Mabillonio oggeruntur. Illa enim aequiparatio ad unam sanctificationem personarum in utero inclusarum, de qua disserit, refertur, non autem sive ad modum, sive ad tempus il illius sanctificationis indigitandum protenditur. Secus enim inde sequeretur, Beatam Virginem solummodo post sex menses aut paulo ante nativitatem suisse sanctificatam, quod nemo dixerit. In serm. autem 2 de Assu t. s. Bernardus
haudquaquam absolute, sed hypothetice, ut aiunt, loquitur dicens: Absit enim, ut proprii quidquam inquinamenti domus haee beata Virgoὶ aliquando habuisse dicatur, uι in ea proinde seopa Lazari quaereretur. Quod si originalem a parentibus maculam traaea; sed minus a meremia sancti icatam in utero aut non magis a Ioanne Spiritu Sancto repletam, credere prohibeι pietas ehristiana f2y. Perinde ac si diceret:
etiamsi darem B. Virginem a parentibus originalem maculam traxisse, ab ea nihilominus mundata ac sanctificata est, prout Hieremias ac Ioannes ab eadem mundati ac sanctificati fuere. Quin potius ex eiusmodi loquendi ratione videtur constare luculentius, s. Doctorem in celebri illa ad lugdunenses canonicos cpistola de sola activa conceptione sermonem habuisse: alioquin in hoc Sermone minime quidem sere per dubitationem B. Virginem a parentibus maculam originalem traxisse diceret, sed uti ratum id habuis-
l, In epist. eii. n. 5 el 4. ubi agit sanctificatus fuerit. do festo praesortim nativitatis s. lo. 2 Serm. cit. n. 8.Laptistae, eo εluod tu utero prius
112쪽
Quid de germano Ecclesiae sensue rea B. Virginis Cone tionem sentiendum videatur, disquiritur. In catholicao Ecclesiae sensum quoad aliquam sententiam inquirere perinde quidem est atque investigare, inquam illa partem animum suum proclivem magis patefecerit. Huius vero propensionis indicia, ac manifestationes sunt publica eius acta, liturgiae, festa, Orationes, pastorum ac fidelium in unum voluti conspiratio. Ad eruendum igitur germanum veteris Ecclesiae Sen- Sum circa maculatum vel immaculatum B. Virginis conceptum, illud unum restat ut expendamus quae alterutrius
oppositae sententiae patroni e pia antiquitate depromunt
monumenta, eaque inVicem comparemUS. Iam Vero quas maculatae conceptionis adsertores in suae
sententiae subsidium adducunt probationes , recentiores eae sunt, incertae, dubiaeque interpretationis. Etenim card. a Turrecremata, ut vidimus, tria profert Osticia; in quorum primo mundata originali maeula B. Virgo asseritur; in altero vero, quod ecclesiae gerundensis proprium suisse dicitur, plenius sanet cata eadem Virgo in matris alvo exhibetur; in tertio denique, quod usu receptum penes Germaniae ecclesias fuisse idem auctor affirmat, B. Virgo cum fomite usque ad Annuntiationis diem essertur. Porro quae ex primo Ossicio allegantur, e serm. 2 De Assumptione s. Bernardi desumpta sunt: quae quidem ostendimus hypothetice ab eo ibidem esse prolata, qui alibi do conceptione actina longe verisimilius est intelligendus. Quae autem ex ossicio ecclesiae gerundensis sunt adducta, piae potius sententiae aperte lavent, tum quia in iis sermo est de sanctipicatione conceptionis B. Virginis; tum quia revera sic, uti testatur
Recenti ora sunt quaa ab adversariis asseruntur ex
113쪽
- 102 Petrus de Alva qui illud consuluit, in m legebatur: statim
sanet eauit, eodem scilicet temporis puncto, quo anima corpori B. Virginis coniuncta est; quae vocula statim a
Turrecremata suit silentio pressa si . Ad tertium vero quod
attinet, ad Osticium nempe in Germania receptum, licet eius veritas admittatur, nihil tamen inde eruitur. ΡOtest enim quis peccati lamite teneri quamvis originale peccatum sit deletum, ut in omnibus sacro baptismate ablutis contingit. Potuisset ergo beata quoque Virgo Minite pec
cati astici, quamvis a peccato immunis extitisset 2j: alioquin
a j In op. Sol veritatis Vol. un. l. Matriti 1666. p. 644. col. 2. ubi haec
erba ex tertia lect. eiusdem ossicii
resori: mee quidem domus suis R. Virgo Maria, de qua in Proverbiis Salomon loquitur, ita dicens: Sapientia aedimavit sibi domum, eae-eidu eolumnas septem. Hanc etiam domum non solum Dominus omnipotens aedificavit, eum eam in alvo matris suae Annae in Octogesimo
die ab eius faeta earnali conceptisne sibi animam infudit, imo etiam
plenius eam libidem STATIM Sanetis vis. Et de hoe nempe potest intelligi illud, quod is 2. ll. Rey.
scribitur: Scatim lanet eata est ab immunditia sua, id est a eulpa Or
ginali etc. Porro his ita px g nnino Ossicio deseriplis, Alva arguit Turre-erematam quod in non paucis ad causam suam iuvandam in verbis a se ex- indo dopromptis verum textum im
mutaverit. Inter cetera ero eum Car
pit ob omissionem particulae statim, seu quod in actu ipso animationis B. Virgo fuerit sanctificata, ut series orationis ostendit; nec non ob suppressionem totius clausulae: mee quidem
domus fuit B. Virgo varia. de qua in Proverbiis Salomon loquitur dicens: Sapientia aedisicavis sibi domum, eaeida eolumnas septem. C tera non persequar quae ibidem Alvain Τnrrecremata reprehendit, cum e hisco constet abunde, tantum abesse ut hoc ossicium gerundense adserat B. Virginem in peceato conceptam, a quo deinceps liberata per sanetisicationem fuisset, ut contrarium potius mirifico constituat. Quare monumentum eiusmodi pro Conceptu immac lato pugnat omnino.
J In tract. De Deo Creatore P.
III. Cap. 2. animadvertimus , dona quae lato quodam sensu gupernat ratia dicuntur, dona scilicet praeter naturalia, quae in primo homin
coniuncta erant cum dono gupern6μturali presse accepto, nimirum cum gratia quae hominem supra condi tionem suam Euphit ac sanctificat, posse ex so ab invicem separari; adeo ut potuisset homo per gratiam ad ordinem evehi supernaturalem, quin simul ceteris donis naturam in ordine suo persicientibus eumulatus esset. Quapropter,quod consequens est, potuit sano concipi H. Virgo ac nasci gratia sanctificante instructa, quinimmunis esset a concupiscendi inmite. Quod igitur existat eiusmodi s mes, id enimvero necessario non a guit originalis noxae contractionem.
114쪽
si pro una eademque re somes et peccatum acciperentur, plus quam assertores maculati conceptus vellunt ex eius minii Om-
cio posset probari, nimirum, in B. Virgine originale peccatum
ad Suam usque annunciationem perseverasse. Subdititium demum est, quod ex Pelagio de ritu ecclesiae s. Mariac
Maioris refertur si , ac proinde nullius est ponderis quod
eX eo depromitur argumentum. Quamquam licet uti verum admittatur, nihil tamen indidem adversus immaculatam Conceptionem erui potest, quandoquidem sanctificatio,
si nihil aliud adiicitur, ut in re qua de agimus, tum im-
Accedit.quod somos ipso in praesonti hac providentiaή perindB ac cetera quas vocant poenalitates. post Adae Iapsum contrahantur , ut ut gratia sanctificante quispiam , quacumque demum ratione, donetur. Λc si daperpessionibus illis quas mere physicas dixeris, agatur, exemplum in Christo habemus, qui se ipsis PT naturae susceptao conditione subiecit etiamsi a peccato originis plano immunis extiterit. Quocirta s. Augustinus De eivit. Dei lib. 45. cap. 25.
n.2 amrmare non dubitavit Christum necossitatem assumpsisso moriendi qualem et nos habemus. Ila siquidem
scribit: Ouale corpus mortalo essectum) pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est.EI De peceat. merit. et remiss. lib. 2. c. 29. n.
48: Ouia in eo Christes, inquit, erat
similitudo earnis peeeati, mutati nes aetatum perpeti voluit ab ipsaeaeortus infantia, ut ad mortem v deatur etiam senescendo illa earo pervenire potuisse, nisi iuvenu fuisset Occisus. Augustini auctoritati innixus s. Th. in S. gent. d. 46 q. l. ar. 2 idem docet scribens: . Sed quia mors inest Christo rations humana naturae; ideo sicut simpliciter eoncedimus, quod Christus mortuus est, ita similiter concedor possumus simplicitor, quod necessitatem moriendi habuerit, non solum ex causa sinali, sed etiam necessitatem absolutam ut moreretur etiamsi non occideretur,ut quidam dicunt. Unde Λugustinus etc. η Sic reliqui passim Seholastici. lj Exploratum iam est apud criticos, salsum omnino esst quod ex Alvaro Pelagio adducitur de celebratione Conceptionis sub nomina ganet sicationis, quodque Launoius qui hypercriticus audit, inconsulto repetit; tum quod in antiquis Ivari codicibus quae opponuntur verba,desiderantur; tum quod nuspiam quae ab Alvaro Pelagio relata dicuntur. reperta sunt inhreviariis aut missalibus ecclesiase S. Marias Maioris, licet accuratissima
sub Paulo V sacta de illis suarit conquisitio um domum quod Petr. Alvaoy sit pag.648, seqq. qui patientia ao solertia incredibili perlustravit breviaria pene innumera ac missalia siv romana, sivρ aliarum ecclesiarum ,
quorum ibidem distincte catalogum texuit, interposita iurisiurandi religione testetur, se nulla ossendisse, in quibus sestum coneeptionis sub li-tulo sanctificationis annuncietur.
115쪽
Quae ex s. Leone asso runtur ah adversariis rem non eoni iseiunt Antiquitas
rum pro immaculata conceptiona
munitati, tum liberationi a peccato aequo sane pacto con
Atque haec de his monumentis, quae tamen aetatem de qua disserimus ne attingunt quidem, sed ad eam omnia reseruntur in qua istiusmodi quaestio iamdiu agitabatur, neque propterea ad propositum iaciunt. Si enim patroni immaculati Virginis Conceptus ea proferre vellent monumenta quae hac ipsa aetate ex iisdem ossiciis ac ritualibus libris pro sua causa suppetunt, illorum copia suos plane adversarios obruerent s2 . Ad infirmandam porro di
scultatem ex s. Leonis verbis petitam satis erit animadve tere, plus etiam ea Verba probare quam propugnatores adversae sententiae contendant. Siquidem ex illis concluderetur, B. Virginem nonnisi in Christi conceptione originali noxa purgatam suisse. Sensus igitur in adducto testimonio alius esse nequit, quam qui aiat, sanctam Dei Parentem maioris sanctitatis ac puritatis augmentum ex Christi conceptione consecutam esse, secus ac in ceteris foeminis contingat, quae non Sine peccati seu concupiscentiaosorde laetus suos concipiunt. Contra vero adeo antiqua luculentaque sunt quae ad insigne hoc privilegium B. Virgini asserendum monumen ta prostant, ut ipsorum vis infirmari atque extenuari nulla ratione possit. Nam etsi cum Petavio daremus, ex titulis immaculatae , intemeratae, aliisque eiusmodi, quibus in liturgia s. Iacobi, aliisque antiquissimis monumentis B. Virgo passim eondecorata est, haud posse ineluctabile ar-
luculentissim8 ostendit mundum et sancium dici, aut mundari ei san-elificari , non solum id quod prius suit immundum atque pollutum, Postea aulem mundum Sanctumque emficitur; verum etiam id quod immundum numquam et Pollutum, aut sub peccato fuit. Hoc vero quod ad B. Virginem spectat, Patrum etiam auctoritate confirmat. 2ὶ Nam, cum in Ecclesia graeea, iam inde usquo a sec. V, perinde ac in Ecclesia latina, uti mox videbimus, haec Conceptionis sollemnitas celebraretur, cumque longo lateque in utraque Ecclesia propagata esset, praesto sunt omnium ecclpsiarum liturgici libri, in quibus toto hoc tEmpore immaculata Virginis praedicatur Conceptio.
116쪽
gumentum in rem nostram deduci, nihilo tamen secius probabilo saltem monumentum de Ecclesiae spiritu ac sensu quoad hoc privilegium illi exhibent. Hoc igitur omisso, nemo inficias ibit cultum Conceptionis a saeculo ut minimum V in Ecclosia orientali obtinuisse, uti ex commemorato Typo manifestum sit; nec non VII saeculo viguisse, ut ex Andrea cretensi novimus; deinde vero idipsum ex Ioanne damasceno deprehendimus qui mundissimum semen, foetum
sanctissimum, animatum coelum B. Virginem in sua conceptione appellare tunc temporis non dubitavit. Quibus prosecto cultus eiusque obiectum citra dubitationem omnem designantur. Idem de Georgio nicomediensi dicendum, qui Conceptionem Virginis purissimae miraculorum ac mysteriorum primum vocat, atque hac de causa eius celebrationem commendat: id quoque de s. Petro Argorum antistito sentiendum, qui sanctam in conceptione Dei Genitricem praedicavit. Atque haec de orientali Ecclesia. Ad occidentalem autem quod spectat Ecclesiam, exaltatis antea monumentis liquidum est, eiusmodi cultum a seculo ut minimum X sive in Hispania primum sive in Anglia obtinuisse, ac ceteras posthac occidentis Ecclesias
pervasisse. Re tamen diligentius excussa, ac veteribus hi storiae monumentis ponitius eXploratis, aperte constat ad aetatem longe anteriorem immaculati Conceptus cultum referri debere. Extat enim vetus marmoreum neapolitanae Ecelesiae Kalendarium, quod digestum esse suculo Ecclesiae IXel. Alexius Symmachus Magochius, qui eruditissimum do illo edidit commentarium, luculenter ostendit iij. Atqui in eiusmodi Kalendario ad diem IX decembris, more Graecorum, haec habentur inscripta: Conceptio Sanctae Mariae Virginis : id quod probat iam anto seculum IX in eadem ecclesia, a latinis scilicet hominibus, sestum istud suisse ce- Iobratum. Iure igitur meritoque Iosephus Simonius Asse- manius indo concludit, Neapolitanos in Italia, ante Gallos otii J In Diatroa de aetase huius lumini I. cit. commentarii Neapomamnorei Kalendarii praefixa Vo- li 4744. Antiquitas
cultus in ecclesia occidentali In ecclesianeapolitana
117쪽
Apud monachos Ord. Benedicti ni in Italia
S. Ambrinsius aut Pau- Ius diaconus
Anglos aliosque, omnium primos Latinorum fuisse qui sanctissimae Dei parae immaculate conceptae hunc cultum a Graecis, ut videtur, acceptum, deserrent iij. Sed aliud praeterea occurrit monumentum, quod non obscura neque infirma praesert indicia tum de hoc ipso cultu seculo saltem octavo in Italia recepto, tum de germano eius obiecto. Quandoquidem penes monachos perillustris Benedictini O dinis in more suisse invenimus, ut B. Virginem collaudarent hymno cuius strophae III et IV ita se habent :musto maligni primus ut oecidit Virus Chelydri terrigenum pGrens suine lapsa pestis per genus irrepens Cunctum profundo vulnere perculit.
Rerum miserans sed Sator, INSCIA Cernens PIACI I viscera Virginis,
His ferre mortis erimine languido Mundat salutis gaudia saeculo 'P. Hunc porro hymnum nonnulli sancto ipsi Ambrosio tribuunt, alii vero Paulo diacono, qui VIII seculo floruit s3j. Verum tametsi illum haud Ambrosio adscrib
Universae Roma8 4755. Tom. V. pag. 458. seq. ubi et illud adio itia Quainobrem quum idem festum in eadem nobilissima Italiae ecclesia neapolitanal a latinis hominibus iam
ante soculum IX celebratum Sit, atque subsequentibus temporibus celebrari non desierit, miror eur nullam eiusce rei noliliam sancius Ber- nardus habuerit, dum canonicos lugdunenses reprehendens scribit, eos voluisse mutare colorem optimum novam inducendo celebritatem, quam ritus ecclesiasticus nescit, non prohat ratio, non commendat antiqua traditis y Maxima quum hac in re satis edoceri potuisset a Normannis, qui eiectis o Sicilia Saracenis, Regno utriusque Siciliae iam politi fuerant,
quo anno s. Bernardus scribebat. Miror etiam cur alii recentiores scriptores celebrati primum eius sesti gloriam Anglis aut GaIlis tribuant..i2ὶ Λpud D. Io. Bapt. Fedorici monachum Ord. Bened. e congrctg. Cassinensi qui mirifice ac erudito illustrat hymnum hunc in Op. La -- maeolata Coneeetione della B. Vergine Maria Napoli 1792.
5ὶ Quem nuper laudavimus Fed rictus codici mg. sec. X aut IX monasterii cassinensis sub n. 420 in quo aperte hymnus quo de agitur a. Am-
118쪽
mus, cum res dubia, ut quod minus est dicam, sit habenda, aliamen a Paulo diacono saltem abiudicari nequit. Atque adeo hic hymnus communem illius seculi circa immunitatem Virginei Conceptus sensum in Ecclesia vigentem patefacti. Imitari hymnographus noster Prudentium nobilissimum saeculi IV poetam visus est, qui hoc idem privilegium in B. Virgine iam inde ab aetate sua praedicarat in Cathemerinωn III concinnis hisce carminibus. Hoc odium τetus illud erat, Hoc erat aspidis, atque hominis Digladiabile discidium, Quod modo cernua femineis Vipera proteritur pedibus.
OMNIA VIRGO UENENA DOMAT:Τractibus anguis inemplicuisVIRUS INERME PIGER REUOMITGramine concolor in Osridi n). Cum vero hymni prudentiani in multis ecclesiis celebrati fuerint, atque in usum publici cultus adsciti, satis inde probatur, ut recte animadvertit doctus Faustinus Areualo, quam communis per id aetatis esset sententia de Virgine
conterente serpentis caput, hoc est, peccatum Originale, prou-
ti ss. Patres atque interpretes exponunt s2 . Quamobrem
brosii dicitur, haud contemnendis argumentis adversus Constantium ab-hatem subiacensem ostendero adnit, tur, eum saneti praesulis germanum laetum esse. Attamen cum hic ipso hymnus in cod. monasterii heneventani Paulo diacono celebri seo. VIII poetas seu hymnographo adscriba tur, haec sorte postrema sententia vero videri posset similior.
at V. 446. seqq. edit. Faust. Ar valo S. I. Romae 4788. Tom. l. pag.
2ὶ Eruditus enim editor in Prudentianis seu prolestomenis eap. X
ex his Prudentii carminibus non m do confirmat lectionem Vulgatae l-psa eonteret, Verum praeterea animadvertit quod in Prudentio vidoro liceat piam sententiam, non solum qualem theologi explicant , sed etiam qualem pictores vivis eoioribus Prudentius
119쪽
Universalis populi consensio Iam indo ab
Iuculenter liquet, non in orientali modo Ecclesia, sed etiam in occidentali iam a seculo aerae christianae V et IV tum eam sententiam de immaculato Virginis Conceptu communem fuisse ac pervulgatam, tum cultum de eodem mysterio invaluisse. Quo certe nullum illustrius de Ecclesiae universae sensu circa Virgineum hoc privilegium desiderari testimonium potest.
His si addatur universi christiani populi consensio do
praecellenti eiusdem B. Virginis supra creaturas Omnes praerogativa et sanctitate, ac de absoluta ipsius a quovis peccati vitio immunitate, quae ab immemorabili, ut aiunt, viguit, comagis roborabitur et confirmabitur argumentum quod ex communi Ecclesiae sensu depromitur. Porro illius persuasionis in fidelium animis alte impressae luculenta reperiuntur
vestigia etiam in ipsis Pelagii, ac deinde in Iuliani dissicultatibus contra s. Augustini doctrinam propositis, quibus illi vel ex eo capite originalis labis in omnes propagationem
impetebant, quod secus inde sequeretur beatam quoque Virginem diabolo praescriptam, ac peccato obnoriam sui SSe; quod tamen aures christianae, scilicet christiana pietas, non serebant. Hac enim ratione veteratores illi adnitebantur invidiam Augustini doctrinae, seu catholico dogmati constare. Illam tamen a se amolitus est, uti exposuimus, magnus hip ponensis doctor aper1e negans id consequi, quod illi conten
debant, eo quod ei beatissimae scilicet Mariae plus gratiae
collatum fuerit ad vincendum omni eae parte peccatum. Neque unquam eiusdemmodi persuasio in christiano populo infirmata est; immo vero firmior iugiter et communior evasit, prout omnes facile admittunt.
x primunt, depicta imagine Dei paras, cuius pedibus cernuus anssuis proteritur, tructibus ine licitis virus inerme revomens. Seu ut clarius in Commentario not. 155. mentem Prudentit enarrat: u Poeta graphice depingit serpentem. qualis a pictori-hus in mysterio Conceptionis soIetestingi , tractibus ine lieitis, hoc
est, in spiras et nodos eoactos implicitus. Miraturque, PlaZZam aliosque piae sententiae propugnBlores ne ninminare quidem Prudentium.
120쪽
Ut igitur colligamus quae ex instituta monumentorum collatione sponte veluti sua emorescunt consectaria, patet ex dictis: 1. Sensus Ecclesiae indicia adversus immaculatam Virginis Conceptionem ante exortam controversiam nulla prorsus haberi. 2. Quae ab adversa parte contra producuntur, sequioris aevi esse, eaque aut dubia aut nulla et obscura Omnino, atque perpauca. 3. E contrario quae Ecclesiae propensionem, immo et conspirationem erga piam Sententiam, adeoque eius sensum patefaciunt, esse antiquis- Sima, neque ullum eorum initium definiri posse: deinde luculentissima esse, quippe quae et cultum huius mysterii ac determinatum obiectum exhibent. 4. Unanimem pro eadem pia sentcntia pastorum ac fide tum consensionem ad plura
Secula extitisse, quaeque per liturgias, per sesta, per euchOlogia, per fidei controversias, per conciones denique patefacta est. Quanti vero faciendus sit communis eiusmodi Ecclesiae sensus in re theologica, nemo, qui plane in eadem disciplina hospes non sit, ignorat, nosque suo loco quanti ille valeat ad traditionem pernoscendam perspicue demonstrabimuS.
Theologica utriusque sententiae argumenta conferuntur atque evenduntur.
Quamvis theologicae rationes per se nonnisi magis minusve probabilem sententiam aliquam faciant, tamen ubi solidis argumentis positivis innituntur, vix non certam eamdem reddunt, aut validissimam saltem de illius veritato praesumptionem, quam vocant, fundant et creant. Quapropter abs re non erit ad trutinam ea theologica revocare
argumenta, quae pro alterutro singillatim placito urgeri Consueverunt, licet, ut saepe diximus, dogmaticae definitioni odendae minus idonea videantur. Id vero eo libentius praestamus, quod alioquin veluti manca et quodammodo impersecta inquisitio haec nostra, illis praetermissis, haberi posset.