De Immaculato B.V. Mariae Conceptu an dogmatico decreto definiri possit disquisitio theologica Ioannis Perrone

발행: 1847년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

- 80 vina Sapientia dicta sunt: Ego eae ore Auissimi prodisi

primogenita ante omnem creaturam; videlicet quoad praedestinationem et gratiam, qua idonea facta fuit ut eumdem Filium in carne gigneret, qui ab aeterno in natura divina a Patre gignitur. Quapropter sanctissima Virgo ea cuiusquemodi sanctitate dotata esse debuit, quae aliquatenus cum Dei ipsius comparari sanctitate posset, quaeque proinde in perpetua a cuiusvis culpae reatu immunitate consisteret.

Neque minoris est roboris illud congruentiae argumentum quod e relatione desumitur, quae hac ipsa de causa,ponj. 6h. beatiSSimam Virginem intercedit ac Spiritum Sanctum, eum Spiritu cuius illa sponsa est nuncupata. Etenim Spiritus S. sum β' ctus est vice viri cum eius uterum Mecundavit, iuxta illud quod legitur Luc. I, 55 : Spiritus Sanctus superveniet in te, et τirtus Altissimi obumbrabit tibi si . Licet vero spiritale eiusmodi connubium consummatum veluti fuerit in inca nationis m3sterio, inchoatum tamen est in ipsius Virginis conditione, uti animadvertit Gersonius scribens: Beatam Virginem respice primo modo dum ab instanti suae crea- . tionis initiatum est matrimonium eum aeterno sponso Deo

per arrham fidei, spei, charitatis et ceterarum virtutum 2 . Cum igitur divinus Spiritus B. Virginem peculiarem sibi sponsam olim suturam per gratiam praedestinaverit, eamque velut in spiritalis connubii pignus seu in arrham sponsalitiam omnibus virtutibus in ipso creationis momento ditaverit , profecto iure meritoque insertur eius animam a peccati contaminatione liberam voluisse.

liὶ Rupertus abbas sic exponit foecunditatem a Spiritu S. tribulam B. Virgini: Iιle Spiritus S. uterum virgineum eoelitus irroravit, nonae sua substantia, sed de naturali humore ipsius incorruptae earnis. In quo mira vi magna distantia

eedens, sed Spiritus Sanetus intus operang, Gestavit. Comment. in Matth. Cup. I, opp. odit. Coloniae Agripp. 1577. Tom. III p. 41, 2. 2) Tract. Super Mus ΙFICIT Alphal. 75, Litt. G. apud. Stroagi

Tom. I, lib. 2. cap. 7. Quem tamen textum in opp. Io. Gersonii edit. Ellies Du-Pin minime inveni.

92쪽

- 81 A qua quidem ratione vix et illa discrepat, quae

ducitur ex connubio, quod Christus in Virginis utero cum humana natura coni unxit, dum eam sibi in unitate personae copulavit iuxta illud s. Τhomae: Congruum fuit beatae Virgini annuntiari quod esset Christum conceptura, ut ostenderetur esse quoddam spirituale matrimonium inter Fialium Dei et humanam naturam; et ideo per annuntiationem expectabatur consensus Virginis, loco totius humanae naturae lj. Iamvero sponsam maxime decet puram, quoad fieri potest, atque immaculatam esse, praeSertim vero ingenuam, quaeque alteri nunquam adhaeserit, idque eo magis quo sanctior, atque excellentioris conditionis est sponsus. Talis

autem dici haudquaquam potuisset Maria, si aliquando, tametsi ad temporis punctum, peccato fuisset insecta ac Satanae veluti mancipium propter culpam addicta. At enim tum Christus, tum Spiritus Sanctus, qui vel in ipso eius ortu aut conceptione eam sibi desponderunt, substantialis sunt sanctitas: decebat igitur eos intaminatam sibi B. Virginem servare, nec pati umquam ut ipsa tali assiceretur contumelia.

Ex divino eiusmodi tosticoque connubio factum est, ut B. Virgo voluti omnium viventium mater habita fuerit, teste s. Epiphanio, qui ita scribit: Haec esι beata Mater Dei quam adumbravit Eva, quae vivenιium mater quodam

aenigmatis involucro nuncupatur, 3iquidem Eva tum niventium est appellata mater Revera tamen a Maria Virgine vita esι in mundum introducta, ut et viventem pariat, eιτ entium Maria sit mater. Quoeirea viventium mater adum

brata similitudine Maria dicitur s2J; adeo ut illa, quae

secundum carnem protoparentum ceterorumque patriar-eharum filia erat, omnium parens secundum spiritum e laeta fuerit. Quare cum Christus primarius Vitae huius auctor non propter culpam morti fuerit obnoxius, consequens est, B. Virginem , quae per participationem hunc

Ex ennae nubio Verbi cum B. Virginea

lὶ 5. p. q. 50. ar. l. res. 78. n. 18. edit. Petav. Tom. II. R Adners. Haet ea. lib. III. Hae- pag. 4050.

93쪽

Ex eo quod

lacla sit Mater omnium viventium.

Ex divina eius Maternitate.

- 82 titulum cum Christo habuit communem , debuisse ex privilegio ab hac morio immunem servari. Idque eo magis dicendum quo in principio, ut scholae loqui soloni, prine piati virtus reperiatur necesse est. Cum igitur protoplasti in ortu suo culpa vacaverint, ornatique gratia Statim fuerint, debuit et hac decorari B. Virgo, qua medianto ex Patrum mente primi progenitores eiusmodi gratiam sunt

consecuti. Quo sensu B. Virginem ita s. Bernardus compellabat: O foeminam singulariter Senerandam, super Ommnes foeminas admirabilem, parentum reparatricem, po8te

rum xivilicatricem illi Accedit quod a communi homi

num Ser Su abhorrere tenScatur, ut quidquam. quod alteri causa esse debet, depereat. Hinc absonum suisset ut Eva, quae data uxor Adae fuerat ad humani generis propagationem, ante ipsam generalionem moreretur. Si igitur B. Virgοι ut ex memoratis patet, viventium omnium secundum spiritum extitit mater, haud profecto debuit in ea vita spiritus delicere, seu nunquam ipsa debuit gratia

carere.

His demum alia subnectunt argumenta piae sententiae assertores ex multimodis titulis, qui e divinae matris munere dimanant, deprompta, quibusque reipsa B. Virginem Ecclesia condecorat. Quandoquidem Ecclesia Mariam totius universitatis, proindeque Angelorum, atque hominum omnium reginam appellat. Hi autem tituli inanes ac nugatorii profecto non sunt, sed solido veritatis sundamento innituntur. Quod si B. Virgo Angelorum regina est, ac Super choros Angelorum evecta, congruum videtur omnino, ipsam nulla ratione debuisso aliquando illa gratia carere, qua AngelOrum agmina, ae proloparentes a suae conditionis exordio ornati et aucti a Deo sunt iuxta celebre Λugustinianum illud ossatum: Era ι Deus in eis condens naιuram et

sl J IIomil. 2. Super Missus est

n. S. ed. cit. Vol. I. col. 744. Λnlithpsin porro hic instituerat 1. Doctor Evam inter et uariam dicens Praeter cetera: Curre mater ad β-liam; ipsa matris opprobrium au- Ierat: ipsa patri pro matre δαιisfa- eivi: quia eeee vir eeeidu per foeminam; lam non erigitur nisi per

94쪽

- 83 largiens gratiam. Alioquin serva rebellium Λngelorum B. Virgo extitisset, quod nefas videtur de Angelorum cogitare regina, qui nunquam gratia sunt destituti, nec propterea servi aliquando aut mancipia peccati fuero. Item non conveniebat, Mariam in gratiae ordine esse protoparentibus inferiorem, quorum regina per gratiam erat futura; fuisset autem sano inferior, nisi Deus ipsam quoque in gratia, sicuti et illos, condidisset. Atque haec sunt praecipua argumenta theologica, quibus catholici doctores singulare hoc privilegium immaculati Deiparae Conceptus vindicare consueverunt, quaeque nos in compendium retulimus, ipsi vero suse exponunt varieque exornant si . Dixi praecipua: alia enim quam- plura et illi praeter recensita adiiciunt, quae plus minusve ad rem conficiendam valent. Haec tamen nos praetermisimus tum quod ad ea, quae iam adduximus, facile revocari possunt, tum quod eiusmodi argumenta peremptoria non sunt, nequo landandae dogmatis definitioni, de quo nos potissimum inquirimus, per se paria, cum conVenientiae et probabilitatis fines non excedant. Idem de argumentis negativis esto iudicium, quae ex indecentia promuntur, quaeque inversa licet ratione in positivis includuntur. Quare ea persequi supervacaneum puto.

ii Adiri possunt inter ceteros Franciscus Guerra in op. Maiestas stratiamum et virtutum omnium Deiparae Virginis. Hispali 4659. duob. vol. in sol. Vincent. Fassari in Op. mmaeulata Deiparae Conineeptro theologicae eommissa re tinae Vol. unio. sol. Lugduni 1666. Ferdin. Quirinius do Salazar in Op.

Pro inmaeulata Deiparae Virginis Conceptione defensio. comptulit 648. vol. in sol. Io. Ant. VelasqueLDe Maria immaeulare concepta VOl. sol. Lugd. 1653. etc. Sed prae aliis accurate rationes theologicas Expendit SuareE in S. p. s. Thomae Tom. II. Quaest. 27. Art. 2. Disp. 3. Seet. 5. opp. edit. Lugd. 1644. pag. 22. seqq.

95쪽

Nulla pro

Vis adimitur textihus hiblicis pro Contraria sententia. Ex Concilio tridpntino et Pontinctis Constitution.

EPICRISIs

Historici voluti partes hucusque egimus ea enarrantes, quae in controversia de immaculato B. Virginis Conceptu ab utraque contendentium parte pro temporum Successu atque occasione prolata Sunt. Haec iam ad trutinam revocantes et invicem conserentes critica Iance expendamus oportet, ut ex hac collatione atque 'Encut e quid tandem colligere liceat, dignoscamus. Ut autem confusioni occurramuS, quae Sequeretur neceSSe foret, si haec permixto tractaremus, nos heic totidem paragraphis proposita argumenia pro unoquoque placito, sive a Bibliis sive a Patribus, sive ex Ecclesiae sensu aliisque traditionis sontibus do- sumpta, singillatim discutiemus.

Argumenta biblica pro utraque sententia eaependuntur. Fatendum prius ingenuo est, nullum prorsus biblicorum testimoniorum suppetere, quod controversiam pro alterutra sentcntia plane definiat. Etenim quae ab impugnatoribus urgebantur e sacris litteris testimonia, ea sunt quibus evincitur originalis labis in omnes propagatio, nemine prorsuS eXcepto, nec non quae redemptionis necessitatem probant, qua Omnes Omnino ac singuli, qui ex Ada progeniti sunt, indigent. Porro visua tota biblicos hosce textus in praesenti de qua agimus quaestione destitui, constat non solum ex Constitutionibus pontificiis, verum etiam ex decreto tridentino; idque Oppugnatores ipsi lateantur necesse est. Siquidem romani Pontificos iteratis deeroiis contrariam sententiam piam Vocant, permittuntque ut a catholicis theologis in scholis docea-

96쪽

- 85 tur propugnet Irque, atque a divini verbi praeconibus publice e suggestu Christi fidelibus proponatur. Concilium vero tridentinum in decreto de peccato originali protestatum est, seu edictum voluit: Non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto , ubi de peccato originali agitur,

beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei Genitricem fl): Neque his contenta apostolica Sedes stetit, sed praeterea ut coleretur Virginis Conceptio, Ecclesiam universam ad eius sestum celebrandum obligatione praecepti obstrinxit. Quae quidem agendi ratio patefacit, obiecta Scripturarum eloquia peculiariter et proprie B. Virginem non tangere: alioquin nullo pacto ut pia aut propugnari aut praedicari posset haec sententia, sed omnino ut salsa, ut impia, neque serenda , quippe quae Bibliorum auctoritali contraria habenda esset. Itaque hac ratione demitur vis tota adductis biblicis testimoniis, quibus in Omnes, uno exem plo Christo, culpae originalis propagatio adstruitur: nihilque in illis obstat quominus B. Virgo singulari Dei munere in ipso conceptus, seu, ut aiunt, animationis momento incolumis per gratiae sanctificantis largitionem ser

vata ab illa dicatur 12 .

Cum vero eiusmodi gratia, qua B. Virgo immunis a primigenia labe servata esset, ad intuitum Christi meritorum ipsi a Deo suisset collyta, sponte sua sequitur, B. Vt ginem eguisse redemptionis pretio, ac reapse sanguine Christi, nobiliori scilicet redemptionis genere, redemptam suis-

lj Resert card. Pallavicini, ut Vidimus, in Hist. Cone. Trid. lib. 7.eap 7, plerosque o tridentinis patribus stetisse pro pia sententia de immaeulato Conceptu; plures Praeterea optasse ut definiretur, aut sallem adiiceretur in decreto: Ouamuis pie credatur ipsam sine originali labe fuisse conceptam. Quum iamen Neut iam, aliis obsistentibus, fieri potuerit, ea saltem verba apposita sunt, quae haud obscure Concilii propensionem in id indicarent, quandoquidem Virgo vocatur immaculata. J CL Suareg loc. cit . qui geuctra- Iibus iis sententiis, quibus et B. Virgo comprehendi videtur, accommodat perbella verba Ulpiani in Iego Prineeps De legibus dicentis: Prin-eeps legibus subditus non est: Augusta vero licet sit subdita, Princeps tamen eadem privilegia illi eoncedit, quae ipse habet.

Excluduntur

quae e neces silate redem

muntur.

demptionis

ratio.

97쪽

B. Virgo

ginali. Nulla testimonia biblicad retoria ad adstruendum Virginis privilegium.

Se . NOrunt enim omnes quempiam duplici redimi ratione posse; nimirum aut si solvatur pretium quo a captivitate cui est mancipatus liberetur, aut idem ipsum si solvatur pretium antequam captivitati mancipe tur, cui ceteroquin, nisi sol-Veretur pretium, certo subiiceretur. Hac autem altera ratione , ut Dei matrem decebat , redempta a Christo B.

Virgo esse l. Proinde argumenta omnia, quae RSSertores ma culatae Conceptionis e sacris litteris promunt ad evincendam maculae contractionem ex necessitate redemptionis ,

huc veluti ad scopulum alliduntur. Coronidis gratia et illud adiicimus ex obiectis textibus id unum evinci, quod piae sententiae adstipulatores haud quidem insiiciantur, beatam nempe Virginem per se obnoxiam originali culpae extitisse, eiusque debiti contrahendi obligatione obstrictam ex naturali per Adam generationosuisse, cuius vi eam incurrisset, nisi ab illa praesenti Dei praesidio fuisset liberata. Λtque ita perbelle Omnia, quae e Scripturis uti contraria proferri solent, cum pia sententia Componuntur il . Verum neque ulla o Bibliis argumenta suppetunt decretoria, quibus certo ac desinite eiusmodi privilegium in B. Virgine evincatur. Etenim praetermissis iis textibus qui mystice, ut aiunt, sunt intelligendi ac tralatilio dumtaxat sensu ab Ecclesia Dei parae accommodantur hi enim dogmaticae probationi theologo viro exhibendae non sunt pares, ac solummodo Ecclesiae sensum manifestant , ille superest Geneseos locus 3, 15 expendendus. Nimis autem obscurus hic textus videtur, ac licet otiam detur anteponendam esse lectionem Vulgatae quae habet: Ipsa conteret caput tuum, tamen cum id, ut paulo ante animadvertimus, non esset per se praestitura mulier, sed per silium suum , seu per Christi merita, eo demum recidit quaestio, videlicet quousque tandem, qua mensura, quoVo modo caput serpentis B. irgo esset contritura, seu diaboli opera dissolutura per ab-llὶ Quod praeclaro ostendit Bos- atque idoneis exemplis e Scriptura suetus in cit. Serm. I. De Concept depromptis illustrat.

98쪽

- 87 soluiam quam de daemone ac peccato reportasset victoriam. Iam vero sive hanc victoriam per liberationem si vo per

immunitatem retulisset, illud verum utroqueVersum man

sisset, B. Virginem caput illud contrivisse si .

Fatendum tamen est aliquod exinde argumentum erui, imo et sundamentum satis solidum ad immaculatam B. Virginis Conceptionem adserendam. Etenim adductis verbis aliquid Deus prorsus Singulare, quodque matris promissi liberatoris proprium eSSci, atque ceteris non commune significatum voluit; alioquin nulla apparet ratio iuxta exegesin catholicam, quare peculiarem de hac iniecerit muliere mentionem, ex qua Semen promi S sum erat Oriturum. Iamvero in hoc, quo de agimus, nihil aliud singulare omnino atque huiusce matris proprium quam immunitatem a quovis peccato confingere animo poS-

sumus. Nam quod ad liberationem ab originali labe post

laetus animationem spectat, ea certe communis sanctissimo

Praecursori suisset, qui repletus est Spiritu Sancto ab utero matris suae; atque etiam, prout seri sententia Satis recepta Hieremiae, aliisque sorte nonnullis. At absoluta exemptio speciale ac proprium solius Virginis privilegium foret. Praeterea animus hypothesi de sola liberatione pleno non acquiescit; haec enim in iustis omnibus, licet diverso gradu, diversaque ratione locum habet atque habuit: at listic

do victoria plena agitur ac singulari: quae quamvis primario loco promisso Salvatori adscribatur, nihilominus Secundario saltem boatae eius Matri, mulieri κα e nuncupa

tae, tribuitur, ac proinde, quod natura Filio, Matri per

participationem competit. Quocirca omnibus rite perpensis biblicis oraculis, quac pro unaquaque asseruntur sententia, patet, teStimonia, quae pro priori sententia stare Videntur, congruam, imo addam

Satis firmum

argumentumoruitur eX

Genes. 5,l5. Ostenditur Consirmatur conclusio la Notum est passim. interpret 8,

in sensu, quem Votant, eaetensivo iustis omnibus aptare oraculum G

nes os 5,. 15: quando et ipsi per Dei gratiam victoriam de diabolo insidiatore retulere, adeoque eaput eius contriverunt. Hinc de Eva ipsa, per poenitentiam scilicet, id praestitisse dici potest. Cf. Corn. a Lapide et Mnsterium in hunc IOo.

99쪽

Expenduntur testimonia Patrum pro adversa

sententia.

Eliditur ilia

orum vi,

- 88 ol Deeessariam ex memoratis expOSitionem admittere; contra vero non ita iacile eamdem aptari illi posse textui, qui a posterioris sententiae propugnatoribus in medium assertur. Ex quo tandem illud deducimus, causam de immaculata B: Virginis Conceptione hoc primo sub aspectu

eonsideratam in tutiori loco esse collocatam. Patrum atque Scriptorum ecclesiasticorum testimonia, quae alteruιri placuo favere videntur, conferunιur simul atque eaependuntur

Mihi diu ac sedulo expendenti ea Patrum testimonia atque ossata, quae praesens spectant argumentum, quaeque maiori qua licuit fide paulo anto ita descripsi, uti ab alterutrius sententiae patronis afferri singillatim consuevere, animus aliquatenus, ut verum latear, anceps haesit. Siquidem qui Λugustino duce adversus pelagianam haeresim primigeniae labis in omnes Λdae posteros propagationem propugnarunt, ne beatam quidem Virginem a communi hominum conditione exceptam fuisse videntur asserere, cum et illa communi ratione fuerit procreata. Quorum porro mens ex eo magis elucet quod Christi carnem ideo immunem a contagione originali assirment, quia sine concubitu, et extraordinaria plane ratione concepta suerit. Accedit quod Oidem sanctissimae Dei Genitrici accommodent, immo et eidem quasi pronuncianda tribuant illa Davidis verba: Eece in insequit αι ibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea atque exinde inserant, iuro carnem Mariae vocari carnem peccati, quatenus vere peccatum contraxerit, prout voram

carnem habuit, ut ex Fulgentio patet. Idcirco addunt Mariae carnem mundatam, purificatam, sanctisicatam fuisse priusquam Verbum ex ea carnem susciperet; idque adveniente in eam Spiritu Sancto laetum. Quae quidem omnia spernenda non sunt; praesertim eum nonnullos vel magni nominis theologos impulerint ut in

100쪽

- 89 contrariam sententiam concederent. Attamen nec illud practereundum silentio est, negari haud posse plerosque Patres omnimodam in B. Virgine sanctitatem eamque perpetuam aperte agnovisse et praedicasso. Omissis enim, quae ex Origene allata sunt, testimoniis, utpote saltem suspectis IJ, cortum est vetustiores Augustino Patres et ecclesiasticos scriptores docuisse, B. Virginem fuisse terram immaculatam, ex qua efformatum est Christi corpus, prout terra immaculata Qxtitit illa, ex qua plasmatus est primus homo, ut vetustissimus auctor opistolae nomine presbyterorum et diaconorum Achaiae vulgalae scripsit. Similiter in comperto est, B. Virginem cum Eva ita ab illis essc comparatam, ut quemadmodum Eva adhuc incorrupta ac prorsus innocens, Seu divina gratia sui gens ab angelo tenebrarum seducta fuerit, illi assensum praestando, sic et B. Virgo incorrupta prorsus et nulla adhuc culpa aut labe insecta Λngelo lucis assensum praebuerit. Potior autem suisset Evae quam Mariae conditio, si maculatus eius conceptus extitisset, quamvis ab originis vitio iam contracto postmodum fuisset mundata. Porro isthaec comparatio apud Patres fuit communis. Praeterea iidem tradunt

ipsummet Verbum divinum sibi veluti in templum B. Vir-

4 Origgnis testimonia quae a Piae

sententiae adserioribus proseruntur, quaeque nos suo dedimus loco, do- sumpta sunt ex Hom. l. ea decem

uomitiis in disersos locos Novi Te

. PARUIT IN SOMNIS IOSEPH: adducuntur vero a P. PlaZZa Op. cit.

Act. II. art. 5. Test. VII. pag. 486 ex Orig nis operib .edit. Paris. ann 1604. . Par. 2. Re quidam vera allegata loca in cit. editione reperiuntur ἔ adnotat autem PlaZEa duas hasce homilias non essse ex illis. quas ab Origene abiudicant Bellarinimis. et Labhst, atque Raynaudus Tom. X l. Erotemule l0. De libris supposititiis. Attam n exploratum est, illog haud Origenis sessu.

CL Huetium in Origenianis lib. S. in appendice 5. pag. 275: ubi praemittit, has homilias suisso a Merlino, quod hic ipso latetur. e variis locissimul collectas. et eo dispositas Ordine, quo secum internexae colligataeque cernuntur. Deinde ostendit argumentis tum intrinsecis tum extrinsecis, eas spurias esse, et ab ignotis scriptoribus latinis consectas. CLeliam D. Gerhardi Patrologiam pag. 459. et seq. nec non Io. Alberium

Fabricium in Bibliotheea Graecaed. I amburgi 480l cum supplementis IIeumanni vol. VII. lib. 5. e. l. S. 26. pag. 255, n. 18.

SEARCH

MENU NAVIGATION