De Immaculato B.V. Mariae Conceptu an dogmatico decreto definiri possit disquisitio theologica Ioannis Perrone

발행: 1847년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

1. Irati eus

Tertullianus

- 140 -

Irenaeus quidem postquam in primis libri tertii capiti

bus constituerit adversus haereticos, parem tribuendam esse Scripturae ac traditioni in tuendis fidei veritatibus auctoritatem; et postquam omnimodis argumentis ostenderit, tr ditionem extare, eamque a Scriptura prorsus distingui; transit ad instrumentum et veluti canalem detegendum, quo traditio apostolica ad aetatem usque suam intemerata fluxisset. Hoc porro non aliud esse asserit quam successionem legitimam episcoporum in Ecclesia' catholica ordinatorum. Hinc est ut hanc episcoporum succes Sionem tam acriter, quemadmodum loquitur Massuetus iij, tamque frequenter urgeat adversus haereticos Ireneaeus, ratus nihil ossicacius fore ad omnem haereticorum pervicaciam retundendam. Non oportet, inquit, adhuc quaerere apud alios veritatem, quam faeile est ab Ecelesia sumere; cum Apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint Omnia quae Sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat eae ea potum vi

tae D. Ac deinde progreditur dicens: Quid enim ρ Et

si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne Opo teret in antiquissimas recurrere Ecclesias, in quibus apostolieonversati sunt, et ab eis de praesenti quaestione sumere quodeertum et re liquidum est Θ Quid autem si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis; nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant

Eadem se ratione Tertullianus gessit, qui tum alibi 4 , tum potissimum in libro De Praeseriptionibus cap. 9 et seqq.

l) opp. s. Irenaei Paris.1740. Dis. sertationes praeviae in Irenaei l bros, Diss. III. art. 5. De Traditionis auctoritate et fundamento Pag. CXIV. n. 46. Digna quae tota quanta est legatur haec dissertatio. 2) contr. Haeres. lib. 5, cap. 4. n. l. 5ὶ Ibid. CL stiam quas de mente Ireii asti praves are scripsit ei. Hoeliter Patrologie Tom. I. pag. 57l seqq. Noe non I. B. Prat, Histoire desaint Dende. Paris 4845. liv. 2.ch.5.

5. et 4. Cf. lib. l. advers. Marcionem c. 23. ed. Rigallii, tibi inter celera ad rem nostram scribit: Non alia agnoscenda erit traditio Apostolorum. quam quae hodie apud ipsorum Ecclesias editur.

152쪽

eandem atque Irenaeus insistit viam. Opposita enim haereticis etiam hac praescriptione, traditionis videlicet non scriptae et a sacris litteris plane distinctae, ita prosequitur: Dehine Apostolii in orbem profecti, eandem doctrinam eius dem sidei nationibus promulgaverunt, et proinde Ecclesias

apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, ceterae eaeinde Ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut Ecclesiae stant; per hoc et ipsae Apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum Eeclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse

est . . . . Hanc igitur dirigimus praescriptionem. Si Dominus Iesus Christus hostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores quam quos Christus instituit. . .

Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus reve- Iaverit , et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem Ecclesias, quas Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam viva quod aiunt voce, quam per epistolas postea ny. Quemadmodum vero Irenaeus, praeiacto solido illo fundamento de ecclesiis ab Apostolis institutis ad veram doctrinam traditam internoscendam, haereticos Omnes ad easdem provocabat, speciatim autem ad Ecclesiae romanae sensum in eum finem ipsos revocabat; ita pariter Tertullianus Concludens eos lacessit: Age tam qui voles curiositatem melius eaeercere in negotio salutis tuae; percurre Ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae Apostolorum suis locis

praesident f*; apud quas ipsae authenticae litterae eorum

recitantur, Sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque Si Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam 'liae Ecclesia, cui totam doctrinam hostoli cum sanguine profuderunt I Ubi Petrus passioni dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis Baptistae eritu coronatur, ubi apostolus Ioannes postea

lὶ Lib. De Praese. Edit. et t. c. 20. 24.

) In edit. De la Cerda Opy. Od. Paris.165RTOm. II. pag. 78. In edit. Renuli Laurent. Do la Barre. Paris. 4580. pag. 82. In edit. Panaetii Paris. 4636. pag. 358. imo et in ipsa odit. basiloensi Beati Rhenani Basiloactan. 4562. pag. 408. habetur: praesidentur pro praegident.

153쪽

Traditio

transmissa per Episc Porum Su cessionem

quam in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur. Videamus quid diserit, quid docuerit, quid cum asticanis quoque Ecclesiis eontesserarat l . Ex his assequimur, ecclesias conServasse doctrinam a Christo et ab Apostolis traditam camque per episcoporum

SuccesSionem posteris transmisisse, quatenus ipsi nimirum ceteros instituendo ad successores transmiserint quod a prae-eeSSOribus acceperaui. Τransmiserant autem tum activi Opera magisterii, tum usu et praxi, tum institutis ritibus, aliisque eiusdemmodi; adeo ut catholica atque apostolica doctrina inoculata, ut ita dicam, suerit atque inserta communi Ecclesiae coetui, uti cibus qui in nutrimentum transmutatur atque convertitur; aut ullam, ut phrasi nunc usti recepta utar, in ipso Ecclesiae corpore fuerit incarnata 2 . Quamvis proinde Patres de aliquo peculiari doctrinae articulo vel parce admodum disseruerint, vel etiam, quia nulla sese eis obtulit occasio, punitus silueritit; non ideo tamen concludendum, traditionem aut doctrinam illam in Ecclesia minime viguisse. Quinimo contingere quandoque potest, ut nonnulli Patres ac doctores ea interdum in scriptis habeant suis, quae vigenti doctrinae repuguent; praesertim cum se non uti traditionis testes commendent, sed uti doctores, qui e proprio philosophantur penu, ea prorSus ratione, qua theo-

58: ubi haec quao ad argumentum nostrum reseruntur habet: . L' e prit de Dieu, qui gouverno et vixilio PEglise, ensante dans Phomme, on syunissant 1 tui, un instinat. uit lari e-rnineminent chre lien, qui te conduit a lovis urate doctrine. Le principacommunique drim haut, P allianee a-vec Papostolat perpetuet, reducationet la vie dans PEglise developpentun sens pi osondement interieur, unsentiment propre a P interpretationde la parole eerite . . . ' i Eglibu uStle cor , la form8 visibie do Iesus- Christ: ello Est son humanite Perma

nuri, cette conscienca do P Eglissest la tradition dans te sens subjectis du mot. Qu est-ce done que la tradition considersio fous co potnt de viae

154쪽

logi nostratos identidem sacero consuevere. Haec autem paulo post luculentis illustrabimus exemplis. Satis igitur ostad cognoscendam traditam doctrinam in Ecclesia vigentem

iugo eiusdem Ecclesiae magisterium, praXis Seu consuetudo, quae monumentis firmetur, et communis ipse pastorum ac fidelium Sensus. Et vero quomodo sive Irenaeus sive Tertullianus ad adstruendam adversus haereticos apostolicam traditionem eos provocare ad Patrum scripta potuissent, si haec nulla erant,

saltem dogmatica P Etenim Irenaei aetate non habebantur nisi paucae epistolae Clementis romani, Barnabae, Ignatii ac Polycarpi, item liber Hermae inscriptus Pastor aliavo

nonnulla, quae adhortationes morales ut plurimum complectebantur. In Ecclesia vero latina, qui latino primum usus sit eloquio, ipse est Tertullianus unicus et antiquissimus auctor cuius Opera supersint i l. Cum s. Stephanus Ponlisex s. Cypriano rescripsit: Si quis a quacumque haeresinenerit ad vos, nihil in novetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam s2j; ubinam erant Patrum scripta, quae traditionem hanc testarentur P Attamen sidenter ipse ad traditionem appellat, non aliam prosecto, quam quae prazi et usu constaret. Quoniam vero de communi fidelium sensu aliquid attigimus, iuverit paucis exponere quanti pendendus ille sit ad Ecclesiae doctrinam, adeoque ad traditionem in ea vigentem dignoscendam. Porro praestantissimi theologi maximam probandi vim huic communi sensui inesse uno ore latentur. Etenim Canus: Iu quaestione fidei, inquit,

communis fidelis populi sensus haud levem fudit fidem 3j. Grc-

llὶ Sio enim scribit s. Hieronymus De viris illustribus cap. 55. Tertublianus presbyter nunc demum primus post Victorem et Apollonium litinorum ponitur, ed. Vallars. TDin. l. pag. 875. Scripta vero Victoris et Apollonii perierunt.:2 Epist. 74. edit. Naur. pag.358. 5ὶ De locis lib. 5. cap. ultim. uir- ea finem, ubi et illud praeclare addit: uaero enim eae te, quando de rebus eliristianae fidei inter nos contendimus. non de philosophiae decretis , utrum potius quaerendum

est. quia pullosupsit atque ethnici, an quid homines christiana et doctrina et siue instituti sentiunt'

sus fidelium

155쪽

Iuxta veteres Patres et script. cIes.

gorius vero de Valentia sustus vim eiusmodi fidelium consensus evolvit. Est enim, inquit, in delinitionibus fidei habenda ratio, quoad fieri potest, consensus fidelium , quoniam et ii sane,

quatenus eae ipsis constat Ecclesia, sic Spiritu Sancto assistente , divinas revelationes integre ac pure conservant, uι Omnes illi quidem aberrare non possint . . . Illud Solum com tendo: Si quando de re aliqua in materia religionis controversia constaret, fidelium omnium concordem esse sententiam; solet autem id constare oel eae ipsa praeti alicuius cultus communiter apud christianos populos recepta; vel eae scandalo et Ostensione communi, quae eae opinione aliqua oritur etcj. merito posse ac debere Pontifcem illa niti, ut quae esset E

elesiae sententia infallibilis si . Neque ab his abludit PotaVius, qui prolata s. Paulini sententia, qua antistes ille monet, ut de omnium fidelium Ore pendeamus, quia in Omnem

fidelem Spiritus Dei spirat αν, ita prosequitur: Sestum illud

est Iugustini, singulorum mentibus revelari quaedam a Deo, non solum cum eaetraordinariis modis, velut visis et ostentis, et huiusmodi significationibus occultum aliquid innotescit, verum etiam usitatis rationibus: quando quod ignotum erat vel

Orantibus ac pulsantibus, vel aliud agentibus aperitur M. Quidquid porro sit de firma hac persuasione quam Graeci Vocant πληροφορει, de qua in rem suam disserit Petavius 4 , illud firmum exploratumque est, plurimi in rebus fidei communem fidelium sensum esse existimandum.

Neque Vero putet quis, recentiores theologos id osse sibi pro lubito commentos: ipsi enim etiam a veteribus Patribus, et scriptoribus ecclesiasticis id sunt mutuati. Enim vero ad communem hunc fidelium sensum s. Epi- lj De rebus fidei. . Inalysis fidei

eatholieae lib. VIII. Cay 9. Lutet. Paris. 1640. 2ὶ Epist. 4. Opp. edit. Ant very. 4622. pag. 72. 5ὶ De Inemmat. Iib. 44. c. 2. n. alal4ὶ Ibid. ubi ex quadam adspiratio. ne divina repetit firmam fidelium

persuasionem de immaculata Virginis Conceptiona, quae in catholicam transierit doctrinam; verum n cesssad id confugere non est, cum cet roquin constet quonam ex soni illam fideles hausorint, ex avita scilicet traditione.

156쪽

- 145 phauius antidicomarianitas provocat IIJ, ad hunc s. Hierotivmus Vigilantium vj, ad hunc s. Augustinus Pelagium atque Iulianum 3j. Hinc Vincensius ierinensis in praeclaro

suo commouisorio ut evincat recipienda non esse dogmata, iluae universalis Ecclesiae doctrinae sint contraria, ita ratiocinatur: Quae si recipiantur, necesse est ut omnes Omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes easti, continentes, virgines, Omnes clerici, levitae et sacerdotes, tanta consessorum millia, tanti martyrum eaeercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas, et multitudo, tot insulae, provinciae, reges, genteS, regna, nationes, totus postremo iam ρο- ne terrarum Orbis per catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto seculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuntietur . Igitur praeter Patrum scripta plura suppetunt inStru menta quibus Ecclesia traditionem divinam atque apo, tolicam circa dogmaticas veritates compertam habere possit,

illisque, ut quaestiones in fidei dogma evehat, inniti.

CAPUT III.

13Ε FIDEI DECRETIS QUOVIS TEMPORE EDITIS LXΤΑ cONSTITUTAM BATIONEM

Quas hactenus exposuimus, exemplis ex dogmatum historia depromptis. ut antea sumus polliciti, nobis declaranda sunt et confirmanda. Cum vero haec si ut numero omnino plura, nos ex iis nonnulla, quae nostro in quem intendimus lini commodiora videbuntur, non sine delectu

persequemur.

Ac primo sese nobis offert controversia quae Cyprianum inter ac Siophanum seri,uit de anabaptismo; num scilicet iterum ii tingi debuissent qui ab haereticis baptigati fuissent.

Confirmantur ac declarantur B Em

plis quae Supra dicta fiunt controversia sul, s. Cyprianosa' Haores. 78. edit. Potav. n. 24. 23 Edii. Vallars. Opp. lom. II col. 599. 3. Lib. l. coni. Iulian. cap. 7. n. 5l. 4 Cap. 35. edit. Rom. 375 l.

157쪽

I ι ςpirituali An elorum natura

- 146 Notum est, in Scripturis nihil haberi quo valor baptismi ab haereticis collati adstruatur. Quapropter theologi potu

rnici exemplum hoc urgent adversus Seculi XVI novatores

ul divinae traditionis necessitatem ostendant lj: idque iure meritoque. Quandoquidem ipsi protestantes baptismum

haereticorum valere tuentur. Porro, uti paulo ante animadvertimus, nulla erant Patrum testimonia, quae traditionis tus latam lacerunt existoni iam, cum Stephanus traditionem contrariam Cupriano opposuit: sed illa in sola Ecclesiae consuetudine Stabat, quae ab Apostolis ad ea usque

tempora profluxerat. Quod poliori quoque ratione de baptismi pretio est dicendum qui ab inliduli homine sit collatus, uti sequiori postmodum aevo Nicolaus I in Responsis ad Bulgarorum consulta declaravit 2j; quamvis ex Patrum Scriptis contrarium potius colligi videatur l3j. II is et illud addoro possumus quod ad doctrinam de

spirituali Angelorum natura spectini. Nam quamvis haec doctrina nondum expresso suo rit ab Ecclesia ex fide sancita adeo tamen certa nunc habetur, ut temeritatis notam is nouessu geret, qui contrariam tueri vellet. Ast norunt cruditi viri quanta usque ad Concilium lateranense IV, quod celebratum est an . l2lb, penes Patres tum graecos tum la-

non scripto lib. t V. c. d. et c. 8.Walenburgicos Controvers. sidei lo-mo I. Tracl. VI. De testimon. seu Traditionibus. prob. ad hominem ii. 109. Card. I av. du Iωrron D scours des Tradit. pag. 527: et Reptique au Noy liv. I. c. 7. pag. 698. Opp.edit. Paris 4653 lom. III et IV. 2ὶ Num. 404 apud Coletum Act. Conc. Venet. 4770 tom. XV, eol.

452.

5 Receptum siquidem apud ve

teros Patros. Rallom usque ad Augu-

, inum, helvii principium ol axiomalui l. nou po, e quempiam conseri phaptisma qui baptismum non rec P rit. illum tuo solum tingere posse. lui baptismum recoporit. Hinc illud Tertulliani lib. De Baptismo e. 7. Ouod ea aequo accipitur, ea aequo dari potest: et Hieron3mi in Dial. adver. Lucifertim. n 9. dicentis: L ι enim aecepit quis. ita dare potest: qui proinde ibid. n. 42 ita perstringit Iuciferianum: Novam rem αδseris, ut

christianus quisquam factus sit ab eo qui non fuit ebristianus. Atque huic principio innixi , qui rebapti-Zantes impugnarunt, valorem baptismi ah haproticis administrati tuebantur. Cf. quae hoc de argumento Scri

158쪽

- M7 linos, huc non apud ecclesiasticos scriptores, ad angelicam quod attinet naturam, opinionum serbuerit discrepantia si . Verum hoc omisso, propius ad rem nostram saccre exemplum videtur ex dogmate de visione Dei beatifica deductum, quae proxime a morte animabus plenissime purgatis ob

veniat. Quod quidem dogma et Benedictus XII primum 2 ,

ac dein rursus florentinum Concilium solemni decreto san- civit s3 . Porro nemo est, qui nesciat quot utriusque Ecclesiae tum graecae tum latinae Patres contrarium sensi S se visi sint. Namque iis etiam praetermissis, qui CHliasmo

adhaesere, plures quoquc ad Sanctum v Sque Bernardum non Exemptum numerantur, qui demum aspere Suni locuti, ut

sint 4 . Quocirca cum isthaec

sal CL Delavium de Angelis lib. l.

e. 2. et 4.

4 CL de hoc ara umento elaboralissimum opus Lud. Muratorii. quod inscribitur: De Paradiso restnique eaelestis gloria risu eapectata comporum resurrectione iustis a Deo eonlata. Veronae 4738. Vol. un. in 4. 'ap. 7. soqq. Huic nobis satis sit ea in medium adducoro quao in admonitione in librum de Bono mortis ι dilores Maurini Opp. s. Λmbro,ii Tom. I. pag. 585 de s. Doeiore seripserunt: Si Doeloris nostri verba qlriclo atque Px apicibus iniserpretemur. rogemur liquido conlitori animas, ipsius iudicio res quibusdam Λα-bitaculis conclusas ad usquct generalem resurrectionem sorvari; cas ibi inercedem debitam operibus suis sed ante diem ultimum nilnime rΡddendam expectare; interim lamon illas

pol dure, vel ambigue, vel ita emolliri eorum dicta ViX pos- controversia Suli Ioanno XXII

ci prout ipsarum quase lust suit com-m ri: r; postremo iust0rum laetitiam per quosdam ordines esse digestam. Mirum quidem non est hoc modo do animarum statu scripsisse Λmhrosium: sed illud propemoduin incredibile videri potest, qu3m in ea quaestiono sancti Patrps ab ipsis Apostolο-rum temporibus ad Gregorii XI lsorsan ex Iapsu calami, cum dici deberet Benedicti XID pontificatum, no-rentinumque Concilium, hoc est toto ferme quatuordecim seculorum Ua-

ιιο,incerti ac parum constantes extiterint. Non Pnim solum alius ab alio. ut in huiusmodi quaestioni hu8 necdum ab Ecclesia desinitis contingere amat, dissoniiunt: verum etiam non salis cohaerPnt sibi ipsi; cum easd 'manimas claro divinae naturae conspectu frui quibusdam scriptorum suorum locis concedere, rursus quibusdam aliis id ipsum negare vid antur . . . . Illud tantum hoc loci admonemus, omnym illam sermonis diviti dilatem ex variis manasse Principiis, quae sanctis illis viris sacrarum De vi-ion

beatisica

159쪽

iugii

tu vivis agente exarSerit, summus Pontifex ut eo, quo par ies Set, maturo dirimeretur examine, iussit ut omnia Inonumenta quae alterutri sententiae sive allirmanti sive negantilavere viderentur, ex omni antiquitate conquisita congere

rentur, quo tandem ipse desinitionem edicere posset dogmaticam. Cumque res in longum prolataretur ob negotii dinficultatem, ipse, re non de iiiiiiii, decessit si j. Certe quidem in Ecclesia non deerat quoad hunc fidei articulum divina traditio ; alioquin numquam is definiri potuisset: verum

non omnibus illa erat comperta; divina eloquia haud satis hac in re sunt perspicua; Patrus, ut vidimus, in varias abiure sententias; liturgiae ipsae non modicam praeseserunt dissicultatem s2j. His omnibus succurrit iuge Ecclesiae magisterium. cummunis prauterea lidelium sensus; qui alto adeo desi-xum imis habebant montibus, purgatas animas statim ad Deum videndum eoque fruenduin admitti, ut non minimum eorum animi vel ex ipsa controversia fuerint Ossensi, quae sub Io

anne XXII agitabatur, et cuius desinitio diu nimis protra

hebatur.

Aliud exemplum suppetit ox definitione tridentini Concilii sess. 24. Can. 7 his verbis expressa: Si quis dixeriι

Ecclesiam errare, cum docuit et docet, tutata evangelieam et apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse dissolvi. . . . auathema. paginarum lectio suppeditabat. Hinc est quod qui millenariorum erro-rom amplexi sunt, ab iis eodem ar- umento sutura anto corporum resurrectionem benestra visio negabatur. Et quamvis qui seduli sunt. magno studio pundem errorem impugnarint, profligarintque; tamen circa Dei vision in adhuc pendebant ancipites Postromum vero hoc constranant tum S. Augustini, tum s. B π- nardi agendi ratione. S. Enim Augustinus vel ut ipsis Retractationibu, a. triino etiam tum dubio et ancipiti s 'ebse, ac nihil super hoc desinire audere non dissimulat. s. autem Ber- nardus ita Augustini cancellos transiliit, ui iustoruin spiritibus solam humanitalis i tu isti visionem fictu Cognitioneui concedere videatur. Consentientem hac in parte habet clara vallensis 4bhas auctorem Ouaestion.

ad Orthodooeos, quae hactenus inter Iustini opera suerunt editast. l) CL Ravnaldum ad an . i55 I. n. 57. 23 Ε s es. apud nona udotium L ιuroiar. Oriental. collectio duobus sesum. comprehensu. Paris. 47s6.

160쪽

sit. Licet vero hoc canone directe sancita non fuerit nisi impossibilitas errandi Ecclesiae circa propositum articu lum; indirecte nihilominus damnata est doctrina ot consuetudo Ecclesiae graecae quoad plenam coniugii dissolutionem propter adulterium , cum doctrina Ecclesiae latinae declarata sit evangelica atque apostolica. Qui tamen in theologicis disciplinis versati sunt, haud ignorant non de suisse e Patribus tum graecis tum latinis aliquos, imo ol concilia

provincialia diversarum ecclesiarum, quast contrarium son-1iro et docero viderentur si . Licet enim non tot numero sunt testimonia, quot in opere suo De regia in matrimonium potestate citat Launoius 2j, cuius corruptissimam in asse-rondis pro sua causa textibus iidem probe novimus; tamen nemo inficias iverit, non pauca testimonia ac monumenta in antiquitatu reperiri, quae aut aperie contrariae faveant doctrinae, aut salicui valde dubia appareant 3j. His vero nil obstantibus, latendum quidem est ac pro certo habendum divinam esse atquc apostolicam traditionum de omnimoda coniugii fidelium rati et consummati individuitate. Id enim exigit tridentina sanctio. Quomodo vero cognoscitur P Scilicet ex iugi Ecclesiae magisterio et praxi, communique

Dogmaticae huic desinitioni assinis et illa est ab eodem

lata Concilio Can. 6 eiusdem sess., quo matrimonium ratum non consummatum per solemnem religionis prosessionem alterius coniugum dirimi decernitur. Et haec doctrina ex traditione descendat necesse est. Frustra porro sive in Bibliis sive in Patribus eam quaeres, cum nil eiu Smodi, eX- presse saltem, inveniatur. Omnium primus ex romanis Pontificibus Alexander III in Concilio lateranensi III celebrato an . 1179 Cap. Verum, et Cap. Eae Publico sub tit. De Convers. Coniugatorum solvi eiusmodi coniugium declaravit innixus potissimum Sanctorum exemplis. Porro licet haec exempla,

mati dividuilate

SEARCH

MENU NAVIGATION