De Immaculato B.V. Mariae Conceptu an dogmatico decreto definiri possit disquisitio theologica Ioannis Perrone

발행: 1847년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

quae vulgo proponuntur, etiamsi uti vera reciperentur iij, rem per se non conficerent; tamen Ecclesiae spiritum pa-io faciunt, ac doctrinam apud eam in germino sal lom vigentem ostendunt, quae paullatim in dies usque ad 'o sese cxplicuit, donec ex posteriorum novatorum occasione, qui Ecclesiam hac de causa maligno dicacitatis dente carpebant, apposito ea none est desinit a. Νoque inopportunum ulterum occurrit exemplum ex

dividuitate coniugii, quod in insidelitate contrahitur, do-

sumplum. Quamvis enim de iide non sii, tamen uti certa penos catholicos theologos Omnes rite sentientes habetur doctrina, probaturque Ecclesiae romanae consuetudo de solutione coniugii in insidelitate contracti, quum alteruter coniugum ad religionem christianam convertitur, abnuento coniuge infiideli pacifice cum fideli convivere, aut consontiente quidem, ast non sinu Creatoris contumelia. Paulinusoquidem textus I. Cor. 7, 15 huic doctrinae et consuetudini valde suffragatur; neque desunt Patres atque occlesiastici scriptores , qui eidem ad Silpulentur, ut suo loco nos

metipsi ostendimus 2j. Verumtamen dissimulandum non est et eos suisse, qui alia plane ratione Pauli verba exposuerini 3j; neque Patres omnino omnes inter se consentire, imo

l) Non omnia sane exempla quaBlum a Bellarmino lih. 2 de monachis c. 58, tum ab Estio in 4. D. 27. p. 4,

aliisque passim asseruntur , critica lance Oxpensa deprehenduntur genuina I alia vero dubia sunt pro re qua de agitur.

2ὶ In Tract. de Matrimonis cap. 2, prop. 2.

3J Ex antiquioribus ominet card. Caietanus qui in Comment. in hunc locum l. Cor. 7, 45 etsi fateatur

orba Pauli in ea qua de agimus facti specie de persecta coniugii solutione eommunitor ab Ecelosia intelligi, subdit tamen: - Dico aulom hoc: quia Paulus non aperte explicat talem libortalem, sed negat subiectum sesso servituti in huiusmodi. Quae verba siexacte discutiantur, solum significant

quod in huiusmodi discessibus , seus parationibus inssdelis a sidoli infidelis coniugis a fideli coniuge, insidelis lilii a fideli patre, inlidelis patris andoli filio, et sic de aliis) nullus frater aut soror hoc est nullus christianus aut christiana) est subiecing servituti priori, puta qua lilius tenetur patri ot e converso; qua filia tensetur

matri Et e converso: qua uxor marito et e converso. Sed hinc non convin

citur quod sit solutum vinculum

coniugale, sicut non solvitur vinculum filiale aut palernum,,. LOL.Mnent.

162쪽

et ca proferre quae illi adversari videantur. Innocontius Issineunte seculo declino tertio omnium primus aperto eam sanxit Cap. VII. Quanto de divortiis: neque alia ante id tona-poris exempla do eiusmodi coniugiorum dissolutione monumenta historia suppeditat. Nihilo tamen minus apud omnes cordatos doctores receptum esse ac probatum debet, hanc etiam veritatem, quam Benedictus XIV certam vocat Ι , traditione divina atque apostolica inniii: alioquin Ecclesia romana numquam eam adscivisset, atque in usum deduxisset, et cum ipsa omnes Occidentis Ecclesiae. Si quidem do morum heic agitur honestate. circa quos, perinde ne circa fidem, Ecclesia errare non poteSi. Longius huiusmodi exemplorum possem catalogum protrahere, si facto esset opus. Verum nece SSe non sest; cum ea quae attulimus ad veritatem, quam nobis obtinendam proposuimus, satis abunde susticiant. Evicimus quippe luculenter, Patres haud unicum esse instrumentum, quo divina atque apostolica traditio nobis innotescat. Namque ex allatis exemplis manifesto constat, veritates dogmaticas fuisse idontidem definitas, quamvis de illis altum apud Patres esset silentium; imo vero interdum id factum, licet etiam non pauci e Patrihus refragarentur aut pro contraria starent sententia; interdum etiam cum Scripturae ipsae in speciem adversari viderentur. Dixi cum Scripturae sepsae in speciem aduersari viderentur: si quidem valori baptismatis ab haereticis collati ea baptigandi iacultas obstare quidpiam videbatur, quam Christus Apostolis seu uni Ecclesiae tribuit , sicut et illi uni docendi dedit potestatem. Iamvero nisi praesto esset traditio quae sensum . Christi verborum determinaret, arduum quidem foret i-

Patros non constituunt uni rum agnoscondas

tradit itan is

instrumPl lum

in sae. Seripi. Edit. Lugdun. 4639. to. mo V. pag. 406. et seqq. Ex recentioribus vero id ipsum ex professo luendum susceperat cl. Biniserim in op. Ermanico : Monumenta Eeclesiaeehi ratiano-eatholicae primi, medii ae novissimi aeri tom. VI. Par. I. Mantissa I: qui tamen egrogius doc- itum ne vir laudabiliter posthae se Subiecit Ecclesiae romanae interpretationi. cique adhaesit omnino.

4ὶ DAE Synodo moeres. lib. 6. r. 4. S. I.

163쪽

1lam facultatem ad haereticos usque homines, multo vero magis nil tuli deles protendere, ita ut valide, inimo et aliquando etiam licito bapti et arent. Quod intellectum quoque velim de sa cultate laicis delata legitime hoc sacramentum administrandi, si necessitas urgeat. Id ipsum de eucharistiae distributione. sub utraque specie existimare est, sive promissionis verba spBelses sive verba institutionis. Solo enim traditionis praesidio atque Ecclesiae consuetudinis novimus illam haud esse necessariam; quanquam etiam nonnulla Patrum dicta utriusque speciei distributioni favore videantur il : sicuti et nonnulli fuero Patres qui propugnare visi sunt, insantes etiam eueharis licae alimoniae sumendae necessitate devinci 2j. Νο- quo alia huiusmodi exempla in aliis fidei controversiis desunt.

gressi sunt, ut sinas plano omnes P eessorint. Sic Polavius in libro unico

De tridentini conellii et Augustini

doelrina cap. 6 inter Augustini dogmata. quao vol Ecclesiast uni versae vel theologorum aut omnium, aut multoriam. noc infimi suhssellii iudicio reprobantur. et hoc reeenset, quod mullis in locis asserit hipponensis Antistes. Eucharistiam post haptismum dandam parvulis, pisque necessariam PssP. Quippa sacramenti utriusqust ym' rem necessitatem distinctρ ac separatim adstruit, ex duplici nimirum Ioannis loro, altero capitis tertii, al-istro ea pilis sexti. in quo de Eucharistia Christia q sic praecipit: Amen α-m n dien robis . nisi mandum erilis

earnem Filii hominis et biberitis eiussa vulnem. non habebitis vitam in vobis. Quibuς 'x verbi . ait Pelavius, Pontra Pologianos diqpulans Augustinus negat parvulos. nisi Eucharistiae nant participes, vitam et Ralutem conqequi posse. Quod d indo allatis testimoniis ex lib. I De pρ eatorum meritis et remissione.el ι x lib.2.

Operis impersteti eontra Iulianum

cap. 29 confirmare adnititur Verum de Augustini monto consul μ eard.

Nori tum in Vindiciis Iugustinianis

cap. 4. d. opp. dit. Veronens.l729 toin. I. pag. l041. Maldonatus ero ulterius adhuc proarsessus in Comment . in Ioan . ad cap. 6. v. II, censuit Augii linum docuisse sex hoe vers. 53. Eucharistiam otiam insant hus Ps e no sessariam. idque non ut

opinionem suam tenuisse, sed vi β- dei et totius Eeelesiae Myma quore sollerot pelagianos. At quo hoc ipsum autumat hic auctor tradidisse Innoeentium I in epist. ad patros ini- levitani Concilii quod huius Pontiscis verba resori. Imo pone ludit hane ipsam Augustini atque Innoconlii sententiam in Ecclesia sexcentos sere Por annos vianissp. Eucharistiam nempo Pliam insantibus esse neestssa riam a

164쪽

I E IMMACULATA VIRGINIS CONCEPTIONE QUOAD EIUS DOGMATICAM DEFINITIONEM

Quae hactenus praesti luimus, ad articulum de immaculata Conceptione sunt traducenda, quaeque attulimus exempla iam cum argumento quod versamus heic sunt conserenda. Quod ut fiat luculentius, ob oculos sunt subii-eienda sundamenta quibus haec sententia iunititur, ac dein- eops ad conditiones quas enumeravimuS expendendas progrediendum, ut quem propositum habemus sinem iandum

auspicato conSequamur.

Quamvis Biblia prima fronte ac specie tenus in communi peccati propagatione B. Virginem comprehendere videantur; reipsa tamen exceptionem pro immaculato Conceptu admittere in eius favorem posse , intino vero et debere constitutum iam est, latentibus ultro ipsis adversae

sententiae propugnatoribus si . Quin etiam Biblia ipsa germen veluti quoddam continent, quo positive e sacris litteris adstrui pia sententia possit s2 .

Quod et do Patrum ossatis est asserendum. Tametsi enima quinto Ecclesiae saeculo nonnulli videntur Patres generalibus suis propositionibus B. Virginem in communi damnatione complecti, qua tactum est, ut ipsa a contracto peccato primigenio redimi debuerit; tamen eorum quoque effata necessario debent, etiam in adversariorum Sententia,

benigne intelligi, ne plus probent illorum dicta, quam iidem

ipsi vellent i3 . Interim in priorum seculorum monumentis iam piae sententiae germina elucens, quae a Patribus apostolicis, atque a graecis pariter ac latinis qui sunt illos secuti magis ac magis evoluta Sunt atque explicata. Hinc traditionis filum numquam fuit intercisum, immo et

l) noeniantur quae seripsimuSPar. I. cap. XV. S. l.

Qua dicta Ount, ad urgumvntum do immacul. Concoptione transferuntur Praon lantur aliqua

165쪽

dogmaticum

decretum statialis emores 'ens

tionem, tum per sacras conciones, tum per pium fidelium sensum, donec tandem ad expressam formulae enunciationem deveniretur qua Virginis Conceptus ab omni labo immunis RSSereretur ac sanctus. Quae traditionis perpetuitas enituit diu etiam antequam hac de re suisset saeculo XIII contro

versia excitata sit.

His ita compositis nostrum insistentes iter sic progredimur. Ad dogmaticam odendam desinitionem id satis Ecclesiae est, ut implieite saltem articulus, quo de agitur, in sacris habeatur litteris, ac cius veluti semina, quae deinceps progerminent, in primitiva contineantur traditione; vel etiam ut silentibus Scripturis ac primis etiam Patribus, saltem traditio in Ecclesiae magisterio, et communi fidelium persuasione servata fuerit. donec data tandem occasione, doctrina quae suerat revelata divinitus sive per Patrum scripta, sive per alia monumenta in apertum veniat. Νeque enim putandum est tunc primo coepisse doctrinam aliquam in Ecclesia invalescere, cum monumentorum ope, quaecumque

demum haec sint, nobis illa innotcscit, nisi in absurda atqueorronea prolabi velimus consectaria l2j. Quae potissima est causa, quare traditionem ab eiusdem traditionis instrumentis, seu Vehiculis, quibus ea ad nos deducta est, apprime distinxerimus; quum potuerit ex istore traditio eaque divina, quin instrumenta illa nola singillatim nobis essent atque perspecta. Hac etiam de causa ratio redditur quareiduntidem haec ipsa traditio nonnullis Patribus seorsum l) Ibid. S. III.

' Alioquin enitu non pauca dogmata essent uti novilia spectanda: eorumque sidem nonnisi sequiori sae- eulo primum in Ecclosia obtinuisse dicendum esset. eo quod sorius tantum impugnata suerint, atque ab Ec

clesia contra novatoros euius is se

culi donnila. Exomplo sint legitimus panis azymi usuq in celebratione sacrisicit . quom impugnavii primum Photius quique a s. Leone IX sancitus est; usus legitimus ac veneralio sacrarum imaginum, cum serius utrumque adorti sint iconoctastae atque iconomachi, invocatio Sanclo

rum. Et sacrarum reliquiarum Vene

ratio,contra quam manichaei, deinde vero Vigilantius alii quo ni bulones

temporis processu insurrexerunt: alque ita porro.

166쪽

speetatis compertu Satis non fuerit, ac talia proinde eis interdum e calamo exciderint, quae contraria iis sunt, quae posthac Ecclesia definivit. Exinde illae profluunt regulae quae a theologis traduntur, ut quae et quanta Patribus concedenda auctoritas Sit, approbe internoscatur il . Si igitur hisce in occasionibus Ecclesia sundameniis eiusmodi innixa dogmaticam iure edere potuit atque adeo quandoque edidit desinitionem, plane consequitur eandem et nunc posse, si id tacto opus fuerit, iisdem conlisam sundamentis quaestionem aliquam dogmatice dirimere, atque uti si dei obiectum credendum proponere. Multo Vero magiSid Ecclesia posset, si temporis progressu liquidior fiorct quaestio et sententia quao definienda est; illamque tum pastores tum fideles communiter haberent iam sibi persua-Sam, in e que aSSensu Suo plane conquieScerent. Nequo enim ulla fieri ratione potest, ut Ecclesia universa erroneam

ac salsam imbibat doctrinam, quippe quae iugiter a Spiritu

Sancto cdocta, seu a Spiritu veritatis sustentata. Quod si publica ac solemnis eiusdem Ecclesiae professio in actis, in cultu, atque in tota agendi ratione manifestata quoad idem

ij Consulosis Melch. Canum De

loeis lib. VII. cap. I. ubi inter celera haec scribere non dubitavit in regula

lerius Sanctorum auctoritas etiam in his. quae ad sacras litteras et docti G

nam fidei pertinent, probabile quidem argumentum subministrare potest, firmum Vero non potest Λtque hanc conclusionem demonstratilla manifesta ratione, cui nulla pro sus Via occurri potest. -- Quod cum Sanctorum quisque, his duntaxat exceptis , qui libros canonicos ediderunt, spiritu suerit humano locutus, et aliquando vel in eo errarit, quod ad fidem spectare postea demonstra tum est, aperie constat ex huiusinodi auctoritale exploratam fidem fieri non posse. Quo in loco admonendi sunt hi, qui praeceptis theologiae nullis aeceptis, po8t bonas, quas Vocant, littoras, statim ad sanctorum veterum lectionem appellant animum. Non enim quaecumque ibi legerint, ea sunt probanda Omnia... Primum, quoniam res nonnullae non erant tunc adeo in Ecclesia definitae, ut nunc esse videmus etc. D Nec minus praeclarae sunt regulae, quas in usu Patrum servandas exhibet Pelavius in Prolestomenis cap. 2, quaeque maxime ad rem praesentem faciunt. Hoc ipsum sustus prosecutus Θst auctor opstris :De optima legendorum Patrum methodo Λugustas Taurinorum 4742.

prassortim tota Parte prima.

167쪽

Applicatur

sidolium

firmati Et publiei

- - 156 accedat obiectum, ne minima quidem suspicio de huius potest veritate suboriri. Haec enim sentiendi agendique ratio, praesertim cum supremi Pontificis formalis habetur de re Sanctio, sin minus ut iuridica, at saltem ut iuridicae definitioni nequi pollens re ipsa desinitio existimari potest, a qua resilire sit nefas. Λge iam expendamus an haec omnia in immaculatum Virginis Conceptum quadrent, in eoque apprime Vera Comperiantur. Λlque retroverso incedentes gradu a praesenti Ecclesiae sensu incipiamus. natissimum porro exploratumque est, Christi fideles omnes circa hunc articulum unius osse animi, idque ita, ut maximo allicerentur scandalo, si vel minima do immaculata Virginis Conceptione quaestio moveretur. Hac pene mira hili fidelium suasione et consensu permotum sose fatetur Petavius ad piam sectandam sententiam. Sic enim scribit: Movet autem me, ut in eam Sententiam sim propensior, communis marime sensus fidelium Omnium; qui hoc intimis mentibus, alteque delirum habent, et quibus possunt indiciis obpiciisque testantur, nihil illa Vidistine castius, purius, innocentius, alienius denique ab omni sorde ac labe peccati procreatum a Deo fuisse. 1 iam vero nihil eum inferis et horum rectore Diabolo, adeoque cum quam licumque Dei olpensa et damnatione commune unquam habuisse si . In Ecclesia vero universa cultus publicus, Sint hinnis ac liturgicus viget de Virginis Conceptione, videlicet ut sancta et immaculata. Conceptio enim ita solummodo spectata potest esse et sesti et cultus obiectum 2j, neque aliud revera est; alioquin nec tot querelae a piae sententiae oppugnatoribus adversus hunc cultum fuissent excitatae; neque s. Bernardus in celebri ad canonicos tu P

.2 Logesis de hoc argumento Frant. Gustira episcopum gadiceti semit Op. Maiestas strat arum aevirtutum omnsum Deiparae Virginis. Hispaliam lom. II. Trael.

De obiecto eultus eaehibiti ob Eeelesia romana in die festo immacula' ιae Conceptionis praesertim 'tam 1 V, seqq.; item 'agmeut. Xli Pun-Ctum l. SPqq. DB hoc argumento iterum in serius disseremus.

168쪽

- 157 dunenses epistola si , ut impugnaret quod instituebatur se-

stum, iis usus fuisset argumentis, quae Virginei Conceptus impetunt sanctitatem. Atque ut cetera silentio practeream, numquam romani Pontifices universo Franciscalium ordini indulsissent, ut et peculiarem de immaculata Conceptione Missam legerunt, et ossicium seu canonicas horas huius mysterii proprias persolverent; nec pariter integris regnis ut cundem ritum ex pontificio indulto sequerentur concessissent, nisi pro certo habuissent tale huiusce cultus

esse obiectum 2j. Quod argumentum ex eo privilegio ma-

Agendi in

hoc ratio

si anciscalca a San se refragatores immacula lassConceptionis sos tum celebrare consueverunt Sanctilicationis,ut notum

est.

J Huiusce ossicii invitatorium

ad matutinum est: Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus. Christum eius praeserum torem adoremus Dominum. Versiculi autem ad Magni icat. Immaculata Conceptio est hodie II. Mariae Virginis. Cuius innocentia inclyta

cunctas illustrat devotas animas. Oratio demum in ossicio et in Missa:

Deus. qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti etc. Hoc

porro Omcium et hanc Missam concinnavit Leonardus de Nogarolis notarius seu a secretis Sixti IV. Hic autem Pontilax tum uissam luna Om-cium probavit, praecepit iust ut ah ti

liisque ditavit Christi fideles . qui illis interessent in Constit. Cum Praecelsa data an . 44 6 cuius verba haec sunt: u Hac igitur consideratione inducti , eiusdem Omnipotentis Dei Qt BI, . Petri et Pauli Apostolorum sius auctoritate conlisi , auctoritate apostolica . hae in perpetuum valitura Constitutione statuimus et ordinamus, quod omnes Et singuli Christifideles uiri usque sexus , qui Missam et ossicium Conceptionis eiusdem Virginis gloriosae , iuxta piam, devotam et laudabilem ordinationem dileoli 1llii magistri Leonardi do No- garolis clerici veronensis Notarii nostri, et quae desuper a nobis emanavit. Missae et Omeii huiusmodi institutionem, in die festivi latis Conc ptionis eiusdem Virginis Mariae, et per octavas eius , devole celebraverint, et dixerint, aut illis horis cano. nicis interfuerint, quoties id fecerint eandem prorsus indulgentiam, et peccatorum remisssionem con Sequatitur,

quam iuxta sel. record . Urhani I Uin Concilio viennensi approbalas, ac Martini V et aliorum romanorum Pontificum Praedecessorum nOStrorum Constitutiones, conseruntur illis, qui Missam et horas canonicas in se-sto corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi a primis vesperis et per illius octavas. iuxta romanau Ecclesiae constitutionem celebrant . di eunt, aut Missae. Osticio, et horis huiusmodi intersunt, pra sentibus, yEr-pseluis lemporibus valituris etc.,. Λ Pudllui duiuum uicta concilior. tom. IX

169쪽

Indultum quod aiunt GregoriiXVI

Fieri nequittit Ecclesia Euam hac inve doctrinam immula, eril- 158 'gis roboratur quo Gregorius XVI b. mena. Pontifex concessit episcopis Omnibus, qui a sacra rituum Congregatione illud peterent, ut sacerdotes ante Missae canonem inter celera praesarentur: Et te in Conceptione immaculata; nec non ut si deles in litaniis lauretanis Mariam invocarent Reginum sine labe originali coneeptam. Id quod reipsa magno numero sacri antistitos pro suis dioecesibus ac plerique religiosarum familiarum praesules postularunt iij.

Exinde novimus non fidelium communi tantum consensione, sed et episcoporum Scu ecclesiarum pastorum ei iam Sententia, una cum romanorum Pontificum serie, qui num

quam a Sixto IV ac deinceps usque ad Pium IX quom diu

pro Ecclesiae universae bono incolumem Deus sospitem lite servet a confirmando atque amplificando hoc cultu cessarunt, pium placitum sulciri. Ex quo colligimus, Ecclesiam illius veritati a pluribus iam inde seculis re ipsa adstipulatam esse; intino vero ci eam probasse, ita ut Omnimodam nacta sit certitudinem, atque uua desit formulis, quam vocant, desinitio

quo in dogmatos dignitatem provehatur i2 .

Porro cum Ecclesia veluti moralis consideranda sit persona atque individua, quae a prima sui institutione semper sibimet ipsi constitit, atque ad finem usque seculi perseveranter constabit, fieri omnino nequit, ut diversam nunc profiteatur doctrinam, multo vero minus illi contrariam, quam antiquitus professa suerit atque tenuerit. Praesens igitur Ecclesiae sensus et professio circa immunitatem

D. Virginis a primigenia Iabe, non est nisi ulterior, uti diximus, illius germinis explicatio quod semper in ca latuit ac viguit, adeoque traditionis divinae atque apostolicae.

eol.a 494. Iam vero lum ossi inin tum Missa eiusmodi obtinuero in Ec

clesia ni iv rsa usquo ad ri formatio

nem Missalis ac Breviarii Romani. quae facta est a s. Pio V; qui ut loquitur Benedictus XIV De festis cap.

45: S. 22 inpetum illud minus ast

posite scriptum e Brectaris summ0vit. in cuius loeum aliud substituu licium quo etiamnum utimur. Illud lamen Osticium ex indullo apo

stolico relinuerunt Regna hisi anicum ac liisitanum.

170쪽

- 159 - . Dixi traditionis disinae atque apostollicae; neque vero

id solum quia secus nulla ratio adduci probabilis posset

tam constantis , tamque firmae atque universalis consensionis ad plura secula vigentis tum fidelium tum Eccle- Siae paStorum, nec non cultus adeo antiqui in utraque Ecclesia orientali et occidentali, uti vidimus; sed praeterea quia Patrum occlesiasticorumque scriptorum Series in id conspirantium hoc ipsum exigit atque exposcit. EtEnim ex adductis Patrum monumentis, quae apostolica in ferme attingunt aetatem, constat, illos vel ea statuisse principia ex quibus Virginea immunitas profluit; vel aequi-

pollentibus verbis illam adstruxisse, nondum formula illius nunciationis invecta; vel denique concepta expressaque formula, quae ctiamnum obtinet, immaculatum, omni prorsus seclusa labo, Virginis Conceptum ad seculum usque XIII asseruisse. Istiusmodi traditionem rivulo non incongrue comparaveris, qui ex humili erumpit sonte, ac dein

confluentibus undique aquis adauctus usque adeo concrescit, ut in exundantem mutatus fluvium aggereS OmneS praetereat, proximosque late campos persundat. Qui traditionis quidem rivulus ab ipso Aportas Aio ιου sonte Scaturit; a primo videlicet illo Dei oraculo, quo per futurum Liberatorem universae humanae samiliae in malorum profundum dilapsae promissum, gloriosa eiusdem Mater uti conterons caput maligni invidique anguis, seu diaboli suductoris, utque invecti peccati victrix exhilietur. Quao cum ita se habeant et illud consequitur, fieri haud potuisse ut contraria traditio, eaque divina aliquando viguerit; alioquin haec praevaluisset in Ecclesia: nisi cumian sonianis aut malos uriatis haereticis contendas, Obscuratam eam Obl iteratamque, aut etiam immutatam turpitersuisse. Quod quam impium cogitatu dictuque sit, nemo Sanus est qui non videat. Quocirca necesse est, eloquia biblica, quae in omnem fidae sobolem propagatum originale vitium testantur, singularem B. Virginis Conceptionem minime comprehendere fateare, excoptionemque, quod Saepe dictum, admittere ; prout adversarii ipsi ultro eun-Nec ut contraria traditio in Ecclesia unquam

SEARCH

MENU NAVIGATION