장음표시 사용
161쪽
deo. Sed cujusmodi esse velit stilum ac numeros hujus poematis , aperte significavit Satyra 1 o. libri primi.
Et sermone inquit opus est modo trisei, sepe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani parcentis viribus, atque
Quod autem aliis Horatius praecepit, ipse in Satyra servavit: suis nempe viribus pepercit, easque consulto eXtenuaVit, ut non agnoscas eumdem esse qui Lyrica scripsit. Persius in faciendo versu cum lege plerumque incedit : sonori sunt ac fluentes ejus hexametri , quantum patitur lex & ratio suscepti operis: numquam enim obliviscitur Stoicae virilitatis. Iuvenalis Horatio & Pe sio , quod ad numeros pertinet , canorus magis est , atque Epicis poetis proximus. Audiamus initium Satyrae sextae , quod sane praedulce est, ac mollissime in aures in
Credo, pudicitiam Saturno rege moratam In terris , visamque diu e quum frigida parvas Praeberet spelunca domos, ignemque, Larem
. Et pecus, oe dominos communi clauderet umbra P
162쪽
LATINA . CA UT XII. I pnimestrem montana torum quum semeret uxor Fraudibus o culmo, hvicinarumque ferarum
Pellibus di haud semilis tibi, senthia, nec tibi cuius
Turbavit nitidos exsisti us passer ocellos rSed potanda ferens infantibus ubera magnis, Et saepe horridior glandem ructante marito. Profecto meliorem artificem componendi
versus solis fortasse Virgilio atque Ovidio exceptis ) vix inveniemus quam sit Iuvenalis : adeo nihil scabrum , nihil hiulcum , nihil coactum praesert ; sed omnia composita, omnia polita, omnia suavia. Tandem vitia ipsa quibus laborant hi Tresviri Satyrae Latinae, mihi consideranda& conserenda sunt ; obscoenitas nimirum, obscuritas, & declamatorius quidam tumor . obscoenitas commune trium vitium est :quo tamen Persius minus peccaVit quam ceteri . Obscuritas Persio praecipue tribuitur: deinde etiam Iuvenali. Declamatorio tumore insignis est Iuvenalis . Ab obscoenitate incipiamus. Quaeri primum potest , utrum Satyrici sint magistri virtutum , quod videri Volunt, nec ne . Certe si loquendi licentiam , & rem quamque foedissimam describendi ac suo nomine appellandi, quam
163쪽
Satyrici poetae sibi sumunt, spectare velis, magistros potius dixeris flagitiorum ac libidinum , quam Virtutum. Verbi causis, nonam Satyram scripsit Iuvenalis adversus perditos nebulones qui muliebria patiebantur :sed ita foede ac Sotadico stilo , ut cata aures eum ferre nullo modo possint. Sexta quoque Satyra , ceteroqui plena ingenii, facundiae , colorum rhetoricorum, impuris mulierum arcanis revelandis , atque in lucem protrahendis , pessimo exemplo docere videtur quae castigat. Nefaria enim flagitia summoveri potius ab auribus & cogitatione pudicorum debent, quam calamo describi,& quantalibet verborum acerbitate puniri. Quam indignum enim & absurdum est ita docere , suadere , laudare castitatem, ut a Cain
stis quidem hominibus legi non possis, impu
dicos vero ad legendum allicias, non ut emendent mores, at potius ut libidinum suarum pabulum atque irritamentum in versibus tuis quaerant i Hac tamen labe non solum
Satyrici poetae, Verum etiam, quod valde dolendum, Historici nonnulli sunt inquinati , Suetonius praecipue, dum Caesarum suorum flagitia & probra nimis accurate perinsequitur. Fateor equidem, antiquis tempo-
164쪽
LATINA . CAPUT XII. rs Ibus eam hominum etiam sapientissimorum opinionem fuisse, ut existimarent, obscoenitatem factorum obscoena , vel saltem liberiore , dictione castigari oportere; ut animadvertit olim Casa ubonus in Commenta. rio ad Satyram quartam Auli Persit. Quae
sane opinio a recta ratione valde abhorretrverumtamen summos Viros hac persuasione
in errorem inductos , ex illorum scriptis adhuc exstantibus manifestum satis est . L.
Seneca , philosophus gravissimus, in libris de Beneficiis, & Naturalium Quaestionum, de speculo cujusdam Hostii, & de quodam
Scauro , effrenatae libidinis nebulone , flagitiosa multa narrat , quae lectorum Vereis eundiam offendant. Caussam porro cur ita sentirent Veteres, & hac ratione reprehendendi vitia uterentur , aperit D. Ioannes
Chrysostomus Homitia 4. in Epistolam Pauli Apostoli ad Romanos . Ait enim, eos qui libidinem atque impudicitiam perditorum hominum vituperandam suscipiunt, necessitate quadam cogi ut foeditatem ac tura pitudinem illorum denudent, atque ipsis ob oculos ponant; nam si parcius & Verecundius agant , censuram inutilem fore . In
priorem vero Epistolam ad Corinthios, de Κ 4 eadem
165쪽
Is a L r B E R D E ) S A TYR, Ioadem re locutus , chirurgi exemplum aD seri , qui ad curandum ulcus arcessitus , manus inquinare non veretur, & saniem ex ulcere fluentem tractare. Verum, ut re
cte distinguit alio loco idem vir sanctissi
mus, plurimum interest, utrum ea loquendi & scribendi ratio adhibeatur οι-ου πα- , ex loquentis aut scribentis affectione, an et o κηδηλονAς , ex curandi & sanandi voluntate. Nam & Prophetae aliquando in
sacris litteris , Ezechiel praecipue , foedos
Hebraeorum mores Verbis multum apertis,& rem proprie significantibus reprehendunt: nulla tamen suspicio cadere potest in viros θεοπνῶςους , eaque sanctitate , turpibus verbis & locutionibus delectatos fuisset quod vel cogitare, a pietate alienum. Volebant scilicet acribus hisce medicamentis populum obcaecatum, qui pudori callum obduxerat, e veterno quasi excitare. Id autem de Satyricis poetis dici non potest: quibus hancrinnμονέ- tribuere velle , simplicis nimium hominis esset , qui nihil de moribus illorum legisset, vel audivisset, ad sanctitatis& pudicitiae normam non adeo exactis. Per sium. tamen excipio, quem scimus frugi adolescentem & castum fuisse . Hae autem
166쪽
virtutes ex ejus etiam Satyris plerumque elucent : nisi quod in quarta , ubi Neronem insectatur , mortalium impurissimum , nonnulla admiscuit stomacho & indignationi
illa quidem convenientia , Verum a moribus 1uis plane aliena . Hoc Satyricorum peccatum adolescentibus nostris detrimento non erit, si loca nequiora intacta praeteriverint, quae magis nocere possunt quam prodesse : honestiores vero Satyras ita legere meminerint, ut si aliqua incidant ejus furfuris , ea statim abjiciant, ut cautos & pudicos decet, neque curiosi esse voluerint in re minimi pretii. Sic nullo dispendio probitatis, opes eruditionis augebunt. Diximus de obscoenitate, communi Satyricorum Vitio , quod erat primum ex tribus propositis: dicamus de obscuritate. Hoc uitium Ρersio praecipue tribuitur. Verum ea opinio tralatilia originem potius duxit a deliciis & inscitia lectorum , quam a culpa ipsius poetae. Nihilominus triplicem obscuritatis Persianae caussam afferre possumus: quarum una sit in auctore, altera extra illum, tertia in interpretibus. Μulta sunt quae Satyras Persit faciant subobscuras t in primis tamen dictio tropica, eruditio recondita ,
167쪽
& seu breviloquentia. Hic poeta gravitatis & magnificentiae studiosus fuit, quam scilicet hauserat ex disciplina & consuetudine Stoicorum. Nam Stoici philosophi humana omnia despiciebant, sapientem suum regem esse ajebant, immo cum Iove ipso
de selicitate certarer quae sane decreta magni animi & excelsi σορορια sunt. Porro, ut docet Dionysius Longinus in aureo libello περι-, dictio tropica, seu translatis verbis & locutionibus abundans, continet magnificentiam: in affectibus etiam comis movendis , & in narrationibus locum habet, ut res narratae, in praesentia quodammodo geri videantur, & animis auditorum imaginem sui magis expressam insculpant. Translationibus autem verborum & locutionum grata quaedam & venusta obscuritas inest rin hujusmodi autem obscuritate vis & acrimonia non raro continetur , si Dionysium Halicarnassensem , eximium Rhetorem &Criticum, audimus. Praeterea doctrina Periasii, & multiplex eruditio: in primis quae hausit e Stoicorum sontibus deviis & abstrusis, eximunt illum a vulgo poetarum, ita ut non facillimum si mic συχμῆσιν ad senistentiarum ejus medullam penetrare. Βραχυ
168쪽
λογία etiam , seu brevitas in loquendo, nimia interdum, qua Persius gaudet, lectori-hus ejus negotium facessit . Hoc quoque a Stoicis habet; qui rerum copiam, Verborum parsimoniam amabant, & in Dialecticorum senticetis quam in Rhetorum pratis& viridariis frequentiores erant . Altera cauta quamobrem Satyrae Persi obscurae viis deantur, est in ipsis lectoribus : curta nimirum supellex eruditionis, pectus bonis artibus Vacuum, ignoratio philosophiae . Ιllotis enim manibus ad haec sacra accedunt, ab omni antiquitatis notitia imparatir sine
qua nec Persium, nec reliquos auctores Latinos aut Graecos ullo pacto intelligere li-eet . Μultum prosecto discrepant ritus & conis suetudines antiquorum ab hodiernis ; quum
vetustas longinqua faciem orbis terrarum penitus immutaverit: ut iccirco ex nostris non
sint aestimanda prisca: quod qui faciunt, &se ipsi fallunt, & eruditioribus de se jocum& risum praebent. Satyra praesertim doctum poema est : salebrosum etiam, & ipsa personarum quae loquentes haud raro inducuntur , mutatione perplexum. Docuimus enim superius, eam trahere multum ex dramaticis poematis, ac veteris Comoediae
169쪽
& maledicentiam imitari. Quapropter atten tum & acutum lectorem poscit , non pinguem atque oscitantem: qui quum ipse sit oculis lippientibus, claro meridie minus luiscere solem queratur. Postrema causis cur obscurum Persium esse dictitent , interpretum propria est. Interpretes Veteres negligentia superiorum aetatum perierunt; si pa cas quasdam & confusas eorum lacinias exinceperis : recentioreS plerique ερεά-Δοντα, nempe loca obscuriora inexplicata praeter eunt : aliquando e παρερμό-ον ra, male atque indocte interpretantur. Hadrianus tamen Turnebus, qui saeculo a CHRISTO
nato decimosexto in his nostris litteris plane regnabat, in Adversariis suis doctissimis multa Persit loca feliciter admodum enodavit . Sed omnibus eruditorum hominum laboribus , quicumque Persio illustrando manus umquam admoverunt, longe praeserendus est
Commentarius insignis, & quantivis pretii, Isaaci Casauboni; quem qui perlegerit atque intellexerit, quum doctiorem se factum
animadvertet, tum de Persio meliorem &honestiorem opinionem concipiet, neque ipsi deinceps tantae obscuritatis vitium objectabit. Studiosis porro adolescentibus auctor
170쪽
suerim , ne longitudine tam egregii Commentarii ab eo evolvendo deterreantur ,
quum primum per doctrinam & judicii maturitatem id illis facere licebit: brevioribus
enim Annotationibus res tam difficilis expediri nequit. Μarcus Antoninus Philosophus Imperator, in libris quos de Vita sua conscripsit , jure illorum delicias reprehendit qui pusillis tantum commentariis in bonos auctores delectati, prolixos & uberes aspernantur: hi enim eruditionem oderunt, Vel summis tantum labellis eam degustare malunt ; a quorum consuetudine studiosos adolescentes plurimum abesse cupimus. Ceterum
iniquo & praecipiti judicio Petrus Baesius in
Lexico Persium comparat Lycophroni, Graeco Cassandrae scriptori , propter obscuritatem. Non tanta profecto est obscuritas Persit, ut cum aenigmatis, Vel cum responsis oraculorum aut Sibyllarum comparari me. reatur. Bona verba quaeso. Hi sunt panici terrores, hae sunt fabellae quasi per manus traditae, ac sine ullo examine a creduiniis & ignavis hominibus exceptae. Si omnibus quae in veterum libris operam interis pretiS requirunt, obscuritatis notam inurere velimus ; jam solus Persius obscurus non erit,