Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

171쪽

erit , ac se plurium excellentium se ipt rum exemplo tueri satis poterit. Quotus enim quisque Pindari Odas, Aristophanis Comoedias, Choros Tragicorum, Thucydidis conciones, obscuris abditisque sententiis plenas , Ciceronis Epistolas ad Atticum, Taciti scripta, sine interpretis auxilio intelligit λ Theocriti, suavissimi poetae, multa sunt σαληραὶ ; duriora nempe ac subobscura: norunt Veteres Critici, neque indignantur . Ita comparatum est cum interioribus

litteris: Qui nucleum esse volt, necesse es ut frangat

nucem.

Recte animadvertit Dionysius Petavius ainpud Franciscum Uava re , Societatis IESU , Rhetorem egregium, libro de Ludicra Dictione cap. 7. Persium his temporibus di midio minoris vulgo fieri, quam olim doctissimi veterum fecisse videantur; quum &commentariis illum suis atque interpretationibus dignati sint ; & ipsius persaepe Versus, ut Servius & Hieronymus, testimonii loco protulerint ; & eum aequales poetae, ut Lucanus, plausu & admiratione recitan tem exceperint. Haec porro quae de Perso

diximus, de Iuvenale quoque dicta intellia

172쪽

LATINA . CAPUT XII. Issguntor; si quando illum etiam obscuritatis

crimine accusant.

Nunc de tumore locutionis, & stilo declamatorio, quo plerumque utitur Aquinas poeta , tria Verba subjungam . Hoc vitio Juvenalem laborare, si verum amamuS , inficiari non possumus. Ea temporum illorum communis labes fuit. Deleta enim Romana libertate, simplicitas quoque morum interciderat, animique dicentium & scribentium ad foedissimam adulationem Verterant , ut

crudelium principum & saepe insanorum gratiam colligerent . Adulationi porro blanditiae subserviunt, & flosculi orationis . quis nesciit Hac pice igitur inquinatos deprehendas viros ejus aevi praestantissimos , puta Vellejum Paterculum, Μarcum & Lucium Senecas, Fabium Quinctilianum ; qui saeculi vitium probe agnoscebat , neque tamen vitabat; Petronium Arbitrum , Plinium utrumque., Lucanum , Statium , Valerium Flaccum , Μartialem; ut plures alios omittam . Deinde, Juvenalis declamando, & fictas caussas agendo, aetatem primam insumserat: quod genus exercitationis incredibile est quantum sanae atque incorruptae eloquen tiae noceret. Ignoscendum igitur est poetae

173쪽

I6o LIB. DE SAT. LAT. C. XII.

nostro , si temporum culpa & consuetudianis, tumidiorem & a persecto dicendi genere alieniorem se praestat . Vitium hujusmodi, gravitate sententiarum, copia eXem plorum , acrimonia reprehendendi, Versuum rotunditate, apud aequos judices, satis compensat . Eum propterea colere, ac summo studio legere oportet r erit enim pretium

operae.

Absolvimus tandem σ- θεν tractationem de Satyra Latinorum: de Iuvenalis Vita diximus : Horatium, Persium , & Iuvenalem inter se comparavimus. Proximum est, ut argumentum Satyrae decimae Aquinatis poetae eXponamus , deinde Satyram ipsam Paraphrasi perpetua & Commentario luculento interpretemur. quod sine mora faciemus.

D. I in

174쪽

D. IUNII

IUVENALIS

SATYRA DECIMA:

JOANNIS ANTONII VULΡII

PARA PHRASIS PERPETUA, ETCoΜΜENTARIUS UBERRIMUS .

175쪽

. H. -

176쪽

DECIMAE SATYRAE

D. IUNII IUVENALIS

Praeterea , quid senserint veteres Philosophi de precibus oe votis quibus utuntur homines ad numen divinum placandum, ab eo prospera quaeque impetranda. Ex Platone potionmum Maximo Tyrio .

UT saepius polliciti sumus nos facturos,

accedimus ad explicandam Satyram decimam Iunii Iuvenalis. Argumentum praeclarissimi poematis est hujusmodi. Inscitiam& vecordiam hominum accusat poeta, quia Diis immortalibus ut eo tempore loquebantur ea petere soliti sint quae ipsis pestem ac perniciem aliquando afferant: puta divitias, magistratus, potentiam, eloquen tiam , famam, gloriam, prolixum vitae cursum ad ultimam usque senectutem, pulchris L a iudi-

177쪽

tudinem denique ac speciem corporis; quod mulierum potius quam virorum Votum est. His autem optandis & poscendis se imprudentes , ac Verorum bonorum ignaros omnino testantur. Haec omnia eXemplis nobilissimis ex Romana Graecaque Historia depromtis eloquenter admodum ostendit. ΡΟ-stremo docet, non illa a Diis postulanda quorum desiderio vulgus insanit, verum ea

quae sapientium judicio legitima & solida

sunt bona ; nimirum ut corpore ac mente Valeamus: praeterea contemtum rerum humanarum , prudentiam, sortitudinem, partes Virtutis omnes ia Persius quoque Satyrasecunda simile huic argumentum tractaverat. Videtur Iuvenalis noster, quemadmodum & Persius, ex altero Platonis Alcibi de Satyrae hujus materiam hausisse: nam in

eo Dialogo divinus ille philosephus τοὶς P

Θροσήγχοὸς, preces quibus hominum genus Deos orare soleret, tamquam stultas& ab optimo sine procul aberrantes reprehendit i quicquid autem in eo genere aborantibus peccaretur, diligenter notat, atque in ordinem redigit. Sunt porro duae partes Satyrae hujus. Prior, quae longissima est, ἐλεγκο- vocari potest: demonstrat enim atque

178쪽

atque perstringit Vitia precum humanarum,& quid non petendum sit , commemorat . Posterior brevissima , quae loco est epilogi & conclusionis , διδακetrata merito appelletur : nam in ea docetur, quid a Diis postulari oporteat. Antequam vero initium Satyrae hujus afferamus, operae pretium est nos paucis exponere , quid senserint veteres philosophi πεω προσως, nempe de precatione. Quae res quum jucunda accidet studiosis adolescentibus , tum ad ea quae te,cturi postea sunt, facilius intelligenda valde

conducet.

Igitur Cyrenaici & Epicurei , quod divinam providentiam negare instituissent, ac de illa opinionem ex animis mortalium funditus evellere, preces & vota omnino sustulerunt . Neque mirum di si enim illud quicquid est summum res humanas contemintui habet; si nihil interesse existimat, utrum homines pejerent , an juramenti sanctitatem revereantur; si neque ira commo- Vetur, neque gratia tangitur; illud 1equitur necessario , precationem rem esse irritam , stultam, superstitiolam; utpote quam

Dii non audituri , vel etiam irrisuri sint. Legitur impium Epicuri decretum apud Lu-L 3 cretium ,

179쪽

cretium, fidum ejus interpretem, libro I. de Rerum Natura: Omnis enim per se divom natura necesse es mortali aeυo summa cum pace fruatur , Semota ab noseris rebus sejunctaque longe ἐNam privata dolore omni, privata periclis ,

Ipsa suis pollens opibus , nihil indiga noseri ,

Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira .

Quod si ejusmodi sit Deus, qualem describit Epicurus , diceret Μ. Tullius, Vivat Valeatque. Apud Μaximum Tyrium, philosophum Platonicum longe venustissimum ,

Sermone tricesimo, exstant argumenta quibus efficere contendebant nonnulli ex insipienti sapientium grege, non esse Deum Ο-randum. Quid sibi volunt, ajebant, hominum precesi nempe Dei voluntatem flectere atque ad humanas necessitates levandas inclinare. Atqui flecti Deus aut precibus moveri non potest . Neque , enim divinam naturam, eamdem semper atque immutabilem , decreti sui poenitere umquam decet: quod non Deo solum, sed viro etiam gravi & cordato indignum videtur. Nam homo qui facile a proposito dimovetur mutat que sententiam, si a malo migrat ad bonum , certe priuε erraverat, & minus rein

180쪽

cte rationem subduxerat : sin a bono ad malum transit, male consilium mutavit . Improbitas autem in Deum cadere nullo

modo potest. Iam qui petit aliquid a Deo,

aut dignus est ut id consequatur, aut indignus . Si dignus est, consequetur etiamsi non petat: si indignus, non consequetur etiamsi petat. Nam qui dignus est, & a precando abstinet, non ideo fit indignus quod non precetur: neque qui indignus est , &precatur, propterea dignus fit quia precatur . Immo contra evenit, ut qui dignus est, neque Deo molestiam exhibet, vel eum precatione obtundit, digniorem se essiciat ob modestiam. Quod interdum contingere videmus etiam iis qui in domibus locupletum , vel in aulis principum degunt. Nam, ut ait Horatius Epist. et . libri I. Coram rege sua de paupertate tacentes

Plus poscente ferent m---m --

Indignus vero & molestus, ipsa importuna precatione indigniorem se facit. Propterea homines probi , & nihil a Deo petentes ,

verecundia & fiducia excellere videntur rnam ob fiduciam, credunt se consecuturoS propter uerecundiam autem, quiescunt etsi non consequantur, neque vota ulla faciunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION